Thomae Aq, in Psalmos Psa.50 Num.6


Numerus 7


Docebo. Supra psalmista proposuit suas petitiones Deo; hic autem repromittit recompensationem.
Et primo promittit quid sit facturus pro Deo, in praesenti. Secundo in futuro, ibi, benigne. Circa primum duo facit. Primo promittit Deo quaedam spiritualia sacrificia. Secundo excusat se ab oblatione carnalium, ibi, quoniam si voluisses. Duplex sacrificium spirituale Deo promittit: scilicet doctrinae, per quod instruatur proximus. Secundo promittit spirituale sacrificium laudis, per quod laudetur Deus, ibi, libera me. Dicit ergo: docebo iniquos vias tuas.
Et notandum, quod supra in alio Psalmo (49) dixit, peccatori dixit Deus, quare etc. Per quod ostendit quod peccatorem non decet doctrinam effundere.
Et ideo quamdiu sensit se peccatorem, non promisit doctrinam manifestare; sed postquam restituit ei Deus spiritum principalem: et tales decet doctrinam habere, et alios docere: jer. 3: dabo vobis pastorem juxta cor meum, qui pascet vos scientia et doctrina.
Et de Christo diciturAc 1: coepit jesus facere et (postea) docere. Fructus autem hujus doctrinae non est tantum speculatio veritatis ad beatam contemplationem, sed intentus finis ejus est conversio peccatorum: et ideo dicit, et impii ad te convertentur: jer. 15: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos: ps. 21: convertentur ad Dominum omnes gentes.
Et secundum glossam eosdem dicit impios et iniquos; quamvis david intelligat quod iniqui dicuntur qui peccant contra Deum; et ideo signanter dicit, docebo iniquos; quasi dicat: aliqui etsi revereantur Deum, tamen operantur contra proximum et injusta: et hos docebo vias tuas, scilicet ut non offendant proximum: 3Jn 4: mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Libera me de sanguinibus. Hic promittit sacrificium laudis: et sunt duo impedimenta hujus sacrificii. Unum est reatus peccati; aliud est interior defectus. Primo ergo petit remotionem primi impedimenti. Secundo petit remotionem secundi, ibi, domine labia mea aperies. Petit ergo remotionem impedimenti, et promittit sacrificium laudis. Impedimentum laudis divinae, sicut dictum est, est reatus culpae: eccl. 15: non est speciosa laus etc.. David autem erat gravi culpa reus: et ideo petit liberari ab ea; et ideo dicit, libera me de sanguinibus. Secundum glossam, hoc nomen, sanguis, non declinatur in plurali numero: tamen translator voluit uti ad expressionem peccati.
Et refertur hoc ad concupiscentiam carnis, quae est caro et sanguis Mt 16: caro et sanguis non revelavit tibi etc.: quasi dicat. Libera me de peccatis commissis ex carne et sanguine. Vel dicendum quod david commiserat culpam adulterii et homicidii: et in utroque est sanguis: quia in homicidio sanguis effunditur Ps 5: virum sanguinum et dolosum etc.. Adulterium autem procedit ex fervore sanguinis; et ideo dicit. De sanguinibus Os 4: sanguis sanguinem tetigit. O Deus, libera ergo me de sanguinibus, quia tu solus potes Is 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me etc..
Et, quia tu es Deus salutis meae, idest qui potest me salvare.
Et exultabit lingua mea, scilicet cum delectatione et cum interiori gaudio cordis narrabo justitiam tuam Is 30: canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis. Item ibidem cap. 35: venient in syon laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: ps. 41: in voce exultationis etc.. Domine labia mea aperies. Est autem sciendum, quod homo aliquando impeditur a doctrina etiam propter impedimentum interius loquendi: et hoc contingit aliquando propter culpam auditorum Ez 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus.
Et infra: quia Dominus exasperans est.
Et propter proprium peccatum Ps 106: omnis iniquitas oppilabit os suum. Quia ergo solus Deus linguas infantium fecit disertas,Sg 10; ideo petit: domine remove impedimenta quae incurri per peccatum, a labiis meis.
Et tu, labia mea aperies. Ephes. ult.: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii. Est autem notandum, quod in apertione oris intelligitur doctrinae profunditas, ubicumque in scripturis invenitur apertio oris: ut job 3: post haec aperuit job os suum.
EtMt 5: aperiens jesus os suum, scilicet in profunditatem scripturae; et tunc, os meum annuntiabit laudem tuam; quasi dicat: quod in corde habeo, ore confitebor.



Numerus 8


Quoniam si voluisses sacrificium. Hic excusat se.
Et primo ostendit sacrificium non esse Deo acceptum; secundo ostendit quod sacrificium sit Deo acceptum, ibi, sacrificium Deo. Dicit ergo: ego repromitto doctrinam et laudem, hoc enim sacrificium honorificabit te; sed carnale sacrificium non est tibi acceptum; et ideo dicit: si voluisses sacrificium, scilicet carnale, utique dedissem: sed, utique holocaustis non delectaberis. Sed numquid non vult sacrificia carnalia? Si illa sacrificia non approbat Deus, quare ergo mandavit fieri in veteri lege? Dicendum, quod mandavit ea fieri non propter se, sed quia erant figura interioris veri sacrificii, quo Christus se obtulit: et sunt signa interioris sacrificii, inquantum homo animam suam offert Deo: et iterum fuerunt instituta propter rudes, qui Deum non noverant; et ideo oportebat quod in rebus honorarent et cognoscerent Deum, ne sacrificia idolis immolarent, ad quod erant multum proni. Sed quia david ex spiritu sancto sciebat cordis sacrificium Deo acceptum, non dedit hic sacrificia corporalia. Inter omnia autem sacrificia holocausta erant magis Deo accepta.
Et tamen illa propter se non erant accepta Deo; ideo dicit, holocaustis non delectaberis; quia etsi ipsa fuissent tibi accepta, simpliciter obtulissem ea.
Et si objiciatur, quod odor suavissimus erant Domino, dicendum, quod erat hoc propter figuratum sacrificium, et in signum interioris sacrificii, quod Deo placet; unde subdit, sacrificium Deo, scilicet acceptum, spiritus contribulatus. Augustinus, 10 de civ. Dei: omne sacrificium, quod offertur exterius, signum est interioris sacrificii, in quo animam suam offert Deo. Sed sciendum quod anima hominis deducitur in peccatum primo per inane gaudium Si 2: risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis, idest deduceris in peccatum. Secundo induratur ad spiritualia ex peccato Si 3: cor durum male habebit in novissimo Rm 2: secundum duritiam tuam et cor impoenitens. Tertio, quia sufficit sibi in rebus corporalibus, et non curat de spiritualibus, tunc superbit, quod est initium omnis peccati. Eccl. 10. Oportet ergo quod poenitens qui cor suum offert sacrificium Deo, contraria omnibus his faciat.
Et primo contra inane gaudium oportet, quod assumat tristitiam poenitentiae: et ideo subdit, sacrificium Deo spiritus contribulatus, idest de omnibus peccatis simul tristatur, non de uno tantum 2Co 7: quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Baruch 2: anima quae est tristis super magnitudinem mali, et incedit incurva.
Et infra: dat tibi gloriam, et tristitiam Domino. Contra secundum opponitur contritio; unde dicit, cor contritum.
Et nota differentiam inter confracta et contrita: quia confracta sunt quae dividuntur in magnas partes; contrita sunt quae in parvissimas partes dividuntur. Quamdiu ergo quis habet cor durum, tunc quasi integrum habet cor in malitia; sed quando totaliter deserit peccatum praebens se spiritualibus, dicitur tunc contritus. Job 16: ego ille quondam opulentus, scilicet in temporalibus, repente contritus sum. Contra tertium opponitur humilitas; et ideo dicit, et humiliatum Deus non despicies, quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Jac. 4.
Et est sciendum, quod facit mentionem de corde et spiritu, et spiritus pertinet ad animositatem, et sic pertinet ad irascibilem Is 25: spiritus robustorum, quasi turbo impellens parietem. Cor pertinet ad concupiscibilem: et sic datur per hoc intelligi, quod quicquid est in VI appetitiva, debet Deo offerri in sacrificium.



Numerus 9


Benigne. Hic promittit quid debeat facere in futurum.
Et primo petit quid fiendum a Deo; secundo pronuntiat, ibi, tunc acceptabis. Oculus david ferebatur ad duo: unum propinquum, quod erat figurale; aliud remotum, quod erat figuratum. Primum quia legitur, quod david aedificavit muros civitatis jerusalem, sed non consummaverat, et his consummatis aedificandum erat templum: et ideo dicit, fac in bona voluntate tua, ut aedificentur muri jerusalem.
Et tunc aedificatis muris, aedificabitur templum.
Et tunc acceptabis sacrificium etc..
Et hoc totum erat figurale. Sed si referamus ad figuratum, sic dicendum est, quod est duplex jerusalem: scilicet caelestis Ga 4: illa quae sursum est jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Alia est praesens ecclesia exemplata ab illa Ap 21: vidi civitatem sanctam jerusalem etc..
Et utraque habet muros. Muri caelestis jerusalem sunt munimenta aeternitatis et immortalitatis, quam consecuti sunt sancti per Christum Rm 8: qui suscitavit jesum Christum, vivificabit et mortalia corpora nostra. Muri praesentis jerusalem, scilicet ecclesiae, sunt sacramenta gratiae et doctores Ez 13: non stetistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in praelio. Aedificationem istorum praevidebat spiritu prophetiae,Is 56. Ad hoc ergo quod aedificentur isti muri, tu domine fac benigne, idest ostende benignitatem hanc, quam benignitatem ApostolusTt 3, dicit impletam: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei.
Et hoc non propter merita nostra, sed propter tuam voluntatem bonam Rm 12: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 1 tess. 4: haec est voluntas Dei etc..
Et hoc facias ad hoc, ut aedificentur muri jerusalem, vel militantis, vel triumphantis. Sed quid erit? Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Hoc autem tripliciter exponitur: et duo primi modi pertinent ad ecclesiam praesentem. Uno modo, quod hoc referamus ad sacrificium, non quo trucidantur pecora, sed quo occiduntur homines propter Christum; et in hoc est duplex gradus: quia primum locum tenet sacrificium Christi Ga 2: dilexit me, et tradidit semetipsum pro me: et ideo, dicit, tunc, idest in aedificatione murorum jerusalem, idest ecclesiae, acceptabis sacrificium justitiae, quo Christus se obtulit, qui justus est. Joan. 8: quis ex vobis arguet me de peccato? Et quia tantae virtutis est, ut satisfaceret pro homine, ut justificaret eum. Secundum locum tenent alii sancti, qui se propter Deum obtulerunt in sacrificium; unde dicit, oblationes, scilicet confessores, qui confitendo Christum, quantum in se est, obtulerunt se morti, licet non sint occisi. Judic. 5: qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
Et holocausta. Isti sunt martyres. Joan. 15: majorem caritatem nemo habet etc..
Et tunc acceptabis, quando ista ipsi sancti imponent se tamquam vitulos super altare tuum, idest super fidem tuam, et super Christum, idest exponent se tamquam vitulos propter Christum, et fidem Christi ad immolandum. Alio modo, ut referatur quantum ad opera justorum: et sic est sensus: acceptabis justitiam sicut sacrificium, quia opera justitiae et misericordiae sunt sicut sacrificium. Heb. ult.: Beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
Et tunc accipies oblationes. Secundum Gregorium: holocaustum est, quod totum incendebatur: et signat perfectos viros, qui totaliter dant se Deo. Oblationes sunt illi qui aliquid offerunt et aliquid reservant, et tunc sacerdotes imponent vitulos, idest conversos de novo: super altare, idest super fidem Christi. Vel tunc praelati majores imponent praedicatores mugientes doctrina fidei, super altare, idest super confessione fidei. Tertia expositio est de caelesti jerusalem: et est sensus, tunc, scilicet quando aedificabuntur muri caelestis jerusalem, acceptabis sacrificium justitiae. Hic quandoque fit sacrificium poenitentiae; sed ibi est tantum laudis Is 60: populus tuus, omnes justi in perpetuum hereditabunt terram.
Et hoc est illud sacrificium laudis de quo ps. 63: beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te.
Et tunc oblationes, idest sanctos minores, et holocausta, idest sanctos majores, acceptabis.
Et hoc offerent angeli, quibus diciturMt 13: triticum autem congregate in horreum meum.
Et isti angeli, imponent sanctos, super altare tuum, idest in gloriam caelestem Ap 8: data sunt ei incensa multa, ut darent de orationibus sanctorum omnium super altare aureum Ps 68: placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas.



PSALMUS 51

(Ps 51)


Numerus 1


Hic incipit secunda quinquagena.
Et sicut dictum est in principio libri, prima quinquagena pertinet ad poenitentes; ista secunda quinquagena pertinet ad proficientes. Circa quos sunt tria per ordinem videnda: nam primus gradus proficientium est justificatio: secundus gradus est exercitium bonorum operum: tertius est consideratio divinorum operum.
Et sic ista quinquagena dividitur in tres partes. Primo tangit de his quae pertinent ad justificationem; secundo agit de his quae pertinent ad executionem bonorum operum, ibi, Deus judicium; tertio agit de his quae pertinent ad considerationem divinorum operum, ibi, Deus stetit. In justificatione duo sunt necessaria: scilicet aversio a peccato, et conversio ad Deum.
Et sic duo sunt in peccato per oppositum; scilicet aversio a Deo, et conversio ad peccatum. Primo ergo ponit psalmos qui pertinent ad aversionem et detestationem peccati; secundo ponit psalmos qui faciunt sive continent subjectionem Deo, ibi, ps. 61: nonne Deo subjecta. Circa primum duo facit. Primo ostendit malitiam peccatorum; secundo ostendit mala quae a peccatoribus fiunt. Ex duobus aggravatur peccatum: scilicet ex affectione peccandi, et ex contemptu Dei. Primo ergo aggravat malitiam peccatorum ex primo; secundo aggravat eorum malitiam ex secundo, ibi, ps. 52: dixit insipiens. Titulus: in finem intellectus david, cum venisset doeg idumaeus, et nuntiasset sauli, venit david in domum abimelech, haec historia habetur1S 21 et 22, quando scilicet david fugiens a saule, venit in zebe ubi erant sacerdotes, et accepit gladium goliae et panes propositionis, et doeg idumaeus interfuit, qui inter pastores erat potens; et conquerente saule quod nullus pugnaret pro eo contra david, iste doeg enarravit quomodo abimelech sacerdos receperat david, et dederat ei gladium goliae, et panes propositionis: et sic iratus saul mandavit occidi omnes sacerdotes. Cumque illi nollent mittere manus ad occidendum sacerdotes, iste doeg interfecit omnes sacerdotes. Sed tamen diversitas est in titulo et in historia, quia princeps sacerdotum in historia vocatur achimelech, in titulo abimelech.
Et dicit Glossa quod hoc factum est vitio scriptorum, vel propter mysterium: nam per david signatur Christus: tum quia usus est officio regiae dignitatis, tum etiam quia usus fuit dignitate sacerdotali, comedendo panes propositionis. Doeg interpretatur mutus: idumaeus terrenus; saul petitio; abimelech patris mei regnum. Per doeg ergo qui fuit motus a terrenis, cum venisset david, scilicet Christus ad abimelech, idest ad judaeos qui est patris mei regnum, nuntiavit sauli, idest morti, quod impii manibus et verbis accersierunt eum et occiderunt eum. Vel, doeg, idest antichristus qui commovebit in fine mundi terrenos. Cum venisset Christus in ecclesiam, nuntiavit diabolo, quod persequetur ecclesiam.
Et principaliter intelligitur totus iste psalmus de malis qui persequuntur Christum, vel in se, vel in membris. Dividitur autem psalmus iste in partes duas. In prima agit de malitia peccatoris, qui ad iniquitatem afficitur. Secundo agit de justitia sanctorum, ibi, ego autem sicut oliva. Circa primum duo facit. Primo agit de culpa malorum. Secundo de eorum poena, ibi, propterea destruet te. Sciendum est autem, quod in homine qui afficitur ad peccatum, tria per ordinem sequuntur. Primum est delectatio peccati. Secundum est cogitatio de peccato: quia in illis cogitamus quae diligimus. Tertium est gloriatio de perpetratione peccati. Quilibet gaudet naturaliter cum facit quod amat. Sic ergo procedit ab ultimo. Ad primum de gloria malorum in actu peccati. Secundo de cogitatione circa peccatum, ibi, tota die. Tertio de amore peccati, ibi, dilexisti. Circa primum duo facit. Primo ponit potentiam aliquorum ad male faciendum. Secundo ostendit quod quidam gloriantur de malo opere. Quidam autem sunt prompti et fortes ad mala, et ad bona debiles. Dicit ergo, tu peccator qui potens es in iniquitate: jer. 3: fecisti mala, et potuisti Is 5: vae qui potentes estis ad bibendum vinum etc.. Tu ergo qui sic es potens, quid idest quare, gloriaris in malitia? Unde debes verecundari et confundi et tristari Pr 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Tota die injustitiam etc.. Hic ostendit secundum quod praemiserat supra: scilicet quod non solum gloriantur in malitiis, sed cogitant quomodo male faciant.
Et primo ponit assiduitatem cogitationis sine interpolatione; unde dicit, tota die injustitiam cogitavit lingua tua. Improprie dicitur quod lingua cogitet, quia cogitare pertinet ad cor; et ideo potest dupliciter intelligi, lingua tua, idest cor tuum, quod in lingua manifestatur: eccl. 21: in ore fatuorum cor eorum: quia est unum cum lingua, idest paratum habet cor ad locutionem. Vel, lingua cogitavit injustitiam, inquantum excogitata loquitur, tota die.
Et specialiter, quia docet per linguam peccare. Secundo exequitur efficaciter quae cogitat; unde dicit, sicut novacula acuta fecisti dolum.
Et hic est similitudo quantum ad tria. Primo quia novacula acuta, idest rasorium, efficaciter et cito incidit, quia nullus pilus resistit ei; sic doeg non est reveritus sacerdotium nec timorem david, nec aliquid; sed interfecit omnes sacerdotes. Mich. 2: in luce matutina faciunt illud, idest statim. Vel, sicut novacula acuta etc.: quia sicut novacula radit pilos, ita mali dolum acuunt contra justos, idest persecutores immittunt; sed hoc vere faciunt sicut novacula, quae pilos superfluos radit: quia non nisi superflua, idest temporalia, possunt peccatores sanctis auferre, spiritualia vero nunquam: sed sicut novacula etc. Quia promittit purgationem tantum, sed sicut inexperti barbitonsores incidunt carnem, ita mali faciunt qui suis machinationibus carnem justorum, idest famam suam iniqua lingua student incidere: ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo etc. Hieronymus habet, quid gloriaris in malitia? Potens misericordia Dei tota die.
Et hic est sensus: quasi dicat, tu qui potens es in malo, quid gloriaris in malitia? Misericordia parata est ad quam potes converti.



Numerus 2


Dilexisti. Hic agit de affectu mali, sive peccatoris, ad nocendum proximo.
Et hic affectus in duobus consistit: scilicet in exterioribus et interioribus. Primo ergo in exterioribus ostendit subtractionem justitiae. Dicit ergo, dilexisti malitiam super benignitatem. Benignitas, idest bona igneitas: et sic facit liquescere animum hominis ad bona communicanda; malitia e converso movet impetum hominis ad nocendum.
Et isti mali et peccatores plus malitiam quam bonitatem, idest benignitatem dilexerunt, quia magis sunt prompti ad malum quam ad bonum, eo quod sunt frigidi et remissi: job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua sua. Quantum ad subtractionem justitiae dicit, dilexisti loqui iniquitatem magis quam loqui aequitatem: ps. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Quantum ad interiora dicit, dilexisti omnia verba praecipitationis, trahendo alios in mortem, sicut doeg: iterum in malum culpae 1Co 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Vel praecipitando teipsum; et ideo dicit, lingua dolosa.
Et tu qui es linguosus et dolosus, vel hoc facis per linguam dolosam: hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est.



Numerus 3


Propterea. Supra egit psalmista de malitia peccatorum; hic autem agit de poena eorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsorum malorum poenam. Secundo ostendit poenae utilitatem, ibi, videbunt. Circa primum duo facit. Primo ponit malorum poenam. Secundo ponit modum perveniendi in illam, ibi, evellet te. Dicit ergo, propterea, scilicet, quia dilexisti malitiam etc.
Et dilexisti verba praecipitandi alios, Deus destruet te in finem, idest in perpetuum: ps. 27: destrues illos, et non aedificabis eos.
Et merito praecipita eos domine, et divide linguas eorum, ps. 54. Modus, quia, evellet te. Ubi notandum, quod primo ponitur ista destructio quantum ad ipsum modum. Secundo, quantum ad amissionem futurorum. Quantum ad primum duo consideranda sunt. Quandoque enim contingit, quod homines habent aliqua fundamenta in sua prosperitate, sicut amicos, et divitias, et hujusmodi: et ideo comparantur radici, quia per hoc radicati sunt in his; et ideo dicit, evellet te, ab omnibus istis in quibus et per quos es in prosperitate radicatus: job 19: quasi arbori avulsae abstulit spem meam: jer. 1: ut evellas et destruas etc.. Secundo emigrat prima amissione, idest transfertur totaliter; unde, emigrabit te, idest faciet te transire, de tabernaculo tuo, idest de domo et de statu et de dignitate tua Is 22: expellam te de statione tua: job 20: oculus qui eum viderat, non videbit. Alia littera habet, de tabernaculo suo, idest ecclesia Ap 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Nunc boni sunt malis permixti; sed in fine mali excludentur ab ecclesia, ubi nunc sunt numero, non merito. Quantum ad amissionem futurorum dicit, et radicem tuam de terra viventium, scilicet evellet. Per radicem intelligitur hic caritas, quae est radix omnium bonorum Ep 3: in caritate radicati etc.. Hanc aufert Deus de terra viventium, quia aufert tibi donum charitatis quod dedit. Item a bonis auferetur cupiditas, quae potest per radicem signari: 1 tim. ult.: radix omnium malorum cupiditas. Hanc Deus viris spiritualibus aufert, quia qui ad temporalia student, non possunt pervenire ad terram viventium: quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, (ibid.): in quibus cupiditatibus radicantur mali, scilicet antichristus, et diabolus: job 5: vidi stultum, idest peccatorem, firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.



Numerus 4


Videbunt justi. Hic ponitur fructus poenae: nam Deus punit hic, et praenuntiat poenas propter utilitatem justorum. Primo propter metum poenae, quia, et timebunt.
Et hoc potest transferri ad statum praesentis vitae, in qua timent justi habendo reverentiam ad Deum, et decidunt a statu in quo sunt Rm 11: noli altum sapere, sed time. Sed illi qui sunt in patria, non timent ab aliquo statu cadere, quia sunt in perfectione gratiae confirmati, quia non separabuntur, sed reverentia filiali timebunt Ps 18: timor Domini sanctus etc..
Et reverebuntur Dei justitiam. Tamen specialius in praesenti vita timent. Secundo propter despectionem peccati et praesentis prosperitatis.
Et primo ponitur derisio. Secundo ponitur causa derisionis, ibi, ecce. Quantum ad primum, super eum, idest contra eum, scilicet peccatorem, ridebunt, idest contemnent ejus fiduciam et prosperitatem.
Et hoc specialiter fiet in futuro Ps 57: laetabitur justus, cum viderit vindictam: job 22: videbunt justi et laetabuntur; et derident primo peccatorum superbiam; secundo vanam fiduciam et eorum fragilem gloriam: superbiam, quia non sperabant in Deo, sed de se confidebant, et dicent, justi, ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, idest non posuit quod indigeret Dei auxilio: ps. 11: labia nostra etc. Dt 39: dereliquit factorem suum. De vana fiducia; unde dicit, sed speravit in multitudine divitiarum suarum Pr 11: qui confidit in divitiis suis, corruet: 1 tim. ult.: divitibus hujus saeculi praecipe etc.. De vana gloria mala facere et Deo permittente praevaluit; unde dicit, et praevaluit in vanitate sua.
Et de hoc deridentur: ps. 93: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Vel praevaluit etc. Ut referatur ad avarum, qui quantum ad aliquid praevalet omnibus aliis peccatoribus: eccl. 10: avaro nihil est scelestius.
Et ex quo ad hoc inducitur, incidit in aliis facile. Vel potest referri ad antichristum, quia praevalet omnibus aliis.



Numerus 5


Ego autem sicut oliva fructifera. Hic agit de sanctitate bonorum.
Et primo ostendit quid agunt in praesenti. Secundo, quid promittunt, ibi, confitebor. Duplex bonum faciunt sancti in praesenti ecclesia. Primo in hoc quod bene se habent ad proximum, fructificando in eis: et ideo justus comparatur olivae; quasi dicat: peccator sic evellitur sine fructu: sed ego sicut oliva fructifera in domo Dei.
Et comparatur olivae propter pinguedinem: nam oliva semper habet fructum pingue: jud. 9: non possum deserere pinguedinem meam; jer. 11: olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum. Hic tamen comparatur olivae propter fructum specialiter: quia ex olivis fit oleum, per quod significatur misericordia, ex qua justi provident aliis, et fructum faciunt in ecclesia Jn 15: posui vos ut eatis, et fructum afferatis.
Et hunc fructum feci, in domo Dei, non in mundo Ps 83: elegi abjectus esse in domo Dei. Item quoad Deum justi in mundo isto faciunt aliud bonum, sperando scilicet in eo; unde dicit, speravi in misericordia Dei, non meis meritis, sed illius misericordia Tt 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos etc..
Et haec misericordia est in aeternum.
Et potest hoc dupliciter exponi. Uno modo, ut designet aeternitatem: et sic potest referri aeternitas ad essentiam misericordiae divinae, quae est aeterna: jer. 31: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Alio modo, ut referatur ad effectum misericordiae. Aliquando ex misericordia Dei conceduntur bona aeterna; et sic, in saeculum saeculi, idest per omnia saecula. Confitebor. Hic promittit quid sit facturus: et promittit duo. Unum refertur ad praeterita: et est gratiarum actio de beneficiis collatis: propter hoc dicit, confitebor tibi in saeculum, idest referam tibi laudes.
Et hoc, quia tu, fecisti, scilicet quod essem oliva fructifera in domo Domini, et quod spero in misericordia Dei. Aliud refertur ad futura, expectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Expectat nomen jesu esse salutare suum.
Et hoc specialiter contingit in illis, qui sunt in patria; unde dicit, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum, qui vident ipsam essentiam bonitatis, unde non possunt nisi diligere Deum.



PSALMUS 52

(Ps 52)


Numerus 1


Dixit insipiens. Supra psalmista arguit nequitiam peccatorum ex parte affectionis ad peccatum; hic arguit eorum nequitiam ex contemptu Dei. Titulus: in finem intellectus david pro amalech. Huius historia habetur I reg. xvii quando david fugiens venit ad achis regem philisthinorum qui dedit ei civitatem siceleg, et contigit quod amalecitae, eo absente, incenderent civitatem, tandem david insecutus est eos et recuperavit praedam. Mistice per david significatur Christus; et sicut in Glossa dicitur, amalecitae populus lambens sanguinem, et significant antichristum et suos qui lambunt affectu carnalia. Matt. xvi: Caro et sanguis, etc.: ergo sicut interpretetur malitia eorum, et ex hoc ducuntur in Christum. Augustinus dicit pro maeleth, quod interpretatur dolens et parturiens; et significat ecclesiam, de qua Ioan. xvi: mulier cum parit tristitiam habet, etc.; et sic est (psalmus) pro tribulationibus quas patitur ecclesia pro malis mundi.
Et hoc ergo est per core, qui fuit unus de cantoribus principibus; et sic iste psalmus cantatus est eius ministerio. Item sciendum est quod iste psalmus positus est supra XIII; non tamen est idem circulus, nec omnes versus, et ibi introducitur propter primum adventum Christi; hic propter adventum Christi ad iudicium.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit peccatorum malitiam. Secundo introducitur divinum iudicium, ibi, Dominus de coelo. Circa primum duo facit. Primo ponit radicem mali, scilicet contemptum. Secundo ostendit quid ex tali radice sequitur, ibi, corrupti sunt. Sciendum est quod sapientia, si proprie sumatur, differat a scientia, quia sapientia est circa divinorum cognitionem, scientia circa humanorum cognitionem. Vir insipiens contemnit cognitionem divinorum. Tob. Xxi: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Rom. i: Obscuratum est insipiens, etc.. Dixit ergo insipiens; idest contempsit Deum et scientiam Dei; et hoc fecit in corde suo, dixit: non est Deus. Contra; Anselmus dicit, quod nullus potest cogitare Deum non esse. Dicendum quod dupliciter potest aliquid esse nobis ignotum. Uno modo propter se; alio modo propter nos. Primo modo sunt nobis ignota illa quae habent primum de esse, ut contingentia, materia prima, motus et tempus. Secundo modo sunt nobis ignota illa quae excellunt cognitionem nostram. Dico ergo quod si consideremus Deum secundum se ipsum, sic non potest cogitari non esse, et nulla propositio est magis nota illa cuius praedicatum includitur in subiecto. Esse Dei est eius essentia, et ideo haec propositio: Deus est, est maxime per se nota, tamen quoad nos essentia Dei non est nobis nota, sed innoscitur nobis per suos effectus; et inde est quod qui negat aliquos effectus Dei, puta providentiam hominum bonorum et malorum et omnium universaliter, et miracula Dei, et quod omnipotens non sit, negat Deum, et dicit in corde, quia a Deo est in corde omnium quod Deus sit, quod nullus quidem hoc velit, reputatur insipiens, quod dicat Deum non esse. Vel insipiens, idest iudaeus. Psalm.: intelligite insipientes; quod dixit quod Christus non est Deus. Ioan. x: tu homo cum sis, facis te ipsum Deum.



Numerus 2


Corrupti sunt. Hic est effectus malitiae eorum. Sicut timor, cognitio et amor Dei est principium omnis boni operis, ita sublata cognitione et amore Dei omnis bona vita tollitur.
Et primo ostendit quod sequitur quantum ad operationem mali: secundo quantum ad amissionem boni. Sunt duo mala quae consequuntur. Primum est quia corrupti sunt. Corpus corrumpitur per exalationem caloris naturalis et per subtractionem actualis caloris exterioris. Calor naturalis animae humanae est ipse Deus; et ideo quamdiu est in anima cognitio de Deo anima continet suam formam quam Deus impressit, scilicet innocentiam et imaginem divinam, sed quando iste calor exalatur, subtrahitur actualis calor, scilicet concupiscentiae calor et timoris, corrumpitur anima, et consequenter sequitur quod multi timorem et amorem et Dei cognitionem a se abiiciant et corrumpantur in immunditiis; et ideo abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Osee ix: facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.
Et dicit iniquitatem, idest propter iniquitates, et amittunt etiam bonum. Unus non est qui facit bonum. Ier. iv: Sapientes sunt ut faciant mala, bona autem facere nescierunt.



Numerus 3


De coelo prospexit. Hic ponitur Dei iudicium contra malos.
Et primo inducitur consideratio iudicis. Secundo ostenditur quid iudex inveniat, quia omnes declinaverunt. Tertio additur sententia, nonne sciunt? Causa quia negant Deum est, quia credunt quod propter suam altitudinem Deus non aspiciat novissima. Iob xxii: an non cogitas quod Deus excelsior sit caelo? Etc. Dicis quid? Per caliginem iudicat, circa cardines caeli perambulat, nec nostra consederat. Sed hoc ad perfectionem suae Sapientiae spectat quod omnia prospiciat. Ps.: quis sicut Deus noster, qui in altis habitat et humilia respicit in coelo et in terra? Et ideo dicit quod Dominus etiam de coelo prospexit, idest considerat filios hominum de sua altitudine. Eccli. xvi: Quae est enim anima mea in tam immensa creatura? Prov. xvi: Omnes viae hominum patent oculis suis. Ps.: Dominus de coelo in terram prospexit. Vel de coelo, idest de Christo. Vel de anima iusti. Inquirit in filiis hominum ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Differentia est inter Deum et hominem quia iudices homines inquirunt quae exterius aguntur, Deus autem intuetur cor. Psalm.: scrutans corda et renes Deus.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.50 Num.6