Thomae Aq, in Psalmos Psa.21 Num.15


Numerus 16


Erue. Hic exponit in speciali a quibus petit defendi.
Et primo contra mortem. Secundo contra tentationem mortis, ibi, de manu canis. Dicit ergo, conspice ad defensionem meam, et o Deus, erue animam meam, quam ipsi quaerunt, a framea, idest a gladio qui fremit agitatus. Sed contra. Christus non fuit occisus a gladio, sed lancea; et lancea etiam fuit percussus post mortem. Sed dicendum, quod gladius sua acuitate dividit He 4: acutior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem: et ideo quia mors dividit animam a corpore, et patrem a filio et e contra, et fratrem a fratre, dicitur gladius Za 13: framea, idest mors, suscitare super pastorem meum: et ab hac eruitur in resurrectione. Vel framea est lingua adversariorum Ps 56: lingua eorum gladius acutus. Vel hic loquitur Christus pro membris, quorum plures sunt occisi gladio Ac 12: occidit autem jacobum fratrem joannis gladio.
Et de manu canis. Hic orat contra tentationes: et tripliciter describit hic eos irrationabiles et hoc facit sub similitudine canis, qui latrat antequam percipiat contra quem debeat latrare, propter subitam iram ejus, sic judaei antequam scirent quare latrarent contra Christum, clamabant: phil. 3: videte canes, videte malos operarios: et supra, circumdederunt me canes multi. Hoc maxime pertinet contra judaeos, qui contra Christum latrantes clamabant, crucifige crucifige Lc 23.



Numerus 17


Salva me. Hic describit eos crudeles sub similitudine leonis, qui est crudele animal: et hoc refertur ad pilatum qui fungitur leonis potestate, idest imperatoris, quem Apostolus dicit leonem 2Tm 4: liberatus sum de ore leonis. Vel refertur ad diabolum: 1 pet. Ult.: tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Hic describit eos superbos: et refertur ad principes sacerdotum et scribas, qui scilicet comparantur unicorni superbiam designanti: et hoc indicat quod unum cornu habet in capite, et est tantae superbiae quod nullo modo patitur subjectionem, sed statim captus moritur: job 39: numquid volet rhinoceros, idest unicornis, servire tibi aut morabitur etc..
Et per hoc significantur principes judaeorum qui singulariter gloriabantur de cognitione Dei.
Et quicumque singulariter se extollit, similis est pharisaeo Lc 18: non sum sicut ceteri hominum Ps 74: nolite extollere in altum cornu vestrum.



Numerus 18


Narrabo. Consequenter ostendit divini auxilii fructum.
Et primo ostendit hoc quantum ad ipsum Christum. Secundo quantum ad alios, ibi, edent pauperes. Circa primum duo facit. Primo proponit duplicem fructum; scilicet praedicationis et laudis. Secundo explicat utrumque, ibi, qui timetis. Circa primum ponit duplicem fructum de liberatione Christi. Primus fructus Christi fuit praedicatio per universum mundum. Dicit ergo, salva me ex ore leonis etc. Quia salvatus et liberatus de faucibus eorum. Narrabo nomen tuum fratribus meis, idest apostolis: et hoc fecit post resurrectionem. Sunt autem apostoli fratres sui, et per naturam assumptam, et per gratiam vocationis ad apostolatum Rm 8: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui... Quos praedestinavit hos et vocavit. Sed numquid non narravit ante passionem nomen Dei? Cum ipse dicat,Jn 17: pater manifestavi nomen tuum hominibus etc.. Dicendum quod sic: sed plenius post passionem et resurrectionem. Primo quidem narravit discipulis ore proprio, quando aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas, Luc. ult.. Secundo dando eis spiritum paraclitum Jn 16: cum venerit paraclitus ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
Et jo. 14: cum venerit paraclitus quem mittet pater etc. Ille docebit vos omnia. Sed plenissime narrabit quando manifestabit divinitatem suam in judicio Jn 14: manifestabo ei meipsum Lc 21: tunc videbunt filium hominis venientem cum potestate magna et majestate. Tunc enim in filio cognoscent patrem Jn 14: in die illa cognoscetis, quia ego in patre, et pater in me, et ego in vobis.
Et hoc ipsi soli filio convenit, ut ipse dicitMt 11: nemo novit patrem nisi filius. Secundus fructus liberationis Christi fuit laus divina; unde dicit, in medio ecclesiae laudabo te Is 42: laus ejus ab extremis terrae. Sed dicit, in medio ecclesiae: quod Augustinus sic exponit, dicens primo sic. Illud dicimus esse in medio, quod est in manifesto. In veteri testamento Deus laudabatur in occulto, idest in mysteriis; sed in novo laudatur in publico, quia in nuda veritate 2Co 3: nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes, per amotionem velaminum. Aliquando dicimus esse in medio illud quod est intimum. Intimi in ecclesia sunt viri perfecti, qui specialiter laudant Deum in corde. In medio ecclesiae laudabo te, idest in doctoribus et viris perfectis.



Numerus 19


Qui. Exequitur utrumque.
Et primo primum. Secundo secundum, ibi, apud te. In primo proponit totam praedicationem novi testamenti, quomodo narratur nomen Domini.
Et primo ostendit ad quid inducuntur homines in novo testamento. Secundo quid eis narretur, ibi: quoniam non sprevit: ad tria inducuntur homines in novo testamento: videlicet ad confessionem oris, ad quaerendam gloriam Dei, et ad Deum timendum. Quantum ad primum dicit, qui timetis Deum laudate eum. Est autem duplex timor; unus filialis qui timet Deum offendere, et timet ab eo separari, et exhibet ei reverentiam; et hic est ex caritate. Alius autem est timor servilis, qui timet solum poenam; et hic non est ex charitate Jn 4: charitas foras mittit timorem. Vetus lex fuit timoris; sed nova est lex amoris. Vos ergo qui timetis Dominum, idest qui impletis legem ex timore, laudate eum, quia nihil laudat quis quod non diligit; quasi dicat: confitemini ei ex amore Ps 116: laudate Dominum etc.. Quantum ad secundum dicit, universum semen jacob magnificate eum 1Co 10: sive manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite.
Et dicit universum semen jacob etc.; quia filiis jacob, idest judaeis lex veteris testamenti fuit data, in qua promittitur gloria humana; sed in novo testamento promittitur gloria Dei.
Et dicit, universum, ut includat filios promissionis qui computantur in semine, ut diciturGa 3, scilicet gentiles. Quantum autem ad tertium dicit, timeat eum omne semen Israel, timore reverentiae qui est cum dilectione Dt 10: et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas eum, et ambules in viis ejus? Israel idem est quod jacob.



Numerus 20


Quoniam. Hic ostenditur quid eis annuntietur, scilicet virtus Christi, secundum quod loquitur in persona Christi orantis. Aliquando enim non vult quis preces exaudire, quando scilicet ipsum pro quo petitur, non vult videre, vel quando non vult videre rogantem; aliquando etsi vult videre rogantem, non tamen vult exaudire petitionem: et hoc excludit quantum ad primum, cum dicit, non sprevit, quasi negligendo, neque despexit deprecationem pauperis, idest humilitatem ejus qui non habet spem in temporalibus, idest Christi. Secundum ostendit: nec avertit faciem suam a me; quasi non acceptando me Ps 68: ne avertas faciem tuam a puero tuo etc.. Tertium cum dicit, et cum clamarem ad eum exaudivit me; quia judex admisit quod petii pro me et pro meis Jn 16: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis: jonae 2: clamavi, et exaudisti vocem meam.
Et nota quod ante passionem tria dicit se fuisse passum. Dicit enim fuisse abjectum, ego sum vermis etc.. Derelictum, quare me dereliquisti? Item dicit se non exauditum, clamabo per diem et non exaudies: et quare? Quia tunc dicebat, verba delictorum, idest pertinentia ad infirmitatem carnis secundum quam Potius temporalia quaeruntur; nunc autem quia per resurrectionem ad hoc genus adduxit humanam naturam ut quaereret spiritualia, dicit contrarium. Quia supra dixit, ego sum vermis etc. Hic dicit, non sprevit me etc.. Supra dixit, dereliquisti me, hic dicit, neque avertit faciem suam a me. Supra dixit, clamabo per diem, hic dicit, dum clamarem ad eum, exaudivit me.



Numerus 21


Apud. Supra psalmista ex persona Christi duo promisit se dicturum: scilicet narrationem divini nominis, et laudem Dei. De primo jam dixit; hic agit de secundo, scilicet de laude divina. Circa hoc duo facit. Primo ostendit qualis sit laus Dei. Secundo, quomodo laudi adjungit opus, ibi, vota mea etc.. Dicit ergo quantum ad primum, apud te laus mea.
Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: laus mea qua ego laudor, est apud te, non apud homines a quibus non habeo laudem, sed a te 2Co 10: non qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Alio modo sic: laus mea, qua scilicet te laudo, est apud te, non in oculis hominum: eccl. 47: de omni corde suo laudavit Deum, et dilexit Dominum, et hoc, in ecclesia magna, per me et meo nomine congregata. Magna, dilatatione Is 54: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende. Magna, potestate Mt 16: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque solveris etc.. Dignitate Ap 21: reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Hic ostendit quomodo laudi adjungit opus. Votum Christi fuit ut se daret pro salute fidelium: ipse enim illud vovit inquantum homo Ps 39: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui. Quae quidem voluntas Dei est sanctificatio nostra Jn 6: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Haec vota solvit Christus dando se ad passionem, et iterum quando dedit corpus suum in cibum fidelium; unde dicit, vota, idest sacrificia: reddam, in ara crucis et in sacrificium fidelium; et hoc faciam in conspectu timentium eum: eccl. 3: qui timet Dominum, honorat parentes.



Numerus 22


Edent. Hic consequenter ponit effectum passionis qui est ad alios: et primo proponit diversos passionis effectus; secundo ostendit eos ad futura pertinere, ibi, annunciabitur. Circa primum duo facit. Primo proponit effectus pertinentes ad apostolos. Secundo ponit tales effectus per apostolos ad alios derivatos, ibi, reminiscentur. Ad apostolos pertinet ministerium dominici sacramenti: quod designatur cum dicit, edent pauperes, idest humiles et contemnentes res mundi Mt 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Isti edent sacrificium, idest sacramentum corporis et sanguinis, sacramentaliter et spiritualiter.
Et ex hoc sequitur triplex effectus; spiritualis, scilicet satietas, laus et vita. Quantum ad primum dicit, et saturabuntur, quia quiescet desiderium suum in plenitudine gratiarum quae per hoc sacramentum acquiruntur Ps 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quantum ad secundum dicit, et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Nec mirum, quia laus sequitur ex laetitia Is 51: venient in sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Satietas autem desiderii causat delectationem Is 55: delectabitur in crassitudine anima vestra, idest in spirituali pinguedine Ps 41: in voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Sed non quilibet laudat Deum; sed qui requirunt eum, idest qui nihil aliud quaerunt nisi Christum, vel Deum Is 55: quaerite Deum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. Quantum ad tertium dicit, vivent corda eorum etc.. Joan. 6: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
Et ideo dicit, vivet; quasi dicat: quamvis corpore moriantur imitando passionem Domini, tamen corde vivent Ps 68: quaerite Dominum, et vivet anima vestra.



Numerus 23


Reminiscentur. Hic ponit effectus derivatos ad alios.
Et primo communiter ad omnes. Secundo quantum ad carnales, ibi, manducaverunt. Tertio quantum ad spirituales, ibi, et anima mea. Est autem triplex effectus. Primus est divina cognitio ad quam gentes per apostolos devenerunt. Secundus est effectus ad conversionem ad Christum. Tertius effectus manifestatur per operis perfectionem. Quantum ad primum dicit, reminiscentur. Hominibus naturaliter inserta est quaedam Dei cognitio; sed obliviscuntur Domini per peccatum Dt 32: oblitus es Domini creatoris tui. Gentiles autem habuerant aliquam Dei cognitionem, sed obliti fuerant propter peccata; sed per apostolos fuerunt reducti ad reminiscentiam naturalis cognitionis: jer. 51: recordamini Domini procul. Quantum ad secundum dicit, et revertentur ad Dominum, scilicet per amorem.
Et hoc fecerunt non solum judaei, sed, universi fines terrae Is 21: si quaeritis, quaerite; convertimini, et venite: et hi duo effectus etiam ad sacramentum altaris pertinent, quod est quoddam memoriale dominicae passionis, ut dicitur1Co 11. Ideo dicit, reminiscentur, quia conversio animae ad Deum est effectus sacramenti altaris Ps 22: super aquam refectionis educavit me. Colentes eum non in ceremoniis, sed, in conspectu ejus, scilicet spirituali cultu Jn 4: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate.
Et omnes familiae gentium: soph. 2: adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium; quasi, ut intelligatur quod gentiles coluerunt Deum Israel: et sicut proselyti euntes ad habitandum cum judaeis, recesserunt a loco suo.



Numerus 24


Quoniam. Potestas spiritualis totius mundi est Christi: Da 7,14: et dedit ei potestatem et honorem et regnum etc..
Et non solum judaeorum, secundum illud,Is 9: super solium david; sed ipse dominabitur gentium Ps 2: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem.



Numerus 25


Manducaverunt. Hic ponitur effectus qui secutus est quantum ad carnales: et ponit duo. Primo ponit bonum eorum. Secundo ponit eorum defectum, ibi, in conspectu ejus cadent, carnales: et hi perceperunt duplex bonum: scilicet participationem sacramenti, et venerationem Dei in cultu. Quantum ad primum dicit, manducaverunt, licet indigne, quia carnales sunt 1Co 15: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. De bonis dixit supra quod saturabuntur et laudabunt Dominum, et vivent, quia venerantur sacramentum per fidem quam habent. Sed isti quia sunt pingues terrae, idest in terrenis defixi, idest non in spiritualibus elevati: cadent in conspectu ejus, scilicet Dei: hier. 31: inebriabo animas sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur. Isti designantur per vaccas pingues,Am 4 Dt 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit: nam, qui indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit, ut dicitur1Co 11: et bene dicit, omnes qui descendunt: idest si qui affectu demerguntur ad terrena: quia etsi isti videantur stare in conspectu hominum, tamen in conspectu Dei cadent Is 8: offendent ex eis plurimi, et cadent. Vel, cadent in conspectu ejus, idest substernentur ei etiam inimici, omnes qui descendunt in terram, idest in corruptionem peccati: phil. 2: in nomine jesu omne genu flectatur.



Numerus 26


Et anima. Hic ponitur effectus quoad spirituales. Anima Christi sunt illi in quibus requiescit spiritus sanctus, spirituales scilicet, qui dupliciter se habent ad Deum. Primo quantum ad cor, quia vivunt illi, scilicet Deo, vel Christo,Ga 2: vivo ego etc. 2Co 5: qui vivunt, jam non sibi ipsis vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. Secundo quantum ad opus, et semen meum. Semen bonum sunt filii regni; quasi dicat: filii regni quos ego seminavi, servierunt soli Deo: quia omnia opera quae fecerunt, ad ejus gloriam retulerunt.



Numerus 27


Annunciabitur. Hic exponit quando fiet: quia non in tempore suo, sed in futuris temporibus: et ponit tria. Primo praenunciat fidei praedicationem. Secundo a quibus debeat praedicari. Tertio quibus praedicetur. Quantum ad primum dicit, annunciabitur Domino generatio ventura: et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo cum hieronymo; quasi dicat, generatio ventura annunciabitur, idest evangelizabitur.
Et ad hoc, ut convertantur ad Dominum, sive etiam annunciabitur passive; quasi dicat, per praedicationem apostolorum illa generatio adducetur ad Dominum Mt 11: pauperes evangelizantur. Vel sic. Bonum generationis annunciabitur per angelos ipsi Deo; non quod ignoret sive indigeat, sed ut ordo servetur, ut dicit Dionysius, et ut dicitur tob. 12: ego sum raphael angelus unus ex septem qui astamus ante Dominum.
Et annunciabunt caeli, idest caelestes apostoli: phil. 3: nostra conversatio in caelis est: justitiam ejus, non humanam, sed Dei, quam repellunt judaei Rm 10: ignorantes Dei justitiam, et suam quaerentes instituere justitiam etc.. Quibus annunciabitur: populo qui nascetur, spirituali generatione Jn 3: nisi quis renatus fuerit etc.. Hic autem populus non renascitur operatione humana, sed divina Jn 1: non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Et ideo dicit, quem fecit Dominus Ps 99: Dominus fecit nos etc..



PSALMUS 22

(Ps 22)


Numerus 1


Psalmista supra in persona Christi dixit de sua tribulatione multa; hic autem dicit de remedio quo in ea sustentatur.
Et primo commemorat beneficia quibus sustentatur. Secundo potentiam sustentationis, ibi, Domini est terra. Psalmus iste non habet novum titulum, sed videtur designare aliquos in via ambulantes: unde potest significare reditum populi de babylone, et signat reditum Christi de mundo ad caelum. Circa hoc duo facit. Primo commemorat beneficia praeterita. Secundo commemorat beneficia futura, ibi, et misericordia tua. Circa primum duo facit. Primo commemorat beneficia quae consistunt in consolatione bonorum. Secundo ea quae consistunt in adjutorio contra mala, ibi, nam et si ambulavero. Circa primum tria tangit. Primo commemorat sufficientiam divinae promissionis. Secundo ejus abundantiam, ibi, in loco pascuae. Tertio ejus effectus, ibi, animam meam convertit. Ponit ergo primo divinam provisionem: unde dicit, Dominus regit me. Hieronymus, Dominus pascit me.
Et idem est; quia qui pascit, regit.
Et intelligitur in persona ecclesiae, dici de Christo qui est pastor noster Jn 10: ego sum pastor bonus Mt 6: respicite volatilia caeli etc. Quia Deus dicitur pastor noster: ipse enim pascit etiam volatilia caeli, ut dictum est mich. 7: pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae Rm 15: qui exurget regere gentes.
Et sufficienter pascit; unde dicit, nihil mihi deerit: scilicet de eo quod est necessarium ad salutem: et in temporalibusLc 22, quando misi vos sine sacculo et pera etc. Numquid aliquid etc. Mt 6: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Tum in futuro omnem sufficientiam habebimus, quia nihil deerit nobis, quoniam habebimus Deum. Abundantiam omnem designat metaphorice per abundantiam cibi et potus. Quia si pascit, habet se ad nos sicut pastor ad oves; quae duobus pascuntur, scilicet herbis et aqua. Quantum ad primum dicit, in loco pascuae ibi me collocavit, idest pascuoso, ubi est abundantia herbarum. Haec abundantia sunt sacra documenta divinae scripturae et spiritualium abundantia Ez 34: in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me.
Et dicit collocavit, quia sermo divinus duo facit: scilicet incipientes instruit, et perficientes firmat. Propter primum dicit, in loco pascuae. Propter secundum dicit, ibi me collocavit. Quantum ad secundum dicit, super aquam refectionis educavit me. Haec est aqua baptismi Ez 36: effundam super vos aquam mundam etc.. Vel est aqua Sapientiae sacrae doctrinae; quae quidem et est cibus, quia confortat; et aqua, quia refrigerat: eccl. 15: aqua Sapientiae salutaris potavit illum. Animam meam convertit. Hic est effectus pascuae, quia animam meam convertit. Vel dicit, quae sint haec pascua; quia conversio animae. Est autem duplex effectus spiritualis doctrinae. Primus est interior, in conversione animae ad Deum, quando totaliter se a rebus mundi trahit Ps 18: lex Domini immaculata convertens animas, testimonium etc..
Et conversio fit virtute Dei. Thren. Ult.: converte nos domine ad te. Alius effectus est exterior, ut opera exteriora exequatur; unde dicit: deduxit me super semitas justitiae; haec autem sunt bona opera Is 40: rectas facite semitas Dei nostri. Vel semitae sunt consilia Pr 4: deducam te per semitas aequitatis; et hoc, propter nomen tuum, idest gloriam nominis tui Ps 43: propter gloriam nominis tui libera nos.



Numerus 2


Nam. Hic ponit beneficia contra mala.
Et primo in generali; secundo in speciali, ibi, virga tua.
Et loquitur ad similitudinem hominis euntis per loca periculosa, cui necesse est securitas; et haec beneficia ponit hic, nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, tamquam dux et protector; et sic securus ero. Umbra mortis dicitur praesens tribulatio: est enim umbra praesagium corporis subsequentis Col 2: lex umbra futurorum, corpus autem Christi; sic tribulatio est quasi mortis indicium. In medio, idest in intimo sive vehementia tribulationis Ps 137. Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me etc.. Sed umbra mortis dicitur praesentis vita caligine peccatorum obscura. Job 3: occupet eum caligo etc.. Vel umbra mortis dicuntur facta haereticorum portantium in se imaginem diaboli. Job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividit torrens etc.. Dicitur autem umbra mortis, quod non infert malum Deo praesente. Job 17: pone me juxta te etc. Is 43: cum transieris per aquas, tecum ero, ne flumina operiant te: cum ambulaveris in igne, non combureris. Sed praeter dictam securitatem ponit tria beneficia quae Deus facit in eis. Primo sustentat: unde dicit, virga tua et baculus tuus.
Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut per virgam intelligamus directionem viae. Ps. 44: virga directionis, virga regni tui. Per baculum intelligamus sustentaculum. Tob. 5: baculum senectutis nostrae. Littera hieronymi habet, fulcimentum: quasi dicat, ostensio et sustentatio ipsa me consolata sunt; idest dederunt mihi consolationem in via 2Co 1: Deus totius consolationis qui consolatur nos. Alio modo, ut exponatur hoc pertinere ad correctionem, quia virga fit correctio Pr 13: qui parcit virgae etc..
Et baculus tuus, scilicet senioris disciplinae; quasi dicat. Mitis et dura correctio tua dedit mihi consolationem Pr 3: quem diligit corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Quantum ad secundum dicit, parasti in conspectu meo mensam, duplicis quidem doctrinae Pr 9: proposuit mensam, misit ancillas suas vocare ad arcem: ubi sunt diversa fercula, scilicet diversa documenta spiritualia.
Et hoc, in conspectu meo, (quia) in lege meditatur die ac nocte, ps. 1. Vel mensam sacramentalem, scilicet altaris. Triplex enim mensa legitur in sacra scriptura. Prima est mensa veteris legis Ex 25: facies mensam de lignis setim: et pones super mensam panes propositionis. Alia est novi testamenti 1Co 10: non potestis mensae Domini esse participes, et mensae daemoniorum; et haec mensa fuit res et figura. Tertia mensa est in patria Lc 22: ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.
Et utraque mensa pugnamus contra inimicos nostros; unde dicit, adversus eos qui tribulant me; quia per mensam, quae est sacra scriptura, expellimus tentationes. Eph. ult.: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Item corpus Christi contra inimicos tuetur, ut dicit Chrysostomus super joan.: impinguasti in oleo, idest laetitia, caput meum. Hoc autem per duo signatur, scilicet per oleum inungens, et vinum inebrians.
Et hoc dicit ad similitudinem antiquorum orientalium qui in festis ungebant capita oleo Is 61: ut daret eis coronam pro cinere, et oleum gaudii pro luctu. Caput meum, idest Christum, impinguasti, idest replesti abundantissime, oleo spiritualis gratiae, ut ex eo ad nos gratia diffunderetur 1Co 8: unus Dominus jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum Ps 44: unxit te etc.. Vel, caput meum, idest mentem meam Mt 6: tu autem cum jejunas, unge caput tuum, idest mentem oleo, idest spirituali devotione, et calix tuus, vel meus, idest mihi datus, vel tuus, idest a te datus. Hic calix est donum divini amoris qui inebriat: quia ebrius non est in se, nec secundum se loquitur, sed secundum impetum vini; sic ille qui est plenus divino amore, loquitur secundum Deum: est enim in extasim factus Ct 5: comedite amici, et inebriamini Is 55: quomodo descendit imber et nix de caelo, et inebriat terram, et germinare eam facit; sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Hier. 23: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino a facie Domini. Vel calix dicitur sanguis Christi, quia debet inebriare.
Et hic quam praeclarus est, idest maxime clarus.
Et misericordia etc.. Hic ponit beneficia futura.
Et primo quantum ad participationem divinorum donorum; secundo quantum ad fruitionem ipsius Dei. Dicit ergo, haec omnia praedicta mihi fecisti; sed rogo ut, misericordia tua subsequatur me. Alias petivit ut praeveniat, hic quod subsequatur: et utraque est necessaria: quia praeveniens est necessaria, quia inspirat animum, subsequensque juvat ut efficiatur. Ut inhabitem in domo Domini, hoc est in ecclesia, in longitudinem dierum, idest semper per gratiam, et in caelo per gloriam Ps 26: unam petii a Domino etc. Is 65: gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum.



PSALMUS 23

(Ps 23)


Numerus 1


Posita tribulatione et auxilio divino, hic commendat psalmista potestatem auxiliantis titulus non est novus in hebraeo; sed in latino additur in prima sabbati. Ubi sciendum est quod sicut diciturEx 20: memento ut diem sabbati sanctifices etc. Est tertium praeceptum. Sex enim diebus fecit Deus caelum et terram et omnia quae in eis sunt, et in septima requievit; ita et nos debemus pro reverentia septima die requiescere. Unde omnes dies hebdomadae sabbatum appellantur, sicut dies dominicus dicitur prima sabbati. Matth. ult.: Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati.
Et deinceps tota hebdomada sabbatum dicitur Lc 18: jejuno bis in sabbato: unde psalmus hic in prima sabbati commemorat ea quae pertinent ad primam sabbati, idest ad dominicam. In qua tria facta sunt: scilicet creatio mundi, productio lucis, et resurrectio Christi, ut in evangelio habeturMt 28. De istis ergo agit psalmista: scilicet de potentia creantis, et gloria resurgentis; et forte iste psalmus cantabatur in prima sabbati, sed videtur esse disjunctus. Tamen sciendum est, quod tempore david Deus colebatur solum in judaea; et david considerans quod Deus est Deus totius terrae, et videns in spiritu prophetico futurum esse quod coleretur in toto mundo, fecit istum psalmum: et de hoc agit hic. Dividitur ergo psalmus iste in tres partes. In prima ponit universale ejus dominium; in secunda ponit sive ostendit modum quo homines accedunt ad Deum, ibi, quis ascendet; in tertia praedicit futurum cultum Dei per totum mundum, ibi, attollite. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod universale est Dei dominium; secundo ponit signum vel causam, ibi, quia ipse super maria. Vel sic: in Psalmo isto agit de tribus. Primo de creatione; secundo de illuminatione, ibi, quis ascendet, tertio de resurrectione, ibi, attollite, sive de resurgentis glorificatione. Circa primum duo facit. Primo ponit creantis potentiam; secundo subdit rationem, ibi, quia ipse super maria. Est autem sciendum quod terra potest dupliciter considerari: vel secundum quod est unum elementum, vel secundum quod est habitaculum hominum: et utroque modo est sub divino dominio. Primo modo fuerunt aliqui non extendentes divinam providentiam ad corruptibilia, sed tantum ad caelos. Job 22: nubes latibulum ejus: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat Ez 9: dereliquit terram, et Dominus non videt eam. Psalmus dicit, mentimini; quia, Domini est terra, scilicet ipsum elementum super quod habet dominium: vel terra, idest ecclesia, quae est bona terra quae facit multum fructum Is 40: quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Sed addit, et plenitudo ejus Gn 1: terra erat inanis et vacua etc. Quia non erat plena arboribus et aliis quae pertinent ad ornatum terrae, sicut plantae et herbae. Vel, plenitudo terrae, idest plenitudo gratiarum ecclesiae.
Et hic est Christus qui attulit omnem gratiarum plenitudinem in se Si 15: facies tua plena gratiarum. 1 joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus. Secundo modo etiam dicitur Dei orbis terrarum, idest nostra terra habitabilis.
Et universi qui habitant in ea, idest omnes habitatores ejus. Ps. 9: judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in justitia Is 45: non in vanum creavi eam (scilicet terram) ut habitaretur formavi eam. Centrum est infimus locus in mundo, ad quod terra gravitate sua tendit et omnia alia cedunt sibi: et dicitPs 103: qui fundavit terram super stabilitatem suam, quia per gravitatem tendit illuc: et super nihilum, quia nihil sibi subsidet; etIs 40, dicit: appendit tribus digitis molem terrae, frigiditate et partium suarum continuitate. Sed quia terra est elementum, et ex ea cum aliis elementis fit mixtum; terra autem est sicca et frigida, unde nec ex motu nec ex fluxu pars una continuatur, alteri indiget humore continente et continuante, et sic fundatur vel confirmatur super aquas; et quia in qualibet parte terrae quasi fit generatio aquarum, tota terra fere potest dici fundari super aquam: propter quod dicit, ipse super maria fundavit eam. Vel sicut fundamentum continet aedificium, sic aqua continet terram, ne discontinuetur. Discontinuatio etiam terrae facit quod aqua quae liquida est et gravis, fluat quasi per totam terram. Item per orbem designatur ecclesia et omnes habitantes in ea, scilicet fideles; et omnes sumus Christi: et sive vivimus, sive morimur, Domini sumus, ut Apostolus dicitRm 14. Consequenter reddit causam supradictorum, quia scilicet, super maria fundavit eam; quasi dicat: illud est artificis, quod ipse artifex facit. Sed Deus fecit terram et ea quae sunt in terra. Ergo ipsius est terra et plenitudo ejus. Sed quidam dicunt, quod non est providentia Dei in rebus terrenis. Sed contra hoc est signum magnae providentiae dispositio aquarum ad terram, quia elementa levia debent esse super graviora. Similiter ergo sicut aer circumdat aquam, ita aqua debet circumdare terram.
Et Philosophi assignant super hoc multas causas. Sed causa est providentia divina, ut ibi esset habitatio hominum et animalium; unde moyses in principio, quando posuit rerum creationem, posuit terram primum informem; unde terra erat inanis, idest informis, et vacua arboribus; et ideo posuit eam circumdatam sive opertam aqua, et tenebrae, idest aquae, erant super faciem abyssi, idest super terram, et spiritus Domini, idest aer, ferebatur super aquas. Vel terra erat inanis, idest invisibilis propter aquas; unde sequitur, congregentur aquae etc.
Et appareat arida; quasi dicat: quia terra est prima secundum ordinem elementorum, a providentia divina factum est quod sit super aquas, ut homines et animalia possint in ea vivere, et aquae nihilominus occupent terram quantum durant maria: unde dicit. Ipse super maria fundavit eam, idest juxta, sicut alibi. Ps. 136: super flumina babylonis (idest juxta flumen babylonis) illic sedimus etc.. Fundavit, idest firmam statuit, ut mare eam non occupet: job 38: posui mari ostia et vectes, et dixit, hucusque venies, et non procedes amplius; et hic confringes tumentes fluctus tuos: hier. 5: qui posuit arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit.
Et super flumina praeparavit illam, idest juxta flumina; et dicit, praeparavit, non fundavit, quia ad praeparationem requiritur quod irrigetur flumine;Ps 64: flumen Dei repletum est aquis: parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus: rivos ejus inebrians multiplica etc.. Vel ecclesia, fundata est super maria, idest super tribulationes: ps. 92: mirabiles elationes maris.
Et super flumina, idest persecutiones quibus praeparata est ecclesia ad coronas martyrum. Vel super maria, idest amaritudines; et tamen consolationem ejus praeparavit flumina consolationum: ps. 45: fluminis impetus laetificat etc..



Thomae Aq, in Psalmos Psa.21 Num.15