Thomae Aq, in Psalmos Psa.48 Num.8


Numerus 9


Ne timueris. Supra psalmista ostendit quid sit homini timendum in mundo; hic ostendit quid sit non timendum, scilicet prosperitas impiorum.
Et primo monet ut non timeamus propter prosperitatem malorum; secundo assignat rationem, ibi, quoniam cum interierit. Prosperitas malorum duo habet: scilicet abundantiam divitiarum, et sublimitatem gloriae. Quantum ad primum dicit, ne timueris cum dives factus fuerit homo. Quantum ad secundum, et cum multiplicata fuerit gloria domus suae.
Et dicit, homo. Homo constat ex duplici natura: scilicet animali et rationali.
Et quandoque sumitur pro una, quandoque pro alia. Hic sumitur pro animalitate; quasi dicat: si homo animalis dives factus fuerit: tales enim saepe ditantur. Job 21: quare impii vivunt, sublimati sunt, confortati sunt divitiis? Item ibidem 12: abundant tabernacula praedonum: si ista scilicet videris, ne timueris. Duplex potest esse causa timoris. Una, ne desaeviant in homines: alia, ne ex hoc scandalizentur boni, et deficiant a spe, secundum illudPs 72: mei autem pene moti sunt pedes....
Et dixi: ergo sine causa justificavi cor meum; quasi dicat: ex quo tot bona Deus facit malis, videtur quod non curet de nobis, secundum illud: vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum habemus, quia custodivimus praecepta Domini? Quantum ad secundum dicit, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Eccl. 9: non zeles gloriam et opus peccatoris Ps 36: vidi impium etc.. Quoniam cum interierit. Hic assignatur ratio, quare non sunt timendi mali si divites fiant. Primo, quia quandoque omnibus exterioribus bonis privabuntur; secundo etiam omnibus interioribus bonis deficient. Secunda ibi, quia anima ejus. Ideo dicit, non sunt timendi, quia Deus reservat tibi majora. Haec autem quae dantur istis sunt transitoria.
Et ostendit primo, quod divitiae transeunt; dicens, quoniam cum interierit, scilicet dives, non sumet omnia, idest nihil ex omnibus quae habuit, poterit habere. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum auferet. 1 tim. ultim.: nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid poterimus. Secundo ostendit defectum gloriae hominis peccatoris, neque descendet cum eo gloria ejus; quia tunc gloria ejus finitur cum carne, et reservatur ei ignominia in inferno. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Apocal. 18: glorificavit se etc..



Numerus 10


Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei. Hic ponit primo defectum interiorum pertinentium ad corpus; secundo ad animam, ibi, et introibit. Primo ergo ostendit, quod post hanc vitam deficit eis bonum corporis; secundo ostendit quod finitur bonum virtutis, si quod habuerunt. Dicit ergo, quia anima ejus. Sicut homo sumitur aliquando pro natura animali, aliquando pro rationali, ita anima sumitur dupliciter. Quandoque pro vita rationali, ut deuteronom. 6, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua. Quandoque pro animali vita Lc 12: anima mea, habes bona etc.. Dicit ergo secundum hoc, quia anima, idest animalis vita ejus, in vita ipsius benedicetur; quasi dicat: quicquid habet de divitiis et gloria, totum est in hac vita; et cessante hac vita, deficit ejus gloria: et ideo non potest vitae suae benedicere nisi dum vivit. Item aliquando peccatores laudant Deum, vel faciunt opera de genere bonorum; sed si adversitas immineat, cessat ejus laudatio, sive operatio bona.
Et ideo convertit se ad Deum dicens: o Deus, iste talis, scilicet peccator, sive aliquis in prosperitate existens, confitebitur tibi, idest laudabit te, cum benefeceris ei, idest dederis sibi bona temporalia quae amat Pr 10: benedictio Domini divites facit. Hieronymus: laudabunt te cum bene sibi fuerit, idest homines laudant et serviunt divitibus, quamdiu suppetunt et prosperantur in divitiis; sed si mutetur fortuna, mutantur, necdum non laudant, sed detrahunt eis. Introibit. Hic ponit defectum spiritualium.
Et primo ostendit defectum; secundo ponit ordinem perveniendi ad ipsum defectum, ibi, homo.
Et primo ponit defectum culpae; secundo poenae. Quantum ad primum dicit, introibit, scilicet iste peccator sic dives, et quem laudant omnes, dum bene est ei, introibit dico, usque ad progeniem patrum suorum, scilicet per imitationem, dum omnia mala quae tota sua progenies facit, ipse operatur Mt 23: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Jer. 11: reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores. Vel, introibit etc. Quia patres sui impii sunt in inferno, et iste ibit illuc. Quantum ad secundum dicit: et usque in aeternum non videbit lumen: quia quasi, scilicet hic in suo aeterno, scilicet in vita, noluit sequi lumen rationis, ideo, in aeternum non videbit lumen. Job 15: non credit quod reverti possit de tenebris ad lumen Mt 25: inutilem servum mittite in tenebras exteriores etc..
Et quo ordine? Quia cum esset praeditus lumine rationis, sicut homo in honore constitutus, noluit illo lumine regi, assimilatus est jumentis insipientibus, et ideo facit sicut jumenta, debet deputari occisioni.



PSALMUS 49

(Ps 49)


Numerus 1


Supra psalmista invitavit gentes ad confidendum de Deo; hic instruit eas ad cultum Dei. Titulus, psalmus asaph. Iste asaph unus fuit de praefectis super cantores populorum, et super illos qui cantabant et laudabant in cymbalis, sicut 1 par. 13 et 16 et 25, dicitur.
Et dicitur psalmus asaph quia cantatur ministerio asaph.
Et congruit mysterio, quia asaph interpretatur synagoga, et sic legitur synagogae persona. Ubi instructus de sacrificiis, duo proponit de cultu Dei, quae antecedunt divinum judicium: et est primum. Secundum est disceptatio Dei cum populo de cultu suo, ibi, audi populus meus. Ante judicium erunt tria. Citatio judicis, adventus judicis et apparatus. Primo ergo ponit citationem; secundo adventum, ibi, Deus noster manifeste veniet; tertio apparatum, ibi, ignis in conspectu. Circa primum tria facit. Primo ostendit quis sit citator; secundo qui sunt citati, ibi, et vocavit; tertio quo ordine citentur, ibi, ex sion. Qui citat magnus est, quia Deus omnium, etiam deorum; unde dicit, Deus deorum Dominus locutus est. Primo ergo commendatur ab excellentia naturae, quia Deus deorum, non angelus. Hieronymus habet, fortis Deus. Sed numquid sunt multi dii?1Co 8: siquidem sunt dii multi et Domini multi. Deus enim dicitur tripliciter: scilicet naturaliter: et iste est tantum unus Deus Dt 6: audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. Item per participationem; et isti sunt multi 1Co 8: item per nuncupationem et opinionem; sicut idola et astra, venus et saturnus Ps 95: omnes dii gentium daemonia. Sed dici dii aliqui possunt quatuor modis. Uno modo per unionem: et sic solus Christus dicitur Deus. Joan. 20: Dominus meus et Deus meus. Alii per gratiam adoptionis. Ps. 81: ego dixi dii estis etc.. Aliqui per participationem divinae potestatis in miraculis faciendis Ex 7: constitui te Deum pharaonis. Alii per ministerium, sicut judicesEx 22: diis non detrahes. Item commendatur a gubernatione, cum dicit, Dominus locutus est. Hic locutus est interius per inspirationem Ps 84: audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Item exteriori locutione He 1: novissime locutus est nobis etc..
Et vocavit terram, scilicet universam, idest universae habitatores terrae; unde citati sunt, non aliqui tantum in medio mundi, sed. A solis ortu usque ad occasum. Marc. ult.: Euntes in mundum universum etc.. Jer. 16: ad te venient gentes ab extremis terrae, et dicent, vere mendacium etc.. Ordo vocationis ponitur cum dicit, ex sion species decoris ejus; quasi dicat: haec vocatio inchoata est in sion Is 2: de sion exibit lex etc.: nam apostoli quando acceperunt spiritum sanctum, erant in sion, et tunc fortes facti sunt ad eundum per mundum. Ex sion ergo ubi apostoli erant, coepit divulgari species decoris ejus. Sed Christus bene incepit aliqualiter divulgari; sed non videbatur species ejus, quia circumdatus erat infirmitate; quia, vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum, ut habeturIs 53. Sed post passionem apparuit virtus et potestas ejus.



Numerus 2


Deus manifeste. Hic agit de adventu; et dicit duo de secundo adventu, contra duo quae fuerunt in primo. In primo adventu venit Deus occultus in infirmitate humanitatis Ez 32: solem nube tegam.
Et illudIs 45: vere tu es Deus absconditus: sed tunc erit manifestus Ap 1: ecce veniet, et videbit eum omnis oculus. Thessal. 2: quem Dominus jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Item in primo adventu ostendit mansuetudinem Is 53: tamquam agnus coram tondente ductus est. Unde nihil dixit coram principibus et sacerdotibus, nec coram pilato; sed tunc non silebit, sed loquetur Is 42: silui, semper tacui, et patiens fui, in judicio quando judicabar, quando tolerabam malos: sed ut parturiens clamabit.
Et dicit, noster; quasi dicat, non alius Deus est iste qui venit quam noster, extra quem non est salus. Hieronymus incipit versum, ex sion perfecta decore Deus apparebit; quasi dicat: Deus apparebit ex sion quae est perfecta decore spiritus sancti. Quantum ad primum subdit, Deus manifeste veniet. Quantum ad secundum, ignis in conspectu ejus ardebit. Hic ponit apparatum venientis. Principes coram se faciunt deferri insignia et gladios Rm 13: non sine causa gladium portat; quasi dicat, quia habent potestatem judicandi. Sic ante Christum praecedent signa vindictae, et ministri judicis. Primo ergo ponit signa et instrumenta vindictae. Secundo ostendit potestatem quantum ad ministros, ibi, advocavit. Instrumentum divini judicii est duplex. Unum principale ex parte ignis punientis; et aliud ex parte totius creaturae pugnantis contra insensatos Sg 5. Quantum ad primum dicit, ignis in conspectu ejus exardescet. Ad litteram ignis praecedet ante eum, ut habeturHe 10, quia ignis confringens ardebit, et purgabit superficiem terrae, et purgabit si quid est purgandum in bonis, et tandem involvet malos in infernum. Vel ignis conscientiae remordentis Is 50: ambulate in lumine ignis vestri. Quantum ad secundum dicit, et in circuitu ejus tempestas valida, quae consurget ex commotione omnium elementorum ante judicium Lc 21: erunt signa in sole etc., et erit tanta commotio quod etiam virtutes caelorum movebuntur. Tempestas, idest indignatio erit in circuitu ejus, idest in sanctis qui erunt circa ipsum Is 3: ad puniendum peccatores. Job 27: apprehendet eum, quasi aqua, inopia. Prover. 1: cum venerit repentina calamitas.



Numerus 3


Advocavit caelum desursum etc.. Posito adventu judicis ad judicium, et judicis apparatu quantum ad instrumentum poenae, hic ponit apparatum judicii quantum ad ministros.
Et primo agit de assistentia ministrorum; secundo de officio angelorum, ibi, congregate; tertio de officio apostolorum, ibi, annuntiabitur. In prima parte fit mentio de caelo et terra.
Et intelligitur dupliciter. Uno modo, ut intelligatur per metonymiam continens pro contento, ut per caelum designet sanctos qui in caelis sunt, et per terram designet homines qui sunt in terra; et isti omnes ad judicium vocantur.
Et haec est secunda vocatio, quia supra dixit et vocavit terram, quia illa vocatio est vocatio ad fidem, ad quam omnes vocantur boni et mali Mt 13: simile est regnum caelorum sagenae missae in mare etc.. Sed ista secunda vocatio est ad segregandum, quia, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt; et ideo dicit, ut discerneret populum suum, discretione bonorum a malis Mt 25: segregabit oves ab haedis Ps 42: judica me Deus, et discerne causam meam. Sed aliter vocantur caeli, aliter terra; quia caelestes viri vocantur ad hoc, quasi judices Mt 19: vos qui reliquistis omnia etc. Usque tribus Israel. Terreni vocantur, ut judicentur. Joel. 3: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem josaphat. Vel, vocavit caelum, idest caelestes, idest justos ad praemium Da 12: docti fulgebunt sicut splendor firmamenti etc..
Et terram, idest terrenos, idest malos ad poenam. Potest etiam esse alius sensus, ut caelum et terra ponantur pro ipsis creaturis corporalibus: et sic vocantur per modum testimonii vel impugnationis contra infideles, quia in eis mali potuerunt advertere ex caelo et terra. Job 20: revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum, scilicet peccatorem. Vel, advocavit caelum desursum, ut det ei animas sanctorum quas tenet, et terram, ut det animas malorum quas tenet in profundo.
Et huic concordat littera hieronymi, quae dicit, congregate mihi omnes sanctos meos; quasi dicit: ad hoc advocat, ut exhibeat sanctos suos. Congregate illi sanctos ejus. Hoc est officium angelorum, ut in judicio scilicet congregent electos Mt 24: mittet angelus suos etc..
Et est vox danielis prophetae ad angelos ad ministerium missos. Sancti enim ejus sunt, qui ordinant testamentum super sacrificia. Ly super, dupliciter accipitur. Uno modo, ut designet ordinem causae materialis: et tunc est sensus, super sacrificia, idest qui fecerunt pactum cum Deo de sacrificiis offerendis.
Et fecit mentionem de sacrificiis propter duo. Primo quia sequens disceptatio erit de sacrificiis; secundo quia disceptatio in judicio erit solum cum fidelibus qui judicabuntur.
Et isti sunt qui cum Deo pactum in sacrificiis fecerunt. Alio modo ut ly supra, notet excessum.
Et sic dicendum est quod per testamentum intelligitur novum testamentum, quod excedit: unde est sensus, super sacrificia, idest qui praeferunt novum testamentum sacrificiis veteris testamenti. Vel testamentum promissum a Deo: et sic, super sacrificia, idest qui bona promissa a Deo reputat majora omnibus meritis nostris Rm 8: non sunt condignae passiones hujus temporis etc.. Vel per testamentum illud anima habet foedus cum justitia, misericordia, fide et hujusmodi. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide.
Et sic sunt, super sacrificia, idest qui praeferunt bona spiritualia hujusmodi sacrificiis corporalibus. Oseae 6: misericordiam volo, et non sacrificium. Vel, qui ordinant testamentum etc. Idest qui in sacrificiis quae Deo exhibent, habent respectum ad testamentum Dei, quia aliqui referunt bona quae faciunt ad aliud, ut in ipsum congregentur 1Co 10: omnia in gloriam Dei facite. Annuntiabunt caeli. Officium apostolorum est annuntiare; et hi designantur per caelos. Unde, caeli, idest apostoli, annuntiabunt, justitiam Dei.
Et dicuntur caeli, quia ipsi eminent omnibus choris sanctorum, et illuminant totam ecclesiam Ps 18: caeli enarrant gloriam Dei. Annuntiabunt autem, quoniam Deus judex est, per doctrinam instruendo Ac 10: ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Instruunt ergo de futuro judicio 2Co 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Alio modo nuntiabunt per judicis auctoritatem promulgantes sententiam contra malos, quando sedebunt super sedes duodecim, ut diciturMt 19.



Numerus 4


Audi. Hic agit de discrepatione judicii. In discrepatione judicii tria sunt necessaria. Unum requiritur ex parte nostra. Aliud ex parte Dei. Tertium est ipsa discrepatio. Ex parte nostra requiritur auditus non solum exterior corporalis, respectu eorum quae audiuntur corporaliter, sed etiam interior. Eccl. 6: si dilexeris audire etc.
Et ideo dicit, audi, idest etiam interius attende Mt 13: qui habet aures audiendi, audiat. Populus meus, quia qui non est de populo suo, non audit eum. Joan. 6: omnis qui audit a patre meo. Item ibidem 8: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Ex parte Dei requiritur locutio et testificatio; et ideo dicit, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Est autem duplex locutio Dei. Una est exterior per praedicatores He 1: olim Deus loquens patribus in prophetis. Alia est interior per inspirationem Ps 84: quid loquatur in me etc.. Item testificatio est duplex. Una est per miracula. Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Alia per testes Is 44: vos testes mei Ac 1: eritis mihi testes etc..
Et sic ista possunt esse verba Christi populum instruentis. Audi populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi, per miracula. Joan. 5: opera quae dedit mihi pater ut perficiam. Item, ibid.: scrutamini scripturas et ideo loquar per miracula et per scripturas, idest apparebit quod ego vera loquor, et quod verus sum per scripturas.
Et quid testificabor? Deus Deus tuus ego sum, scilicet singulariter Ex 20: ego Dominus: et dicit, sum, propter aeternitatem, quia non declinat nec in praeterito nec in futuro.
Et dicit, Deus tuus, quia de semine abrahae Rm 9: ex quibus Christus est secundum carnem.



Numerus 5


Non in sacrificiis tuis arguam te. Hic agit de ipsa disceptatione; et circa hoc tria facit. Primo reprobat vetus sacrificium; secundo inducit sacrificium novum, ibi, immola Deo; tertio ab hoc sacrificio repellit malos, ibi, peccatori. Sacrificia sunt protestationes fidei; et ideo praemissurus de vultu Dei, praemittit de fide unius Dei.
Et primo proponit intentum; secundo assignat rationem. Dicit ergo: veniam et judicabo, et, non arguam te de sacrificiis tuis, quae non omisisti. Sed contra. Qui tunc omisisset, errasset; sed pro omni errato adducetur in judicium, ut dicitur eccl. 12. Dicendum, quod homo arguit, quando non facit voluntatem superioris. Voluntas autem Dei est sanctificatio vestra. 1 thessalonic. 4. Haec autem sacrificia non conferunt ad sanctitatem vestram; et ideo non sunt per se volita a Deo, sed prout sunt signa alterius; et ideo dicitOs 6: misericordiam volo, et non sacrificium; et prout sunt signa interioris virtutis, et ideo de virtutibus arguuntur per se, quas non exercuerunt, non de sacrificiis. Rationem manifestat. Primo ex parte eorum; secundo ex parte sua; unde dicit, holocausta tua in conspectu meo sunt semper; quasi dicat: non arguam te de sacrificiis, quia promptus es ad sacrificia carnalia offerenda, quia libenter offerebant sacrificia propter hoc quod delectabantur in eis in conviviis Is 22: ecce gaudium immolare victimas etc.. Vel aliter, non arguam te in sacrificiis, carnalibus, quia holocausta tua, scilicet spiritualia, in conspectu meo sunt semper, idest mihi placent.
Et haec sunt, sicut Gregorius, quando totum Deo offertur, scilicet qui seipsum offert, et totum quod habet, et sic expendit in Dei servitio. Ex parte Dei manifestat rationem cum dicit, non accipiam de domo tua vitulos. Ratio quare non arguam te de sacrificiis, est, quia quae non quaero principaliter, non principaliter arguo de eis. Duo erant principalia sacrificia, vitulus et hircus. Lev. 4.
Et haec duo ostendit se non accipere, idest acceptare de domo carnalium, de gregibus tuis, scilicet carnalibus, accipiam, idest acceptabo, hircos. Mich. 6: numquid placari potuit Dominus in millibus arietum? Quoniam meae sunt omnes ferae sylvarum. Probat quod dixit, scilicet quod nec vitulos nec hircos approbat; et quod si indigeret, non acciperet de domo sua. Nullus petit aliquid quod sit in potestate sua; omnia autem quae isti offerebant, erant in potestate Dei. Tria offerebantur in veteri testamento: animalia quadrupedia, aves et fructus, scilicet primitias, et panes. Quantum ad primum dicit, omnes ferae sylvarum meae sunt. Quadrupedia in duo genera dividuntur: quia quaedam sunt silvestria, et quaedam domestica: et licet silvestria non offerantur, tamen enumerat ea ut magis appareat quod etiam domestica sunt sua. Mystice autem per ista animalia possunt designari diversa genera personarum; unde dicit, ferae, idest infideles, jumenta, idest fideles, boves in montibus, idest apostoli, omnia mea sunt. Quantum ad secundum dicit, cognovi omnia volatilia caeli, idest ista subsunt meae providentiae. Per haec volatilia sancti angeli intelliguntur, qui sunt similitudo. Quantum ad tertium dicit, et pulchritudo agri mecum est, idest quicquid pulchrum est in eis, mihi servit. Vel pulchritudo agri mecum est, quia ubique sum.
Et est, quia semper sum, sine praeterito et futuro. Si esuriero, non dicam tibi. Concludit per impossibile. Si indigerem eis, non dicerem tibi, idest non quaererem a te. Quare? Quia meus est orbis terrae, et plenitudo ejus Ps 23: Domini est terra etc..



Numerus 6


Numquid manducabo. Supra psalmista ex persona Domini assignavit rationem quare Dominus non accipiet hircos, etiam si indigeret; hic autem ostendit, quod non indiget. Sciendum est autem quod in lege praecipitur quod carnes holocaustorum comburerentur, et sanguis effundebatur ad altaris crepidinem.
Et posset aliquis suspicari, quod Deus delectaretur in sanguine et carnibus illorum. Haec etiam fuit opinio gentilium, quod dii eorum delectarentur odoribus carnium et sanguinis effusione, ut dicit Augustinus.
Et Dominus dicit quod in his non delectatur quae non delectant secundum se; et ideo dicit, numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Quasi dicat, non, quia non indigeo, nec delector, quia delector in his, quae per se sunt cibus Dei, sed alius est cibus Dei quam carnes et sanguis animalium: cibus enim Dei est id, quod est cibus omnium sanctorum Lc 22: ego dispono vobis sicut etc..
Et sic eadem est refectio sanctorum et Dei. Sed sancti reficiuntur ipsius amore Dei; et sic Deus reficitur in fruitione suiipsius: tob. 12: ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.



Numerus 7


Immola Deo. Hic ostendit quid sit illud sacrificium, quod Deus acceptat.
Et primo ostendit quid Deus acceptat ab homine. Secundo quid retribuit. Duo requirit Dominus ab homine. Primo sacrificium laudis.
Et dicitur laus sacrificium, quia nihil est aliud sacrificium nisi protestatio interioris devotionis et fidei: quia per sacrificium recognoscimus Deum creatorem omnium: 1 paral. 29: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi. Augustinus lib. De doctr. Christiana dicit, quod nullum signum est ita expressum et intentionem cordis significans, sicut verbum, et exterior fides; et devotio non potest melius explicari, quam per devotionem laudis: et sic laus est magis Deo accepta quam occisio animalium: Heb. ult.: Per ipsum offeramus hostiam laudis semper Deo: Oseae ult.: reddemus vitulos labiorum nostrorum. Secundo Dominus requirit ut reddat vota altissimo.
Et ideo dicit, et redde altissimo vota tua. Laus est sacrificium Dei, inquantum est signum interioris devotionis; quia laus significat quod homo Deo offert mentem suam; et hoc vult Deus quod sibi reddatur, et hoc est votum, et ita votum est actus latriae Is 19: colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Deo, et solvent: eccl. 5: si quid vovisti Deo, ne moreris reddere.



Numerus 8


Et invoca. Hic Dominus exponit quid retribuet colentibus eum.
Et primo ostendit quid sancti patiantur. Secundo quid faciant in tribulationibus. Tertio quid a Deo recipiant. Quarto quid Deo recompensant. Dicit ergo quod per hoc quod aliquis reddit vota, nihilominus affligitur Ps 68: persequuntur me inimici mei injuste.
Et ratio hujus est, quia nisi affligerentur justi in hoc mundo, multi servirent Deo non propter ipsum, sed propter prosperitatem. Secundo ostendit quid faciant tempore tribulationis, quia debent eum invocare: et invocabis me. Deus quid faciet ei? Liberabit eum, eruam te: ps. 119: ad Dominum cum tribularer clamavi etc..
Et postea liberatus debet Deum honorificare, et honorificabis me.



Numerus 9


Peccatori autem dixit Deus. Hic arcet quosdam, scilicet peccatores, a sacrificio laudis; et ponit tria. Primo humanam perversitatem. Secundo Dei patientiam. Tertio comminatur divinam severitatem. Perversitas humana consistit in hoc quod bona dicunt et mala faciunt: et ideo ostendit, quomodo indigni sunt bona dicere. Est autem duplex bonum: unum est instructio morum, aliud est informatio ad laudem Dei. Dicit ergo, tu, scilicet popule meus, immola Deo sacrificium laudis etc.. Sed peccatori dixit Deus, idest Dei praeordinatione fixum est, quod hoc injustum est, quod bona dicat et mala faciat.
Et hoc dixit, quia hoc in mente omnium, etiam peccatorum impressum est.
Et quid dixit? Quare tu enarras justitias meas Rm 2: qui praedicas non furandum furaris. Sed numquid, qui in statu peccati mortalis est, peccat mortaliter, quando praedicat vel docet? Dicendum, quod ejus peccatum aut est publicum vel occultum: et si occultum, vel est ex contemptu, et sine poenitentia, aut cum poenitentia. Dicendum est ergo, quod si aliquis est in peccato publico, non debet publice praedicare vel docere.
Et dico publico; quia si peccatum non est publicum, posset cum caritate occulte fratrem suum de peccato etiam minori quam sit suum peccatum quod occultum est reprehendere, reprehendendo tamen seipsum. Si vero est in peccato occulto, et sine poenitentia, tunc provocat Deum, quia simulat Pr 11: simulator ore decipit amicum suum.
Et de his loquitur hic, sicut dicit Glossa Augustini, lingua laudare non praesumat cui contradicit conscientia. Si vero peccatum est occultum et dolet, non peccat praedicando vel docendo, etiam si publice loquatur contra peccatum: quia sic detestando aliorum peccata detestatur etiam suum.
Et assumis testamentum meum per os tuum. Justitia refertur ad instructionem, testamentum refertur ad laudem fidei: eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris, quia nomen Dei est sanctissimum; et ideo inconveniens est quod a peccatoribus assumatur, quasi usurpatum Pr 26: quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. Tu vero odisti disciplinam. Hic ostendit mala quae faciunt peccatores.
Et faciunt duo mala: primum est, quod odiunt divinam correptionem; unde dicit, tu vero odisti disciplinam. Haec correptio morum fit per difficilia He 12: omnis disciplina in praesenti quidem videtur esse non gaudii, sed moeroris. Hanc odiunt mali He 12: si extra disciplinam estis etc. Ps 118: bonitatem et disciplinam etc.. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta. Tu ergo non vis ab aliis castigari cum quotidie delinquas, et projecisti sermones meos retrorsum, quibus informaris ad bene operandum et merendum. Tales sermones debent haberi in reverentia. Sed isti, scilicet peccatores, non accipiunt eos, nec considerant Ez 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui convertunt illos. Vel, projecisti, scilicet pro nihilo habuisti, retrorsum, ita ut nec etiam considerares eos. Si videbas furem, currebas cum eo. Hic proponit malitiam peccatorum quantum ad operationem mali. Sed paulo ante ostendit defectum eorum quantum ad desertionem boni, cum dixit, tu vero odisti etc..
Et primo ponit eorum nequitiam, quantum ad malum operis; deinde quantum ad malum oris. Dicit ergo, si videbas. Ubi sciendum est, quod haec verba ex persona Dei proponuntur peccatori annuntianti et praedicanti justitiam Dei.
Et competunt maxime praelatis et doctoribus, qui non de facili per se in peccatum labuntur; sed aliis peccantibus consentiunt, et haec convertuntur in eos Rm 1: digni sunt morte non solum qui faciunt etc. 1S 2: punitus est heli, qui non correxit filios; ideo de hoc reprehendit eos.
Et tangit duo, scilicet furtum et adulterium. Quantum ad primum dicit, si videbas furem, ad te delatum ad judicium, currebas cum eo, non corrigendo Is 1: principes tui infideles. Item, cum adulteris portionem tuam ponebas, quia non corrigis adulteros, sed blandiris, et cooperis et foves eos, cum ad notitiam tuam perveniunt: jer. 9: omnes adulteri sunt. Spirituale autem furtum est, quando ex verbis sacrae scripturae depravator furatur verum intellectum; et sic videns depravare et occultare verum intellectum, et tu consentiens, curris cum eo: jer. 23: ecce ego ad prophetas qui furantur verba mea. Adulterium spirituale est, quando verba in alium sensum, vel ad alium finem; puta si praedicet aliquis ad lucrum vel seductionem 1Co 2: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei.



Numerus 10


Os tuum. Hic agit de peccato oris, quod aggravatur dupliciter. Primo ex circumstantiis. Secundo ex conditione personarum, ibi, sedens. Circa primum duo facit. Primo ponit conditiones aggravantes, scilicet frequentiam. Aliud est dolositas. Frequentia: quia si aliquando quis committat aliquod peccatum, aliquo modo tolerabile est. Vel si ex lapsu linguae aliquod inordinatum dicat, facilius portatur: jac. 3: si quis verbo non offendit, hic perfectus est vir. Si quis autem os suum implet maledictionibus, tunc ex malitia propria procedit: nam ex abundantia cordis os loquitur, mat. 12 Ps 13: quorum os maledictione etc.. Aggravatur etiam peccatum linguae ex dolositate, sive fraude: jer. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est; et ideo dicit, et lingua tua concinnabat dolos, idest componebat, et quasi ut docens ordinabat dolos, ut verba ejus essent placentia Pr 12: qui testis est repentinus, concinnat verba mendacii. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris. Hic ostendit quomodo peccatum linguae aggravatur ex conditione personarum.
Et primo ex conditione loquentis; secundo ex conditione ejus contra quem loquitur; tertio ex conditione audientium. Dicit ergo, sedens. Contingit aliquando quod aliquis dicit amarum verbum commotus et provocatus: et hoc utcumque tolerabile est. Sed quando aliquis quieto corde, non provocatus, dicit mala, hoc iniquum et detestabile est: et ideo dicit, sedens, scilicet quietus: ps. 68: adversum me loquebantur qui sedebant in porta. Ex persona ejus contra quem loquitur, aggravatur peccatum: quia si loqueretur contra iniquum, secus esset. Sed dicit, adversum fratrem tuum: jer. 9: unusquisque a proximo se custodiat.
Et adversum filium matris tuae ponebas scandalum. Hic ostendit quomodo aggravatur ex parte eorum qui ex hoc scandalizantur, scilicet audientium; et ideo dicit, ponebas scandalum, scilicet aliorum contra fratrem tuum.
Et quod dicit, filium matris tuae, ostendit, quod parvuli lactentes dicuntur filii matris, et pusilli scandalizantur de verbis malis quae dicit. Haec fecisti, et tacui. Hic agit de Dei simulatione.
Et primo ponitur dissimulatio Dei. Secundo ponitur effectus dissimulationis in malis, ibi, existimasti. Dicit ergo, haec fecisti, scilicet omnia quae supra dicta sunt: locutus es bona, et perpetrasti mala, ut sic loquatur psalmista in persona Dei, et ego tacui, quasi scilicet non statim te correxi et punivi; sed ex clementia et misericordia te ad poenitentiam expectavi Is 42: tacui, semper silui Rm 2: an ignoras quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Sed homo malus et peccator hac clementia abutitur in superbia Rm 2: secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram etc..
Et ideo dicit, existimasti inique, quod ero tui similis. Dictum est autem supra, si videbas furem etc.. Arguunt ex hoc peccatores, et credunt iniqui quod peccatum placeat Deo et non puniat, quia tacet, haec fecisti et tacui; sed haec existimatio est iniqua, quia similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus, ut diciturSg 14: et habac. 1: mundi sunt oculi tui ne videant mala, et ad iniquitatem respicere non poteris. Sed arguam te. Unde hic ponitur divina securitas.
Et primo in ejus reprehensione. Secundo in effectu. Dicit ergo, arguam te, idest condemnabo te Ps 7: domine ne in ira tua corripias me. In ira est effectus, statuam contra faciem tuam. Deus qui punit, non solum punit per seipsum, sed per alias creaturas Sg 5: pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos: item etiam ipse homo contra se pugnat per remorsum conscientiae.
Et sic etiam contra se pugnat, et per seipsum arguit; et hoc est, quod dicit, statuam te contra faciem tuam, idest tu ipse te condemnabis Jn 8: nemo te condemnavit: nemo domine: nec ego te condemnabo. Vel, statuam contra faciem tuam, scilicet creaturas, ut diciturSg 5. Sive rationales, idest angelos et sanctos; sive irrationales, quibus male usus est in peccatis: job 7: posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis, quia contra seipsum peccator dicet,Sg 5: erravimus a via veritatis: nahum 3: revelabo pudenda tua in faciem tuam Is 3: agnitio vultus eorum respondebit eis.
Et haec poena est vermis conscientiae.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.48 Num.8