Thomas A. in Isaiam 44


Capitulus 25 - Domine deus.

45
(
Is 25)

Hic ponitur gratiarum actio: et primo de populi exaltatione; secundo de ipsius justificatione: Is 26: in die illa, tertio de paterna correptione: Is 27: in die illa.

Prima in duas.
In prima ponitur gratiarum actio: exaltabo te, in aliis alte te praedicando, confitebor, in me ipso gratias agendo. Psalm. 9: confitebor tibi. Domine, in toto corde meo.
Secundo ponitur materia gratiarum actionis, quoniam fecisti Is 25,1.

Et primo in generali quantum ad magnitudinem factorum. Mirabilia. Job 9: qui facit magna etc..
Quantum ad impletionem promissorum, fideles. Eccl. 36: da mercedem, domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur.
Amen Is 25,1, id est vere.

Secundo in speciali, quia posuisti Is 25,2,
et primo opera quae pertinent ad depressionem malorum;
secundo quae pertinent ad exaltationem bonorum, et faciet dominus.

Circa primum tria.
Primo comminatur poenae flagellum;
secundo poenae fructum: super hoc Is 25,3,
tertio punitionis modum, sicut.

Dicit ergo primo, civitatem Is 25,2.
Jerusalem; alienorum Is 25,2, a deo, scilicet Judaeorum; in sempiternum non aedificetur Is 25,2: quia nec in eodem postea, supra 17: ecce Damascus desinat civitas esse. Mich. 3: sion quasi ager, Ez. 27: ad nihilum deducta es.
Vel de Babylone, sive de qualibet alia civitate gentilium eis adversantium.

Super hoc Is 25,3. Hic ponit fructum in subjectione hominum ad deum.

Et primo ponit duo signa subjectionis.
Laudem, laudabit fortis, quantumcumque tibi subjectus; vel populus gentilis fortis in passionibus.
Timorem. Timebit te, quaecumque civitas. Infra 60: fortitudo gentium venerit tibi.

Secundo assignat rationem, quam primo ponit quia factus es Is 25,4; pauperi, qui parum habet, etsi sufficiens sibi, egeno, qui eget. Psal. 93: factus est mihi dominus in refugium, et deus meus in adjutorium spei meae. Secundo ponit similitudinem, spes, defensionis, a turbine, propter violentiam persequentis, umbraculum, consolationis, ab aestu, propter afflictionem persecutionis. Infra 32: erit vir sicut.

Tertio ponit expositionem. Spiritus Is 25,4, idest indignatio et superbia. Supra 21: sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Sicut aestus Is 25,5. Hic ponit punitionis modum quantum ad afflictionem, sicut aestus in siti, affligit. Tumultum, superbum clamorem, quantum ad sterilitatem. Et quasi calore sub nube, adunata ex vento Australi, quae etiam quandoque propter nimium calorem, fructus vitis destruuntur. Jac. 1: exortus est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit.

Et faciet dominus Is 25,6. Hic ponit ea quae pertinent ad exaltationem bonorum: et hoc tripliciter.

Primo quantum ad abundantiam honoris, quam describit sub metaphora. Convivii, quod paratur de animalibus pinguibus, et vino depurato, in monte hoc, quia ibi christus passus est, unde nobis omnia bona provenerunt; vel quia ibi judicabit, ut dicitur Mt 22: ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia sunt occisa.

Secundo quantum ad subtractionem malorum, et praecipitabit Is 25,7, quantum ad mortis poenam, quam nominat vinculum inquantum ad ipsam ex peccato obligamur, et (telam) inquantum iusta dei sententia ordinata Est. 1 corinth. 15: absorpta est mors in victoria. Oseae 13: ero mors tua, o mors; morsus tuus, o inferne. Doloris tristitiam, et auferet Is 25,8. Apocal. 21: absterget deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Confusionis ignominiam: et opprobrium Is 25,8. Supra 4: aufer etc..
Quidam referunt hoc ad judicium praestitum in morte holofernis, qui contra omnes gentes veniebat; et similiter de convivio. Et ponit gratiarum actionem. Et dicent, sustinuimus, patienter expectando. Eccl. 2: metuentes dominum sustinete misericordiam ejus.
Et ponit rationem, quia requiescet Is 25,10, cum quo nihil malum potest esse. Psal. 131: haec requies mea in saeculum saeculi.

Tertio quantum ad hostium oppressionem, scilicet Moabitarum, qui propter somnum maxime eis infesti erant.
Et primo ponit eorum afflictionem, triturabitur Is 25,10. Amos 1: trituraverunt in plaustris ferreis Galaad.
Secundo plenariam subjectionem. Extendet manus Is 25,11, quasi prostratus, et petens misericordiam vel auxilium. Infra 49: veniet; et munitionum destructionem, et munimenta, de quibus habetur supra 16.

Nota super illo verbo, confitebor nomini Is 25,1, quod est multiplex confessio. Prima humilitatis. Jac. Ult.: confitemini alterutrum peccata vestra. Secunda veritatis. Rom. 10: corde creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Tertia laudis. Psalm. 32: confitemini domino in cithara. Quarta gratiarum actionis. Supra 12: confitebor tibi domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me.

Item nota super illo verbo, amen, quod amen est Hebraeum:
et quandoque est verbum, idest fiat. Deut. 27: et dicet omnis populus, amen.
Quandoque adverbium, idest vere. Joan. 6: amen amen dico vobis.
Quandoque nomen, idest veritas. Apoc. 3: haec dicit amen.
Quandoque est Graecum, sine defectu, ab a, quod est sine, et mene, quod est defectus. Rom. 9: qui est deus benedictus in saecula, amen.

Nota super illo verbo, convivium pinguium Is 25,6, quod est triplex convivium.

Primum familiare militantis ecclesiae: in quo proponit tria.
Primo amaritudinem passionis. Exod. 12: comedetis illud cum lactucis agrestibus. 1 Cor. 11: quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis donec veniat.
Secundo dulcedinem dilectionis. Sap. 16: panem de caelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Tertio pinguedinem, quantum ad effectum. Psalm. 22: impinguasti in oleo caput meum.

Secundum est convivium privatum animae: in quo proponit tria.
Primo vinum amoris. Ct 1: meliora sunt ubera tua vino.
Secundo mel contemplationis. Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo.
Tertio lac depurationis (et hoc) ad crescendum in perfectum. 1 Pet. 2: rationabiles sine dolo, lac concupiscite.

Tertium est convivium solemne caelestis curiae; in quo proponit tria.
Primo vinum ad ebrietatem. Ct 5: comedite amici, et bibite et inebriamini;
secundo mel ad satietatem. Psal. 16: satiabor cum apparuerit gloria tua.
Tertio lac ad perfectionem corporis et animae. Cant. 5: oculi tui sicut columbae.



Capitulus 26

46
(
Is 26)

In die illa.

In parte ista gratias agit de populi justificatione; et dividitur in duas. In prima praedicit justorum statum; in secunda ostendit justitiae fructum, vetus error. Circa primum duo. Primo enim praedicit justorum fiduciam, in die illa, post reditum de captivitate, et afflictionem Moabitarum a Machabaeis; vel post christi adventum. O sion, salvator, christus, vel Judas Machabaeus, urbs fortitudinis Machabaea protectione; ponetur murus et antemurale, ipsi tantum, ad litteram, tempore Machabaeorum, vel murus christus, antemurale, prophetae.

Vel aliter sion est urbs, salvator deus, vel christus, vel Judas Machabaeus. Murus, idest defendens sicut murus. Proverb. 18: turris fortissima nomen domini. Zach. 2: ero eis, ait dominus, murus ignis in circuitu. Secundo dominus praedicat eorum justitiam, dicens ad Angelos, aperite portas, caeli vel virtutis, clausas peccatis: vel, ad litteram, non oportet vos claudere portas propter infideles, quia omnes erunt justi.

Psal. 117: haec porta domini; justi intrabunt in eam: vetus error. Hic ponit justitiae fructum, scilicet pacem; de qua primo ponitur populi petitio, quae tria continet. Proponitur enim idoneitas petentium, vetus error, scilicet idolatriae: 2 Cor. 5: vetera transierunt. Postulatur pacis beneficium, servabis pacem, corporis et animae.

Infra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Allegatur pacis meritum: quia in te speravimus. Eccli. 2: quis speravit in domino, et confusus est? secundo ponitur prophetae responsio, qui est mediator inter populum et deum, sperastis. Et dividitur in tres. In prima ponitur pacis promissio; in secunda pacis impetratio semita justi recta est; in tertia impetratae pacis denuntiatio, justitiam.

Circa primum tria. Primo concedit meritum: sperastis in domino in saeculis, idest semper.

Psal. 27: in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Secundo adhibet consilium, in domino deo, supple, sperate. Mt 10: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Tertio promittit pacis beneficium, pro destructione hostium: quia incurvabit habitantes. Judaei referunt ad Romanos. Potest autem referri ad quoslibet ipsorum hostium. Vel mystice ad ipsos Judaeos. Supra 25: munimenta sublimium murorum tuorum corruent.

Et adjungit destruentium conditionem: conculcabit eam pes pauperis. Judaei, qui parum habet; egenorum, qui eget plura habere. Vel si mystice, ponit meritum destructionis Judaeorum propter pauperem christum, de quo in Psal. 69: ego autem egenus sum et pauper. Et alibi 68: ego sum pauper et dolens. Egenorum, discipulorum, semita justi. Hic ponitur quasi disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandam petitionem populi: et primo inducit ad puniendum hostes per argumenta: secundo per experimenta, indulsisti. Circa primum duo facit. Primo inducit ut puniat; secundo ut in poena detineat, morientes. Circa primum tria facit. Primo inducit ad justitiam; secundo excludit misericordiam, misereamur, tertio determinat poenam, et non videbit.

Provocat autem ad justitiam, tria proponens.

Primo justitiae rectitudinem, semita justi, idest justitiae. Sap. 10: justum deducit dominus per vias rectas. Secundo afflictorum expectationem, proponens tria: ipsam expectationem, in semita, idest per poenam judiciorum tuorum, quibus nos vindicas et liberas. Psal. 118: in aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Expectantium desiderium, nomen tuum. Jer. 23: hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus justus noster. Desiderii assiduitatem: quia die et nocte, idest omni tempore, vel in prosperis et adversis, anima mea.

Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. Psal. 62: deus deus meus, ad te de luce vigilo. Tertio proponit justitiae utilitatem, cum feceris judicia. Psal. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Misereamur.

Hic excludit misericordiam; et circa hoc duo facit. Primo dominus interrogative proponit misericordiam, misereamur. Psalm. 32: misericordia domini plena est terra. Secundo propheta excludit ipsam, propter ejus inutilitatem, et non discet.

Eccle. 8: quia non profert dominus cito sententiam, filii hominum perpetrant mala. Eccli. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Et propter peccati gravitatem, propter sacri loci profanationem, in terra sanctorum. Psalm. 78: deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Jerem. 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? et non videbit. Hic ponitur disceptatio de poena determinando: et primo dominus interrogat, et non videbit; quasi: numquid debeo hanc poenam sibi dare quod non videat? vel remissive, et sufficit hoc ad poenam. Secundo propheta respondet: domine exaltetur. Tertio dominus poenam determinat spiritualem: videant et confundantur: apocal. 1: videbit eum omnis oculus, in gloria humanitatis, non divinitatis: et corporalem. Apocal. 19: missi sunt in stagnum ignis. Quarto propheta congaudens consentit, proponens duo bona consequentia ex dicta poena: pacem populi. Ergo, domine, hoc facto, dabis pacem; et hoc de te speramus; omnia enim. Phil. 2: deus est qui operatur in nobis velle et perficere: operatus es, opera, idest poenas, quibus sufficienter nos purgasti. Infra 40: suscepit de manu domini duplicia. Secundo laudem dei: domine deus possederunt; et ideo laudi tuae vacare non potuimus. Tantum in te, non habentes alium deum cui soli vacemus. Thren.

Ult.: servi dominati sunt nostri.

Nota super illo verbo, urbs fortitudinis, quod christus est urbs fortitudinis nostrae, quia nos confirmat primo in fide. 1 Cor. 3: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est christus jesus. Secundo in spe. Heb. 6: fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem.

Tertio in caritate. Eph. 3: in caritate radicati et fundati. Luc. 12: ignem veni mittere in terram; quarto in opere. Phil. 2: deus qui operatur nobis velle et perficere pro bona voluntate.

Quinto in tentatione. 1 Cor. 10: fidelis deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis. Sexto in accusatione. 1 joan. 2: advocatum habemus ad deum jesum christum.

Septimo in remuneratione. Apocal. 3: faciam illum columnam in templo dei mei.

Item nota super illo verbo, aperite, quod aperire debemus portas per meditationem primo infernalis miseriae, infra 38: vadam ad portas inferi. Secundo justae vitae. Prov. Ult.: laudent in portis opera ejus. Tertio caelestis gloriae. Psalm. 147: confortavit seras portarum tuarum.

Item nota super illo verbo pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in praesenti. Primo contemptus temporalis opulentiae. Infra 57: impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Secundo subjugatio carnalis concupiscentiae.

Eccl. 44: pacificantes in domibus suis.

Tertio contemplatio divinae sapientiae. Psalm. 75: in pace factus est locus ejus, et habitatio ejus in sion.

Item nota super illo verbo, semita justi, quod est via justitiae recta primo propter itineris brevitatem.

Sap. 5: ambulavimus vias difficiles.

Secundo propter situs aequalitatem: cujus medium non discrepat, joan. 13: sciens quia ad deum vadit. Tertio propter pulchritudinem. Jer. 31: benedicat tibi dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus.

Nota super illo verbo, pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in futuro. Primo bonorum ubertas. Psal. 147: posuit fines tuos pacem.

Secundo malorum securitas. Infra 32: sedebit populus meus in tabernaculis fiduciae. Tertio immobilitas. Psal. 4: in pace in idipsum dormiam et requiescam.

Morientes. Hic petit ne punitos ulterius a poena liberet. Et primo ponit petitionem: morientes peccatores non vivant, vita gloriae nisi poeniteant. Gigantes, de sua potentia gloriantes, non resurgant, ad gloriam. Psal. 1: non resurgent impii, Eccli. 16: non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes. Vel petit ut hostes eorum deiecti, ulterius non resurgant ad potentiam. Secundo ponit exauditionem: propterea.

Psal. 9: pereat memoria eorum cum sonitu.

Jerem. 8: in tempore visitationis suae corruent. Indulsisti. Hic inducit deum ad iustitiae opus per experimentum. Et primo per experimentum in gentibus, secundo in Iudaeis: sicut quae concepit.

Circa primum duo facit. Primo probat per experimentum inutilitatem misericordiae: tum quantum ad remissionem poenarum, indulsisti; tum quantum ad multiplicationem bonorum, elongasti. Jer. 5: magnificati sunt et ditati, et incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime.

Prov. 1: prosperitas stultorum.

Secundo utilitatem vindicantis justitiae, domine in angustia. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Jer. 2: in tempore afflictionis. Sicut quae concepit.

Hic probat idem per experimentum in Judaeis. Et primo ponit tribulationis flagellum, sicut quae concepit.

Joan. 16: mulier cum parit, tristitiam habet.

Psal. 47: ibi dolores ut parturientis.

Secundo emendationis fructum, a facie tua. Hebr. 12: omnis quidem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae. Justitiam non fecimus.

Hic denuntiat impetratam pacem: et circa hoc tria facit. Primo ostenditur ratio dilationis, justitiam non fecimus, ut alludat ei quod dicitur Deut. 28: dabit dominus inimicos tuos qui consurgunt adversus te, corruentes in conspectu tuo.

Secundo ponitur promissio restitutionis populi per resurrectionem, sive corporalem in die novissimo, sive a miseria captivitatis. Unde promittitur resurrectio.

Vivent mortui: vox prophetae ad dominum; Ezech. 37; indicitur resurgentibus gratiarum actio: expergiscimini, Dan. 12: multi ex his qui dormiunt in pulvere terrae, evigilabunt. Et assignatur resurrectionis causa, vel ratio: quia ros, scilicet divina benignitas, Os. 6: et veniet etc.. Tertio ostenditur hostium destructio: (et circa hoc tria ponit. Primo ipsam destructionem): terra gigantium, idest superborum et potentium. Supra 17: erit quasi acervus lapidum in ruina. Secundo populi dei immunitatem, vade populus meus. Cubicula, sepulcra; vel ad litteram, munitionem in quibus interdum se caute custodiunt. Infra 54: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et misericordia sempiterna misertus sum tui. Apocal. 7: dictum est illis, ut quiescerent adhuc modicum, donec compleretur numerus fratrum suorum. Tertio ponit destructionis ordinem, quia per judicium: unde ponit judicis adventum, ecce enim dominus. Michaeae 1: ecce dominus egredietur, et manifestationem criminum: et revelabit, job 16: terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.



Capitulus 27

47
(
Is 27)

In die illa.

In parte ista commemorat divinam et paternam correctionem: et primo flagellis alienis; secundo flagellis propriis, in die illa; unde dicitur sapien. 11: hos quidem tamquam pater monens probasti. Circa primum ponit flagellum Babylonis. Gladio, scilicet vindicta, Leviathan, scilicet Nabuchodonosor, propter additionem regnorum quae sibi subjugaverat, serpentem, propter virulentam tyrannidem, vectem, propter populorum correctionem a deo. Supra 10: vae Assur, virga furoris mei; tortuosum, propter infidelitatem, iob 40: ecce absorbebit flumen et non mirabitur; cetum, Ez. 28: sedi in corde maris. In die illa. Hic ponitur correctio per propria flagella.

Unde primo prosequitur castigationem; secundo consolationem, et erit in die.

Circa primum duo facit. Primo praedicitur castigatio; secundo modus inquiritur, indignatio. Circa primum tria.

Primo praedicit doloris canticum, vinea, quondam in prophetis et patriarchis, vini meri. Supra 5: vinea domini Sabaoth, domus Israel Est. Secundo ponit punientis propositum: ego dominus, qui servo, infra 51: bibisti de manu domini calicem irae ejus. Tertio ponit beneficium, cui ingrati fuerunt: ne forte visitetur. Sapien. 16: sermo tuus, domine, qui sanat omnia. Indignatio.

Hic inquiritur punitionis modus: et primo ponitur judicis deliberatio; secundo deliberati executio, civitas.

Circa primum tria. Primo proponit severum judicium, proponens saevientis iram, indignatio non est mihi; quasi dicat: immo juste indignor, quia beneficiis ingrati sunt. Infra 51: pleni indignatione domini. Et ex ira determinat austeram poenam: quis dabit mihi spinam et veprem? quantum ad praecedentes angustias communiter in ipsis ad invicem exortas. Supra 5: ascendent super eam vepres et spinae. In praelio, quantum ad impugnationem hostium. Jerem. 21: ego debellabo; succendam, quantum ad destructionem domorum et civitatum. Jerem. 51: egredimini etc.. Secundo ponit sententiae temperamentum: an potius tenebo? quasi dicat: retinebo iram meam per oppositum. Jerem. 30: non avertet dominus. Et ponit temperamenti fructum quantum ad bonos, quem quilibet faciet in comparatione ad deum, faciet pacem; quasi dicat: pacificabit me bonis operibus. Infra 32: erit opus justitiae pax. In comparatione ad seipsum, florebit, fide, vel bono proposito: germinabit, operis consummatione. Infra 35: florebit jerusalem quasi lilium. Et in comparatione ad proximum, implebunt faciem; qui egredientur, scilicet apostoli. Supra 2: de sion exibit lex, et verbum domini de jerusalem. Psalm. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Ponit etiam poenae supplementum quantum ad ingratos. Numquid juxta? in quo improperat temperatae poenae beneficium. Psal. 102: non secundum peccata nostra facies nobis. In mensura in quo comminatur adaequatum judicium, cum abjecta, a cultu dei per infidelitatem non credentes christo. Deut. 25: secundum mensuram peccati erit et plagarum modus.

Meditatus: in quo ostendit sententiae firmamentum.

Duro, quia non placabitur. Supra 2: quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus Est. Tertio explicat motivum ad temperandum ne tunc omnino destrueret, quia scilicet ex illa gente christus et apostoli descendere adhuc debebant, per quorum praedicationem, idolorum cultus derelinquendus erat. Et hoc est quod dicit, cum posuerit. Supra 17: inclinabitur homo ad factorem suum; et oculi ejus ad sanctum Israel respicient.

Civitas. (hic ponitur deliberati executio, et circa hoc tria facit. Primo ponit poenam destructionis: civitas), scilicet jerusalem. Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo? quantum ad hostium potestatem, ibi pascetur, quasi sine timore requiescet, vitulus, hostium exercitus: summitates, metaphorice, idest spicas, per quas significantur principes. Supra 13: requiescent ibi bestiae. Vel ad litteram, ut sit desolationis signum. 1 Mach. 4: viderunt pastophoria dirupta.

Et hominum destructionem, in siccitate: metaphora est, idest sicut spicae teruntur in siccitate aestatis. Mulieres docentes, a quibus maxime in peccata populus praecipitabatur. Supra 3: populum meum exactores sui despoliaverunt. Vel quia ipsae mulieres docebant eos, sicut Debora judic. 4. Et Holda 4 Reg. 22. Secundo ponit poenae aequitatem per comparationem ad culpam: non est enim populus. Supra 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.

Tertio destructionis magnitudinem. Et quantum ad universalitatem locorum, et erit in die, idest ab uno capite usque ad aliud. Supra 1: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Et quantum ad paucitatem hominum remanentium, et vos congregabimini.

Deut. 28: remanebitis pauci numero.

Et erit. Hic ponit consolationem per reductionem ad ipsam.

Tuba, praeceptum regis. Supra 11: levabit signum in nationibus, et congregabit profugos Israel.

Nota super illo verbo, visitabit dominus in gladio, quod vindicta dei dicitur gladius primo durus propter poenae acerbitatem. Secundo magnus propter punitorum universalitatem. Apoc. 6: datus est illi gladius magnus. Tertio fortis propter punientis potestatem. Job 19: fugite a facie gladii.

Quarto acutus propter ipsius penetrabilitatem, quia usque ad animam. Hebr. 4: vivus est sermo dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Quinto lucens propter evidentem aequitatem.

Nahum 3: peribis gladio; devorabit te ut bruchus.

Item super illo verbo, Leviathan, nota, quod diabolus dicitur Leviathan, quia addit primo humanae nequitiae. Psalm. 68: appone iniquitatem super iniquitatem. Secundo propriae potentiae.

Mt 4: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tertio divinae justitiae. Genes. 4: major est iniquitas mea quam veniam merear.

Quarto divinae misericordiae. Gen. 34: tristem blanditiis.

Item nota super illo verbo, serpentem, quod diabolus dicitur serpens primo propter renovationis ingenium: 2 corinth. 11. Ipse Satan transfigurat se in Angelum lucis. Secundo propter incedendi modum. Job 1: circuivi terram, et perambulavi eam. Tertio propter venenosum morsum. Prov. 23: in novissimo mordebit eum coluber. Quarto propter involutionis modum.

Job 40: stringit caudam suam quasi cedrum.



Capitulus 28

48
(
Is 28)

Vae coronae.

In parte ista comminatur contra illos qui contemnebant prophetarum vaticinia; et primo contra contemnentes in praesenti; secundo contra futuros temporibus ieremiae: 30 cap. Vae filii desertores.

Prima in duas. In prima contra illos de decem tribubus; in secunda contra illos de duabus, verum hi quoque. Circa primum tria facit. Primo arguit culpam superbiae.

Vae coronae, quia de multitudine superbiebant, quae est corona vel gloria regis, Prov. 14 in multitudine populi dignitas regis. Secundo culpam gulae: ebriis ephraim, Nahum gloria inebriasti me. Flori decidenti... Qui erant, temporibus David et Salomonis, venientes de aestu figebant in (valle) Gethsemani tentoria idolatriae; errantes a vino, scilicet idolatria.

Ezech. 7: floruit virga, germinavit amygdalus.

Secundo comminatur poenam, ecce validus, et circa hoc duo facit. Primo ponit hostium fortitudinem, ecce validus, quantum ad fortitudinem hostium, quos immittet; sicut impetus, quantum ad multitudinem. Supra 17: sonabunt populi sicut sonitus aquarum. Secundo ponit poenae afflictionem, scilicet dejectionem superbiae, pedibus conculcabitur; Hab. 3: in fremitu conculcabis; et exinanitionem gloriae, et erit flos quasi temporaneum, idest tempestivus vel primitivus fructus. Supra 18: ante messem enim totus effloruit. Nahum 3: omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis. Tertio ponit justorum gloriam, scilicet illorum de duabus tribubus, in die illa, scilicet temporibus ezechiae, destructis decem tribubus: quantum ad tria; quantum ad populi laetitiam, corona, quae ex auro vel argento, contra hoc quod dicit, coronae superbiae. Sertum, de floribus, contra hoc quod dixit, flori decidenti: infra 61: et darem eis coronam pro cinere.

Quantum ad regis justitiam, et erit, ipse dominus, spiritus: jerem. 23: regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Quantum ad militum potentiam, et fortitudo, quia dominus pro eis pugnabit.

Supra 25: quia factus est fortitudo mea.

Verum hi. Hic comminatur contra illos de duabus tribubus: et primo contra principes: secundo contra civitatem vel contra populum. Cap. 29: vae Ariel. Prima in duas. Primo ponit comminationem; secundo consolationem, auribus percipite. Circa primum duo.

Primo arguit peccatum, et comminatur simul interitum: secundo excludit remedium: propter hoc audite.

Circa primum duo.

Primo arguit in eis defectum scientiae; secundo contemptum doctrinae, quia manda.

Circa primum duo. Primo arguit culpam, ponens primo errorem omnium communiter, verum hi quoque fornicando, Oseae 4: vinum et ebrietas apostatare faciunt a deo. Secundo doctorum, sacerdos; nescierunt, quantum ad ignorantiam credendorum, erraverunt quantum ad ignorantiam agendorum, videntem, idest deum qui omnia videt. Unde est expositio Ezech. 22: sacerdotes contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea.

Tertio ponit ignorantiae modum: omnes enim mensae, quia in templis idolis se ingurgitabant usque ad vomitum, quasi omnino idolis dediti: sordiumque, scilicet omnium vitiorum turpium. Prov. 26: sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti. Secundo comminatur poenam excaecationis: quem docebit? unde primo ponitur quaestio, quem docebit? quasi dicat, ex quo vos scientiam repulistis? auditum, scilicet quod audivi a domino. Secundo ponitur responsio, ablactatos idest humiles et parvulos simplices. Mt 11: abscondisti haec et revelasti ea parvulis. Vel quoscumque bonos separatos a lacte concupiscentiae.

Nota super illo verbo, ebriis, quod mali inebriantur vino, primo materialis liquoris. Eph. 5: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Secundo carnalis delectationis. Prov. 7: venite, inebriemur; tertio spiritualis erroris. Supra 19: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens.

Quarto divinae punitionis. Thren. 3: inebriavit me absynthio. Item inebriantur sancti primo lacrymis compunctionis. Supra 16: inebriabo te lacryma mea. Secundo calice passionis.

Ps. 22: calix tuus inebrians quam praeclarus est.

Tertio incentivo amoris. Cant. 4: comedite amici, et inebriamini. Quarto torrente felicis delectationis.

Psal. 35: inebriabuntur ab ubertate domus tuae.

Item nota super illo verbo, coronae superbiae, quod coronantur mali et boni. Mali coronantur primo corona vanae laetitiae. Sap. 2: coronemus nos rosis. Secundo rerum opulentiae. Supra 23: quis cogitavit hoc super tyrum quondam coronatam? tertio mundanae potentiae. Job 19: spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Quarto superstitiosae observantiae. 2 Mach. 6: cum liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati libero circuire.

Item coronantur sancti primo corona nuptiali. Infra 61: quasi sponsum coronavit me corona. Secundo triumphali. 2 timoth. 2: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Tertio regali. Infra 62: eris corona gloriae in manu dei tui. Psalm. 20: posuisti, domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Quarto sacerdotali. Eccl. 45: corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis.

Item nota super illo verbo, ablactatos lacte, quod est quoddam lac quod debet deseri; et istud multiplex. Primo carnalis concupiscentiae. Supra 11: qui ablactatus fuerit; secundo imperfectae justitiae.

Gen. 21: crevit puer, et ablactatus est.

Tertio rudis doctrinae. 1 Cor. 3: tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis. Et est lac quod debet amplecti, primo purae conscientiae.

Thren. 4: candidiores nive, nitidiores lacte, propter nitorem. Secundo sanae doctrinae propter dulcorem. Ct 4: mel et lac sub lingua ejus. Tertio aeternae gloriae propter facilem absorptionem. Levit. 20: possidete terram fluentem lac et mel.

Quia manda. Hic ponit contemptum doctrinae: et primo per blasphemiam, qua prophetas deridebant, dicentes, manda, quia his verbis comminando utebantur. Supra 13: mandabo militiae caeli, Ier. 13: mandabo nubibus. Expecta.

Hic promittendo. Habacuc 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet. Et addit poenam, in loquela; idest, ita carebitis intellectu prophetarum ac si aliquis loqueretur vobis motu labii tantum, et lingua extranea. Vel statim inferet vobis plagas. Et de ista locutione, Sap. 2: contumelia et tormento interrogemus illum. Secundo quantum ad obedientiam, cui dixit: unde primo ponit praeceptum, haec requies. Mt 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Secundo contemptum, et noluerunt. Ezech. 3: domus autem Israel noluit audire te, quia nolunt audire me. Tertio comminatur interitum. Et erit eis; idest, pro verbis suis hanc poenam patientur.

Mt 12: ex verbis tuis.

Ut vadant, in interitum. Propter hoc.

Hic excludit remedium: et primo ponit duo remedia: secundo excludit ab eis utrumque. Et ponam.

Circa primum ponit duo remedia. Unum in quo confidebant, scilicet pactum cum idolis: unde ponit pactum, percussimus foedus cum morte, idest cum diabolo. Job 40: numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? et pacti fructum: flagellum inundans, idest persecutio: mendacium, idest idolum, quod vos prophetae dicitis mendacium. Psalm. 72: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Secundum est remedium quod deus sanctis parat, scilicet christum, ecce ego. Psalm. 117: lapidem quem reprobaverunt aedificantes.

Qui crediderit non festinet, sed expectet Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum. Et hoc contra malorum blasphemiam. Et ponam.

Hic excludit utrumque dictorum remediorum: et primo primum; secundo secundum, coangustatum.

Circa primum tria.

Primo ponit exclusionis justum judicium, ponam, Sap. 11: omnia in numero et pondere fecisti. Secundo excludit pactum, et subvertet grando, tribulationis. Et ponit quatuor contra omnia quae supra dixerat. Job 8: spes hypocritae peribit. Tertio exclusionis fructum, et tantummodo. Supra 26: domine, in angustia requisierunt te. Coangustatum.

Hic excludit secundum remedium: et primo ponit in eis impedimentum quare non valeat eis. Coangustatum: loquitur secundum similitudinem adulterae, quae non potest eodem lecto habere virum et adulterum; ita nec ipse idolis cultum et divinum auxilium, 1 Cor. 10: non potestis mensae domini participes esse, et mensae Daemoniorum. Secundo ponit liberantis adventum, sicut in monte divisionum. Tangit historiam quae habetur 2 Reg. 5.

Sicut in valle. Ios. 10.

Tertio excludit misericordiae auxilium. Ut faciat opus suum, idest ut misereatur nobis? sicut tunc interrogative. Et respondit, alienum. Psalm. 144: miserationes ejus super omnia opera ejus. Et nunc nolite. Hic concludit sanum et salubre consilium: et primo prohibet illusionem, nolite illudere. Vincula, captivitatis, Prov. 3: illusores ipsi deludentur: et assignat rationem. Consummationem enim, supra 10. Auribus percipite.

Hic ponit consolationem. Et primo excitat attentionem, audite. Deuter. 32: audite caeli quae loquor.

Secundo ponit consolationem sub similitudine agricultoris: numquid tota die, per quam ostendit tria: scilicet punientis dei intentionem, quia ut fructificemus, sicut arator, ut serat. Gith, genus leguminis simile cymino.

Secundo judicii discretionem: quia alio modo punit hos et illos, sicut rusticus alio modo excutit triticum et cyminum, et hoc ibi: et erudiet. Panis, idest frumentum. Tertio poenarum cessationem quantum ad hos qui corriguntur. Verumtamen, 1 Cor. 9: debet qui arat in spe. Tertio ponit expositionem: et hoc a domino. Ps. 138. Mirabilia opera tua.



Thomas A. in Isaiam 44