Thomas A. in Isaiam 10


Capitulus 3

11
(
Is 3)

Lectio 1

Ecce enim dominator.

Hic incipit secunda pars, in qua arguit peccatum eorum quantum ad oppressionem proximorum; et dividitur in partes duas. In prima ponitur opprimentium confutatio; in secunda oppressorum consolatio. Cap. 4: et apprehendent.

Et quia violentum dominium non solum est culpa hominis, sed etiam poena dei judicantis peccata populi, sicut dicitur job 34: qui regnare facit hypocritam propter peccata populi: ideo prima pars dividitur in partes duas. In prima enim praedicitur secundum quod est poena a deo inflicta; in secunda arguitur secundum quod est culpa ab homine commissa, ibi, populum meum. Prima dividitur in duas. In prima comminatur regiminis subversionem; in secunda assignat dicti rationem, ibi, ruit enim. Prima in tres. In prima subtrahuntur ad regiminis officium idonei; in secunda praeficiuntur indigni, ibi, et dabo pueros in tertia refutantur vocati, ibi, apprehendet vir. Prima in duas. In prima subtrahit idoneum ad regiminis officium; in secunda utilem ad regentis auxilium, ibi, et consiliarium.

Prima in tres, secundum tria quae requiruntur ad idoneitatem praelatorum. Primo enim aufert idoneum quantum ad potestatem; in secunda quantum ad sagacitatem, ibi, judicem; in tertia quantum ad auctoritatem, ibi, senem. Potestas ad regenda bella populi requiritur in duce vel rege, et ad compescendum insolertias: Eccl. 9: noli quaerere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates: quae in tribus consistit, secundum quae dividitur prima pars in tres partes; scilicet in fortitudine corporis, quae consistit in tribus: scilicet complexionis vigore; et quantum ad hoc dicit: ideo moneo ut quiescatis; enim, idest quia, ecce, in proximo est, auferet validum, idest bene valentem in complexionis sanitate. In membrorum robore; et sic dicit, fortem, quia fortitudo consistit in ossibus et nervis, ut dicit philosophus. Iterum in cibi multitudine; et sic dicit, omne robur panis in quo omnis cibus et potus significatur. Eccl. 29: initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum.

Secundo consistit potestas dicta in constantia cordis; et sic dicit, fortem, secundum quod venit a fortitudine quae est virtus animae. Tertio consistit in exercitio bellicae artis, et sic dicit, virum bellatorem. Sapientia autem requiritur ad exercenda judicia; propter quod petiit Salomon sapientiam a deo. 3 Reg. 3: dabis servo tuo cor docile... Ut possit discernere inter bonum et malum.

Et hoc habetur tripliciter. Vel humana institutione; et quantum ad hoc dicit, judicem, quasi juris peritum: vel divina inspiratione; et quantum ad hoc dicit, prophetam: vel Daemonis revelatione; et quantum ad hoc dicit, ariolum, quia in aris Daemonum divinabant, et aliquando vera dicebant. Auctoritas necessaria est ad reverentiam; et haec consistit in tribus. In officii dignitate; et quantum ad hoc dicit, principem etc.; et per hos omnes alios principes intelligit, ut dicit Glossa: in morum honestate; senem, moribus. In vultus maturitate; honorabilem vultu. Utiles autem sunt aliqui principibus ad regimen populi, vel ad expediendum dubia negotia; et quantum ad hoc dicit, consiliarium: vel ad facienda aedificia; sapientem de architectis, ab archos, quod est princeps, et techne, quod est ars, et praecipue mechanicarum.

Architector dicitur principalis artifex, qui praecipit artificibus inducere formam, et praeparare materiam, secundum considerationem finis cujus scientiam habet in usu vel ratione. Sapientia autem, secundum philosophum, dicitur dupliciter; scilicet universalis et particularis. Particularem definiens dicit, quod est virtus per quam homo ponitur in ultimo cujuscumque artis, ut medicinae: et dicitur sapiens medicus qui est certissimus in his quae sunt medicinae; et similiter sapiens faber; et sic de aliis.

Et hoc modo sumitur hic. Universalis sapientia est quae est ultimum in omnibus artibus et scientiis; et ista est per quam homo ponitur in cognitione nobilissimarum rerum, substantiarum scilicet separatarum, vel spiritualium. Et haec, secundum philosophum, est metaphysica, et secundum nos theologia. Tertio aliquis necessarius est ad instruendum divina: et quantum ad hoc dicit: et prudentem eloquii mystici, a mystim quod est secretum, idest divinorum verborum quae secreta sunt. Et de omnibus his habetur 4 Reg. Penult., quod translati sunt a Nabuchodonosor in Babyloniam.

Transtulit quoque joachim in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos, et judices terrae duxit in captivitatem. Et dabo pueros. Hic ostenditur subversio regiminis quantum ad hoc quod praeficiuntur indigni. Et dividitur in duas. In prima ponitur indignorum praelatio; in secunda consequens populi turbatio, ibi, et corruet populus, sunt autem indigni quantum ad defectum sapientiae et aetatis; et sic dicit: dabo pueros: et quantum ad defectum virtutis; et sic dicit: et effeminati, idest lascivi et imbecilles. Oseae 13: dabo tibi reges in furore meo. Effectus autem regiminis in perturbatione populi tangitur triplex.

Primo universalis dissensio: unde dicit: corruet populus, ab unitate pacis, per quam est populus, vir ad virum, idest contra. Prov. 11: ubi non est gubernator, corruet populus.

Zach. 10: abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. Secundo amicitiae dissolutio: unusquisque ad proximum suum, idest contra proximum suum. Jer. 10: omnis frater supplantans supplantabitur, et omnis amicus fraudulenter incedet. Tertio ordinis confusio: tumultuabitur puer contra senem.

Thren. 4: facies sacerdotum non erubuerunt, nec senum miserti sunt. Apprehendet. Hic ostendit subversionem regiminis quantum ad hoc quod invitati recusant (officium), quasi quoddam ruinosum. Et dividitur in partes duas. In prima ponitur eligentium invitatio; in secunda electi recusatio, ibi, et respondebit.

Circa primum tria ponuntur: scilicet ipsa electio, electionis occasio, officii iniunctio.

Electio inordinata, quia ab uno tantum; unde dicit: inde erit tumultus enim: idest quia non communiter eligent; sed apprehendet vir fratrem suum, conjunctum sanguine, domesticum patris sui, familiaritate acceptum, quamvis etiam vilem. Mich. 3: qui aedificat sion in sanguinibus, et jerusalem in iniquitate. Et hoc est contra formam servatam numer. 17, in electione principum facta praecepto domini, auctoritate praelati, et consensu multitudinis. Sed occasio est vilis, quia propter divitias: unde dicit: vestimentum tibi est: sperat enim temporalem subventionem; et hoc est contra formam traditam Exod. 18: provide de omni plebe viros potentes, et timentes deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos et centuriones etc. Qui judicent populum omni tempore. Sed injunctio periculosa: unde dicit: princeps esto noster; ruina autem haec, idest periculum, sub manu tua, idest sub custodia tua et defensione tua. 3 Reg. 20: custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus. Respondebit. Hic ponitur recusatio electi: et primo ostenditur rationabilis excusatio; secundo concluditur officii refutatio, ibi, nolite.

In excusatione praetendit tria; scilicet impotentiam ad repellendum nociva: non sum medicus, scilicet ut possim mederi miseriis vestris jer. 8: numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? ad supplendum defectum: et in domo mea non est panis, quo suppleam defectum famis vestrae. Thren. 4: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Ad fovendum vel conservandum necessarium; neque vestimentum, quo conservatur calor. Prov. Ult.: non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. Nolite me constituere principem populi. Hic concluditur officii refutatio ubi ponitur triplex ratio, scilicet impedimentum devotae contemplationis, Iud. 9: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? dulcis affectionis: infra: numquid possum deserere dulcedinem meam? spiritualis exultationis: numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deum et homines, et inter cetera ligna promoveri?

12

Lectio 2

Ruit enim ierusalem.

Hic ponit causam dicti scilicet renuntiationis: et primo ponit causam proximam, scilicet poenam universalis ruinae: unde dicitur ex persona prophetae: ideo recusabit, enim, idest, quia, ruit jerusalem, idest ipsa civitas, et Judas, idest ipsa provincia, concidit, per poenam a sua integritate. Infra 23: in captivitatem transduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. Secundo ponit causam remotam, scilicet culpam. Et dividitur in partes tres. In prima aggravat culpam: in secunda contra culpam ordinat poenam, ibi, vae animae eorum, tertio ostendit punientis justitiam, ibi, dicite justo.

Peccatum aggravat ex tribus. Ex peccati specie, quia blasphemia in deum: unde dicit: ideo concidit, quia lingua eorum contra dominum. Infra 57: super quem lusistis, super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? secundo ex peccati novitate: unde dicit: adinventiones eorum contra dominum.

Oseae 7: nunc circumdederunt eos adinventiones suae, coram facie mea factae sunt. Tertio ex peccati publicatione: unde dicit: agnitio vultus eorum; et hoc quod peccatum suum a vultu agnitum aliis fecerunt. Respondebit eis, in poenam quantum ad gestus. Et quantum ad peccati commendationem dicit: et peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, idest laudaverunt. Jer. 2: frons meretricis facta est tibi et noluisti erubescere. Aliter exponitur in Glossa: agnitio vultus eorum, idest cognitio suorum peccatorum, quam in intellectu habebunt, quia in vultu sunt sensus, respondebit eis, quaerentibus quare puniuntur. Vel aliter. Agnitio vultus eorum, idest remorsus conscientiae, respondebit eis, sicut poena. Et mystice hoc refertur ad peccatum quo christum videntes cognoscere noluerunt, de quo conscientia redarguet eos, secundum quod dicit glo.. Et quia justitia dei non sinit tam gravia mala inulta, ideo vae animae eorum, non solum corpori: quoniam reddita sunt eis mala, in dei praescientia: vel praeteritum ponitur pro futuro. Et ne putetur poena omnes involvere, subjungitur dei justitia in discretione bonorum a malis: et circa hoc duo facit. Primo ponit remunerationem bonorum, dicens, dicite justo, cuicumque, quoniam bene erit ei, cum alii damnabuntur, quoniam fructum, idest mercedem adinventionum suarum comedet, quasi fructum capiens bonorum excogitatorum.

Sicut enim mali sunt soliciti ad inveniendum modos quibus peccatur, ita et boni sunt soliciti ut adinveniant qualiter deo placere possint. 1 Cor. 7: qui sine uxore est, solicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo. Psal. 127: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Secundo ponit punitionem malorum, dicens, vae impio in malum, idest pro malo quod sibi imminet. Retributio manuum suarum - Psal. 9: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Populum meum. Hic arguitur oppressio populi, secundum quod est peccatum hominis opprimentis. Et dividitur in partes duas. In prima ponitur oppressionis vitium; in secunda inducitur poenae judicium, ibi, stat ad judicandum dominus.

Tripliciter autem quidam opprimebant populum.

Opprimebant enim primo principes per violentiam rapiendo: et quantum ad hoc dicit: populum meum expoliaverunt, bonis suis. Ezech. 22: populum terrae calumniabantur calumnia, et rapiebant violenter; egenum et pauperem affligebant. Secundo mulieres, protrahendo ad concupiscentiam, et etiam ad idolatriam, sicut de Salomone dicitur 3 Reg. 11; et quantum ad hoc dicit: mulieres eorum dominatae sunt eis. Eccli. 9: ne des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtute tua. Tertio prophetae decipiendo per astutiam adulationis; et quantum ad hoc dicit, popule meus; quasi: per prophetas consueveram vobis loqui; sed quia illi mendaces sunt, per me vobis loquar, ne videatur non debere credi, quod propheta contra prophetam.

Decipiunt, promittendo securitatem. Dissipant, praebendo occasionem culpae. Mich. 3: haec dicit dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem. Jer. 14: prophetae dicunt eis: non videbitis gladium, et fames non erit in vobis; pacem veram dabit vobis in loco isto.

Stat ad judicandum. Hic inducitur judicium ad puniendum oppressores: et dividitur in duas: in prima ponitur judicium contra oppressores principes; in secunda contra mulieres, ibi, et dixit dominus. Pseudoprophetae ad spoliandum populum decipiebant; et ideo habent idem judicium cum principibus. Ezech. 13: violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei et fragmen panis. Circa primum tria facit. Primo inducitur judex: unde dicit, stat ad judicandum.

Mich. 4: judicabit populos multos. Dan. 7: judicium sedit, et libri aperti sunt. Secundo inducuntur rei: unde dicit: dominus ad judicium veniet cum senibus, scilicet sacerdotibus, et principibus, regibus et ducibus. Ezech. 34: ego judicabo inter pecus et pecus, et inter arietem et hircum.

Tertio ponitur causa: et primo inducitur accusatio actoris, cum dicit, vos depasti estis: Mich. 3: comederunt carnes populi mei: secundo ponitur increpatio judicis, cum dicit: quare atteritis, affligendo, facies pauperum commolitis, fame attenuando? Amos 4: calumniam facitis egenis et confringetis pauperes. Ipse enim idem deus erit actor et judex.

Fructus iusti quem reddit: suae operationis, ioh. 10: eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat; suae praedicationis, Hebr. Ult.: offeramus hostiam laudis semper deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius; suae confessionis.

Quem percipit: remissionis culpae, Is. 27: dimittetur iniquitas domui Iacob, et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius; participationis gratiae, Gal. 5: fructus autem spiritus: caritas, gaudium etc.; contemplationis sapientiae, Prov. 3: melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti, primi et purissimi fructus eius.

Quem quaerit: in fruitione dei, Cant. 2: fructus eius dulcis gutturi meo; in societate caelestis chori, Ez. 36: montes Israel ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel; in perceptione divini doni, Cant. 4: emissiones tuae Paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

13

Lectio 3

Et dixit dominus pro eo.

Hic ponitur divinum judicium contra mulieres: et primo aperitur culpa; secundo praedicitur poena, ibi, decalvabit.

Prima dividitur in duas. In prima arguit eas de superbia; in secunda de lascivia, ibi, et nutibus.

Circa primum duo facit. In prima arguit superbiam in corde, cum dicit: pro eo quod elevatae in superbiam. Psal. 130: domine, non est exaltatum cor meum. Secundo arguit superbiae signum in corpore, ambulaverunt extento collo, quod signum superbiae est.

Job 15: cucurrit adversus eum erecto collo; et pingui cervice armatus Est. Et nutibus. Hic arguit lasciviam earum in quatuor, quibus homines ad concupiscentiam provocabant. Primo in ipso visu: unde dicit, et nutibus. Proverb. 6: non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus ejus. Secundo lusu: et plaudebant. Glossa, ludendo. Eccli. 9: cum saltatrice ne assiduus sis... Ne forte pereas in efficacia illius. Tertio incessu, et ambulabant.

Prov. 7: garrula, vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedes eius. Quarto, lascivo ornatu, composito gradu.

Glos. Ornatae de rapina pauperum. Proverb. 7: ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas. Decalvabit. Hic comminatur poenam: et primo quantum ad ablationem ornamentorum; secundo quantum ad solatium virorum, ibi, pulcherrimi quoque viri.

Circa primum duo facit. Primo aufert ab eis ornamenta quae sunt signa ineptae laetitiae et lasciviae; in secunda recompensat signa tristitiae et miseriae, ibi, et erit pro suavi. Circa primum duo facit. Primo aufert ab eis ornatum naturalem capillorum; secundo artificialem, ibi, in die illa. Dicit ergo primo, decalvabit, quantum ad capillos veros. Infra 15: in cunctis capitibus ejus erit calvitium. Nudabit, quantum ad capillos adulteros, qui sunt sicut indumenta. Deut. 32: de captivitate nudati inimicorum capitis. In die illa. Hic aufert ab eis ornamenta artificialia; et primo ea quae pertinent ad ornatum membrorum; secundo ea quae pertinent ad cultum ornamentorum, ibi. Et acus, et specula.

Circa primum duo facit. Primo aufert ea quae pertinent ad ornatum partium; secundo ea quae pertinent ad ornatum totius, ibi, et mutatoria. Circa primum duo facit, primo aufert quae pertinent ad corporis membra; secundo quae specialiter ad sensus organa, ibi, et olfactoriola. Circa primum duo facit. Primo aufert ea quae pertinent ad membra inferioris partis corporis; secundo quae specialiter ad membra capitis, ibi, et mitras. Dicit ergo primo quantum ad pedes, ornamenta calceamentorum; quaecumque, et specialiter lunulas, quasdam picturas factas in calceamentis de corio deaurato. Cant. 7: quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis. Secundo quantum ad collum, torques, quaedam ornamenta colli usque ad pectus pendentia in honorem victoriae data. Proverb. 1: ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Tertio quantum ad pectus dicit, monilia, quaelibet ornamenta, sed specialiter fibulae, quibus munitur pectus, ne vestes aperiantur. Cant. 7: junctura femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. Quarto quantum ad brachia dicit, armillas, ornamenta brachiorum ab armo dicta. Exod. 35: viri cum mulieribus praebuerunt armillas. Et mitras. Hic ponit ornamenta capitis: et primo quantum ad verticem.

Mitras, ornamenta capitis in modum coronae. Judith 10: imposuit mitram super caput suum, discriminato crine capitis sui. Secundo quantum ad capillos dicit: discriminalia, instrumenta quaedam de argento vel auro in modum acuti fusti facta, quibus mulieres dividunt capillos suos ante frontem, sicut dictum est Judith eodem: discriminavit crinem capitis sui. Tertio quantum ad collum tangit duo. Primo periscelides, a peri, quod est circum, et colon, quod est membrum, quasi ornatus circa membrum. Haymo dicit, quod fit ex auro ad similitudinem armillarum, et ponitur circa collum. Glossa dicit, quod super pedes similes armillis. Alii dicunt, quod sunt quidam ornatus positi circa extremitates vestium sicut aurifrigia, vel pelles aliquae, vel aliquid hujusmodi.

Et hoc potest stare cum utroque praedictorum; quia sic sunt et circa collum, et circa pedes.

Vestes enim habent talia et in caputiis et in fimbriis inferioribus, et sic ornant collum mediate.

Numer. 31: ob hanc causam offerimus in donariis domini singulis quod in praeda auri potuimus invenire, periscelidas, et armillas, anulos.

Secundo ponit ornamenta colli immediata, cum dicit, murenulas, scilicet quaedam catenae virgulis aureis et argenteis vermiculatae in modum murenae, quae ponuntur circa collum. Cant. 1: murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Et quia collum est medium inter caput et corpus, ornatus ejus in utrumque redundat; et ideo cum utroque ponitur. Et olfactoriola.

Hic ponuntur ea quae pertinent ad organa sensus: et primo quantum ad olfactum. Olfactoriola, quaedam pixides in quibus ponebant muscum et hujusmodi, vel etiam quaedam vasa, sicut poma de argento facta, perforata ad modum thuribuli, in quibus ponitur ignis et aliquid odoriferum. Cant. 1: curremus in odorem unguentorum tuorum.

Secundo quantum ad auditum, inaures, quidam circuli aurei vel argentei, qui ponuntur in auribus mulierum ad hoc perforatis. Oseae 2: ornabatur inaure sua et monili suo, et ibat, post amatores suos. Tertio quantum ad tactum, qui maxime viget in digitis. Anulos. Nb 31, auctoritate inducta superius: ob hanc causam offerimus anulos, etc.. Quarto quantum ad visum, gemmas in fronte pendentes, quibus ornabantur mulieres Aegyptiae. Exod. 25: accipietis lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephot ac rationale.

De gustu non facit mentionem, quia instrumentum ejus interius est, et non ornatur. Et mutatoria. Hic ponit ornamenta pertinentia ad totum corpus; et primo ad induendum; et sic dicit: mutatoria, idest diversa vestimentorum paria. Zach. 3: indui te mutatoriis; et dixit, ponite cidarim.

Secundo ad operiendum: et sic dicit; pallia. Gen. 24: at illa tollens cito pallium, cooperuit se.

Tertio ad jacendum, et sic dicit, linteamina; joan. 20: venit Petrus, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita. Et acus.

Hic ponit ea quae pertinent ad cultum ornamentorum; et primo ad componendum. Acus. Mt 19: facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem intrare in regnum dei.

Secundo ad discernendum, et specula, quibus mulieres discernunt utrum sint bene ornatae. Exod. 38: fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant ante Ostium tabernaculi et atrium. Tertio ad ornamenta operiendum; et primo ad operiendum humerorum ornamenta, et sindones, subtilia velamina quibus operiuntur humeri, sicut fit in campania a mulieribus.

Proverb. Ultim.: sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit chananaeo. Secundo ad operiendum ornamenta capitis, vittas, idest pepla. Vel melius dicendum, quod dicuntur quaedam ligamenta, quibus mulieres ligant capillos suos, ad modum retis facta; et sic accipitur Exod. 28: ligabisque eam vitta hyacinthina, scilicet laminam de auro purissimo, ubi scriptum erat nomen sanctum domini. Tertio ad operiendum ornamenta totius corporis dicit, theristra. Glossa: vestis muliebris tenuissima, et visu pervia, aestati idonea, et inde nominatur. Theria enim aestas dicitur. Et praecipue consueverunt hujusmodi portare mulieres super serica vestimenta. Gen. 38: depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum. De pluribus horum dicitur Ezech. 16: vestivi te discoloribus, calceavi te hyacintho, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus... Et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum, et dedi inaures super os tuum, et circulos in auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.

Et erit. Hic sublatis ornamentis lasciviae, commutat in cultum miseriae. Et primo quantum ad id quod est extra, dicit: erit pro suavi odore: odor enim ab extra Est. Joel 2: ascendet foetor ejus, et ascendet putredo, quia superbe egit. Secundo quantum ad id quod est circa, dicit, pro zona funiculus, job 12: balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Tertio quantum ad id quod est supra, dicit, pro crispanti crine. Quarto quantum ad id quod est intra: pro fascia pectorali, Glossa: qua castigantur ubera, idest comprimuntur, ne ex magnitudine sua turpitudinem ingerant. Pulcherrimi quoque viri. Hic aufert eis virorum solatium quantum ad quatuor. Delectantur autem mulieres in virorum pulchritudine; et quantum ad hoc dicit: pulcherrimi quoque viri gladio.

Thren. 4: candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphyro pulchriores. Secundo in fortitudine; et quantum ad hoc dicit, et fortes. Infra 23: in captivitatem. Tertio delectantur in dignitate; et quantum ad hoc dicit: et moerebunt, interius, et lugebunt, exterius, portae ejus, idest judices sedentes in portis. Thren. 2: destructae sunt in terra portae ejus; et perdidit et contrivit vectes ejus, regem ejus. Quarto delectantur in virorum jucunditate; et quantum ad hoc dicit: et desolata in terra sedebit. Thren. 1: posuit me desolatam, tota die moerore confectam.

Quaeritur primo circa hoc capitulum de hoc quod dicit, ariolum. Videtur enim secundum hoc quod inquirere futura ab ariolis sit licitum: auferre enim illicitum non est poena, sed magis beneficium.

Praeterea idem videtur ex Glossa, quod aliquando vera dicunt; sed a quibuslibet est accipienda veritas: ergo et ab ipsis. Praeterea cum Daemones sint specula clarissima secundum intellectum, ut dicit dionysius, videtur quod in his quae pertinent ad cognitionem, ad minus non sit malum ab eis accipere; et ita divinationibus intendere erit licitum; et praecipue cum nulla cognitio sit malum, et divinatio dicat cognitionem.

Ad quod dicendum est, quod divinatio suo nomine dicit usurpationem actus divini, et hoc praecipue in cognitione futurorum quae naturaliter cognosci non possunt. Sunt enim quaedam futura quae habent causas determinatas in natura, ex quibus necessario proveniunt, sicut eclypsis solis; et de his non est divinatio. Quaedam etiam habent causas determinatas ex quibus proveniunt ut in pluribus, sicut siccitas in aestate sub cane: unde de his non est divinatio. Tales enim sunt praenosticationes medicorum de sanitate vel morte, et nautarum de tempestate futura; nisi forte praenuntientur (quasi) immobili veritate futura, quia hoc solius dei Est. Sunt etiam quaedam futura quae non habent causas determinatas in natura, et precipue quae fiunt ex libero arbitrio; et harum praecognitionem nullus habet nisi deus, cui omnia sunt praesentia, propter stabilitatem suae aeternitatis, vel aliquis accipiens a deo. Et si quidem inspiratione divina talia praedicuntur, erit prophetia, et non divinatio: si autem per propriam adinventionem deceptorie propter lucrum aliquod, sicut faciunt vetulae, dicitur divinatio, et peccatum (est) tum propter mendacium, quia asserunt incerta pro veris, tum propter deceptionem, tum propter usurpationem deitatis.

Similiter dicitur divinatio si fiat consilio Daemonum qualitercumque; qui quidem possunt aliqua futura praedicere, vel quorum ipsi sunt causa, vel quae ipsi sciunt per revelationem bonorum Angelorum, vel quae ipsi sciunt naturali cognitione in his quae habent causas determinatas in natura; latentes nobis, et notas eis, tum propter perspicacitatem intelligentiae, tum propter experimentum longi temporis. Et tamen semper est peccatum inquirere ab eis, et apostasia a fide, ut dicit Augustinus.

Et hoc propter tres rationes: primo, quia quamvis vera dicant, tamen semper intentio eorum est ad fallendum; secundo, quia certitudinalem cognitionem habere non possunt, nisi de his quae per revelationem sciunt; tertio quia non possumus simul esse participes donorum dei et diaboli. Et haec inter omnes praecipua Est. Et quamvis simpliciter sit beneficium auferre talia; tamen poena est illis qui talia sequuntur, quia est contrarium voluntati eorum.

Deinde quaeritur de ludis chorealibus, utrum sine peccato exerceri possint, propter illud quod dicit, et plaudebant: arguit enim tamquam peccatum.

Ad quod quidem dicendum, quod ludus secundum se non est malus; aliter enim in ludis non esset virtus quae dicitur eutrapelia: sed secundum quod ordinatur diverso fine, et vestitur diversis circumstantiis, potest esse actus virtutis et vitii. Quia enim impossibile est semper agere in vita activa et contemplativa; ideo oportet interdum gaudia curis interponere, ne animus nimia severitate frangatur, et ut postmodum homo promptius vacet ad virtutum opera. Et si tali fine fiat de ludis cum aliis circumstantiis, erit actus virtutis, et poterit esse meritorius, si gratia informetur. Istae autem circumstantiae videtur in ludo choreali observandae praecipue: ut non sit persona indecens, sicut clericus, vel religiosus: ut sit tempore laetitiae, ut liberationis gratia, vel in nuptiis, et hujusmodi: ut fiat cum honestis personis, et cum honesto cantu; et quod gestus non sint nimis lascivi, et si qua hujusmodi sunt. Si autem fiat ad provocandum lasciviam, et secundum alias circumstantias indebitas, constat quod actus vitiosus erit.

Deinde quaeritur de ornatu mulierum, utrum sit licitum mulieribus ornare se. Et videtur quod non, propter hoc quod hic dicitur, et 1 ad timoth. 2: non in tortis crinibus, aut auro et argento, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed quod decet mulieres etc..

Et dicendum, quod ornatus mensurandus est praecipue ad modum et mensuram personae et ad intentionem.

Si enim mulieres portent ornamenta decentia statum et dignitatem suam, ut moderate se habeant in factis suis secundum consuetudinem patriae: erit actus virtutis modestiae, quae ponit modum in incessu, habitu et omnibus motibus exterioribus: et poterit esse meritorius, si sit cum gratia. Similiter si faciat ad hoc ut placeat decenter viro suo, quem habet, vel quem accipere debet, et ut ab aliis mulieribus retrahatur. Si autem portent ornamenta pretiosiora quam deceat ipsas; erit arrogantia, vel etiam quid deformatum vitio luxuriae, si faciant ad provocandum ad concupiscentiam sui.



Capitulus 4

14
(
Is 4)

Lectio 1

Et apprehendent septem mulieres.

Postquam arguit calumniam opprimentium in cap. 2 et 3, in hoc capitulo propheta ponit consolationem oppressorum; et dividitur in partes duas. In prima consolatur eos contra oppressionem mulierum; in secunda contra oppressionem tyrannorum, ibi, in die illa. Solent autem mulieres in tribus molestae esse viris; scilicet in contemptu virorum; et quantum ad hoc dicit: et apprehendent septem mulieres: quod ad litteram exponit Glossa, quia potuit esse quod post captivitatem interfectis viris multis, mulieres remanserunt plures, ita quod septem quaererent habere unum virum. Infra 13: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Secundo consueverunt esse molestae in superfluo victu et vestitu; et quantum ad hoc dicit: panem nostrum comedemus; quasi dicat: non oportebit quod det eis expensas. Proverb. Ult.: facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Tertio sunt molestae in superbiae fastu; et quantum ad hoc dicit: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicamur tuae uxores: aufer opprobrium, scilicet sterilitatis.

Deuteron. 7: non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus tuis.

Sed ex hoc videtur quod sit licitum habere plures uxores, quia deus nunquam consolatur per illicitum. Praeterea. Omne peccatum est innaturale; sed habere unum virum plures uxores est naturale, quia unus potest fecundare plures.

Ad quod dicendum, quod, sicut dicit philosophus, coniunctio maris et feminae in hominibus non est tantum propter generationem, sicut in brutis, sed etiam ad commodum vitae: unde et maris et feminae sunt diversae operationes, in quibus auxiliantur sibi invicem. Secundum ergo quod aliquid diversimode ordinatur ad hos fines, secundum hoc diversimode dicitur naturale vel innaturale. Id enim quod nullo modo potest stare cum fine dicto, est omnino innaturale, et nunquam potest esse bonum, sicut vitium sodomiticum: et sicut hoc, quod una mulier habeat plures viros, quia una non fecundatur a pluribus: et quantum ad vitam civilem, quia una non regitur a pluribus; sed e contrario.

Aliquid potest se habere ad dictum finem indifferenter quantum in se est; et hoc potest determinari diversis temporibus diversimode, secundum diversos casus, per legislatorem; et erit justum positivum, sicut de gradibus consanguinitatis.

Aliquid autem est per quod aliquis potest consequi finem, tamen est impeditivum finis, ut in pluribus.

Et hoc quantum de se est est innaturale; sed potest esse licitum secundum dispensationem legislatoris attendentis speciales casus; et hujusmodi est quod unus habeat plures (uxores): potest enim unus plures regere secundum vitam civilem, et unus plures fecundare.

Sed tamen aliquod impedimentum praestat generationi, cum oporteat semen viri esse digestum; et hoc non potest fieri in frequenter coeuntibus: propter quod frequenter tales steriles sunt. Et adhuc magis impedit communem vitam; quia perfecta amicitia, qualis est inter virum et mulierem uxorem, propter quam etiam homo patrem et matrem derelinquit (genes. 2), non potest esse ad multas.

15

Lectio 2

In die illa.

Hic promittit exaltationem contra tyrannorum oppressionem: et primo quantum ad prosperitatem in temporalibus; secundo quantum ad sanctitatem in spiritualibus, ibi, et erit omnis; tertio quantum ad securitatem ab hostibus, ibi, et creavit dominus.

Promittit autem prosperitatem in tribus. Primo quantum ad honorem hominum, cum dicit, in die illa, scilicet post reditum de captivitate, erit germen domini, idest filii Juda, de quibus infra 5: viri Juda germen; in magnificentia, quantum ad magna quae facient, et praecipue tempore Machabeorum, et gloria, quantum ad honorem quem recipient. 1 Machabaeorum 15: vidit gloriam simonis, et claritatem in auro et argento, et apparatum copiosum, et obstupuit. Secundo quantum ad abundantiam fructuum: et fructus terrae sublimis, idest terrae nascentia in abundantia. Amos ult.: comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem. Psal. 84: terra nostra dabit fructum suum. Tertio quantum ad laetitiam cordium, et exultatio his qui salvati fuerint, redeuntes de captivitate. Infra 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et erit omnis.

Hic promittit sanctitatem in spiritualibus: et circa hoc tria facit. Primo promittit sanctitatis divulgatum nomen quod magis alliciebat cupidos gloriae: unde dicit, et erit, hoc quod sequitur, temporibus illis, omnis qui relictus fuerit in sion, in vita, et residuus, victorum voce sanctus vocabitur. Infra 61: vos sacerdotes domini vocabimini, ministri dei nostri, dicetur vobis. Infra 6: semen sanctorum erit id quod steterit in ea. Secundo ponit sanctificatorum signum: omnis qui scriptus est in vita in jerusalem; idest, omnis cujus vitae et generationis processio a parentibus scripta est in annalibus, secundum quod in esdrae 1 cap. 2, legitur de quibusdam qui usurpabant sibi officium sacerdotum, et non est numerata genealogia eorum. Tertio sanctificationis modum: si abluerit dominus, idest, si tamen ante abluerit sordes, vitiorum, et sanguinem, prophetarum effusum, de medio ejus, non in angulo, in quo notatur publicitas peccati, spiritu judicii, quantum ad aequitatem poenae, et ardoris, idest tribulationis quantum ad acerbitatem. Spiritu, idest vento metaphorice, quo purgatur area. Jer. 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto: viae filiae populi mei ad ventilandum, et ad purgandum, supple (non)p et creavit dominus.

Hic ostendit securitatem ab hostibus, et servat metaphoram: quia enim tribulationem ardori comparaverat, securitatem comparat nubi et tabernaculo, quibus ab ardore defenditur.

Et dividitur in duas partes. Primo promittit divinam protectionem sub similitudine nubis; in secunda sub similitudine tabernaculi, ibi, et tabernaculum erit etc.. Circa primum tria facit. Primo ponit protectionis rationem, et creavit dominus. Jam in sua praescientia vel propter certitudinem prophetiae, utitur praeterito pro futuro; et dicit creavit, quia ex vilissimo statu eos in tantam gloriam promovit, sicut quod creatur ex nihilo fit: super omnem locum montis sion, idest jerusalem, quae subjacet arci sion, et templo, ubi invocatus Est. Ecce ratio protectionis: jer. 14: tu autem in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos.

Secundo ponitur ipsa protectio, nubem. Et ponitur secundum comparationem ad beneficium exhibitum in exitu filiorum Israel de Aegypto: de quo dicitur Exod. 13: nunquam defuit eis columna nubis per diem; nec columna ignis per noctem coram populo. Et ideo ponit hic nubem per diem, quantum ad primum, et fumum, quantum ad secundum, propter duplex ignis beneficium; scilicet caloris contra frigus; et quantum ad hoc dicit, fumum, in quo notatur flamma, quae est fumus accensus, vel quia est effectus caloris; et splendoris contra tenebras; et quantum ad hoc dicit, et splendorem. Infra 10: et erit lumen Israel in igne et sanctus ejus in flamma. Tertio ponit protectionis magnitudinem, super omnem: quia protectio qua proteget vos deus, erit super omnem gloriam prius vobis praestitam quasi excedens eam. Aggaei 2: magna erit gloria domus istius novissimae plusquam primae. Et tabernaculum.

Hic describit idem beneficium per metaphoram tabernaculi. Unde ponit ea ad quae tabernaculum est utile: protegit enim contra solis aestum per umbram; et quantum ad hoc dicit, in umbraculum diei ab aestu, idest in die; secundo protegit contra tempestatis impetum praebens securitatem; et quantum ad hoc dicit, et in securitatem a turbine: turbo enim est ex colluctatione quadam ventorum: tertio protegit contra pluviarum stillicidium per absconsionem; et quantum ad hoc dicit, et in absconsionem a pluvia. Et secundum haec tria designatur persecutio, secundum diversum sui gradum.

Infra 32: erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Glossae autem tangunt duplex mysterium. Quidam exponunt septem mulieres pro ecclesiis; et secundum hoc dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo ponitur desponsatio; secundo sponsi exaltatio, ibi, in die illa; tertio sponsae gubernatio, ibi, et erit omnis.

Desponsatio autem est per fidem.

Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Unde tria ponit. Primo fidei communicationem, apprehendent per fidem, septem mulieres, septem ecclesiae, de quibus Apoc. 1: joannes septem ecclesiis etc., in quo omnes ecclesiae secundum regulam ticonii quintam. Virum unum, idest christum. Cant. Ult.: apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Secundo propalationem spei, quae est de sacramento sumendo: panem nostrum comedemus, corpus christi nobis datum. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; et quae est de dono virtutis percipiendo: vestimentis nostris operiemur, idest virtutibus. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho... Et indui te subtilibus, et ornavi te ornamento.

Tertio desiderium sive petitionem caritatis, quae est de consecutione christiani nominis. Invocetur tantummodo nomen, ut a christo dicamur christiani. Act. 4: non est nomen aliud sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri. Et de ablatione criminis: aufer opprobrium quod patimur a Judaeis, qui dicunt nos sine lege.

Josue 5: hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis.

Panis dat culpae veniam. Mt 6: panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra. Dat gratiae vitam. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Confirmat ad pugnam. Psal. 103: panis cor hominis confirmat. Confortat ad viam. 3 Reg. 19: ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Facit praegustare ipsam gloriam. Sap. 16: paratum de caelo panem praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

Secundum alias Glossas dividitur sic. In prima notatur gratiae plenitudo; in secunda gloriae exaltatio; in die illa; in tertia ponitur subditorum benigna gubernatio, et erit.

Circa primum tria facit. Primo ponitur donorum abundantia, septem mulieres, idest septem dona spiritus sancti, quae dicuntur mulieres, quia per ea in deo aliquis generatur et nutritur. Virum unum, christum singulariter, qui solus sine peccato. Joan. 1: vidimus eum quasi unigenitum, plenum gratiae et veritatis. Secundo donorum sufficientia in perfecta fruitione: panem nostrum comedemus, scilicet patriae, quo fruitur perfecte spiritus sanctus, cujus sunt dona, sicut et filius. Joan. 4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. In Scripturae attestatione: et vestimentis nostris operiemur, idest sermone dei, quo dona ornantur quia eis (---)p tertio donorum perfectio per christum quantum ad collationem salutis: nomen tuum, idest res tui nominis, salus, invocetur super nos, idest in illis qui nobis repleti sunt, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia: joan. 1. Ante christum enim dona non perducebant ad regnum.

Quantum ad amotionem erroris: aufer opprobrium nostrum, quod patimur a falsis virtutibus, quae nostrum nomen subripiunt. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cant. 2: capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. Vel opprobrium quod patimur in repulsione hominum, qui nos peccando repellunt. Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et subditur corripietur a superveniente iniquitate. In die illa. Hic ponitur exaltatio: et primo quantum ad miraculorum operationem, in magnificentia. Exod. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Secundo quantum ad gloriosam resurrectionem, et gloria, infra 52: consurge, consurge, induere fortitudine tua, sion. Tertio quantum ad ascensionem: fructus terrae, idest filius virginis, sublimis. Infra 52: ecce servus meus intelliget, exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde; quantum ad totius mundi venerationem, de quo Phil. 2: ut in nomine jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum.

Exultatio, infra 9: laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda.

Et erit omnis. Hic ponitur gubernatio: et primo quantum ad sanctificationem; secundo quantum ad sanctificationis ordinem, ibi, si abluerit.

Tertio ponit sanctificatorum protectionem, et creavit. Ad sanctitatem alicuius tria requiruntur. Primo distinctio cum fide; et quantum ad hoc dicit: qui relictus, a non credentibus abiectus, quasi distinctus, in sion, quae specula, quia fides videt per speculum et in aenigmate: 1 Cor. 13. Et infra 10: in veritate reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Jacob ad deum fortem. Si fuerit populus tuus, Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur. Secundo tranquillitas ad pacem: residuus, quasi residens, in jerusalem, quae visio pacis. Infra 52: jerusalem civitas sancta. Tertio praedestinatio ad gloriam: omnis qui scriptus. Luc. 10: gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Apoc. 3: non delebo nomen ejus de libro vitae. Si abluerit.

Hic ponitur ordo sanctificationis: et primo per baptismi ablutionem: sordes, vitiorum actualium, sanguinem, peccati originalis; vel sordes, venialium, sanguinem, mortalium.

Ezech. 16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum a te. Per poenitentiae discretionem.

Spiritu judicii. 1 Cor. 11: si nosmetipsos judicaremus, non utique a domino judicaremur; per caritativam passionem. Spiritu ardoris, idest caritatis suae, qua nulla major fuit.

Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.

Mt 26: hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Et creavit. Hic ponitur protectio. Et ponit universalitatem protectionis quantum ad protectos: unde, super omnem; diversitatem quantum ad protegentia, nubem; et auctoritatem quantum ad affligentia: unde, in diem. Sed protectis sunt tria; scilicet eminentia contemplationis in corde, montem sion. Psal. 124: qui confidunt in domino, sicut mons sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem. Laudes confessionis in ore, invocatus Est. Rom. 10: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit.

Honestas conversationis in opere, gloriam. 2 ad corinth. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Proteget autem per quatuor. Per spiritum obumbrantem, nubem. Luc. 1: virtus altissimi obumbrabit tibi. Per compunctionem humiliantem, fumum. Joel. 2: dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Per veritatem illuminantem, splendorem.

Luc. 2: lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae, Israel. Per ecclesiam viventem, tabernaculum. Apoc. 21: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Adversantia sunt tria. Prosperitas elevans, diem. Adversitas constantiam frangens, nocte.

Psal. 120: per diem sol non uret te, neque luna per noctem, persecutio affligens, aestu, per afflictionem. Apoc. 16: et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. Et sequitur: et datum est illi aestu affligere homines, et igni.

Turbine, per impetum. Infra 21: sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. A pluvia, propter multitudinem.

Mt 7: descendit pluvia, venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit.



Thomas A. in Isaiam 10