Aquinatis: in Hieremiam 128


Capitulus 25


129
(
Jr 25)



Lectio 1

Hic ponitur comminatio universalis contra omnium gentium principes: et dividitur in duas partes. In prima ponitur comminatio; in secunda comminationis revelatio, ibi, quia sic dicit dominus, etc.. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum: verbum quod factum est ad jeremiam, ex quo colligitur, quod prophetia praecedentem visionem tempore praecedit. Secundo ponitur comminationis prophetia, ibi, a tertio decimo anno josiae.

Et primo assignat comminationis causam; secundo comminatur poenam, ibi, propterea haec dicit dominus exercituum. Causam autem assignat ex inobedientia, propter quam ipsi aliis gentibus in poena connumerati sunt: quam aggravat ex tribus.

Primo ex parte ipsius prophetae praedicantis, quia in praedicatione continuus: a tertio decimo anno josiae, a quo usque ad finem vitae, et regni sui, cum regnaverit 31 annis sunt 18 anni, quibus additis quatuor anni joakim, et tribus mensibus quibus regnavit joathan, invenitur annus praedicationis jeremiae quo haec gesta sunt, 23. De nocte consurgens, ad modum ejus qui solicitus est ad explendum quodlibet opus. Prover. 6: discurre, festina, suscita amicum tuum, etc.. Secundo ex parte ipsius mittentis, qui ex multitudine nuntiorum invenitur solicitus: et misit dominus supra 7: misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens: et non audierunt me; etc.. Ad designandam autem divinam solicitudinem, nominat diluculum, nominat et noctem, quia deus luxit in tenebris.

Hae sunt illae tenebrae, de quibus joan. 3, dicitur quod Nicodemus venit ad jesum nocte; etc.. Ex parte admonitionis, quae honesta est in se, utilis quantum ad promissam veniam. Unde primo inducit poenam de malis praeteritis, ponens praeceptum: revertimini unusquisque a via sua mala.

Is 55: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad dominum, et miserebitur eis, et ad deum nostrum; quoniam multus est ad ignoscendum.

Et promissum: et habitabitis in terra. Is 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Secundo indicit cautelam pro malis futuris, ponens praeceptum: nolite ire post deos alienos, quantum ad idolatriam, neque me ad iracundiam provocetis, quantum ad peccata moris. Exod. 20: non habebis deos alienos coram me etc.. Et praecepti contemptum: et non audistis. Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non erat deus, et irritaverunt in vanitatibus suis.


130

Lectio 2

Hic comminatur poenam: et primo quam Babyloni inflixerunt, describens hostem: ecce ego mittam, et assumam... Servum, inquantum ministerium divinae voluntatis exercebat. Supra 6: ecce populos venit de terra Aquilonis, gens magna consurgit a finibus terrae. Et describens poenam imminentem quantum ad interfectionem hominum: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas. Et quod nunquam reparentur, sed quasi ad similitudinem sempiternarum solitudinum redigantur. Supra 19: ponam urbem hanc in stuporem, et in sibilum.

Omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus. Et quantum ad cessationem humanorum officiorum in gaudiis, perdamque, et in vitae commodis, vocem molae, supra 16: auferam de loco isto in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi, et vocem sponsae. Et describens etiam poenam duriorem: et servient septuaginta annis: tantum enim regnum chaldaeorum duravit. Is 57: non in perpetuum irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, etc.. Secundo ponit poenam quam chaldaei sustinuerunt: cumque impleti fuerint septuaginta anni. Et primo ponit comminationem, visitabo. Apoc. 13: qui in captivitatem duxerit, in captivitatem ibit, et qui gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Secundo comminationis certitudinem: et adducam omnia quae locutus sum contra eam. Is 13, 21, 46 et 47: prophetavit jeremias: infra 50 et 51: quia servierunt; tamen ipsi in superbiam abusi sunt dei beneficio. Tertio ostendit poenae aequitatem: et reddam eis. Psalm. 27: secundum opera manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis, quoniam non intellexerunt opera domini; et in opera manuum eorum destrues illos, et non aedificabis eos.


131

Lectio 3

Hic ponitur praedictae comminationis revelatio sub imaginaria visione: et primo ponit visionem; secundo exponit, ibi, et tu prophetabis ad eos omnia verba haec. Circa primum duo. Primo mittit eum ad propinandum; secundo invitantur illi quibus propinabatur ad bibendum, ibi, et dices ad eos. Circa primum duo. Primo dominus porrigit poculum secundum quod sibi videbatur visione imaginaria: sume calicem vini. Videbatur sibi quod dominus extensa manu calicem sibi porrigeret.

Per vinum signatur divina indignatio per calicem potestas tyrannorum, per quos haec indignatio in gentes diffundenda erat. Propinabis, non quasi poenam infligens, sed quasi denuntians. Psal. 74: calix in manu domini vini meri plenus mixto. Infra 51: calix aureus Babylon in manu domini, inebrians omnem terram; de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.

Secundo ponit potationis effectum: et bibent, sustinendo afflictionem, turbabuntur, interius timore, et dolore, insanient, exterius, adinvicem pugnando more ebrii. Is 24: amara erit potio bibentibus illam. Tertio propheta exequitur injunctum officium, et accepi. Et primo propinat Judaeis, jerusalem.

Ezech. 9: a sanctuario meo incipite. 1 Petr. 4: tempus est ut judicium incipiat a domo dei. Secundo amicis adventitiis, incipiens ab Aegyptiis, de quibus confidebant: Pharaoni...

Ausitidis, quae alio nomine dicitur terra Hus, in confinio idumaeae et Arabiae: et reliquiis, hoc dicit pro Geth, quae est quinta civitas Philisthinorum: et omnibus regnis. Is 14: hoc est consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. Tertio ipsis Babylonis: et rex sesach, idest Babyloniae, quae Hebraice dicitur Babel. Unde ad occultandum nomen, transposuit vocales, et immutavit consonantes in eis conjunctas, secundum consuetudinem Haebraeorum, qui docent pueros primam litteram cum ultima retrogradiendo dicere, et secundam cum penultima, et sic deinceps. Unde pro duplici beth, quae est secunda littera apud Hebraeos posuit sin, bis, quae est penultima: et pro lamed, posuit caph, quae ei, secundum primam computationem, conjungitur. 1 corinth. 15: novissime inimica destruetur mors.


132

Lectio 4

Hic invitatur ad bibendum: et circa hoc tria.

Primo ponitur invitatio: bibite: sustinendo poenas, inebriamini, prae abundantia, quasi amittentes rationis usum, ut nesciatis quid faciatis, vomite, divitias amittite, cadite, in mortem et captivitatem. Et loquitur ad similitudinem ebrii. Job 20: divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas deus: Isai. 29: obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino, movemini, et non ab ebrietate, etc.. Secundo ponitur coactio: cumque noluerint... Bibentes bibetis, idest velitis, nolitis. Apoc. 14: si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit characterem in fronte sua, aut in manu sua; hic bibet de vino irae dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius. Tertio assignatur coactionis ratio, primo ex exemplo: quia ecce in civitate, scilicet jerusalem. 1 Petr. 4: si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt dei evangelio? infra 49: ecce quibus non erat judicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes. Secundo ex domini edicto. Gladium, qui est idem quod potio. Ezech. 21: ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.


133

Lectio 5

Hic ponitur expositio visionis: et primo contra gentes, secundo contra gentium principes, ibi, ululate pastores. Circa primum duo. Primo ponit comminationem, ponens divinam indignationem: dominus de excelso, idest de altitudine sui judicii, rugiet, terribiliter quasi leo iratus. Amos 3: leo rugiet: quis non timebit? poenae universalitatem: super decorem, idest templum; quasi dicat: incipiet a templo, et procedet ira ipsius in omnem terram. Celeuma quasi calcantium: cantus vindemiatorum, per quem signatur gaudium victorum in depopulatione terrarum; qui significantur per calcatores, quia effundunt sanguinem humanum, sicut illi sanguinem uvae. Unde isa. 63: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum.

Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.

Infra 48: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. Et ponit poenae aequitatem, ponens judicium: judicium domini cum gentibus. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Et judicii modum: impios tradidi. Is 1: quia si me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os domini locutum Est. Secundo ponit poenae processum, et ordinem: haec dicit dominus. Et primo ponit poenae processum: ecce egredietur; quia una gens aliam impugnabit, et ipsa ab alia impugnabitur, et sic deinceps; a summitatibus, a maxime potentibus, sicut chaldaeis, Graecis etc.. Eccli. 10: regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et injurias, et contumelias, ac diversos dolos. Infra 30: ecce turbo domini furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet. Secundo ponit tribulationis effectum, quia privabuntur vita: et erunt interfecti domini, idest a domino. Supra 12: gladius domini devorabit ab extremo terrae usque ad extremum ejus. Et carebunt sepultura: non plangentur, neque colligentur, neque sepelientur.

Supra 16, idem.


134

Lectio 6

Hic comminatur contra principes gentium; et primo quantum ad personas, praesignans poenam, ululate, quasi non valentes dolorem verbis exprimere, sed elevatione vocis. Is 34: gladius domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum, et de sanguine medullatorum arietum, etc.. Optimates, qui sunt divites et principes in populo. Et excludit salutis viam: et peribit fuga. Thren. 1: abjerunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

Secundo quantum ad subjectas terras, vox clamoris. Et primo ponit per similitudinem devastationem urbium: quia vastavit dominus pascua eorum, idest civitates et villas, servans metaphoram gregis, conticuerunt; quasi dicat: in nihilum redacti sunt, ut de eis sermo non fiat, arva pacis, quae tempore pacis praeclara erant. Joel 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. Et quantum ad destructionem templi: dereliquit umbraculum, templum scilicet deus, quasi leo, quo custodiente nullus audebat accedere. Supra 12: reliqui domum meam. Secundo ponit expositionem: quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, scilicet dei, qui sine commotione punit.

Vel jerusalem, quae pro amissione dei irascitur.

Vel Nabuchodonosor, propter superbiae stultitiam.

Os 7: ephraim quasi columba seducta non habens Cor. Vel quia habebat columbam in arvis. Vel quia sicut mansuetus praeceptum domini executus Est. Vel per antiphrasim, quia crudelis erat.




Capitulus 26


135
(
Jr 26)



Lectio 1

Hic ponitur conspiratio principum contra prophetam. Et dividitur in tria. Primo ponit titulum; secundo prophetiam, ibi, haec dicit dominus; tertio epilogat, ibi (cap. 27): in principio regni joachim. Titulus per se patet.


136

Lectio 2

Hic ponitur prophetia: et dividitur in tres partes. In prima ponitur persecutionis occasio; in secunda ponitur persecutio, ibi, et audierunt sacerdotes etc.; in tertia ponitur liberatio, ibi, et audierunt principes etc.. Occasio autem fuit ex praedicatione: unde primo designat praedicationis locum: sta in atrio. Supra 7: sta in porta domus domini, et praedica ibi universos sermones.

Secundo quantum ad emendationis fructum: noli subtrahere verbum; quantum ad emendationem culpae, et convertatur; et quantum ad remissionem poenae. Et poeniteat. Supra 18: si poenitentiam egerit gens illa a malo suo propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super mala quod cogitavi ut facerem ei.

Tertio ponit praedicationis verbum, et dices. Supra 7: faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis, et patribus vestris, sicut feci silo: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen ephraim.


137

Lectio 3

Hic ponitur persecutio: et circa hoc quatuor ponit. Primo praedicationis auditum. Et audierunt.

Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui vertunt illos.

Secundo iniquum consilium: cumque complesset jeremias... Apprehenderunt eum sacerdotes. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte, abominati sunt. Tertio suae nequitiae argumentum: quia prophetavit; quasi dicat: videtur falsum dicere, cum dominus locum istum elegerit. 3 Reg. Ult.: ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum. Quarto populi concursum: et congregatus est omnis populus.

Eccli. 10: qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Ibidem 7: non te immittas in populum, neque alliges duplicia peccata.


138

Lectio 4

Hic ponitur liberatio: et circa hoc duo primo ponitur principum judicium pro liberatione jeremiae; secundo popularis furoris sedatio per verba seniorum, ibi, surrexerunt ergo viri de senioribus terrae.

Circa primum tria. Primo ponit principum provisionem; et ascenderunt in domum domini; seditionem comprimere, novae, quia de novo facta erat ad tenendum judicia sacerdotum, et eorum quae ad cultum religionis pertinebant. Deut. 16: judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut judicent populum justo judicio, nec in alteram partem declinant etc..

Secundo ponit partium disceptationem quantum ad accusationem; et locuti sunt sacerdotes. Et nituntur imponere quasi crimen blasphemiae ut occidatur.

Similiter Act. 6: homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem. Et quantum ad defensionem; et ait jeremias. Respondet autem prudenter, quia excusat culpam; dominus misit me; unde non sum culpandus de his quae dixi. Eccl. 4: ne reverearis proximum tuum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis.

Is 48: et nunc misit me dominus, et spiritus ejus. Et mitigat iram, ostendens remedium; nunc ergo bonas facite vias vestras. Supra 18: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras, et studia vestra. Respondet humiliter, quia confitetur potentiam: ego autem ecce in manibus vestri sum. Prov. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.

Respondet etiam constanter, quia prohibet injuriam: verumtamen scitote. Gen. 4: vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et quia confirmat sententiam: in veritate enim misit me dominus.

Act. 4: si justum est in conspectu dei vos potius audire quam deum, judicate. Tertio ponitur sententiae promulgatio, et dixerunt. Et primo sententia promulgatur per principes; non est huic viro judicium mortis. Lc 23: ecce nihil dignum morte actum est ei. Secundo sententia confirmatur per seniores, quorum est antiqua facta scire.

Job 12: in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.


139

Lectio 5

Hic ponitur repressio furoris populi contra jeremiam, per verba seniorum. Et primo proponunt exemplum justi ad imitandum circa factum michaeae, ponentes ipsius praedicationem; michaeas; unus de duodecim prophetis minoribus, de Morasthi, ad differentiam michaeae filii yela, de quo 3 Reg. Ult.: sion michaeae 3: audite principes Jacob, et duces domus Israel. Supra 9: et dabo jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum, et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. Et populi conversionem: numquid morte condemnavit eum? quasi dicat, non supra 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea; et invenietis refrigerium animabus vestris. Et inducunt conclusionem: itaque non faciamus. Psal. 7: convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Secundo proponunt exemplum injustitiae ad cavendum, ne malis mala adjungant; fuit quoque vir prophetans.

Et primo ponitur ipsius praedicatio; et prophetavit. 1 Cor. 14: non enim est deus dissensionis, sed pacis. Et ideo omnes idem dicebant. Secundo ponitur persecutio, et fuga; et audivit... Fugitque.

Matth. 10: si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Tertio ipsius interfectio; et misit rex; quia Aegyptiis foederatus erat. Ideo autem iste occisus est, et jeremias liberatus, quia deus aliquos permittit occidi de sanctis ad condemnationem malorum, et exemplum patientiae bonorum, Jacobi ult.: exemplum accipite fratres exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine domini. Similiter Act. 12, Jacobus occiditur, Petrus liberatur. Tertio ponitur sententiae executio de liberatione jeremiae: igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum jeremia. Et planum Est.




Capitulus 27


140
(
Jr 27)



Lectio 1

Hic praemisso claro titulo, excludit falsas consolationes prophetarum: et primo in generali; secundo descendendo ad quosdam speciales prophetas, cap. 28: et factum est in anno illo. Circa primum duo. Primo excludit consolationes prophetarum gentilium; secundo prophetarum Judaeorum, ibi, et ad Sedeciam regem Juda locutus sum.

Circa primum duo. Primo praesignat prophetiam facto: fac tibi vincula, in signum servitutis gentium, in manu nuntiorum, qui missi fuerant ad confoederandum se regi jerusalem, vel ad resistendum Nabuchodonosor. Os 12: ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Ezech. 3: et tu fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum etc..

Secundo exprimit eam verbo, et praecipies. Inducit autem eos ad subdendum se regi Babylonis, contra consilium prophetarum tripliciter. Primo ex Nabuchodonosor potentia, quam ostendit duobus modis. Primo ex divina concessione, ponens rerum creationem: ego feci terram, quantum ad opus creationis et dispositionis, homines, quantum ad opus ornatus, brachio, quod dicit applicationem potentiae ad opus. Is 42: firmans terram, et quae germinant ex ea. Et concludens concedendi auctoritatem: et dedi eam ei, homini, vel cuicumque. Daniel. 4: dominatur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dat illud.

Et ostendens concessionem factam a deo Nabuchodonosor, quantum ad homines: et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor.

Dan. 5: deus altissimus regum, magnam gloriam, et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. Et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum etc.. Et quantum ad bestias: insuper et bestias, et est locutio hyperbolica. Vel per bestias significantur feroces homines, qui sub eo fuerunt. Vel quia subjectis hominibus, etiam bestiae eis subjectae illi subduntur. Unde Dan. 4: bestiae requiescebant sub umbra arboris, per quam significabatur Nabuchodonosor. Alio modo ostendit potentiam ejus ex gentium subjectione, et servient.

Eccl. 3: omnia tempus habent. Tertio inducit eos ex rebellium poena, ponens poenam rebellium: gens autem, et regnum. Et ideo Rom. 13: necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Et excludit consilium prophetarum: vos ergo nolite audire prophetas, quos dicunt gentiles per fulgorem intelligentiae agentis in animas ipsorum, etiam futura posse praescire, divinos, qui in templis idolorum, somniatores qui ex somniis, augures, qui ex garritu avium, maleficos, qui ex conjuratione Daemonum futura praedicunt.

Supra 23: nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini etc.. Et assignat pro causa, prophetarum mendacium: quia mendacium prophetant, et imminens periculum, ut longe faciant, et est ut consecutivum. 3 Reg. Ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Tertio inducit eos ex obedientium gratia, quam a domino consequentur: porro gens. Infra 40: nolite timere servire chaldaeis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.


141

Lectio 2

Quia illi nuntii possent dicere, quare talia suae genti intentae ad rebellionem non dixit; hic respondet se eis eadem dixisse. Et primo ponitur admonitio ipsius ad regem; secundo ad sacerdotes, et ad plebem, ibi, et ad sacerdotes, et ad populum istum locutus sum. Circa primum duo. Primo ponit bonum consilium, ponens ipsum: subjicite colla. 1 Pet. 2: servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Et proponens imminens periculum: quare moriemini? supra 21: qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et peste; qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium. Secundo excludit falsum consilium prophetarum: nolite audire, tribus de causis. Primo propter fallacem promissionem, quia mendacium. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium; dicentes: haec dicit dominus, cum dominus non sit locutus. Secundo propter praesumptam auctoritatem: quoniam non misi. Supra 23: non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Tertio propter poenam imminentem: ut ejiciant vos, occasionaliter.

Os 4: corrues tu hodie et corruet etiam propheta tecum.


142

Lectio 3

Hic ponitur admonitio ad sacerdotes, et ad plebem: et primo excludit falsum consilium: nolite audire... Ecce vasa, quae asportata fuerunt in Babylonem cum jechonia: 4 Reg. 24. Et assignat causam: proponens prophetarum mendacium: mendacium enim prophetant vobis: servitutis fructum, ut vivatis: rebellionis periculum: quare datur haec civitas in solitudinem? supra 21: qui egressus fuerit, et transfugerit ad chaldaeos, qui obsident vos, vivet etc.. Secundo petit veritatis indicium: et si prophetae sunt; quasi dicat: faciant quod minus est, scilicet quae remanserunt non absportari, occurrendo deo orationibus, ut credatur eis quod majus est, scilicet asportata reportari. Ezech. 13: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die domini. Tertio proponit manifestum falsitatis argumentum per locum a majori, quia quod magis videtur non fiet, ut scilicet relicta vasa remaneant; nec ergo quod minus, ut scilicet asportata referantur. Quia haec dicit dominus ad columnas, duas quae fecit Salomon in porticu, et ad bases, earum, et ad mare, vas in quo servabatur aqua ad ablutionem sacerdotum, quod erat positum supra duodecim bases; de quibus omnibus habetur 3 Reg. 7. Et resumit: quia haec dicit dominus, propter vasa templi, quia non moverat nisi vasa quae erant in porticu. 1 Mach. 2: vasa gloriae ejus captiva adducta sunt. Et promittit in longum tempus futurum, eorum reportationem: et afferri faciam ea, temporibus Cyri. 1 esdr. 5.

Cyrus rex protulit vasa sacra domini, quae transtulit Nabuchodonosor de jerusalem, et consecravit ea idolo suo. Et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit mithridato, qui erat super thesauros ipsius, per hunc autem tradita sunt Salmanasar praesidi Judaeae.




Capitulus 28


143
(
Jr 28)



Lectio 1

Hic descendit specialiter ad quosdam falsos prophetas: et primo ad quemdam qui praedicebat relictis in jerusalem; secundo ad quosdam qui prophetabant captivis in Babylonia, cap. 29: et haec sunt verba libri quem misit jeremias propheta.

Circa primum duo. Primo ponitur falsa consolatio falsi prophetae; secundo falsitatis improbatio per jeremiam, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum duo. Primo ponitur falsa consolatio, quam falsus propheta fecit verbo; secundo quam fecit facto, ibi, et tulit Hananias propheta catenam de collo jeremiae. Circa primum duo. Primo ponitur falsa consolatio; secundo jeremiae responsio, ibi, et dixit jeremias etc.. Circa primum duo. Primo ponit falsae prophetiae titulum, in quo designatur tempus: in anno quarto, propheta, Hananias propheta, opinione, locus, in domo domini. Supra 23: in domo mea inveni malum eorum, ait dominus. Secundo ponit falsum consolationis verbum: haec dicit dominus: et primo promittit libertatem, contrivi, destruxi: propter certitudinem dicitur in praeterito: imperium, quod conterendum quidem erat, sed non tunc. Is 10: computrescet jugum a facie olei.

Secundo praedicit impletionis propinquitatem: adhuc duo anni dierum, ne credantur anni annorum, sicut illud Ezech. 4: diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. Et primo quantum ad reportationem vasorum: et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domini, de quorum captione Thren. 1: manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus etc.. Secundo quantum ad liberationem principum suorum, et jechoniam, contra id quod supra capite praecedenti dictum Est. Supra 22: terra, terra, terra, audi sermonem domini.


144

Lectio 2

Hic ponitur jeremiae responsio, et primo demonstrat suum affectum, optans impleri quod ipse dicebat, amen, idest fiat. Michaeae 2: utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Nec obstat quod sciebat dominum contrarium velle, quia haec optatio sub conditione intelligenda est, scilicet si deus vellet, et quia in hoc suam voluntatem divinae conformat quod vult quod deus esse vult. Secundo ne videatur falsitati consentire, proponit veritatis signum: verumtamen audi. Et sumitur hoc signum Deut. 18: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc dominus non est locutus.

Sed ipse videtur a contrario sensu arguere: et videtur quod non valeat, quia est destructio antecedentis: et propterea contrarium habetur Deut. 13: si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, dixerit tibi: eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: non audies verba prophetae illius, aut somniatoris etc..

Et dicendum, quod argumentum efficax est ad ostendendum ejus falsitatem; et hoc ipse intendit.


145

Lectio 3

Hic confirmat prophetiam suam facto: et circa hoc tria. Primo ponit facti similitudinem; tulit et fregit, in signum fractionis imperii Babyloniae; secundo exponit similitudinem: et ait Hananias.

Hoc longe post futurum erat. Infra 30: conteram jugum illius de collo tuo, et vincula ejus disrumpam. Tertio designatur jeremiae humilitas, quia patienter, et libenter sustinuit et abiit.

Psalm. 37: factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.


146

Lectio 4

Hic ponitur falsitatis improbatio: et primo excludit falsam consolationem, facti similitudine, contrivisti, tu Hananias; et tu jeremias, facies, in signum augmentationis poenae. Job 6: qui timent pruinam, irruet super eos nix. Et similitudinis expositionem: quia haec dicit dominus; ac si diceret: jugum servitutis durius erit quam praesignificatum sit. Eccl. 28: jugum illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum Est. Secundo ponitur comminatio contra ipsum prophetantem: et primo ponitur culpae repressio: et dixit jeremias... Non te misit. Is 24: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Secundo ponitur poenae comminatio: idcirco emittam te; idest, tollam per mortem psalm. 18: non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Tertio ponitur prophetiae impletio: et mortuus est mense septimo: unde non supervixit nisi duobus mensibus. 1 Thess. 5: cum dixerint, pax, et securitas; tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient.




Capitulus 29


147
(
Jr 29)



Lectio 1

Hic excludit falsas consolationes prophetarum, qui consolabantur captivos in Babylonia: et primo excludit falsas consolationes; secundo invehit contra ipsos falsos consolatores, ibi, haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo tria assignat: scilicet prophetandi modum, quia per modum epistolae; verba libri, idest epistolae isa. 30: ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter extra illud. Et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum.

Prophetiae tempus, postquam egressus: 4 Reg. 24. Is 3: ecce dominator dominus exercitum auferet ab jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae; et fortem et virum bellatorem, judicem et prophetam, etc..

Et prophetiae nuntium: in manu elasa filii Saphan, et Gamaria filii Helciae, quos misit, ut pacem cum chaldaeis faceret, territus ad mortem falsi consolatoris Hananiae, et comminationis jeremiae. Prov. 19: pestilente flagellato, stultus sapientior erit.

Secundo ponit prophetiae verbum: haec dicit dominus: et circa hoc duo. Primo dat eis consilium bonum, et salubre, ut intendant his quae pertinent ad usum necessitatis: aedificate domos, quod facere negligebant, credentes cito redire, secundum promissa falsorum prophetarum. Psalm. 106: seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. Item ut intendant his quae pertinent ad successionem prolis: accipite uxores. Gen. 1: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Et ut intendant his quae pertinent ad tranquillitatem pacis: et quaerite pacem.

Baruch 1: orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis, et pro vita Balthassar filii ejus etc.. 1 Tim. 2: obsecro primum omnium fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate, etc.. Secundo excludit consilium falsum, et inutile: haec enim dicit dominus: et primo excludit vanam fiduciam quam ex prophetarum promissione conceperant; secundo excludit stultam poenitentiam, ibi, quia haec dicit dominus etc.. Circa primum tria. Primo excludit falsorum prophetarum dictum, qui in brevi liberationem promittebant: non vos seducant prophetae, qui ex nomine domini vobis loquuntur, et divini, qui Daemonum responsa aptant. Ezech. 12: vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Secundo dicit liberationis tempus quantum ad consolationem: quia haec dicit dominus, visitabo, consolans vos, et hostes affligens. Supra 25: cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit dominus, iniquitatem eorum, etc.. Et quantum ad patriae restitutionem, et suscitabo, implebo. Eccl. 36: suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Tertio ponit liberationis modum, primo promittens pristinae prosperitatis statum quantum ad tranquillitatem pacis: ego enim scio; quasi non alius. 1 Cor. 2: quae sunt dei nemo scit nisi spiritus dei. Is 64: oculus non vidit absque te quae praeparasti expectantibus te. Cogitationes pacis, quam vobis praeparo, finem, captivitatis, patientiam, laborum, ut facilius toleretis. Psalm. 27: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Et quantum ad exauditionem orationis: invocabitis, ore, et ibitis, mente, adorabitis, corpore. Vel ibitis, ad templum. Is 30: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Alia littera habet: invocabitis me, et vivetis; et orabitis me, et ego exaudiam vos. Et planus est sensus. Et quantum ad auxilium divinae protectionis, quaeretis, desiderio et precibus, et invenietis, paratum ad auxilium; quasi dicat, meipsum offeram. Joan. 14: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Is 53: quaerite dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope Est. Secundo promittit proprium nativitatis locum, et reducam. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Quia dixistis: quasi dicat: non fuit necessarium vobis scribere, quia in falsis prophetis confiditis.



Aquinatis: in Hieremiam 128