Thomas A. in Isaiam 21

21

Lectio 2

Et audivi vocem. Hic ostenditur ministri auctoritas ex iniunctione officii: et circa hoc tria facit. Primo quaeritur mittendi consensus; unde dicit, quem mittam? in quo notatur auctoritas ex parte mittentis. Rom. 10: quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? et quis ibit? missi voluntas, nobis acquisitive, ut non quaerat vanum honorem, et non quaerat lucrum. E converso Phil. 2: omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae jesu christi.

Mittam, in quo notatur unitas essentiae: nobis, in quo pluralitas personarum. Secundo ponitur oblatum obsequium: et dixi: ecce ego: mitte me. Infra 50: ego autem non contradico, retrorsum non abii.

Sed videtur quod hoc fuerit praesumptionis, quia Moyses recusavit. Exod. 3: quis ego sum ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel ex Aegypto? jeremias etiam recusavit; jerem. 1: et dixi: a, a, a, domine deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dicendum quod, sicut dicit Gregorius in pastorali (et ponitur in principio jeremiae in Glossa): utrumque fuit ex radice caritatis. Ille enim propter dilectionem dei noluit perdere solatium contemplationis: iste propter dilectionem proximi voluit mitti ut prodesset; et tamen nec ille jussus pertinaciter recusavit, nec iste prius quam purgatus aut requisitus esset, se obtulit.

Tertio injungitur officium: quantum ad duplicatum actum praedicit discurrere: et dixit, vade. Mt 10: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: et dices populo huic. Jer. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

Audite audientes. Hic ponitur sententia; et primo ponitur sententia obdurationis. Non obdurat autem immittendo malitiam, sed non impartiendo gratiam; et hoc quia non se volunt ad gratiam convertere. Secundo quaeritur sententiae duratio, ibi, et dixi.

Circa primum tria facit. Primo ponitur sententiae pronuntiatio a domino, quantum ad duos sensus disciplinales, scilicet auditum, qui deservit disciplinae: unde dicit audite, auribus exterioribus, audientes, christum, vel alium praedicantem, et nolite intelligere; quasi: quia non vultis, non intelligitis. Permissivum Est. Et quantum ad visum, qui servit inventioni: et videte visionem, christum corporaliter, vel magnalia dei; et nolite cognoscere. Permissivum est, et non imperativum.

Infra 42: quis caecus nisi servus meus? secundo ponitur sententiae acceptatio et (est verbum) prophetae: unde dicit: o domine, ex quo plenitudo gentium intratura est, percute caecitate Israel: Rom. 11, excaeca cor, interius, et aures aggrava, ne percipiant, et oculos ejus claude, ne cognoscant.

Joan. 9: in judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Vel est verbum domini, et est sensus: excaeca, idest excaecatum praedica. Tertio excaecationis ratio: ne forte, propter bona, et convertantur, et sanem eos, cum sanitate sint indigni. Ezech. 18: si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum ejus non recordabor. Infra 30: si revertamini, et quiescatis, salvi eritis. Et dixi, usquequo. Hic ponitur sententiae duratio: et primo ponitur prophetae quaestio, usquequo excaecabuntur? Dan. 8: usquequo visio conculcabitur? secundo domini responsio, et dixit. Et ponitur duplex terminus. Primus quantum ad poenam malorum; secundus quantum ad sanctitatem bonorum; ibi, semen sanctum, ac si dicat: quousque qui in sordibus est sordescat? apocalyp. Ult.: qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Poenam autem tangit triplicem. Primo quantum ad captivationem, quae designatur in desolatione civitatum: donec desolentur civitates.

Jer. 12: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. Thren. 1: posuit me desolatam, tota die moerore confectam.

Quantum ad culturam agrorum: terra relinquetur deserta. Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae, succensae igni. Quantum ad exilium hominum: et longe faciet dominus homines. Jerem. 22: et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. Ezech. 20: et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos. Secundo quantum ad captivitatis longitudinem: et multiplicabitur, gens illa, in medio terrae, in qua captiva tenebitur: tamdiu durabit captivitas.

Jerem. 29: haec dicit dominus exercituum deus Israel omni transmigrationi quam transtulit de jerusalem in Babylonem: aedificate domos, et habitate in eis. Et infra: et multiplicamini, ibi, et nolite esse pauci numero, et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci. Tertio quantum ad iteratam persecutionem: et primo ponit paucitatem: et adhuc in ea decimatio; idest, vix decima pars relinquetur a tito in Judaea terra, vel in toto orbe, propter Judaeos interfectos. Deut. 28: et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine. Secundo iteratam destructionem: et convertetur, iterum super vos captivatio, sub Adriano imperatore. Supra 5: in omnibus his non est aversus furor ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio eorum vilitatem et despectionem vel dispersionem: erit in ostensione, derisionis, sicut terebinthus; quaedam arbor, quae in Damasci partibus magna est, in Graecia parva, et sicut quercus, quae expandit ramos suos: in quo eorum dispersio significatur. Eccli. 24: ego quasi terebinthus extendi ramos meos. Semen sanctum. Hic ponit terminum quantum ad sanctitatem bonorum: unde dicit: semen sanctum, idest virorum perfectorum, qui divinae obediunt visioni, et aliorum sanctorum de Judaeis, quod steterit, non cadens per infidelitatem.

Infra ult. Quia sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Alii exponunt in bonum. Multiplicabitur, post reditum de captivitate, in medio terrae, suae; et adhuc in ea decimatio, quae relinquetur ad cultum dei post multorum necem; et convertetur ad deum, et erit in ostensione, gloriae.



Capitulus 7

22
(
Is 7)

Lectio 1

Et factum est in diebus Achaz, filii ioatham.

Hic ponitur comminatio contra hostes duarum tribuum; et dividitur in duas. In prima ponitur comminatio contra persecutores populi; in secunda contra contemptores prophetarum, vaticinium, cap. 28: vae coronae superbiae. Prima in duas.

In prima comminatur hostium dejectionem; in secunda ponit gratiarum exultationem, cap. 25: domine deus meus es tu. Prima in duas. In prima singulorum in speciali; in secunda omnium in generali, 24 cap.: ecce dominus dissipabit. Prima in tres: in prima contra hostes corporaliter persequentes; in secunda contra hostes potestatem praebentes, cap. 17: onus Damasci: in tertia contra hostes in rebus calumniantes, cap. 21: onus deserti maris. Prima in duas: in prima contra persecutores ejusdem gentis; in secunda contra alienigenas, cap. 10: vae qui condunt leges iniquas.

Prima in duas. In prima comminatur ipsi frustrationem, per liberationem duarum tribuum; in secunda ipsorum destructionem, cap. 8: et dixit dominus ad me. Prima pars, quae continetur in hoc capitulo, dividitur in tres. In prima describitur imminens periculum; in secunda promittitur liberationis beneficium, et dixit dominus ad Isaiam; in tertia confertur liberationis signum, ibi, et adjecit.

Ad evidentiam autem primae partis sciendum est, quod Achaz fuit impius et idolatra, sicut legitur 4 regum 16, et 2 Paralip. 27. Et ideo dominus tradidit eum in manu regis syriae et Samariae, qui primo venerunt contra eum, et obsidentes jerusalem, tandem devincentes ipsum, magnam partem exercitus sui ceperunt et principem exercitus ejus. Iterum ex illa victoria confisi, venerunt ut omnino privarent eum regno, et substituerent alium loco ejus; et in hoc secundo adventu consolatur eum Isaias. Tria ergo ponuntur in prima parte. Primo describitur hostium congregatio: unde dicit: et factum est in diebus Achaz. Reducit autem genealogiam usque ad Oziam, quia forte in percussione Oziae qua percussus est lepra a domino, 2 Paral. 26, qui tamen justus fuerat, acceperunt audaciam invadendi, quasi contemnentes divinum auxilium. Ascendit. Hoc dicitur propter situm terrae, quia Judaea in montanis est.

Phacee, qui interfecit Phacejam regem Israel, cujus princeps militiae erat, et regnavit pro eo: et non potuerunt, in prima vice, quamvis regem in campo devincerent. Vel loquitur per anticipationem, quantum ad secundam ascensionem.

Secundo ponit denuntiationem: et nuntiaverunt, sui exploratores, domui David, idest domui regiae, dicentes: requievit syria super ephraim, idest rex syriae cum rege decem tribuum, quae ephraim dicuntur, propter primum regem, qui de ephraim fuerat: 3 Reg. 13. Vel propter dignitatem sunt amicitia juncti qui tamen fuerunt prius inimici, sicut legitur 3 Reg. Ult. Et penult.: et dicit, syria super ephraim ut notetur principalitas in regno syriae, quia fortius erat. Tertio ponitur denuntiationis effectus, perturbatio scilicet regis et suorum. Et commotum est cor populi eius vel cor ejus, scilicet regis. Eccl. 22: sic et cor trepidum in cogitatione fatui. Prov. 21: et pavor operantibus iniquitatem. Mt 2: audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis jerosolyma cum illo. Et dixit dominus ad Isaiam. Hic promittitur liberatio: et primo ponitur promissionis modus; secundo ipsa promissio, et dices ad eum. Modus autem ponitur primo quantum ad personam nuntiantem: dixit dominus ad Isaiam, interius inspirando, vel loquens per subjectam creaturam: egredere in occursum Achaz, qui forte propter timorem hostium iverat ut praepararet se ad resistendum. Secundo quantum ad testem: et qui derelictus est Jasub, tibi; alio fratre, scilicet rapsace, ex matre nobiliore nato, fugiente ad regem Assyriorum, quia non bene receptus fuit ab Achaz; de quo infra 36. Deut. 19: in ore duorum aut trium stabit omne verbum.

Tertio quantum ad locum, ad extremum. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod quia jerusalem in montanis est, non abundat aquis fluentibus, et ideo habebant aquas collectas in piscinis vel ex pluviis, vel ex longinquis fontibus per aquaeductus. Erant autem tres piscinae in jerusalem. Una quae erat ad usum sacerdotum et sacrificiorum, quae dicitur probatica piscina, de qua joan. 5: secunda erat inferius in civitate, quae munda servabatur ad communem usum civitatis. Tertia erat extra civitatem, quae habebat aquam immundam, in qua fullones lavabant lanam, et erat ad hujusmodi usus; et ab illa piscina dicitur totus fullonis ager. Et sic patet quod dicitur in littera. Et dices ad eum. Hic ponit promissionem: et primo ponit confortationem; secundo confortationis rationem, a duabus caudis; tertio incredulorum condemnationem, ibi, si non credideritis.

Confortat autem prohibens timoris signum: vide ut sileas; idest, cave ne timorem cordis exterius prodas. Infra 30: in silentio, et in spe erit fortitudo vestra. Eodem 32: et erit opus justitiae, pax et cultus justitiae, silentium et securitas usque in sempiternum. Et etiam ostendit timoris transitum: noli timere, mala futura, et cor tuum ne formidet, propter memoriam malorum quae passus es. Infra 43: noli timere, quoniam ego tecum sum; ab oriente educam semen tuum, et ab occidente congregabo te. A duabus caudis.

Hic ponit confortationis rationem: et primo ostendit proponentium vanitatem, qui magna proponunt, qui tamen nihil vel parum possunt subsistere.

Duabus caudis, quia in eis finitum est regnum.

Rasin enim interfectus est a teglathphalasar, 4 regum 16, et sui in captivitatem ducti; sed Phacee subjugatus fuit, et postea interfectus ab hoste, qui postmodum captus est a rege Salmanasar, et decem tribus captivatae: 4 regum 17. Fumigantium: tunc enim sunt vicini extinctioni. Et suscitemus eum, quasi somno quiescentem, et avellamus, trahamus in potestatem nostram. Filium tabeel: ad litteram quemdam hominem, vel idolum dei nostri. Tabeel, bonus deus. Secundo quantum ad propositi frustrationem: haec dicit dominus, qui omnia potest: non erit istud, quia non perducetur ad effectum, et non stabit, quia non diu durabunt in tali proposito, majoribus malis in eos irruentibus.

Infra 8: inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum deus.

Tertio quantum ad hostium destructionem: et primo quantum ad Assyrios: sed caput syriae; quasi dicat: sed interim, et antequam destruantur, caput syriae Damascus, quasi: erunt Damasceni et rex eorum contenti suis finibus. Et adhuc sexaginta et quinque anni, quia captivabuntur.

Isti anni non debent computari a tempore hujus prophetiae, sed a tempore quo Ozias percussus est lepra, quia tunc assumpserunt audaciam, vigesimo sexto anno regni ejus. Et ex tunc joathan filius ejus regnavit, vivente patre, 27 annis, et postea 16, et postea Achaz 16, et postea ezechias, cujus sexto anno captus est populus: 4 Reg. 18. Et hi omnes collecti, sunt 65 anni. Et caput ephraim, ut supra.

Si non credideritis. Hic ponit incredulorum condemnationem. Si non credideritis, scilicet promissis domini, etiam vos non permanebitis in terra vestra, sed captivabimini. Habac. 2: ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso.

Et dicit hoc, quia 4 Reg.: 16 Achaz non credens prophetiae, invocavit auxilium regis Assyriorum teglathphalasar, ut adjuvaret eum: qui ad petitionem ejus venit, et destruxit Damascum et regem interfecit; et cum dedisset sibi munera, tamen nihil sibi profuit, sicut dicitur 2 Paral. 28.

23

Lectio 2

Et adiecit loqui ad Achaz. Hic ponitur liberationis signum: et primo datur optio ad signum eligendum; secundo confertur signum ad credendum: propter hoc dabit.

Circa primum tria ponuntur. Primo optio eligendi signum conceditur: et dixit dominus ad Achaz.

Quia prophetas contemnebat, ipse per se dixit.

Quia videtur durum quod tam potentes reges ita cito destruantur, pete tibi signum, ut credas, a domino deo tuo. Ex hoc videtur quod sit sermo prophetae; et dicendum, quod mos est Hebraici sermonis, ut utatur nominibus pro pronominibus.

Unde, a domino deo tuo, idest a me. Vel est verbum domini per inspirationem, et prophetae per denuntiationem. Infra 8: numquid non propheta a deo suo.

In profundum inferni, ut aperiatur terra, et infernus pateat, sicut in subversionem Dathan et Abiron: Nb 16. Vel per infernum inferiora elementa, sicut Moyses de terra locustas et cyniphes Exod. 9: sive in excelsum supra, sicut Josue in statione solis: 10: Judaei enim signa quaerunt: 1 Cor. 1. Secundo oblati refutatio: et dixit, non petam: vel quia in idolis confidebat, vel in rege Assyriorum, vel invidens dei gloriae, vel quia timebat offendere deum in angustia positus. Infra 26: domine in angustia requisierunt te. Unde dicit, non tentabo: innixus ei quod dicitur Deut. 6: non tentabis dominum deum tuum. Sed male intellexit, quia licebat ei auctoritate domini petere signum, sicut Gedeon in vellere; jud. 6. Tertio ponitur refutantis increpatio: et dixit, scilicet Isaias: ergo ex quo tam rebelles estis, audite ergo domus David, propter consensum in malitia, regis, vel quia David promissus christus datur signum Psal. 131: de fructu ventris tui ponam super sedem. Numquid parum vobis est, ad merendam divinam iram, esse molestos hominibus, quos spoliatis; vel prophetis, quibus non creditis; quia molesti estis, per rebellionem, deo meo, non vestro, cui non obedistis? jer. 23: ut quid vobis onus? projiciam quippe vos, dicit dominus. Propter hoc. Hic datur signum ad credendum: et primo confertur signum liberationis; secundo comminatur incredulis poenam destructionis, adducet dominus.

Hoc autem signum est de christi incarnatione.

Sed contra hoc objiciunt Judaei multipliciter.

Primo, quia dominus dabat signum illius liberationis, ad quam nihil consonat christi incarnatio.

Ad quod dicendum, quod incarnatio christi significat ipsam quia si per locum a majori: quia si deus dabit filium suum ad salutem totius mundi, multo magis potest salvare vos ab istis hostibus. Rom. 8: qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Vel quasi causa motiva: hoc enim quasi movit dominum, quod multa bona illi populo, quamvis injusto, concedantur, quia de illo providerat filium suum incarnandum.

Item objiciunt, quia signum sequens datur ad praesentes; sed incarnatio non fuit facta temporibus illorum; et sic videtur quod hoc nullum sit signum.

Ad quod dicendum, quod incarnatio, quamvis non fuerit facta praesentibus illis hominibus, fuit tamen manente domo David: unde dicit: audite domus David; non autem, audi Achaz.

Item objiciunt, quia signum debet praecedere signatum; sed incarnatio fuit diu post liberationem illam; ergo non fuit signum ejus.

Ad quod dicendum, quod signum quandoque sequitur signatum, sicut Deut. 18: hoc habebis signum: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit; hoc dominus non est locutus. Quandoque est simul. 2 Reg. 5: cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium. Quandoque praecedit, sicut jud. 7, de Gedeone, ubi datum est signum quod vincere debebat in his qui aquam manibus lambuerant. Et oportet de necessitate quod hoc signum sequatur, etiam secundum quod ipsi exponunt. Si enim praecedit, tunc puer parum fuit natus ante mortem Phacee, qui regnavit 20 annis, cujus 17 anno regnavit Achaz, qui regnavit 16 annis: ergo Achaz regnavit 13 annis post mortem ejus.

Et Osee regnavit 12 anno Achaz, cujus nono anno Samaria capta est, qui fuit 6 annus post mortem Achaz: ergo in captivitate Samariae ad minus habebat puer 19 annos: ergo falsum est quod infra dicitur, quod puer nesciebat vocare patrem et matrem.

Item objiciunt, quod in Hebraeo non est virgo, sed alma, quae apud eos significat juvenculam nubilem, sicut habetur Gen. 24, de Rebecca, ubi nos habemus, puella decora nimis, et ipsi habent, alma. Et si etiam habeatur bethula, quod apud eos significat virginem, non oportet quod manens virgo conciperet, quia poterat esse quod quae tunc erat virgo, postea ex semine viri corrupta concepisset.

Ad quod dicendum, quod nullum signum esset, si juvencula conciperet, et etiam virgo corrupta.

Dominus autem aliquod magnum voluit significare, cum dixit; in profundum inferni, sive in excelsum supra. Ideo autem apud nos ponitur magis alma quam juvencula, quia alma significat virginem, secundum nominis originem, et adhuc plus, custoditam, de qua non possit esse mali suspicio.

Sed bethula significat secundum usum loquendi posteriorem. Exponunt autem Iudaei dupliciter. Quidam de ezechia, quidam de filio Isaiae, quem fingunt esse Manuel vocatum. Sed quod primum non possit stare, sic ostenditur, quia ezechias erat 25 annorum, quando coepit regnare, 2 Reg. 18, et Achaz regnavit 16 annis, 4, Reg. 16; ergo ezechias erat 10 annorum, quando pater suus incepit regnare; et sic non promittitur hic nasciturus.

Praeterea. Quomodo nescisset vocare patrem et matrem, cum sexto anno regni ejus capta fuerit Samaria? item quod secundum non possit stare, ostenditur, quia hoc nullum signum fuisset.

Et praeterea filius Isaiae non fuit dominus Judaeae, cum tamen dicatur infra 8, terra Judaea esse emmanuel possessive. Et ideo oportet quod intelligatur de filio dei.

Secundum hoc ergo tria facit. Primo promittit signum: propter hoc, quia vos non vultis petere, ipse dabit signum vobis, vestrae liberationis. Hoc etiam signum datum est pastoribus Luc. 2: et hoc vobis signum. Invenietis infantem pannis involutum, etc.. Secundo ponitur ipsum signum, ecce virgo: et primo ponitur miraculosa conceptio: ecce virgo, manens virgo, concipiet in partu pariet filium. Secundo mirabilis generati vocatio: et primo quantum ad divinitatem: vocabit, scilicet virgo, vel vocabis tu, Juda, in periculis, nomen ejus emmanuel, quod est interpretatum nobiscum deus. Mt 1: vocabis nomen ejus emmanuel. Et hoc totum nullum simile habet in aliis, quia novum Est. Jer. 31: creavit dominus novum super terram: mulier circumdabit virum; idest perfectum hominem in ipsa conceptione, quamvis non secundum quantitatem perfectam, sicut dicit Augustinus super illud joan. 2: quadraginta et sex annis aedificatum est etc.. Et ideo est super hominem, quia nihil novum sub sole, Eccle. 1. Unde concordantia alia non potest haberi de ipsa prophetia nisi ipsa historia. Luc. 1: ecce concipies, et paries filium: significatum Ezech. 44: porta haec clausa erit, et non aperietur; et vir non transibit per eam, quoniam dominus deus Israel ingressus est per eam. Secundo quantum ad humanitatem: butyrum et mel comedet: ad litteram, cibos viriles, quia ab infantia ad modum aliorum se habuit. Sap. 7: et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Vel a parte ad totum, secundum regulam quartam tyconii. Per hos enim omnes humanos cibos intelligit. Ut sciat. Ut consecutivum est, quia talibus vescens adhuc puer sciat reprobare malum, sine experimento, et eligere bonum, sine consilio, perfectam habens omnium scientiam. Hoc promiserat diabolus, sed non solvit, Gen. 3: sed deus gratis dedit. Sap. 7: ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum.

Vel ut est causale: ut sciat, idest ut ostendat se scire, quia per cibos perductus est ad perfectam aetatis quantitatem, in qua ostendit se scire, Augustinus: per butyrum humanitatem, quod de terrae nutrimento venit; per mel divinitatem, quod de rore caeli colligitur. (super illud Cant. 4: mel et lac)p habuit tamen naturam sine corruptione, sicut butyrum sine caseo; et portavit consolationem sine judicio, quasi mel sine aculeo. Bernardus: elegit puer noster noviter concipi, quia naturam nostrae carnis accepit sine corruptione. Similiter apis mel nobis attulit, non miscens aculeum. Non enim venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: joan. 3. Et sic est etiam causale. Et hoc est signum de deorsum ex parte virginis parientis, et desursum ex parte dei nascentis. Ps. 84: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Tertio ponitur signi adaptatio: quia antequam sciat, idest antequam nascendo scientiam creatam assumat. Terra, Samariae et syriae: 4 Reg. 16 et 17: adducet dominus.

Hic ponit comminationem contra non credentes signum: et primo ostendit poenae gravitatem; secundo poenae ordinem, et erit in die illa; in tertia poenae effectum, et erit in die illa, nutriet homo.

Ostendit autem gravitatem ex praecipientis auctoritate: adducet dominus, qui potens Est. Exod. 15: dominus omnipotens nomen ejus. Ex poenae universalitate: super te, per teglathphalasar, et super populum tuum, et super domum patris tui, quantum ad posteros tuos, per filios tyrannos; ex praecedentium comparatione.

Dies, tam mali; et dicuntur mali propter culpam.

Mt 6: sufficit diei malitia sua. Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

Propter poenam: qui non venerunt a diebus separationis: 3 Reg. 12: exequentis potestatem: cum rege Assyriorum, Nabuchodonosor, quia regnum chaldaeorum et Assyriorum sub ipso unum fuit, et a principio unum fuerat.

Assyrii enim de chaldaeis egressi sunt: Gen. 10.

Jer. 25: Nabuchodonosor servum meum. Et erit. Hic ponit poenae modum et ordinem: et ponit tria. Primo hostium convocationem.

Sibilabit, idest inspirabit, muscae, idest regi Aegypti, qui occidit josiam: 4 Reg. 23: et comparatur muscae propter immunditiam idolorum, et luxuriae, quae viget in Aegypto; in extremo fluminum, quia etiam de ultimis partibus Aegypti venerunt, et api, scilicet chaldaeis et Assyriis, quia ab anteriori habebant mel defensionis, et a posteriori aculeum persecutionis. Supra 5: sibilabit ad eum de finibus terrae. Secundo hostium multitudinem: et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium: quia in vallibus consueverunt currere aquae, propter commodum aquarum, in cavernis, propter munitionem, in frutectis, propter ligna, in universis foraminibus, propter loca domorum. Infra 8: et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae. Tertio captivationem: in die illa radet dominus in novacula, idest per regem, in his, idest per hos, scilicet Assyrios. Novacula acuta, de qua Ezech. 5: sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumens eum educes per caput tuum. Caput regem, pedes artifices, barbam milites qui sunt ad ornatum regis: 4 reg.

Ult. Supra 3. Omnem virum bellatorem, judicem et prophetam. Vel loquitur contra Aegyptios, qui erant adjutores. In his, idest Aegyptiis, conducta.

Ezech. 29: et diripiet spolia ejus, et erit merces exercitui ejus, et operi pro quo servivit adversus eam. Et erit in die illa, nutriet.

Hic ponit poenae effectum, vel signum destructionis. Primo in animalium paucitate: duas oves vaccam, quae erit propter pauca animalia.

Supra 5: et deserta in ubertatem versa advenae comedent. Secundo ex victualium parcitate: butyrum et mel, propter inopiam panis. Thren. 4: qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis. Tertio ex paucitate hominum. Primo in vilitate possessionum: in quo fuerint mille vites. Jer. 32: eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus chaldaeorum.

Prov. 24: per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae. In multitudine latronum: cum sagittis et arcu, scilicet cum fugietis, ingredientur. Infra 24: formido, et fovea, et laqueus super te, et super habitatores terrae, quarto in pavore hostium, quia colent montes, et dimittent plana: et omnes montes. Jer. 49: et omnes civitates ejus erunt in solitudines. Et infra 49: et apprehendere niteris altitudinem collis.

Notandum super illo verbo, vocabitur nomen ejus emmanuel, idest nobiscum deus, quod christus est nobiscum multipliciter. Primo tamquam frater, per naturae consortium. Cant. 8: quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te? secundo tamquam sponsus, per amoris vinculum. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Tertio tamquam pastor, per internae consolationis solatium. Apoc. 3: ecce ego sto ad Ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo. Quarto tamquam salvator, per defensionis auxilium. Jer. 30: tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait dominus, neque paveas Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Quinto tamquam ductor, per operis exemplum. Exod. 32: dominus solus dux ejus fuit.

Notandum super illo verbo, ecce virgo, quod dicitur, ecce propter eminentiam singularem: primo quia supra mulieres propter virginitatem: unde dicit, ecce virgo. Secundo supra virgines propter fecunditatem: unde dicit, concipiet. Tertio supra Angelos omnes propter fructus dignitatem: unde dicit: pariet filium. Hebr. 2: nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.



Capitulus 8

24
(
Is 8)

Lectio 1

Et dixit dominus ad me: sume tibi librum.

Hic praedicit destructionem decem tribuum, inquantum pertinet ad eorum poenam, quae facta est per Assyrios. Primo teglathphalasar, regnante Phacee, captivante duas tribus et dimidiam, quae erat trans jordanem, et plurimos de tribu zabulon et Nephtali: 4 Reg. 15: et postmodum Salmanasar in captivitatem reducente residuas: 4 Reg. 18. Hujus autem tribulationis etiam duae tribus fuerunt participes, quia a teglathphalasar afflicti sunt, ut dicitur 2 Paral. 28, et a Senacherib, sicut dicitur infra 36. Non tamen omnino subjugatae.

Et dividitur in partes duas. In prima praedicit tribulationem; in secunda modum ipsius et ordinem, cap. 9: primo tempore alleviata est.

Hoc autem capitulum dividitur in partes tres. In prima comminatur decem tribubus Assyriorum destructionem; in secunda praedicit in hoc duarum tribuum afflictionem, ibi, et ibit per Judam inundans; in tertia confortat eos per futuram liberationem, ibi, congregamini.

Circa primum duo facit. In prima ponitur destructionis signum; in secunda describitur ipsum factum, ibi et adiecit dominus. Circa primum duo ponit. Primo ponit paenae praefigurationem; in secunda, signi expressionem, ibi, quia antequam sciat.

Hoc autem signum, Judaei ad litteram exponunt de filio Isaiae, per cujus nomen dominus significare volebat decem tribuum destructionem. Et secundum hoc, signum tripliciter confirmat. Primo scripto: secundo, testimonio, ibi, et adhibui; tertio, ipso facto, ibi, et accessi.

Circa primum tria ponit: scilicet in quo scribendum, librum grandem. Ad litteram enim, grandem, ad significandum magnitudinem tribulationis jer. 36: tolle volumen libri, et scribes in eo omnia quae locutus sum tibi adversus Israel et Judam. Secundo quo scribendum, stilo hominis, idest plane, ut intelligi possit, et ut scriptum maneat. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Tertio quid scribendum, nomen scilicet vastaturi, significans futuram destructionem in brevi. Detrahe spolia, praedare hoc est depraedare.

Haec verba possunt esse domini ad prophetam; et sic sumuntur materialiter: vel ad hostes; et sic significative.

Infra 10: et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia, et dividat praedam. Et adhibui mihi. Hic confirmatur signum testimonio. Testes fideles. Deut. 19: in ore duorum vel trium stet omne verbum. Et accessi ad prophetissam. Hic confirmatur facto: quia aliquando prophetae pronuntiabant futurum aliquid etiam ipso facto, sicut infra 20: vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis; et fecit sic, vadens nudus, et discalceatus. Unde intelligitur ad litteram quod accessit ad uxorem suam. Unde duo ponuntur: primo pueri generatio, et accessi; secundo generati vocatio, voca nomen accelera, quasi festina ad faciendum, detrahe spolia, ut supra. Vel secundum aliam litteram, Hieronymi: accelera, spolia detrahe. Et hoc melius est, quia secundum hoc, non est plus in nomine quam fuerit in scripto.

Contra hoc quidam multipliciter objiciunt quod non possit ad litteram intelligi. Primo, quia cum pauca sint quae scribi praecipiuntur, non oportebat esse librum grandem. Secundo, quia non est probabile quod propheta honestus homo testes adduxerit quando accessit ad uxorem suam. Tertio quia urias fecit altare idolorum ad similitudinem altaris Damasci in templo domini; unde non fuit fidelis testis. Quarto, quia zacharias non erat tunc vivus, quia zacharias filius jojadae fuerat longe ante interfectus a joas rege Juda: 2 Paralip. 24. Alius dicitur zacharias qui fuit unus de duodecim prophetis, et fuit longe post, in reditu populi de captivitate, sicut patet Zach. 1 et per totum: ergo non potuit eum adhibere in testem. Et praeterea remanet similis objectio sicut primo, quia iste puer fuit ante mortem Phacee: ergo, ut supra probatum est, habebat in captione Samariae ad minus 19 annos: ergo falsum est quod dicitur: antequam sciat vocare patrem etc., et ideo volunt quod intelligatur tantum de christo, sicut et primum signum; ut per librum grandem significetur sacra Scriptura, de qua habetur baruch 4: hic est liber mandatorum dei, et lex quae est in aeternum. Per stilum hominis, modus prophetiae, ut non omnibus usquequaque pateat, sed tantum rationabilibus, qui ex figuris possunt significata concipere. Oseae 12: ego visionem multiplicavi et in manibus prophetarum assimilatus sum. Velociter: nomen christi, idest circumlocutio nominis, quod est jesus salvator, per hoc quod detraxit spolia, idest peccatores, a potestate diaboli, et praedatus est infernum: de quo infra 53: ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Per uriam, qui interpretatur lux domini, significatur lex, Prov. 6: quia mandatum lucerna est, et lex lux. Per zachariam, qui interpretatur memoria domini, filium barachiae, qui interpretatur benedictio domini, significatur prophetia: quia prophetae per benedictionem divini muneris, cognitionem divinam acceperunt. Et hi, scilicet lex et prophetae, sunt testes incarnationis christi. Luc. Ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me. Prophetissa autem, beata virgo est, quae prophetavit dicens: magnificat anima mea dominum: Luc. 1: ad quam accessit per propheticam intelligentiam, et per fidem. Vel prophetissa dicitur spiritus sanctus, qui est principium omnis prophetiae. 2 Pet. 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed spiritu sancto inspirati loquuntur sancti dei homines. Apud Hebraeos enim est feminini generis, scilicet rua secundum hoc concepit, idest concipere fecit. Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est: Mt 1. Unde quidam dicunt non esse inconveniens, si hoc intelligatur ad litteram; ita tamen quod puer iste sit figura christi: sicut etiam supra dictum est in quadam Glossa, 7 cap. Super illud: ecce virgo.

Unde secundum hoc potest responderi ad objectiones prius factas. Et dicendum ad primum, quod liber fuit grandis, non ad necessitatem Scripturae, sed ad significandam magnitudinem tribulationis. Ad secundum dicendum, quod potest intelligi, quod testes fuerunt adhibiti ad Scripturam, sicut fit in privilegiis, et non ad accessum ad uxorem. Et etiam si ad hoc fuissent adducti, non esset magis contra honestatem, ut videtur, quam factum de fornicatione.

Oseae 1, quod tamen ad litteram plures exponunt. Ad tertium dicendum, quod dicitur fidelis propter auctoritatem sacerdotii et non propter bonitatem vitae; vel quia fide dignus habebatur a rege. Ad quartum dicendum, quod iste zacharias neuter illorum fuit. Consuetum enim erat apud Hebraeos, sicut etiam modo apud multos, quod pueris imponantur nomina de cognatione illa: sicut dicitur Luc. 1 de joanne: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Et sic iste potuit esse de progenie illius, qui prius interfectus fuerat: vel etiam consuetudo est apud Hebraeos, ut dicit Hieronymus, quod frequenter utantur propriis pro communibus; sicut bosra, quae est civitas munita, utuntur frequenter pro qualibet civitate munita. Et sic, quia ille zacharias fuit fidelis propheta, et in magna fama populi, vocatur iste, qui forte similiter erat fide dignus populo loci illius. Ad quintum dicendum, quod non est similis objectio: quia quod supra dictum est, oportet intelligi de destructione solum, propter hoc quod dixit (cap. 7)p derelinquitur. Sed hoc potest intelligi de persecutione facta per teglathphalasar, qui destruxit Damascum, 4 Reg. 16, et spoliavit regnum Samariae, 4 Reg. 15. Unde signanter dicit: auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Et hoc fuit satis de propinquo.

Notandum super illo verbo, librum grandem, quod sacra pagina dicitur liber primo grandis quantum ad grande contentum. Prov. 8: audite me, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta praedicent. Secundo signatur quantum ad visum. Infra 29: et erit vobis visio omnium, sicut verba libro signati. Tertio involutus propter multiplicem sensum. Ezech. 2: et vidi, et ecce manus Missa ad me, in qua erat involutus liber. Quarto amarus propter laboris studium. Apocalyp. 10: et accepi librum de manu Angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Proverb. 8: qui mane vigilaverit ad me, inveniet me.

Quinto dulcis quantum ad effectum. Ezech. 3: comede volumen istud: et comedi illud, et factum est in ore meo quasi mel dulce. Sexto volans quantum ad intellectum. Zach. 5: vidi, et ecce volumen volans. Job 39: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? septimo vivificans quantum ad fructum.

Eccli. 24: haec omnia liber vitae, et testamentum altissimi, et agnitio veritatis. Proverb. 8: qui me invenerit, inveniet vitam.


Thomas A. in Isaiam 21