Thomae Aq, in Psalmos Psa.34 Num.18


PSALMUS 35

(Ps 35)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo psalmista imploravit Dei auxilium contra persecutiones peccatorum; hic autem describit peccatorum nequitiam. Titulus, in finem servo Dei.
Et est novum hoc quod dicit, servo Dei. Ille est fidelis servus, qui bona Domini sui non usurpat sibi, et mala sua non retorquet in Dominum. Quidam enim sunt, qui peccata sua in Deum retorquent, dicentes quod necessitate peccant: et bona sua sibi vindicant, dicentes quod habent ea ex virtute propria. E contrario facit david: et circa hoc duo facit. Primo facit mentionem de malis quae sunt in nobis ex nobis. Secundo de bonis quae sunt in nobis a Deo, ibi, domine in caelo. Circa primum duo facit. Primo ponit radicem mali. Secundo ponit processum mali ex illa radice, ibi, verba oris. Radix mali est propositum. Primo ergo proponitur malum propositum. Secundo ponit causam, ibi, non est timor. Tertio probat, ibi, quoniam dolose. Sicut dicit Philosophus in 3 ethic., hic aliquis facit injustum, et non injustificat; aliquis facit et injustificat, sed non est injustus: aliquis facit et injustificat, et est injustus. Primum facit ille qui retinet rem alterius quam credit suam. Secundum facit ille qui non secundum habitum, sed ex passione facit injustum, qua passione cessante reddit rem alienam. Tertium facit ille qui ex proposito facit injustum; et ideo dicit, dixit injustus, idest ex proposito deliberavit, ut delinquat in semetipso: quia in ejus potestate est ut proponat peccare, non in fato stellarum: eccl. 15: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; sed processus irrefraenatus peccandi est ex eo quod removetur impedimentum peccati. Dicitur autem quod peccatum in spiritum sanctum est, quando ex certa malitia peccatur; et hoc quando removetur impedimentum. Hoc ergo impedimentum removet timor Domini Pr 16: in timore Domini declinatur a malo: job 15: quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces etc..
Et ideo dicit, non est timor Dei ante oculos eorum. Timor est in affectu; sed causa timoris est in oculis, ex hoc quod non considerant judicium Dei Da 13: averterunt oculos suos, ne viderent caelum: sed causa est, quoniam dolose egit. Quando aliquis in oculis regis facit aliquid regi odiosum, signum est quod non timet eum; sic peccator quando facit peccatum coram Deo, qui omnia videt, signum est quod non timet Deum, quia in conspectu suo, scilicet Dei, egit dolose, idest fecit dolum He 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.
Et dicit, dolose, quia aliud profert extra, aliud simulat Ps 5: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: job 36: simulatores et callidi provocant iram Dei.
Et ideo, inveniatur iniquitas ejus ad odium, idest talis sit iniquitas ejus quod Deus habeat eam odio.
Et hoc est signum quod Deus tales simulatores odit, quia in evangeliis multum invehitur Deus contra simulatores. Alia littera habet, in conspectu suo, ut videret iniquitatem suam, et odisset. Contingit quod aliquis discutit conscientiam suam ut inveniat iniquitatem suam et odiat. Frequenter in hoc fraudulenter agit, quia non discutit bene, sed gravia leviat, et levia aggravat.
Et ideo dicit, dolose egit in conspectu suo, idest in conscientia; quia si fideliter suam odisset iniquitatem, discussisset. Vel secundum eumdem sensum, in conspectu suo, scilicet Dei, idest in sacra scriptura, quam non attendunt secundum veritatem suam, et spiritus sancti, sed agunt dolose; et hoc ideo, quia non inveniunt iniquitatem. Consequenter ponit processum radicis.
Et primo ponit peccata oris. Secundo cordis et operis. Homo committit peccatum ore dupliciter: vel per apertam malitiam, cum aperte mentitur; et hoc est quod dicit, verba oris ejus iniquitas: job 6: non invenietis in ore meo iniquitatem. Vel per occultam fraudulentiam; et hoc est dolus: hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. In corde peccat quis dupliciter: per contemptum boni, et per studium mali. Contingit, quod aliquis peccat per infirmitatem, aliquis ex ignorantia. Sed quando est ignorantia. Affectata, tunc est grave peccatum: job 21: scientiam viarum tuarum nolumus.
Et ideo dicit, noluit intelligere ut bene ageret, unde voluit intelligere curiosa, et non ut bene operaretur: hier. 4: sapientes sunt, ut faciant mala: bona facere nescierunt. Item aliquando facit homo peccatum ex studio malitiae; unde dicit, iniquitatem meditatus est in cubili suo, idest in corde suo. Vel in cubili, idest quando stat in secreto Pr 24: cogitatio stulti peccatum est et abominatio. Astitit. Hic ponit quod committitur opere.
Et primo ponit coadjuvationem ad malum. Secundo, quod non impedit malum. Quantum ad primum dicit, astitit omni viae non bonae, idest vivit et favit omni malae viae, vel malae operationi: ps. 2: astiterunt reges terrae. Quantum ad secundum dicit, malitiam autem non odivit: ps. 51: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem etc.. Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua sua.



Numerus 2


Domine. Hic ostendit quae recepit a Deo.
Et primo numerat ipsa bona. Secundo petit ea sibi dari, ibi, praetende. Circa primum duo facit. Primo proponit causam bonorum quae recepit a Deo. Secundo enumerat ipsa bona, ibi, homines et jumenta.
Et primo ponit commendationem causae. Secundo proponit profunditatem effectuum, ibi, judicia tua. Quidquid Deus facit in nobis, vel est ex justitia, vel ex misericordia, vel ex veritate. Ex justitia, quando reddit pro meritis. Ex veritate, quando reddit quod promisit. Ex misericordia, quando excedit merita et promissa. Probemus haec tria. Justitia Dei alta est, quia nullus tantum meretur quin Deus plus reddat. Veritas est altior, quia Deus promittit et solvit quae nunquam meruimus, sicut incarnationem, et alia quae pertinent ad mysterium redemptionis. Sed misericordia est altissima: quia ea quae cogitare non possumus, largitur 1Co 2: oculus non vidit etc..
Et ideo justitiam comparat montibus, veritatem nubibus, quae altiores sunt, misericordiam caelis, qui sunt super omnia. Dicit, domine, in caelo misericordia tua, quae est causa omnium bonorum meorum est in caelo: ps. 144: miserationes ejus super omnia etc. Is 63: miserationum Domini recordabor.
Et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei. Haec omnia dicuntur secundum effectus, quia secundum essentiam idem sunt. Mystice per haec tria intelliguntur justi, quia in ipsis justis inveniuntur justitia, veritas et misericordia. Justi signantur per caelum propter retributionem et caritatem Mt 5: merces vestra copiosa est in caelis. Item in illis maxime relucet misericordia, quia omnino sunt ab omni tribulatione liberati. Nos autem sumus adhuc in calamitatibus. Per nubes intelliguntur doctores Is 5: mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem.
Et in eis relucet veritas quam manifestant. Per montes intelliguntur sancti viri.
Et quid sequitur ex omnibus istis? Quod haec judicia sunt abyssus multa, idest incomprehensibilia Rm 2: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus etc..



Numerus 3


Homines. Supra commendavit psalmista Dei justitiam, veritatem et misericordiam, et judicia, ex quibus nobis bona proveniunt; hic autem enumerat illa bona: et circa hoc duo facit. Primo commemorat bona quae communiter largitur omni creaturae. Secundo bona propria quae confert rationali creaturae, ibi, filii autem hominum. Circa primum duo facit. Primo commemorat quae communiter proveniunt a Deo. Secundo consurgit in admirationem divinae misericordiae, ibi, quemadmodum multiplicasti. Dico ergo, quod misericordia tua est magna, et ex hac salvas homines et jumenta, idest rationales et irrationales creaturas. Vel per homines intelliguntur justi, per jumenta ipsi peccatores, qui temporali salute salvantur a Deo Mt 5: pluit super justos et injustos: ps. 48: homo cum in honore esset non intellexit etc..
Et haec salus communis est omnibus in duobus: scilicet in salute corporis: eccl. 30: non est census super censum salutis corporis: et in rerum provisione: 2R 6: salva me rex. Qui ait, non te salvet Dominus. Unde salvare te possum? De arca, an de torculari? Consequenter admiratur divinam misericordiam, ibi, quemadmodum multiplicasti. Scilicet quam multum multiplicasti misericordiam tuam, scilicet quod salvas non solum homines, sed et jumenta. Vel quod est tibi curae non solum de justis, sed etiam de peccatoribus, quantum ad bona temporalia quae in eis multiplicas: Hieronymus habet, quam pretiosa etc.. Magna est enim misericordia Dei, quod omnes salvat: magna etiam, quia unicuique plus dat quam meruit: ps. 85: misericordia tua magna est super me.



Numerus 4


Filii autem. Hic ponit bona spiritualia, quae sunt tria: fiducia, spiritualis refectio, et intelligibilis cognitio: et haec respondent gradibus entium. Entium quaedam sunt tantum, quaedam sunt et vivunt, quaedam cum hoc etiam intelligunt; et inter entia rationalis creatura quamdam aeternitatem participat, quia anima rationalis non perit.
Et ideo dicit, filii hominum, idest filii Dei Christi: vel filii hominum generaliter omnes homines intelliguntur. Sperabunt in tegmine alarum tuarum.
Et loquitur metaphorice. Gallina protegit pullos suos alis ne occidantur; ita ipse Deus spirituali protectione protegit rationalem creaturam ne deficiat specialiter in anima Mt 23: quoties volui congregare filios tuos etc. Is 49: sub tegumento manus suae protexit me. Vel, in tegmine, idest in protectione spirituali.
Et sic duae alae sunt doctrina novi et veteris testamenti. Item quae hic inferius vivunt, speciali cibantur refectione.
Et primo ponit ipsam refectionem. Secundo ponit ejus causam, ibi, apud te. Refectio spiritualis in duobus consistit: scilicet in donis Dei, et in ejus dulcedine. Quantum ad primum dicit, inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Domus est ecclesia 1Tm 3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei.
Et haec domus, quae modo est in terris, quandoque transferetur in caelos: ps. 121: in domum Domini laetantes ibimus. In utraque est ubertas donorum Dei; sed in hac ecclesia est imperfecta, sed in alia est perfectissima abundantia omnium bonorum, et hac satiantur spirituales viri Ps 64: replebimur in bonis domus tuae.
Et quod plus est, inebriantur, inquantum supra omnem mensuram meriti desideria implentur: ebrietas enim excessus quidam est Is 64: quod oculus non vidit etc. Ct 5: inebriamini carissimi.
Et qui sunt ebrii, non in se sunt, sed extra se. Sic qui repleti sunt spiritualibus charismatibus, tota eorum intentio fertur in Deum: phil. 3: nostra conversatio in caelis est.
Et non solum donis reficientur, sed etiam dilectione Dei: job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
Et ideo dicit quantum ad secundum, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hic est amor spiritus sancti, qui facit impetum in anima, sicut torrens Is 59: quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit.
Et videtur voluptatis, quia voluptatem et dulcedinem in anima facit Sg 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus domine in nobis.
Et hoc potu potantur boni 1Co 10: eundem potum spiritualem biberunt. Vel torrente voluptatis tuae, scilicet Dei, quae dicitur torrens Pr 18: torrens redundans, fons Sapientiae: quia voluntas ejus sic efficax est, ut ei resisti non possit, sic nec torrenti Rm 9: voluntati ejus quis resistit? Materia autem talis refectionis est, quia conjunguntur fonti: et sicut qui tenerent os suum ad fontem vini, inebriarentur; sic qui tenent os suum, idest desiderium, ad fontem vitae et dulcedinis, inebriantur 1Co 2: alius autem ebrius est.
Et sic inebriantur, quia apud te est fons vitae. Si referatur ad Christum, sic est sensus, apud te etc. Idest tu es fons vitae. Si autem referatur ad patrem, sic est sensus, apud te est fons vitae, idest verbum tuum vivificans omnia. Est apud te. Jo. 1: verbum erat apud Deum: hier. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae etc.. Qui vere est fons vitae, idest spiritualium bonorum, ex quibus omnia vivificantur. Secundum est cognitio intelligibilis, quam homines, sive rationales creaturae participant. Ideo dicit.



Numerus 5


Et in lumine. Duo sunt privilegia rationalis creaturae. Unum, quod rationalis creatura videt in lumine Dei, et quia alia animalia non vident in lumine Dei, ideo dicit, in lumine tuo. Non intelligitur de lumine creato a Deo, quia sic intelligitur illud quod diciturGn 1: fiat lux. Sed in lumine tuo, quo scilicet tu luces, quod est similitudo substantiae tuae. Istud lumen non participant animalia bruta; sed rationalis creatura primo participat illud in cognitione naturali: nihil enim est aliud ratio naturalis hominis, nisi refulgentia divinae claritatis in anima: propter quam claritatem est ad imaginem Dei Ps 4: signatum est super nos lumen vultus tui domine. Secundum est lumen gratiae;Ep 5: exurge qui dormis etc.. Tertium est lumen gloriae Is 60: surge, illuminare jerusalem, quia venit lumen tuum etc.. Vel, in lumine tuo, idest in Christo, qui est lumen de lumine: et sic est lumen quod est verus Deus. Est ergo lumen Christus, inquantum procedit a patre: est fons vitae, inquantum est principium spiritus vivificantis. Aliud privilegium est, quia sola creatura rationalis videt hoc lumen: unde dicit, videbimus lumen. Hoc lumen vel est veritas creata, idest Christus, secundum quod homo; vel est veritas increata, qua aliqua vera cognoscimus. Lumen enim spirituale veritas est: quia sicut per lumen aliquid cognoscitur inquantum lucidum; ita cognoscitur, inquantum est verum. Animalia bruta bene cognoscunt aliqua vera, puta hoc dulce: sed non veritatem hujus propositionis hoc est verum: quia hoc consistit in adaequatione hujus intellectus ad rem, quod non possunt facere bruta. Ergo bruta non habent lumen creatum. Similiter nec lumen increatum, quia solus homo factus est ad videndum Deum per fidem et per spem: et sicut nunc videmus per fidem in lumine, sic videbimus eum in specie, quando erimus in patria.



Numerus 6


Praetende misericordiam. Hic convertit se ad orationem, et petit misericordiam Dei.
Et primo petit petitionem quantum ad alios. Secundo quantum ad se, ibi, non veniat mihi. Duo petit, secundum duo genera hominum, qui conversantur in domo Domini: quidam enim cognoscunt Deum per fidem; quidam etiam justificati inhaerent ei. Qui ergo non cognoscunt Deum, non sunt in ejus domo; sed qui habent fidem, possunt subjacere peccato, et ideo petit eis misericordiam: ideo dicit, o domine scientibus te, per fidem scilicet, et vocat cognitionem scientiam propter certam inhaesionem: his praetende, idest amplia, extende ad eos misericordiam tuam miserando peccatis eorum Is 27: non est populus sapiens: jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Sed, his qui recto sunt corde, idest qui habent rectum cor et sunt confirmati tibi per caritatem, praetende eis, idest amplia justitiam, idest coronam quam meruerunt, quia isti jam merentur coronam 2Tm 4: in reliquo reposita est mihi corona justitiae etc..
Et ideo petit eis justa. Pro se duo petit. Primo petit conservari a peccato, et hoc, removendo duas causas peccati. Una est interior: et haec est superbia, quae est initium omnis peccati; unde dicit: non veniat mihi pes superbiae, idest affectus superbiendi removeatur a me; eccl. 23: extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Alia causa est exterior, quando incitatur ab aliquo ad peccandum: ps. 18: et ab alienis parce servo tuo.
Et ideo dicit, manus peccatoris non moveat me, idest inductiones et promissiones et blandimenta non inducant me ad peccandum.



Numerus 7


Ibi ceciderunt. Hic ponitur petitionis ratio: et est duplex. Primo, quia ex hoc pede est casus: sicut quando quis cadit propter pedem quem habet malum: et ideo dicit, ibi, idest in pede superbiae. Ceciderunt. Ecce initium omnis peccati superbia, eccl. 10. Homo enim ex hoc peccat, pro eo quod non continetur sub regula legis divinae. Sed ex superbia exit arrogantia 1Co 10: qui se existimat stare, idest per superbiam, videat ne cadat.
Et dicit, qui operantur, non qui operati sunt, quia aliquis aliquando ex infirmitate peccat, vel ignorantia, et iste non permanet; sed qui peccat ex superbia, hic persistit: quiaPr 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item alia causa est alieni impulsus; unde dicit, expulsi sunt, idest impulsi dum inaniter se efferunt, sicut lucifer de caelo, et homo per superbiam de paradiso expulsi sunt. Nec potuerunt stare: job 18: expellet eum de luce in tenebras etc.. Sed humilitas facit stare: ps. 121: stantes erant pedes nostri etc..



PSALMUS 36

(Ps 36)


Numerus 1


Supra petivit psalmista divinum auxilium contra peccatores, et ostendit malitiam eorum; hic autem docet contemnendam esse eorum felicitatem. Titulus non est novus. Intentio autem Psalmi hujus est ostendere, quod non reputentur prosperitates impiorum. Circa quod psalmista tria facit. Primo enim praemittit intentionem psalmi. Secundo ponit rationes in generali, ibi, quoniam tamquam fenum. Tertio explicat in speciali, ibi, noli aemulari in eo. Circa primum duo facit. Primo enim removet a bonis malorum aemulationem. Secundo zelum, neque zelaveris. Dicit ergo, noli aemulari. Hic ponit unum ex parte peccatorum per modum designationis.
Et ex hoc ponit malignantes et facientes iniquitatem. Aliud ponit ex parte bonorum per modum prohibitionis, et ponit duo: scilicet, noli aemulari, et neque zelaveris. Peccatores autem designat primo, quantum ad pravam ipsorum intentionem, quia malignantes: malignitas enim pertinet ad cor; unde dicitur malignus quasi malus ignis, quando scilicet aliquis facit ex prava intentione aliquid, illud est malignum consilium. Secundo quantum ad pravitatis executionem; unde dicit, facientes iniquitatem; sed justo cuilibet dicit, noli aemulari etc.. Secundum Philosophum, in 2 ethicorum, quatuor ad idem genus spectant: scilicet misericordia, invidia, zelus, et nemesis: et haec omnia important tristitiam de eventibus aliorum; sed misericordia et invidia de his quae eveniunt bonis, alia vero duo de his quae eveniunt malis. Invidia enim est tristitia de prosperitate bonorum, sed misericordia est tristitia de miseria bonorum. Zelus proprie est, quando quis tristatur de bono alterius; non ex eo quod ipse bonum habet, sed ex eo quod ipse non habet. Nemesis est tristitia de bonis quae indignis eveniunt. Sed quia loquitur hic de malis, non facit mentionem de duobus primis. Advertendum est autem hic, quod si aliquis indignetur sive aemuletur de prosperitate malorum, non vituperatur secundum philosophos, qui tractaverunt de prosperitate civili, in qua possunt aliqua videri magna, secundum se considerata, non respicientibus ad aeterna. Si vero ad spiritualia comparentur, cum nullum temporale quantumcumque magnum possit spiritualibus comparari, in talibus aemulatio locum non habet; et ideo non sunt aemulandi mali de hujusmodi bonis sibi provenientibus. Unde theologi attendentes divinam providentiam in his bonis quae indistincte bonis et malis, dignis et indignis proveniunt, non tristantur quando indignis adveniunt. Considerant enim quod justa Dei ordinatione disponuntur, vel ad eorum correctionem, vel ad eorum damnationem: et quod hujusmodi bona sunt quasi nihil in comparatione ad futura quae servantur bonis.
Et ideo hujusmodi tristitia prohibetur; unde dicit, noli aemulari, idest indignari, in malignantibus, pro eo quod florent Pr 3: ne aemuleris hominem injustum etc.. Item neque zelaveris facientes iniquitatem; quasi dicat: ne tristeris si non habes quae habent illi; quia reservantur tibi meliora. Eccl. 9: non zeles gloriam peccatoris. Non enim scis etc.. Quoniam tamquam fenum. Hic ponit rationes in generali.
Et primo, quare non est aemulandum; secundo, quare non zelandum. Spera in Domino. Dicit ergo, quoniam tamquam fenum; quasi dicat, non est aemulandum in malignantibus, quia id parum est, et transitorium.
Et ideo dicit, tamquam fenum velociter arescent etc.. Ponit enim exemplum de rebus quae florent et fructificant, et cito decidunt: sic est de homine, qui floret, viret, et cito decidit. Ps. 89: mane sicut herba transeat etc..
Et haec duae similitudines pro eodem ponuntur ad majorem, scilicet manifestationem. Vel aliter, duo sunt in homine, quae magna esse videntur. Primum est decor, quando videntur homine vivere in gaudiis Sg 2: nullum sit pratum etc..
Et ideo dicit, tamquam fenum. Vel aliter, quia decor gaudii cito deficit. Job 20: gaudium hypocritae ad instar puncti Ps 128: fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit Is 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Secundum est celsitudo saecularis potestatis designata per herbas olerum, quae crescunt, et tamen totum transit.
Et ideo dicit, tamquam olera. Vel per fenum intelliguntur majores, per herbam vero minores. Non ergo indignandum est de bonis eorum. Item non est zelandum super facientes iniquitatem, quia tibi promittuntur majora.
Et hoc ostendit cum dicit.



Numerus 2


Spera in Domino.
Et quia prosperitas temporalis in tribus consistit, scilicet in divitiis, voluptatibus, et honoribus Jn 2: omne quod est in mundo etc.: ideo, secundum quod etiam prosperitas spiritualis in tribus consistit, tria facit. Primo enim ponuntur divitiae; secundo voluptates, ibi, delectare; tertio gloria, ibi, educet, quas promittit Deus sperantibus in se. Circa primum tria facit. Primo ostendit modum acquirendi spirituales divitias; secundo ubi sunt quaerendae, ibi, et inhabita terram; tertio promittit illas abundanter, ibi, et pasceris. Circa primum duo facit, secundum quod in acquisitione duo exiguntur. Primo enim proponitur finis; secundo ponitur conatus ad finem, ibi, et fac bonitatem. Dicit ergo, spera in Domino, idest spera te habiturum bona Domini, idest ipsum Dominum. Ps. 15: Dominus pars hereditatis meae etc.. 1 pet. 1: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem jesu Christi ex mortuis in hereditatem incorruptibilem etc..
Et hic est finis intentus. Vel, spera in Domino, idest de Deo, scilicet de auxilio Domini. Eccl. 2: qui timetis Deum etc.. Secundo dicit quod conetur ad acquirendum finem bona operando; et ideo subjungit, et fac bonitatem, idest omnia opera virtutum. Ps. 33: declina a malo, et fac bonum. Deinde cum dicit, et inhabita terram, ostendit ubi quaerendae sunt istae divitiae. Hoc non potest intelligi de materiali terra, quia etiam injusti inhabitant eam; sed exponitur de quadruplici terra; et primo de terra viventium quae est gloriae Ps 26: credo videre bona Domini in terra viventium, quam inhabites per desiderium. Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Item de anima tua Lc 8: quod autem cecidit in terram bonam etc.
Et hanc inhabites semper ad conscientiam revertendo Sg 8: intrans in domum meam conquiescam cum illa. Tertia terra est ecclesia militans. Ps. 64: visitasti terram et inebriasti eam etc.
Et hanc inhabites per confessionem fidei, non recedendo ab ecclesia. Quarta terra est propriae carnis Gn 3: spinas et tribulos germinabit tibi, et hanc inhabites extirpando vitia et inserendo virtutes. Consequenter ostendit quod abundanter hae divitiae tribuentur, cum dicit, et pasceris in divitiis ejus. Vel caelestis patriae, vel ecclesiae, vel jucunditatis, vel abstinentiae carnis. Hieronymus habet, peregrinare in terra, et pascere fide, idest sis sicut peregrinus non reputando terrena, et pascere fide, per fidem possidendo invisibilia. Secundum est voluptas spiritualis, quae promittitur cum dicit.



Numerus 3


Delectare.
Et circa hoc duo facit, secundum quod hic delectationis laetitia consistit in duobus: scilicet in consequendo desiderium, et implendo suum propositum: secunda est ibi, revela. Dicit ergo de primo, delectare etc. Pr 13: desiderium si compleatur delectat animam. Si Deo inhaeres, impletur desiderium tuum. Sed quia ad hoc requiritur ut sit justum desiderium, non enim est Deus auctor injustitiae; ideo primo ponit radicem justi desiderii, scilicet quod homo delectetur in Deo per amorem; unde ait, delectare in Domino, idest totus amor tuus sit in Deo Ph 4: gaudete in Domino semper. In graeco habetur, delitiare: quasi dicat: non sis contentus de necessariis ad salutem, sed quaere superabundantias exquisitas, sicut deliciosi homines non sunt contenti communibus cibis. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis affluens.
Et tunc, dabit tibi petitiones cordis tui: non dicit carnis: petitiones enim cordis secundum Origenem sunt quae cor desiderat: V. G., secundum eum, si oculus posset petere, desideraret pulchros colores, auditus autem dulces sonos: sic cordis objectum, cum sit veritas et justitia, haec desiderantur ab eo.
Et haec, inquit, dabit tibi Mt 7: petite et dabitur vobis. Vel, cordis, ait, idest, quando erunt cordis, Deus exaudiet antequam clamet Is 65: antequam clament, ego exaudiam. De secundo dicit, revela etc.. Cum enim impletur propositum alicujus, tunc gaudet. Ad quod implendum duo sunt praenecessaria. Primo, quod recurrat ad Deum. Secundo quod fiduciam habeat de eo: et sic tertio impletur. Dicit ergo, revela Domino viam tuam, scilicet propositum tuum, quantum ad primum. Sed nonne scit Deus, qui scit cogitationes hominum? Psalmista loquitur per similitudinem, revela Domino etc., idest recurre ad ipsum pro impletione tui propositi, et hoc in oratione Ps 118: vias meas annuntiavi tibi etc.. Quodlibet enim negotium debet incipere ab oratione, sicut etiam Plato dicit, et scipio faciebat. Sed petitioni tuae addas spem; et ideo dicit, spera in eo, quantum ad secundum.
Et sic tertio implebitur petitio tua.
Et hoc est quod subdit, et ipse faciet, idest implebit vias tuas. Vel aliter, revela Domino viam tuam, idest peccata tua. Job 13: vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus.
Et ideo bene dicit: spera in eo, scilicet veniam peccatorum, et ipse faciet, idest remittet tibi peccata tua. Tertium quod promittit est gloria, cum dicit.



Numerus 4


Et. Ubi primo promittit gloriam; secundo ostendit quomodo perveniatur ad illam, ibi, subditus esto Domino. Circa primum duo facit. Primo enim promittit gloriam quam consequitur. Secundo ostendit modum consecutionis, ibi, et judicium. Dicit ergo, et educet etc.. Sancti suam justitiam occultant Mt 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Sed nihil occultum est quod non reveletur Lc 12. Unde Deus revelat vel hic, vel in futuro; et ideo dicit, educet, idest extra ducet. Job 28: profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Secundum originem simile est, sicut si aliquis habens fidelem servum quem manumittere intendit, gloriatur in eo Is 49: servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
Et hoc erit in judicio: unde sequitur, et judicium tuum tamquam meridiem, idest judicium quo judicaberis non habebit tenebras. Duo autem requiruntur volenti pervenire ad gloriam quae promittitur. Primum est humilitas. Job 22: qui humiliatus fuerit, erit in gloria: unde dicit, subditus esto Domino: 2 mach. 9: justum est subditum esse Domino et mortalem etc.. Secundum est oratio per quam pervenitur ad Deum, qui est gloria nostrae beatitudinis; et ideo subdit, et ora eum. Jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua.



Numerus 5


Noli aemulari. Supra posuit duas rationes quare non est aemulandum neque zelandum super peccatores: et erat una ex parte peccatorum quorum felicitas brevis est; alia vero ex parte bonorum, quia meliora sunt eis promissa: hic autem explicat in speciali.
Et primo quid sit circa primum; secundo quid circa excellentiam justorum: tamen utrumque mixtum, ibi, melius est modicum. Circa primum duo facit. Primo reiterat sententiam et exponit cujus rationem assignare intendit; secundo assignat rationem, ibi, desine ab ira. Dicit ergo, noli aemulari in eo. Hic repetit scientiam quam supra posuit, et exponit quod dixerat, noli aemulari in malignantibus. Posset autem quis quaerere quid in eis prohibet aemulandum. Dico quod temporalis prosperitas est illa: et ideo dicit, noli aemulari, idest indignari, in eo qui prosperatur in via sua etc.. Quod potest intelligi conjunctim sic, noli aemulari etc. Quasi dicat: qui facit injustitiam, prosperatur, de quo etiam justi aemulantur Ps 72: zelavi super iniquos etc.. Item potest legi divisim: et sic sunt duae rationes quare indignetur contra eos. Una, quia omnia eis ad votum succedunt; et ideo dicit, in eo qui prosperatur, idest si vides eos prosperari Pr 1: prosperitas stultorum perdet eos. Item si vides quod invalescant super justos, noli indignari. Sic dicebat baruch 4: animaequior esto populus Dei, memorabilis Israel. Nocentes peribunt qui te vexaverunt; et qui gratulati sunt in tua ruina punientur.
Et ideo dicit, et in homine faciente injustitias.



Numerus 6


Deinde cum dicit, desine, assignat rationem praedictae admonitionis, et hanc duplicem. Unam ex parte ejus cui fit monitio: aliam ex parte peccatorum ibi, adhuc pusillum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit periculum praesens, si non acquiescat monitioni; secundo periculum futurum, ibi, noli aemulari ut maligneris. Ubi primo ponit periculum culpae; secundo poenae, ibi, quoniam qui malignantur. Circa periculum poenae duo facit. Primo enim ponit delinquentium poenam; secundo praemium sustinentium, ibi, sustinentes autem Dominum. Dicit ergo, desine ab ira. Ecce praesens periculum, quia indignatio est ira, et ipsa ira est mala Ep 4: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Et ideo dicit: deside ab ira: jac. 1: ira viri justitiam Dei non operatur.
Et derelinque furorem. Ira et furor idem sunt; sed differunt secundum magis et minus: quia furor nihil aliud est quam ira accensa Pr 27: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Ergo, desine ab ira, in corde, et derelinque furorem, in opere. Noli aemulari ut maligneris. Ecce futurum periculum culpae. Quando enim aliquis indignatur propter prosperitatem aliorum, declinat aliquando a justitia; et ideo dicit. Noli aemulari ut maligneris, idest ne forte inducat te in injustitiam : vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus? Quoniam qui malignantur. Ecce periculum poenae futurum. Nota, quod omnes peccatores malignantur. Quando enim peccat quis vel ex infirmitate, vel ex ignorantia, non malignatur; sed quando ex electione peccat, tunc malignatur. Primi de facili corriguntur, sed tertii difficile: eccl. 1: perversi difficile corriguntur.
Et ideo dicit, exterminabuntur, idest extra fines ponentur, scilicet justitiae et boni: job 18: expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum: sic exterminabuntur qui malignantur: sed, sustinentes Dominum, idest qui non sic indignantur ut malignentur, sed expectant in futurum, ipsi hereditabunt terram, scilicet viventium: possidebunt enim eam hereditario jure, sicut heredes Rm 8: si autem filii, et heredes. Illa autem caelestis patria dicitur terra, propter stabilitatem: eccl. 1: terra in aeternum stat.
Et, ut dicit Augustinus, sicut terra nostra se habet ad caelum, ita superior vita beatorum se habet ad caelum superius, scilicet ad Deum, a quo illuminatur et fecundatur Ap 25: claritas Dei illuminabit eam.



Numerus 7


Deinde cum dicit et, assignat rationem ex parte malorum: et circa hoc duo facit. Dixerat enim, noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Primo ergo rationem assignat, quod non est aemulandum eorum prosperitati. Secundo, quod non eorum injustitiae, ibi, observabit peccator. Circa primum duo facit. Proponit enim primo periculum imminens malis. Secundo fructum justorum, ibi, mansueti, quia oppositum per opposita melius innotescit. Circa primum duo facit. Primo enim denunciat destructionem eorum, quantum ad seipsos. Secundo quantum ad locum ipsorum, ibi, et quaeres. Dicit ergo quantum ad seipsos, adhuc pusillum, et non erit peccator. Si non erit; ergo non patietur poenas aeternas. Respondeo. Non erit in gloria in qua nunc est, sed in inferno: job 7: qui descendit ad inferos non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque eum cognoscet amplius locus ejus, quoniam est pusillum. Contingit quidem quod peccatores dejiciuntur in brevi: eccl. 10: omnis potentatus vita brevis. Sed si etiam toto tempore vitae suae sint in prosperitate, adhuc illud tempus comparatum aeternitati nihil est et pusillum: aggaei 2: adhuc unum modicum est, et ego movebo caelum et terram. Quantum ad locum vero dicit, et quaeres locum ejus, et non invenies. Tripliciter exponitur hic locus. Primo namque locus, idest opportunitas. Dicitur enim de aliquo quod habet locum quando posset alicubi habere opportunitatem. Peccator autem habet locum in isto mundo: quia est opportunus ad minus ad exercitium justorum. Sed quando hoc exercitium cessabit, tunc non habebit locum; et ideo tolletur a justis. Secundo quia aliquando non desinit aliquis peccare, et tamen remanet locus ejus. Sed finaliter etiam locus ejus non remanebit, nec invenietur. Ubi modo rex assyriorum? Ubi nero? Et finaliter omnia regna mundi evacuabuntur 1Co 15: demum finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Tertio, secundum Origenem, locus peccatoris est illud in quo quiescit, ubi sunt temporalia et terrena. Ergo locus ejus est iste mundus. Sed hic transibit Lc 21: caelum et terra transibunt etc..
Et ideo si in eis ponimus locum nostrum, non transibit.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.34 Num.18