Thomas A. in Isaiam 79


Capitulus 60

80
(
Is 60)

Surge illuminare.

Hic incipit ponere salutis promissionem: et primo quantum ad prosperitatem; secundo quantum ad jucunditatem, cap. 61: spiritus domini; tertio quantum ad gloriae honorem, cap. 62: propter sion.

Circa primum duo. Primo ponit consolationem in generali sub metaphora luminis, ponens ipsius luminis ortum: surge, de pristina miseria, illuminare, lumine consolationis ejus resplende. Gloria domini, beneficia in quibus gloriosus apparet. Baruch 4: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. Vel jerusalem, ecclesia; lumen, dei filius. Ponens discretionis in percipiendo lumine judicium: quia ecce tenebrae, tribulationis populos, Babylonis, et alios hostes; super te autem orietur, quasi sol illuminans te. Sap. 17: solis illis superposita erat gravis nox, et imago tenebrarum.

Vel tenebrae, infidelitatis et peccatorum, populos, infideles. Orietur, quasi sol justitiae: vel ad litteram, ejus gloria, miracula ejus. Ponit etiam luminis effectum: et ambulabunt gentes, ad cognitionem et devotionem dei, videntes beneficia tibi a deo data, in splendore ortus tui, quasi oriens, rutilans sicut stella. 2 Mach. 3: cum sancta civitas. Vel in lumine, in fide christi.

Apoc. 21: ambulabunt gentes.

Secundo exequitur consolationem per partes: et primo promittit multiplicem prosperitatem; secundo justitiae observationem, et ponam.

Circa primum duo. Primo ponit prosperitatis statum; secundo restitutionis modum, quo scilicet in prosperitate restaurabunt, qui sunt isti. Circa primum tria. Primo promittit prosperitatem quantum ad congregationem filiorum, qui primo in diversas partes per captivitatem dispersi erant. Leva in circuitu...

De latere, de regionibus propinquis lateribus.

Baruch 5: surge jerusalem, et sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem.

Vel referendum est ad congregationem diversarum gentium sub unitate ecclesiae. Filii, in fide fortiores, filiae, debiliores, de latere, christi in cruce aperto, unde sacramenta salutis emanaverunt.

Vel lac sugent, rudioris doctrinae. Secundo quantum ad servitium populorum: tunc videbis...

Quando conversa, serviens tibi in mercimoniis, multitudo maris, scilicet negotiatores maris, fortitudo, reges et principes, tibi pacem ministrantes, et munera. Vel de conversione gentium ad ecclesiam.

Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues. Tertio quantum ad copiam divitiarum: et primo quantum ad mercimonia ponens jumenta: inundatio, idest abundantia ad similitudinem aquae, camelorum, quibus mercimonia ferebantur; in quibus mystice divites ad fidem conversi, qui portant onus divitiarum et gibbum peccati: supra 30: portantes super humeros; dromedarii, animal camelo minus, sed velocius; in quo gentes ad fidem velociter conversae: Madian et epha, regiones ultra mare talibus abundantes.

Ponit etiam pretiosa mercimonia: omnes de Saba, civitas in extremis Aethiopiae. Quod etiam impletum est tempore christi: Mt 2. Psal. 71: reges tharsis et insulae munera offerent.

Secundo quantum ad munda animalia, secundum quod cedebant in usum ciborum: omne pecus cedar, filius Ismaelis, unde terra nomen habet, pecoribus abundans, nabajot, alius filius, ministrabunt, cedentes in usum tuum, venditi populo qui est in te.

Et secundum quod cedebant in usum sacrificiorum: offerentur super placabili, idest in quo ego placer. Per altare significatur fides; per arietes duces gregis, apostoli et ecclesiarum praelati; per pecus simplices. Aggaei 2: implebo domum istam.

Nota super illo verbo, illuminare jerusalem, quod ecclesia illuminatur lumine, primo sacrae doctrinae.

Proverb. 6: mandatum lucerna est, et lex lux. Secundo spiritualis intelligentiae. 2 Cor. 4: deus qui dixit lumen in tenebris splendere, tertio gratiae. 1 joan. 1: si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem. Quarto gloriae. Psal. 35: in lumine tuo videbimus lumen.

Quinto laetitiae. Tobiae 5: quale gaudium est mihi qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? sexto divinae substantiae. 1 Tim. Ult.: qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.

Qui sunt isti. Hic ostendit modum veniendi in dictam prosperitatem: et primo quantum ad civitatis restaurationem; secundo quantum ad populorum extraneorum subjectionem, et venient ad te; tertio quantum ad divitiarum multiplicationem: pro aere afferam aurum. Circa primum duo. Primo (ponit) restaurationem civitatis quantum ad adunationem habitatorum, ponens veniendi modum sub admiratione. Ut nubes, quia velociter sine impedimento, et quasi columbae ad fenestras, idest ad foramina sua, propter idem. Vel referendum est ad gentes quae ad fidem velociter conversae sunt.

Psalm. 54: quis dabit pennas sicut columbae, et volabo, ut requiescam. Ponens etiam ad veniendum auxilium, quod a gentibus habuerunt: me etenim insulae, gentes diversae juxta mare, et etiam remotae, expectabunt, quasi subditae meae voluntatis arbitrio, a principio, loci in quo captivi detinentur: quia forte aliqui per mare redierunt, vel dominus sic eos reducere poterat. Vel mystice insulae, diversae gentes, naves, ecclesiae, in principio, fidei. Supra 42: legem eius insulae. Ponens etiam venientium thesaurum, quem secum detulerunt, argentum. Nomini, idest ad gloriam et servitium nominis. Psalm. 104: eduxit eos cum argento et auro. Mystice argentum, eloquentia, aurum, sapientia conversorum ad fidem. Secundo ponit restaurationem civitatis quantum ad aedificationem murorum, et aedificabunt: et primo quantum ad aedificia civitatis; secundo quantum ad aedificia templi, gloria Libani.

Circa primum duo. Primo ponit civitatis reaedificationem: et aedificabunt, praebendo auxilium, reges, Cyrus et Darius, praebendo impensas, et licentiam aedificandi. Mystice gentiles ecclesias dei aedificant et reges ecclesiae serviunt.

Supra 49: reges videbunt. Et adjungit rationem ex divina miseratione: in indignatione percussi, captivavi, misertus, liberando. Mystice percussi per excaecationem Judaeorum, vel tribulationibus; misertus, per conversionem gentium, vel in pace ecclesias restitutas. Supra 54: in momento indignationis abscondi parumper faciem meam. Secundo ostendit civitatis reaedificatae securitatem, et aperientur, cessante timore hostium, et propter necessitatem venientium ad adorandum in jerusalem; et hoc est ut afferatur.

Mystice portae, ministri qui alios in fidem et ecclesiam introducunt, parati in prosperis et adversis ad recipiendum conversos ad fidem. Apoc. 21: portae ejus non claudentur. Et assignat rationem. Gens enim.

Hoc non videtur impletum ad litteram, nisi intelligatur, illos Judaeos fuisse qui ejus dominium recognoscebant, et propterea a populo dei venerabantur; sed mystice sensus patet.

Ier. 27: gens et regnum. Gloria Libani. Hic ponit reaedificationem aedificiorum templi: gloria Libani, quae est abies, locum, scilicet templum, pedum, in quo adoror, sicut reges ad pedes. Ez. 43: locus solii mei.

Mystice per locum ecclesia, per diversas arbores diversi fideles conversorum ad fidem.

Et venient.

Hic ostendit modum consequendi dictam prosperitatem quantum ad subjectionem populorum: et primo ponit ipsam subjectionem, et venient ad te: quod impletum est temporibus Machabaeorum, qui multos de vicinis hostibus subjugaverant. Mystice filii tyrannorum quondam ecclesiam persequentium, ecclesiae famulantur. Psalm. 109: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

Supra 1: post hoc vocaberis.

Secundo ponit subjectionis rationem: pro eo quod fuisti, justum est ut post angustias consoleris, in superbiam, altitudinem, saeculorum, per multa saecula: quod etiam mystice ecclesiae convenit.

Tob. 3: post tempestatem tranquillum facit.

Tertio ponit subjectionis utilitatem: et suges; idest, pinguedo terrae ad te in mercimoniis deferetur, et oblationibus, mamilla, defensione, in auxilio, regum, tyri. Dan. 4. Per lac mystice simplicium doctrina, per reges apostoli. Supra 49: erunt reges nutritii tui. Pro aere. Hic ponit modum restaurationis quantum ad restaurationem divitiarum: quia multo majora a regibus templo offerentur, quam per Nabuchodonosor ablata sint. Mystice, qui prius erant viles, in ecclesia efficiuntur pretiosi. Supra 55: pro saliunca orietur.

Et ponam. Hic promittit justitiae observationem: et primo in praelatis; secundo in subditis, et complebuntur. Circa primum duo. Primo consolatur eos ex praelatorum rectitudine, tangens justitiam praelatorum, visitationem, visitatores et correptores. Mystice de christo et apostolis. Jer. 3: dabo tibi pastores.

Ponens etiam justitiae effectum quantum ad absentiam malitiae: non audietur iniquitas, quia per aliquod tempus leges optime observabantur: 2 Mach. 3: vel iniquitas, idolatria. Mystice ad statum futurae beatitudinis. Psalm. 102: quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. Et quantum ad absentiam miseriae vastitas, quantum ad res; contritio, quantum ad homines ab hostibus sic collisos; portas, in quibus populus conveniebat ad judicia. Hoc etiam mystice ad statum futurae beatitudinis, quando licet sol multo clarior sit quam modo et luna: tamen non sanctis, quia eorum splendore non egent.

Apoc. 21: tunc non egent splendore solis.

Ponit etiam gubernantis aeternitatem: non occidet sol, qui est deus. Psalm. 101: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Et complebuntur.

Hoc quantum ad statum subditorum: et primo ponit tristitiae cessationem: et complebuntur luctus, captivitas. Mystice in futura beatitudine.

Apoc. 21: absterget deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Supra 25: aufert lacrimam.

Secundo ponit justitiae observationem: populus autem; ad glorificandum me. Supra 43: omnem qui invocat nomen meum.

In perpetuum, quamdiu in justitia permanent.

Sed mystice planum est de sanctis beatis.

Tertio seminis multiplicationem: minimus, idest, ex uno tot per successionem nascentur, sicut ex Abraham una gens. Mystice unus de ecclesia in gentem, praeficietur in praelatum. Ps.: judicabunt sancti in nationibus. In tempore ejus, idest christi, vel praefinito tempore. Subito, quasi non praevisum, istud totum quod dictum est.

Nota super illo verbo, qui sunt isti qui ut nubes et quasi columbae, quod apostoli dicuntur nubes primo propter terrae fertilitatem, scilicet ex pluvia. Job 37: frumentum desiderant nubes.

Secundo propter luminis diffusionem. Eodem: nubes spargunt lumen suum; tertio propter motus velocitatem, eodem: quae lustrant cuncta per circuitum. Quarto propter divinae voluntatis impletionem. Eodem: quocumque voluntas gubernantis duxerit. Item dicuntur columbae primo propter cordis compunctionem.

Nahum 2: gementes ut columbae. Secundo propter vitae simplicitatem. Mt 10: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Tertio propter contemplationis altitudinem, vel velocitatem. Psal. 54: quis dedit mihi pennas sicut columbae et volabo, et requiescam; quarto propter conscientiae puritatem. Cant. 5: oculi tui sicut columbae. Cant. 4: oculi tui columbarum.



Capitulus 61

81
(
Is 61)

Spiritus domini super.

Hic promittit populo jucunditatem. Et dividitur in duas partes. In prima gaudium promittit; in secunda populus promissionem suscipit, et gratias agit, ibi, gaudens gaudebo in domino.

Circa primum duo. Primo officium ad annuntiandum gaudium accipit; secundo gaudii rationem seu materiam praedicit: et vocabuntur.

Circa primum duo. Primo tangitur prophetiae donum: spiritus domini super me, Isaiam, unxerit, replens munere prophetiae. 2 Petri 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati loquuntur sancti dei homines. Vel de christo, de quo supra 11: requiescet super eum spiritus domini.

Et in psalm. 44: unxit te deus, deus tuus oleo exultationis prae consortibus tuis.

Luc. 4: haec Scriptura hodie. Secundo tangitur prophetae vel christi actus, qui est duplex: bonis praedicere praemia, ad annuntiandum: Jacobi 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras: et miseris conferre remedia. Quantum ad illos qui sunt pusillanimitate dejecti: ut mederer, consolando, vel peccata remittendo, si de christo.

Psalm. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Et quantum ad illos qui erant captivitate detenti, quibus annuntiat liberationis beneficium: et praedicarem captivis, ad litteram; vel sub diabolo, et propriis erroribus.

Supra 49: ut diceres his qui vincti sunt, exite.

Et liberationis tempus: et praedicarem annum placabilem, quantum ad liberationem Judaeorum, ultionis, quantum ad chaldaeos. Vel tempus gratiae, in quo de diabolo ultionem accepit ejus potestatem reprimens. Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras.

Ps. 64: benedices coronae, et Ps. 101: quoniam venit tempus.

Et quantum ad eos qui sunt tristitia absorpti, quibus annuntiat gaudium: ut consolarer omnes, generaliter, ut ponerem, specialiter.

Eccl. 48: spiritu magno vidit ultima. Et gaudii signum, dum signa tristitiae vertuntur in signa laetitiae, et hoc est, et darem eis. Supra 28: in die illa erit dominus corona gloriae. Et vocabuntur.

Hic praedicit gaudii materiam: et primo quantum ad aedificiorum reparationem ponens reaedificantium conditionem: vocabuntur in ea, scilicet jerusalem, praecepto et permissione Cyri, fortes justitiae, ad faciendum justitiam constantes, non commoti comminationibus adversariorum; vel apostoli. Eccli. 39: quasi rosa plantata.

Et aedificiorum reparationem et aedificabunt, praedicti viri, vel apostoli. Supra 58: et aedificabuntur in te deserta saeculorum.

Secundo quantum ad possessionum conservationem.

Et stabunt alieni. Hoc ad litteram potuit impleri, ut aliqui advenae in his vilibus servitiis occuparentur, sicut de gabaonitis: Os. 9: vivant et in usus. Vel mystice gentiles praedicatores postea simplices ecclesiae et custodiunt et excolunt ipsam ecclesiam meritis et doctrinis.

Nota super illo verbo, unxerit me, quod christum ungit deus pater primo oleo sacerdotalis dignitatis, quasi sacerdotem ad sacrificia offerendum.

Eccl. 45: unxit eum oleo sancto. Secundo regalis potestatis, quasi regem ad gubernandum. 2 Reg. 12: ego te unxi regem et principem populi mei. Tertio immensae fortitudinis, quasi pugilem ad pugnandum. 2 Reg. 1: quomodo abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul et jonathae, quasi non sit unctus oleo? quarto eminentis jucunditatis, quasi liberalem ad miserendum.

Psal. 111: jucundus homo qui miseretur et commodat. Psal. 44: unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Item christum ungit servus devotus primo lacrymis compunctionis.

Mt 6: unge caput tuum, et faciem tuam lava. Secundo unguento devotionis. Lucae 7: haec autem unguento unxit pedes meos.

Tertio oleo purae intentionis. Eccl. 9: omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Quarto oleo laudis et gratiarum actionis. Gen. 28: surgens Jacob mane sumpsit lapidem et erexit in titulum, fundensque oleum desuper etc..

Vos autem sacerdotes. Hic praedicit materiam gaudii quantum ad hominum gloriam: et circa hoc tria facit. Primo ostendit gloriae perfectionem, quia gloriosi in spiritualibus, sacerdotes, quasi vitam sanctam sacerdotio dignam ducentes. Sicut 2 Reg. 8: de filiis David, Sap. 5: quomodo computati sunt inter filios dei, et inter sanctos sors illorum Est. Gloriosi, etiam in temporalibus: fortitudinem, idest reficiemini, sustentabimini fortitudine Persarum et medorum.

Superbietis, exaltabimini. Supra 60: quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Mystice apostoli sacerdotes, quasi gentium magistri, et fortitudine martyrum delectati. Et assignat perfectionis rationem: pro confusione: quasi: ex defectu spiritualium et temporalium, confusionem habuistis. Laudabunt, vicini videntes, partem, recompensationem duplicium bonorum a deo eis factam. Zachariae 9: hodie quoque annuntians, duplicia reddam tibi. Mystice ecclesia praemia in bonis animae et corporis recipit pro duplici confusione de gentium et Judaeorum infidelitate.

Secundo tangit gloriae durationem. Laetitia sempiterna. Verum est quamdiu in justitia permanserint, sicut exponitur jerem. 18. Supra 35: laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt. Et assignat rationem: quia ego dominus. Et est sensus: per hoc quod dominus diligit justitiam, dabit vobis ut sitis justi, ut sic placeat sibi; et faciet vobiscum pactum sempiternae laetitiae. Odio: Eccl. 34: qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium suum in conspectu patris sui.

Foedus perpetuum. Jer. 31: et feriam domui Israel et domui Juda foedus novum. Tertio gloriae divulgationem, et scietur; quod est referendum vel ad Judaeos qui fuerunt famosi de cultu religionis, vel ad semen spirituale apostolorum.

Eccli. 44: usque in aeternum. Gaudens gaudebo.

Hic populus promissionem suscipit, et gratias agit. Et circa hoc duo facit. Primo exprimit in persona populi, vel ecclesiae, cordis gaudium, gaudens. Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo jesu meo. Secundo confitetur divinum beneficium: et primo sub similitudine vestimentorum, inquantum divina beneficia protegunt a miseriis: quia induit me vestimentis salutis, supra 52: induere vestimentis jucunditatis tuae. Secundo sub similitudine ornamentorum, inquantum ornant: quasi sponsum, mystice quantum ad perfectos in ecclesia vicem christi agentes, sponsam, quantum ad imperfectos.

Bar. 5: circumdabo te diploide. Tertio sub similitudine germinum, quantum ad fructum: sicut enim terra. Supra 35: germinans germinabit.



Capitulus 62

82
(
Is 62)

Propter syon.

Hic promittit populo gloriae honorem: et primo ponitur prophetae petitio; secundo domini promissio: juravit dominus. Circa primum duo. Primo ipse petit; secundo alios ad petendum inducit, qui reminiscimini. Circa primum duo. Primo ipse petit ad hoc salvatoris ortum.

Propter sion, scilicet utilitatem, vel amorem, non tacebo, a precibus apud deum: salvator, Cyrus: ut splendor, in gloria regni. Mystice non tacebo, a praedicatione christi propter contradictionem; sion, regis; jerusalem, sacerdotum; salvator, christus. Dan. 10 facies eius ut species.

Secundo ostendit adventus fructum. Primo quantum ad civitatis gloriam, promittens ipsam gloriam in tribus. In dignitate regis: et videbunt, admirantes et venerantes, justum, christum vel Cyrum.

Ps. 97: viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri. In novitate nominis, et vocabitur, more antiquorum, qui ex novis eventibus nova nomina imponebant. Et hoc nomen postea exprimet.

Mystice ecclesia, quae prius synagoga.

Apoc. 2: dabo illi calculum. In munimine divinae protectionis: eris corona gloriae: quia gloriabitur in te deus tuus, sicut rex in corona regni in manu, idest in protectione sua.

Sap. 5: accipiens regnum speciei. Mystice ecclesia quasi corona dei filius, a patre coronatur. Et excludit ignominiam, in quo etiam nomen novum exprimit, non vocaberis. Ez. 36: pro eo quod dicunt de vobis, etc.. Secundo quantum ad habitantium laetitiam: et quantum ad pueros, habitabit juvenis; et quantum ad viros perfectos, et habitabunt; et quantum ad conjugatos, et gaudebit. Ier. 33: adhuc audietur in loco, etc.. Mystice juvenis cum virgine, caste, sicut maria cum joseph; sponsus, christus, sponsam, ecclesiam. Tertio quantum ad aedificiorum diligentem custodiam, quae exprimitur 2 esdrae 4: una manu aedificabant, et alia pugnabant. Super muros non tacebo: loquitur secundum similitudinem vigilum qui custodiunt civitatem: vel per metaphoram designat diligentiam principum, qui populum gubernaverunt, vel praedicatores in ecclesia. Apoc. 4: requiem non habebant clamantia: sanctus, sanctus.

Qui reminiscimini.

Hic alios ad similem petitionem inducit.

Ne taceatis, ab oratione ei, deo 1 Thess. 5: semper gaudete, sine intermissione orate.

Juravit.

Hic dominus promittit implere petitionem: et primo quantum ad hostium propulsionem, si dedero: supple, non credatis mihi. Prov. 28: qui operatur terram, et non comedit fructum ex ea.

Secundo quantum ad captivorum liberationem. Quantum ad praeparationem viae, transite, vos nuntii Cyri et Darii; lapides, impedimenta. Jerem. 50: tollite de via lapides. Vel vos custodes murorum, praedicatores. Quantum ad concessionem laetitiae, elevate signum, edictum Cyri ut omnes redirent, vel signum crucis.

Supra 11: levabit signum in nationibus. Et quantum ad retributionem justitiae: dicite filiae, plebi Judaeorum, salvator, deus vel Cyrus, merces, ut vobis bona, et hostibus mala reddantur. Mystice de adventu christi ad judicium.

Supra 40 idem. Tertio, ibi, et vocabunt, ponit liberatorum honorem, qui in magna fama sanctitatis habebantur, propter beneficia eis praestita.

Supra 1: post hoc vocaberis.

Mystice de ecclesia et populo christiano.

Nota super illo verbo, propter sion non tacebo, quod sancti non tacent primo propter accensum desiderium. Jer. 20: et factum est in corde meo verbum domini, quasi ignis aestuans. Secundo propter evidens verum. Act. 4: non enim possumus quae vidimus; tertio propter injunctum officium. 1 Cor. 9: necessitas mihi incumbit: vae enim mihi est, si non evangelizavero.

Quarto propter expectatum praemium.

Gal. Ult.: bonum enim facientes non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

Item super illo verbo, donec egrediatur ut splendor, quod christus splendet primo patris imagine. Heb. 1: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Secundo sanctorum lumine. Psalm. 109: in splendoribus sanctorum ante Luciferum genui te. Tertio gloriae plenitudine. Mt 17: resplenduit facies ejus sicut sol. Quarto doctrinae rectitudine.

Supra 60: ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.



Capitulus 63

83
(
Is 63)

Quis est iste.

Hic incipit tangere discretionem malorum a bonis in consecutione promissae salutis. Et dividitur in partes tres. In prima introducit judicem, quasi ad discernendum; in secunda proponit iudici petitionem, ibi, miserationum; in tertia judex pronuntiat sententialiter discretionem, 65 cap.: quaesierunt me.

Circa primum duo. In prima movetur quaestio de persona judicis; in secunda de qualitate habitus, quare ergo rubrum? circa primum duo. Primo ponit quaestionem; secundo responsionem, ego qui loquor.

Sciendum autem, quod omnes sancti communiter haec exponunt de christo. Et quaestio ista est Angelorum, qui quidem ad plenum mysteria incarnationis christi non intelligebant; et ideo quasi ignorantes quaesierunt, secundum quod dicit Hieronymus. Cui contrarium videtur dicere Augustinus super genes., ubi dicit, quod Angeli a principio creationis suae cognoverunt omnia quae ipse erat facturus, sive rerum rationes seminales rebus indiderit, sive apud se tantum retinuerit ut fierent, quamvis rebus inessent ut fieri possent. Et sic videtur quod hujusmodi mysteria cognoverint.

Ad quod solvit Glossa Eph. 3, super illud: mihi autem omnium sanctorum, etc.. Et dicit, quod majores cognoverunt; sed minores, quorum est vox ista, ignoraverunt. Dionysius tamen aliter videtur dicere, 7 cap. Caelest. Hier.; vult enim quod haec quaestio sit supremorum Angelorum, qui a deo immediate illuminationes recipiunt. Unde eis immediate respondetur a deo: ego qui loquor; quamvis ipsi propter reverentiam christi, a se invicem quaererent, sicut discipuli expectantes magistri responsionem.

Quamvis autem supremi Angeli sciverint hujusmodi mysteria quantum ad substantiam facti, tamen quantum ad particulares circumstantias non perfecte sciebant. Unde etiam minus videntur a superiori intellectu perfecto, scilicet divino, quam angelico, unde super hoc magis illuminari quaerebant, ut perfectius intelligerent. Mirantur autem tria. Primo victoriosum adventum: qui venit, in caelum, de edom, mundo, interpretatur enim sanguineus, vel terrenus; de bosra, inferno, prius munito custodia Daemonum. Bosra quandoque est nomen proprium cujusdam civitatis in terra Moab, quandoque nomen appellativum, et est idem quod terra vel urbs munita. Unde frequenter ponitur pro terra idumaea munita montibus; hic autem pro jerusalem, vel inferno. Vestibus, idest membris corporeis, tinctis, sanguine passionis. Supra 34: ecce super idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium. Secundo mirantur in ipso decorum aspectum: iste formosus, a forma calidum et sic est aliquis formosus qui propter calorem excitatur; vel a forma; et sic dicitur formosus, propter figuram, idest debitam commensurationem membrorum, in stola, habitu humanitatis. 1 Pet. 1: in quem desiderant Angeli prospicere. Tertio cunctantur virtuosum incessum, gradiens, in caelum, non auxilio angelico, sed sua virtute; quod hactenus inauditum. Heb. 1: portans omnia verbo virtutis suae. Ego. Hic ponit responsionem, et ostendit se judicem: qui loquor justitiam, idest qui habeo auctoritatem judicium gentibus proferendi: supra 42; doctorem, supra 45: ego dominus loquens justitiam: et salvatorem: et propugnator, contra Daemones, ad salvandum, genus humanum. Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus, et factus est mihi in salutem.

Eodem: dominus quasi vir pugnator, omnipotens nomen ejus.

Nota super illo verbo, iste formosus, quod christus est formosus, primo quia rutilans splendore divinitatis. Heb. 1: cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus. Secundo quia figuratus conformitate unionis. Psal. 44: speciosus forma prae filiis hominum. Tertio quia distinctus diverso colore virtutis. Cantic. 5: dilectus meus candidus et rubicundus; quarto quia vestitus honestate conversationis. Job 40: esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

Quare ergo rubrum? hic ponit secundam quaestionem de habitu: et primo ponit quaestionem, quare ergo? ac si diceret: hujusmodi sanguinis insignia non justi, sed iniqui deferre consueverunt; non salvatores, sed potius occisores.

Quasi calcantium: est enim vinum rubrum in partibus illis, quod tingit in modum sanguinis.

Zach. 3: indutus erat.

Secundo ponit responsionem, torcular: et primo assignat ruboris rationem; secundo prosequitur totum rei ordinem, dies ultionis.

Circa primum tria. Primo narrat singularem victoriam: torcular, scilicet crucem in qua pondere passionis pressus, hostes, calcavi solus, patiens, et vincens; et de gentibus non est vir mecum, in auxilium, quia eo relicto omnes fugerunt. Et dicit signanter, vir, propter beatam virginem, in qua fides nunquam defecit. Ct 1: botrus cypri dilectus meus mihi in vineis engaddi.

Thren. 1: torcular calcavit. Secundo tangit hostium vindictam: calcavi eos, Daemones, vel Judaeos, furor, ira accensa. Ps. 90: super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Tertio quasi concludit ruboris causam: et aspersus est sanguis, meus, quia de corpore meo exiens, eorum, quia eorum potestati concessus ad effundendum. Loquitur secundum similitudinem victoris, cujus vestes caede inquinantur. Supra 9: vestimentum mixtum sanguine. Inquinavi, eorum reputatione.

Dies ultionis. Hic prosequitur totum rei ordinem: et primo ponit temporis congruitatem: ultionis, quantum ad Daemones retributionis, quantum ad justos, quorum merces usque tunc dilata erat. Supra 34: dies ultionis domino. Secundo proponit salutis necessitatem: circumspexi, et non erat auxiliator, humano generi qui posset ipsum salvare, supra 59: vidit quia non est vir; vel non erat auxiliator, mihi in cruce. Job 19: fratres mei elongaverunt a me, et noti mei recesserunt a me. Ps. 141: considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Eccli. 51: circumdederunt me undique.

Tertio salutis impletionem: et salvavit, idest salutem resurrectionis fecit mihi, vel salutem humani generis, brachium, virtus.

Ps. 97: salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Quarto vindictae expositionem: et conculcavi populos, Judaeos per Romanos, inebriavi, replevi afflictione, eorum, Judaeorum, et Daemonum. Supra 23: dominus exercituum tetigit hoc. Posset autem exponi totum ad litteram, ut induceretur dominus metaphorice, quasi veniens ad delendos diversos populos hostes Judaeorum, et praecipue idumaeos, secundum modum metaphoricum qui habitus Est. Supra 59: indutus est justitia ut lorica. Miserationum domini. Hic propheta judici qui justitiam locuturus et impleturus venit, petitionem porrigit: et primo inclinat ipsum ad pietatem, (secundo) porrigit petitionem, 64 cap.: utinam dirumperes.

Prima in duas. In prima inclinat ad pietatem commemorans pristina beneficia quae defecerunt; in secunda, pericula quae incurrerunt, quare errare. Circa primum duo. Primo proponit intentum, quae reddidit, pro nostris meritis, tam in bonis, quam in malis poenae, bonorum, quae gratis dedit. Eccli. 51: memoratus sum misericordiae tuae, domine.

Secundo prosequitur propositum: et primo commemorat beneficia, quantum ad evasionem periculorum, commemorans singularem electionem: et dixit, scilicet deus: verumtamen, quamvis ipsi contra me essent, non negantes, scilicet Abraham.

Vel non negantes, quia saltem fidem meam tenent.

Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus. Et quantum ad diligentem protectionem, in omni tribulatione. Et ipse est tribulatus, per compassionem: vel non est, statim, sed distulit etiam nunc, ut quasi corrigerentur: et Angelum faciei, idest faciem meam videns, salvavit, quasi dux eorum per desertum.

Exod. 32: duc populum istum, Ps. 90: Angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et quantum ad paternam dilectionem: in dilectione redemit, ab Aegypto; portavit, in deserto; levavit, idest extulit, super alios in terra promissionis.

Os. 11: puer Israel. Secundo tangit beneficia quantum ad remissionem culparum: et primo ponit culpam: ipsi autem afflixerunt spiritum ejus, scilicet dei, vel sancti, Moysi, per diversa jurgia. Ps. 105: et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus. Secundo ponit poenam: et conversus est, scilicet deus.

Thren. 2: factus est dominus velut inimicus.

Iob 30: mutatus est mihi in crudelem.

Tertio ponit indulgentiam. Et recordatus, tandem Moysi, qui pro eis oravit. Exod. 32: aut dimitte eis, aut dele me de libro in quo me scripsisti.

Ps. 104: memor fuit in saeculum testamenti ejus, verbi quod mandavit in mille generationes.

Nota super illo verbo, torcular calcavi, quod de torculari crucis fluxit primo sanguis ad redimendum. 1 Pet. 1: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine jesu christi. Secundo aqua ad emundandum. Ps. 77: eduxit aquam de petra. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam. Tertio oleum ad sanandum.

Job 29: petra fundebat mihi rivos olei.

Quarto mel ad consolidandum. Deut. 32: ut sugeret mel de petra. Quinto vinum ad confortandum.

Prov. 3: vino torcularia redundabunt.

Ubi est qui eduxit? hic plangit eadem beneficia eis subtracta: et primo plangit beneficiorum defectum: ubi est qui eduxit? Moyses, vel deus, cum pastoribus, maria et Aaron. Sap. 10: deduxit eos in manibus. Ubi est.

Spiritum sancti sui? Moysi; quod legitur Nb 11: ad dexteram, prospere. Qui scidit, ubi est spiritus? Ps. 135: qui divisit mare rubrum in divisiones. Et ubi est qui eduxit, quasi equum scilicet sine impedimento; descendens, inoffenso curru, eius, populi. Sapien. 19: et in mari rubro via sine impedimento. Prov. 3: ambulabunt fiducialiter, Iud. 6: ubi sunt mirabilia eius. Secundo inclinat judicis affectum: et primo petit audientiam: attende de caelo. 3 Reg. 8: tu exaudies de caelo. Secundo provocat ad misericordiam.

Ubi est zelus? quo dilexisti nos. Ps. 88: ubi sunt misericordiae tuae antiquae, domine? iob 12: si continuerit aquas. Tertio proponit miserendi causam: tu enim pater noster, Abraham nescivit nos, adhuc vivus, quia nec nos tunc eramus. Vel etiam modo, nolens orare pro nobis, quia non invocamus ipsum. Vel, secundum Augustinum, quia mortui, etiam sancti, nesciunt quid agatur erga vivos. Sed hoc intelligendum est quantum ad virtutem cognitionis humanae, non quantum ad irradiationem divini luminis.

Deut. 32: ipse enim est pater tuus, qui possedit te, fecit te et creavit te. Quare errare? hic proponit mala quae incurrerunt. Et primo quantum ad mala culpae. Errare de viis, mandatis, fecisti, permittendo, non immittens gratiam, et non corrigens, indurasti, permisisti. Rom. 9: cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Secundo proponit mala poenae: et primo petit misericordiam: convertere, de ira ad misericordiam, propter servos, patres nostros. Ps. 89: convertere, domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos.

Thren. Ult. Converte nos, domine et convertemur; innova dies nostros sicut a principio.

Secundo proponit miseriam quantum ad servitutem: quasi nihilum, idest sine resistentia. Supra 26: domine deus noster, possederunt nos domini absque te. Quantum ad sanctorum profanationem.

Et hostes nostri; 1 Mach. 2: sancta in manu; quantum ad honoris pristini amissionem, facti sumus, sine rege sine templo, in principio, in Aegypto, vel etiam ante vocationem Abrahae. Jer. 14: tu autem in nobis es domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, domine.



Thomas A. in Isaiam 79