Aquinatis - IN THRENOS HIEREMIAE 61

61

Lectio 16

Hic captat benevolentiam ex parte adversarii, excitans contra ipsum indignationem ex malis quae sibi intulit. Et primo ponitur praeparatio ad capiendum; secundo ipsa captivatio, ibi, venatione ceperunt me. Circa primum tria. Primo hostium praeparatio, aperuerunt, quasi praeparati ad devorandum.

Psal. 21: aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Secundo ponitur prophetarum deceptio, per quos contra hostes muniri debuerunt: formido, causa formidinis ante captivitatem, et laqueus, in captivitate, contritio, post captivitatem, vaticinatio, falsorum prophetarum.

Isa. 24: formido et fovea, et laqueus super te qui habitator es terrae. Tertio ponitur sua compassio, divisiones, quasi pro singulis miseriis plorans. Psal. 118: exitus aquarum deduxerunt oculi mei.

Sciendum tamen, quod isti tres versus, secundum quosdam, debent praeponi praecedentibus, ut phe littera sit ante ain, praeter solitum morem.


62

Lectio 17

Hic ponitur prophetae compassio: et primo quantum ad exteriorem planctum: oculus meus afflictus est, lacrymans, nec tacuit, a lacrymis, requies, a tribulationibus populo. Jer. 9: dederunt oculi mei lacrymas, quia vox lamentationis audita est de sion. Et planctus terminus, donec respiceret, misericordiae oculo. Psalm. 101: quoniam prospexit de excelso sancto suo. Secundo quantum ad interioris doloris aculeum: oculus meus, videns depraedationem terrae, depraedatus est animam meam, spolians eam laetitia, vel plangens totum dolorem cordis exterius traxit.


63

Lectio 18

Hic ponitur afflictio in quam inciderunt: et primo ponitur ipsa captio: venatione; quasi, insidiis, ingeniis, et viribus operantes, inimici, scilicet chaldaei, gratis, quia scilicet nihil eos laeseram, nihil mihi profuerant.

Isa. 52: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Jer. 16: post haec mittam venatores multos et venabuntur eos. Secundo ponitur captorum incarceratio: lapsa est in lacum, carceris et captivitatis, vita mea. Psal. 87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Tertio incarceratorum afflictio: inundaverunt, multiplicatae sunt, aquae, tribulationum, dixi, desperans et impatiens. Jonae 2: omnes gurgites tui super me transierunt.


64

Lectio 19

Hic captat benevolentiam ex judicis persona: et primo ostendit ejus misericordiam ad miseros; secundo ostendit ipsius justitiam, ibi, judicasti, domine, causam animae meae. Circa primum tria ponit. Primo miserorum orationem: invocavi, alias in angustiis existens, de lacu novissimo, de maximis tribulationibus; sicut in Aegypto; et in libro judicum frequenter. Eccli. 51: invocavi dominum patrem domini mei, ut non derelinquat me. Secundo ponit orationis misericordem exauditionem: vocem meam audisti, ita et nunc ne avertas. Psal. 6: exaudivit orationem meam dominus, orationem meam suscepit. Tertio commemorat post auditam orationem, confortationem: appropinquasti in die, confirmans me auxilio tuo; ita et nunc. Job 17: pone me juxta te. Isai. 41: ne timeas, serve meus, quia ego tecum sum, ne declines.


65

Lectio 20

Hic commendat judicem de justitia, judicasti, in praeteritis temporibus; ita nunc fac. Psal. 42: judica me deus, et discerne causam meam.

Vidisti. Hic, captata benevolentia judicis, proponit accusationem contra adversarium: et primo accusat iniquitatem operis: vidisti, domine; quasi dicat: non possunt negare tibi notum. Supra 1: intret omne malum eorum coram te, et vindemia eos, sicut vindemiasti me. Secundo accusat furorem cordis: vidisti omne furorem. Jerem. 18: venite, cogitemus contra jeremiam cogitationes.

Tertio accusat peccatum oris: audisti opprobrium.


66

Lectio 21

Hic accusat peccatum ejus, et primo quantum ad opprobriorum irrogationem: audisti opprobrium; quasi dicat: non indiget probatione. Dan. 9: jerusalem, et populus tuus opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Secundo quantum ad comminationes, labia insurgentium. Psal. 37: qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates.

Tertio quantum ad irrisionem et insultationem: sessionem, quia sedent in Concilio ad me destruendum, resurrectionem, exaltationem, Psalmus eorum, quia de me irrisoria cantica faciunt.

Et possunt omnia haec intelligi in persona prophetae, vel in persona populi, ut prius dictum Est. Job 30: nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum illis in proverbium. Psal. 68: in me psallebant qui bibebant vinum.


67

Lectio 22

Hic petit vindictam de adversariis: et propter securitatem exauditae orationis ponit magis praedicendo quam orando: unde duo facit. Primo praedicit justam peccatorum retributionem, reddes vicem, idest poenas. Psal. 27: secundum opera eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis. Secundo ponit poenae determinationem: et primo quantum ad durationem, dabo eis laborem tuum, idest peccatum in quo te laborare fecerunt.

Isa. 1: laboravi sustinens: scutum cordis; idest, pro peccato eorum retribues scutum cordis, scilicet duritiam, ut non penetrentur sagittis gratiae tuae in gladio verbi tui. Job 41: corpus illius quasi scuta fusilia. Secundo quantum ad poenam corporis: persequeris, diversis afflictionibus, tandem conteres, per mortem et aeternam damnationem, sub caelis, qui in caelis esse voluerunt. Jerem. 17: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos, domine deus noster. Psal. 82: ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.


Capitulus 4

68
(
Lm 4)

Lectio 1

Hic principaliter plangit miseriam obsidionis.

Et dividitur in partes duas. In prima plangit populi miseriam; in secunda arguit insultantium laetitiam ibi, gaude et laetare, filia edom. Circa primum duo. Primo plangit populi afflictionem; secundo resistendi impotentiam, ibi, cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri. Prima in duas. In prima plangit populi miseriam in generali; secundo exequitur per partes, ibi, sed et lamiae nudaverunt. Circa primum duo. In prima ponit metaphoram; in secunda exponit, ibi, filii sion inclyti. Fuerunt Judaei eminentes in tribus.

In subtilitate divinae cognitionis psalm. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Ideo dicit, aurum. Prov. 20: est aurum, et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae. Et hoc obscuratum est, infidelitatis ignominia. Isa. 5: captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Eminebant secundo in pulchritudine honestatis. Eccl. 44: pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.

Et ideo dicitur, color optimus, quasi mutatus est in nigredinem peccati et tristitiae. 2 Mach. 3: facies, et color immutatus Est. Tertio eminebant in cultu religionis: ideo dicitur, lapides sanctuarii dispersi sunt per caput platearum, diversarum gentium. 1 Mach. 4: tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.


69

Lectio 2

Hic exponit quod supra dixerat: inclyti, quia ex genere sanctorum, auro primo, optimo, scilicet sapientia. Sap. 7: omne aurum in comparatione illius arena est exigua. In vasa testea, idest populum fragilem, et vilem. Isa. 64: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum.


70

Lectio 3

Hic prosequitur miseriam per partes: et primo ponit afflictionem obsidionis quantum ad famem; secundo civitatis captionem et destructionem, ibi, complevit dominus furorem suum; tertio civium captorum irrisionem, ibi, recedite polluti etc.. Circa primum quatuor. Primo tangit famem parvulorum; secundo famem delicatorum, ibi, qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; tertio famem deo consecratorum, ibi, candidiores nive; quarto immensam famem ipsarum matrum, ibi, manus mulierum misericordium coxerunt filios. Circa primum duo. Primo famem lactentium; secundo parvulorum et adolescentum, ibi, parvuli petierunt panem. Circa primum duo. Primo defectum lactis; secundo defectus effectum, ibi, adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus, lamiae, monstra quaedam habentia corpora feminea, pedes equinos, a laniando dicta, quia filios suos laniant. Crudelis quasi struthio, de quo job 39: induratur ad filios suos quasi non sint sui: frustra laboravit nullo timore cogente. Et comparantur his mulieres jerusalem, non propter crudelitatem affectus, sed propter similitudinem actus: quia lac filiis non praebebant, quod erat ex defectu nutrimenti.


71

Lectio 4

Hic ponit effectum, scilicet sitim puerorum: adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus, propter siccitatem. Parvuli, qui jam crescentes solido cibo uti poterant, nec lacte egebant Amos 8: deficient virgines pulchrae, et adolescentes in siti.

Supra 2: matribus suis dixerunt: ubi est triticum, et vinum?


72

Lectio 5

Hic ponit famem delicate nutritorum: et primo ponit famis afflictionem; secundo ponit comparationem, ibi, et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato sodomorum. Fames autem ostenditur duobus signis: morte, interierunt, et vilium comestione: qui nutriebantur in croceis, ab ore subtractis cibariis, amplexati sunt stercora; idest, avide sumpserunt vilia cibaria. Vel ad litteram. 4 Reg. 7. Simile job 6: animae esurienti etiam amara dulcia esse videntur.


73

Lectio 6

Hic exaggerat poenam in comparatione ad poenam sodomorum: major effecta est: major in poena ostensa. Et major fuit culpa propter ingratitudinem, et propter sanctorum profanationem; et major poena, quia diuturnior. Ezech. 16: non fecit sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu, et filiae tuae. Matth. 11: terrae sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Job 9: si flagellat, occidat semel, et de poenis innocentum non rideat.

Glossa: moraliter de peccato simulationis, quod est majus peccatum peccato sodomorum.

Contrarium est quod dicitur isa. 3: super illud, peccatum suum sicut sodoma praedicaverunt: in Glossa: secunda tabula post naufragium est peccatum abscondere.

Ad quod dicitur, quod absconse peccare est conditio allevians. Peccatum vero simulationis vitium majus est, quando per hujusmodi quaeritur deceptio et gloria apud alios. Et quidem majus dicitur, non simpliciter, sed quantum ad effectum deceptionis, vel quantum ad materiam: quia circa spiritualia peccatur, in quibus qui falsitatem facit plus est accusandus quam qui violat numisma, ut dicit philosophus.


74

Lectio 7

Hic describit famem consecratorum deo, scilicet Nazaraeorum: de quorum consecratione legitur Num. 6. Et primo eorum pulchritudinem; secundo ex fame consecutam turpitudinem, ibi, denigrata est super carbones facies eorum; tertio ponit poenae comparationem, ibi, melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Ad pulchritudinem autem corporalem hominis requiritur aspectus decens quo ad hilaritatem vultus: et quantum ad hoc dicit: sapphyro pulchriores; qui quidem caelestis coloris existens mentem laetificat. Requiritur etiam debitus color duplex: scilicet rubor; et quantum ad hoc dicit, rubicundiores: et candor; et quantum ad hoc dicit, candidiores. Et quia, ut dicit philosophus, albus color maxime receptivus est aliorum, oportet quod sit candor sine macula; et quantum ad hoc dicit, nitidiores. Et sunt locutiones hyperbolicae, nec tamen falsae, quia figuratae, quibus aliud dicitur, et aliud significatur. Et, ad litteram, decori erant propter vitae munditiam et abstinentiam, sicut legitur de Daniele et sociis ejus. Deut. 33: benedictio ejus qui apparuit in rubo.


75

Lectio 8

Hic ponit turpitudinem ex fame sequentem quantum ad coloris mutationem: denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt agniti, propter deturpationem: et quantum ad desiccationem pinguedinis, adhaesit cutis eorum ossibus. Nahum 2: facies omnium sicut nigredo ollae, ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum.

Job 7: cutis mea aruit.


76

Lectio 9

Hic ponit comparationem, extabuerunt, defecerunt diu afflicti. Eccl. 30: melior est mors quam vita amara.


77

Lectio 10

Hic ponit immensam famem matrum, quae prae nimietate famis filios suos comederunt. Supra 2: ergo ne comedent mulieres fructum suum, et parvulos suos?


78

Lectio 11

Hic plangit captivitatem et destructionem civitatis: et primo ponit destructionem; secundo facti admirationem, ibi, non crediderunt reges terrae; tertio assignat destructionis rationem, ibi, propter peccata prophetarum. Complevit, poenam inducens, effudit, propter copiam, succendit ignem, propter poenae determinationem, quia civitas combusta fuit, fundamenta, quicquid forte; vel quia usque ad fundamenta domus destructae sunt. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.


79

Lectio 12

Hic ostendit factum esse admirabile, quia prius erat incredibile: non crediderunt, quando erant in ea reges potentes, et divina protectione munita, hostis, apertus violenter, inimicus, latens fraudulenter. Isa. 23: quis cogitavit hoc super tyrum quondam coronatam? ibid. 30: subito dum non speratur venit contritio ejus.


80

Lectio 13

Hic assignat rationem destructionis, ut admiratio cesset et primo praelatorum culpam: prophetarum et sacerdotum, qui populum gubernare debebant. Dan. 13: egressa est iniquitas a senioribus, qui videbantur regere populum.


81

Lectio 14

Secundo ponit insufficientem emendam, quia abstinentes tantum ab ingressu templi, se satisfacere credebant: erraverunt, vagantes per plateas, caeci: excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2. Intrare, templum, lacinias suas, vestes scissas ad modum joculatorum, a lacero laceras, dictas: in quo ostenditur quod a voluptatibus non cessabant.

Vel secundum aliam litteram, lascivias, et planius Est. Isa. 59: manus vestrae pollutae sunt sanguine, digiti vestri iniquitate. Vel potest exponi de illis qui excaecati corporaliter fuerunt ab hostibus capti, qui domos per se intrare non poterant, nisi ductoris fimbrias tenerent; et tenet se cum sequente.


82

Lectio 15

Hic ponit civium captorum irrisionem ab hostibus: et primo improperat eis sanctorum prophanationem: clamaverunt, scilicet hostes, eis, scilicet Judaeis, recedite, in captivitatem de loco sancto, nolite tangere, sancta vos immundi. Lev. 21: omnis qui habuerit maculam de semine Aaron, non accedet offerre hostiam. Secundo improperat eis dei indignationem quantum ad divini auxilii destitutionem: jurgati sunt, hostes contra Judaeos, et commoti, utrique isti objurgando, et illi dolendo ut inhabitet, deus vos defendens.

Psal. 70: dicentes: deus dereliquit eum.


83

Lectio 16

Et quantum ad poenae inflictionem, cum dicit: facies domini, praescientia, divisit, in gentes dispersit. Psalm. 34: divisi sunt ab ira vultus ejus. Tertio improperat eis seniorum irreverentiam, et sunt verba hostium cum Judaeis: facies sacerdotum non erubuerunt. Isa. 3. Tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Vel possunt esse verba prophetae de hostibus.


84

Lectio 17

Hic excludit evadendi facultatem, excludens quatuor per quae possent evadere. Primo auxilium amicorum: cum adhuc subsisteremus, expectaremus, auxilium nostrum vanum, scilicet Aegyptiorum.

Isa. 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur.


85

Lectio 18

Secundo excludit propriarum virium: lubricaverunt; quasi, prae debilitate non poteramus firmiter stare, ac si viae essent tenebrosae et lubricae.

Psal. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et Angelus domini persequens eos.

Jer. 23: viae illorum erunt quasi lubricum in tenebris. Et ideo appropinquavit finis, scilicet captivitatis, vel mortis, et tandem completi sunt dies nostri. Ezech. 7: finis venit, venit finis.


86

Lectio 19

Tertio excludit fugae remedium. Tangit historiam hic quae dicitur jer. Ult., quod chaldaei comprehenderunt Sedeciam fugientem per viam solitudinis locutio hyperbolica. Habac. 1: volabunt quasi aquila festinans.


87

Lectio 20

Quarto excludit protectionem regum: spiritus oris nostri, quo respirabamus inter angustias, christus dominus, josias, captus est, interfectus est ab Aegyptiis, 4 Reg. 24, pro peccatis nostris, quia ipse justus erat. Vel potest exponi de Sedecia, secundum consequentiam historiae. Vel melius de christo. Isa. 53: ipse vulneratus est propter iniquitates nostras in umbra, protectione. Cantic. 2: sub umbra illius, quem desideraveram, sedi.


88

Lectio 21

Hic comminatur insultantibus, et praecipue idumaeis: quibus primo comminatur; et secundo Judaeos consolatur, ibi, completa est iniquitas tua.

Circa primum duo. Primo excludit laetitiam, gaude, irrisorie. 2 Reg. 1: nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis. Filia edom, plebs idumaeorum, in terra Hus.

Contra. Deut. 2: in possessionem esau dedi montem Seir. Praeterea. Hus fuit primogenitus Nachor, Gen. 22.

Et dicendum, quod non est mentio de homine Hus, sed de terra Hus, quae alio nomine dicitur ausitidis, ut dicit Glossa. Jer. 25: cunctis regibus terrae ausitidis, quae est in confinio idumaeorum et Arabum.

Secundo comminatur poenam: ad te quoque perveniet calix ira dei, inebriaberis, miseria repleberis, nudaberis, spoliaberis omnibus bonis. Jerem. 49: ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent.


89

Lectio 22

Hic consolatur Judaeos: et primo ex eorum liberatione: completa est iniquitas tua, poenis purgata, non addet, pro peccatis praeteritis, nisi peccata iteres. Isa. 40: completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Secundo ex hostium punitione. Visitabit, quasi judex, vel ipsas inquirens vindictas, discooperiet, manifestans per poenas.

Jerem. 49: ego discooperui esau, revelavi abscondita ejus.


Capitulus 5

90
(
Lm 5)


Prooemium

Hic propheta, post multiplicia lamenta, convertit se ad orationis remedium; et primo exponit populi miseriam: secundo petit misericordiam, ibi, tu autem, domine, etc.. Prima in duas. Primo exponit miseriam populi, quantum ad mala quae incurrerunt; secundo quantum ad bona, quae amiserunt, ibi, senes defecerunt de portis. Circa primum duo. Primo excitat attentionem, recordare, attende ad miserias meas. Supra 3: recordare paupertatis, et transgressionis meae. Recordare, quasi dicat, in notitia tene, intuere, idest, notitia recondita considerationem defige, respice, cogitando, et discutiendo. Secundo ibi, hereditas nostra versa est ad alienos, ponit populi afflictionem: et primo in generali; secundo descendendo ad speciales personas, ibi, mulieres in sion humiliaverunt. Circa primum duo. Primo excludit ea quibus contra miserias sustentabantur, scilicet proprias possessiones, quae in potestate hostium transierunt, hereditas nostra versa est ad alienos. Supra 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus.

Jer. 6: et transibunt domus eorum ad alteros, et agri, et uxores pariter. Et divinam protectionem: pupilli facti sumus, quia destituti divina, quasi paterna consolatione. Matres nostrae, synagogae, quasi viduae, quarum acus sponsus dicebatur. Isa. 9: pupillorum et viduarum ejus non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam. Secundo ibi, aquam nostram pecunia bibimus, prosequitur speciales miserias quas patiebantur: et primo servitutem; secundo afflictionem, ibi, in animabus nostris afferebamus panem nobis. Circa primum duo. Primo ponit populi servitutem; secundo exaggerat ipsam, ibi, patres nostri peccaverunt, et non sunt. Circa primum duo.

Primo ponit servitutem quam patiebantur quantum ad bona ipsorum: aquam nostram pecunia bibimus hostibus tyrannice nos opprimentibus. Deut. 2: aquam emptam haurietis, et bibetis. Secundo ponit servitutem quantum ad proprias personas: et primo coactam: cervicibus nostris minabamur; quasi, in percussione cervicum persistere in via nolebamus; vel ligati cervicibus. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces, nec erit requies tibi. Secundo ponit servitutem personalem voluntariam, quia inopia compulsi se aliis in servos vendebant, vel simpliciter, vel ad tempus; et hoc est, Aegypto dedimus manum, quasi eis nos subjugantes. 1 Reg. 2: repleti prius, pro panibus se locaverunt. Vel dedimus manum, auxilium postulantes. Jer. 2: quid tibi in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? patres nostri peccaverunt.

Hic exaggerat servitutem: et primo ex conditione servientium, quia pro peccatis aliorum puniuntur, et non sunt, quia sunt mortui. Portavimus, poenam eorum sustinentes.

Sed contra. Ezech. 18: quid est quod inter vos vertitis parabolam in proverbium dicentes: patres nostri comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupuerunt? solutio. Exod. 20: ego sum deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. (Deut. 32): his qui oderunt me retribuam.

Secundo exaggerat ex conditione dominantium servi dominati sunt, sicut Moabitae, et idumaei, et alii vicini, quorum prius dominati fuerant. Prov. 30: per tria mala movetur terra... Per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo; per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta. In animabus. Hic ponit afflictionem famis: et ostendit primo penuriam, in animabus, idest in periculo animarum nostrarum, scilicet vitae nostrae, fugientes in deserto a facie gladii Babylonis: vel quod onerantes se victualibus, periculis se exponebant, ut hostes insequentes in deserto effugerent: vel quia nimio labore ad conquirendum cibum corpus suum consumebant.

Isa. 21: qui habitatis in terra Austri cum panibus occurrite fugienti. Secundo ponit famis effectum: pellis nostra exusta, fame desiccata, tempestatum, quia obsessi et fugientes famem passi sunt diu. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 9: pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum.

Mulieres. Hic descendit ad speciales personas: et primo ad mulieres, humiliaverunt, corrumpendo eas. Deut. 28: uxorem accipies, et alius dormiet cum ea: filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis. Secundo quantum ad principes: principes manu suspensi sunt, quasi in eculeo ad manifestandum divitias suas. Deut. 28: adducet super te gentem de longinquo, et de extremis finibus terrae, in similitudinem aquilae cum impetu, cujus intelligere linguam non possis, gentem procacissimam quae non deferat seni, nec misereatur parvuli. Tertio quantum ad juvenes: adolescentibus impudice abusi sunt. Joel 3: posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent. Senes defecerunt de portis. Hic ponit miseriam quantum ad bona quae defecerunt: et primo quantum ad officia personarum: de portis defecerunt, quasi ad exercendum judicia in portis; de choro, quasi non choreizant: quod erat officium dominorum. 1 Mach. 2: trucidati sunt senes ejus in platea et juvenes ejus ceciderunt gladio. Secundo quantum ad exercitium gaudiorum, defecit gaudium. Amos 8: convertam festivitatem vestram in luctum, et omnia cantica vestra in planctum. Tertio quantum ad gloriam dignitatum: et primo quantum ad gloriam regni, cecidit corona. Job 19: spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Secundo quantum ad gloriam templi, ponens super hoc tristitiam. Propterea maestum factum est in dolore cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, prae multitudine lacrymarum.

Jer. 8: dolor meus super dolorem. Et tristitiae causam: propter montem sion, ubi templum, vulpes ambulaverunt, quasi in locis desertis.

Mich. 3: sion quasi ager arabitur, et jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa sylvarum. Tu autem, domine. Hic jam convertit se ad petendum. Et primo confitetur ipsam majestatem quantum ad aeternitatem substantiae: in aeternum permanebis: et quantum ad durationem regalis gloriae: solium tuum in generationem et generationem. Ps. 101: tu autem, domine, in aeternum permanebis, memoriale tuum in generatione et generationem. Secundo miratur indignationem: quare in perpetuum oblivisceris nostri? isa. 49: numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? tertio porrigit petitionem: converte nos, domine.

Jer. 31: converte me, domine, et convertar, quia tu es dominus deus meus.

Sed contra. Zach. 1: convertimini ad me.

Et dicendum, quod utrumque est verum propter hoc quod ad opus meritorium exigitur liberi arbitrii praeparatio, et gratiae infusio.

Innova dies nostros. Job 29: quis tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quando deus custodiebat me? quarto ponit petendi necessitatem: sed projiciens repulisti nos. Jer. 14: numquid projiciens abjecisti Judam, aut sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos, ut nulla sit sanitas?



Aquinatis - IN THRENOS HIEREMIAE 61