Aquinatis: in Hieremiam 148

148

Lectio 2

Hic excludit falsam poenitentiam: possent enim propter longam captivitatem poenitere de hoc quod se tradiderant, videntes alios adhuc in jerusalem remansisse; et ideo contra remanentes comminatur gravem poenam mortis. Ecce mittam. Supra 21: qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad chaldaeos qui obsident vos, vivet etc.. Et afflictionis, et ponam; idest non invenient gratiam in me, neque in illis a quibus captivi tenentur, sicut neque ficus malae placent colligentibus. Supra 24: sicut ficus pessimae quae comedi non possunt, eo quod sint malae, haec dicit dominus; sic dabo Sedeciam regem Judae, et principes ejus, et reliquos de jerusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti etc.. Et assignat causam: eo quod non audierint, scilicet ut se traderent Nabuchodonosor, et a peccatis cessarent. Supra 11: mane consurgens contestatus sum, et dixi: audite vocem meam. Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam; sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali etc.. Secundo inducit intentam conclusionem: vos ergo audite verbum domini, ne scilicet poenam patiamini, quia mihi in hoc obedistis. Prov. 4: audite filii disciplinam patris.


149

Lectio 3

Hic invehitur contra ipsos falsos prophetas: et primo contra quosdam assertores falsitatis; secundo contra quemdam impugnatorem veritatis, ibi, et ad semeiam etc.. Circa primum tria.

Primo comminatur poenam; secundo arguit culpam, ibi, pro eo quod fecerint stultitiam in Israel; tertio arguit judicii justitiam, ibi, ego sum judex et testis.

Circa primum tria. Primo ponitur ipsorum depressio in culpa, tradam eos, ut scilicet occasionem puniendi habeat quos primo in potestate habebat. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Secundo ponitur poenae inflictio, et percutiet. Infra 30: insanabilis fractura, pessima plaga tua. Tertio ponitur consequens maledictio: et assumetur ex eis.

Dicunt autem Hebraei, hos esse duos senes de quibus habetur Dan. 13. Unde ex hoc loco volunt ostendere illud fabulosum esse. Ibi enim dicuntur a populo occisi, hic autem a Nabuchodonosor. Et praeterea ibi dicuntur lapidati, hic igne occisi.

Et dicendum ad primum, quod utrumque potest esse verum: quia Nabuchodonosor occidit auctoritate, a Daniele convictos, et populus executione sententiae. Ad secundum dicendum, quod quaelibet poena dicitur ignis propter afflictionem, et hoc praecipue propter similitudinem culpae adulterii. Os 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Job 31: ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.


150

Lectio 4

Hic ponit culpam: et primo adulterium: stultitiam, idest rem stultam, et moechati sunt. Daniel. 13: sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis. Supra 5: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Secundo mendacium: et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter: dicebant enim proximam esse liberationem, et christum de eis esse nasciturum, ut sic mulieres in adulterium deciperent. Supra 23: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.


151

Lectio 5

Hic ponit judicii justitiam, judex, ad infligendam poenam, testis, ad convincendam culpam: quia divino nutu, et miraculose deprehensi sunt.

Daniel. 13: suscitavit dominus spiritum pueri junioris, cui nomen Daniel etc..


152

Lectio 6

Hic invehitur contra impugnatorem veritatis, quia cum esset pseudopropheta, et populi vicinam liberationem promitteret, iratus contra jeremiam propter epistolam quam in Babylonem misit, scripsit in jerusalem litteras ad principem sacerdotum contra jeremiam. Et circa hoc duo. Primo ponitur veritatis impugnatio; secundo ponitur contra ipsum comminatio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum duo. Primo ponit tenorem epistolae: pro eo quod misisti. Est defectuosa locutio; quasi, patieris, quod postmodum quibusdam interpositis dicet. In qua epistola tria facit. Primo commemorat praedecessoris exemplum: dominus dedit te pro jojade, qui interfecit falsos sacerdotes ut tu similiter facias de jeremia falso propheta. 4 Reg. 11. Secundo commemorat officium: ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium, qui a spiritu immundo arreptus prophetae actum usurpat. Pertinebat enim ad sacerdotis officium discernere inter spiritus. 1 joan. 4: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum etc.. Quaedam etiam accusat, scilicet epistolam jeremiae: quia super hoc misit in Babylonem: quia non est contentus nobis mala praedicere.

Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. 3 Reg. Ult.: ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, michaeas filius jemla.

Secundo ostendit quomodo pervenit ad notitiam prophetae. Legit ergo sophonias sacerdos librum istum in auribus jeremiae prophetae: ut improperaret sibi. Supra 20: factus est mihi sermo domini in opprobrium, et in derisum tota die.


153

Lectio 7

Hic ponitur contra ipsum comminatio. Et primo arguit culpam: pro eo quod prophetavit.

Is 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et dirigitur sermo ad captivos per quamdam aliam epistolam. Secundo comminatur poenam: idcirco haec dicit dominus.

Et primo quantum ad filios: non erit ei vir; quasi dicat: non relinquet in populo superstitem. Exod. 20: ego sum dominus deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.

Secundo quantum ad ipsum: et non videbit bonum quod ego faciam populo meo. Supra 17: erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum. Tertio resumit causam: quia praevaricationem locutus est adversus dominum quia verbis suis praevaricatus est contra dominum loquens, promittens prospera, domino praedicente adversa. Job 39: numquid qui contendit cum deo, tam facile conquiescit?




Capitulus 30


154
(
Jr 30)



Lectio 1

Post comminationem hic incipit consolationem ponere: et primo ponit consolationem ad omnes communiter; secundo specialiter ad civitatem regiam, scilicet jerusalem, cap. 33: et factus est verbum domini ad jeremiam secundo.

Prima in duas. Primo consolatur eos verbo; secundo designat consolationem facto, cap. 32: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.

Prima in duas. In prima consolatur eos ex evasione adversitatis; in secunda ex promissione prosperitatis (cap. 31): in tempore illo dicit dominus.

Prima in duas. In prima promittit liberationem in generali: in secunda prosequitur promissionem in speciali, ibi, et haec verba quae locutus est dominus. Circa primum duo facit. Primo dominus ponit ad prophetam prophetiae conservandae praeceptum: scribe tibi omnia, quae praedicta sunt, et quae sequentur, quorum revelationem jam intus susceperat, ut diu conservarentur; in quo significat non cito implenda. Isa. 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: velociter spolia detrahe, cito praedare. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo promittit liberationis beneficium: ecce enim convertam, idest revocabo de terra captivitatis, quantum ad terminum a quo, conversionem, quia non omnes, sed tantum illos qui tali conversione erunt digni, Israel, decem tribus, quantum ad illos qui ad ezechiam regem in jerusalem venerunt. 2 Paral. 30: nam cum eis captivati sunt, et eis redeuntibus redierunt.

Vel referendum est ad conversionem factam ad fidem christi, et convertam, quantum ad terminum ad quem. Psal. 125: in convertendo dominus captivitatem sion, facti sumus sicut consolati.


155

Lectio 2

Hic prosequitur liberationis partes: et primo promittit eis liberationem ab hostium servitute: secundo a multiplici destructione quam sustinuerunt, ibi, quia haec dicit dominus. Circa primum duo.

Primo proponit oppressionem pristinam, quam designat proponens hostium timorem: vocem terroris audivimus, ante a prophetis praenuntiatam: formido et non est pax, aliquo auxilium ferente. Job 15: sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Timoris expressionem ex gestu corporis: quia ad similitudinem parturientium manus ad lumbos convertebant prae stupore: interrogate. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Et ex immutatione ruboris: et conversae sunt in auruginem, quae est color niger permixtus rubedini, contingens iratis.

Et ex vento urente. Is 12: facies combustae vultus eorum. Joel. 2: omnes vultus redigentur in ollam. Proponit etiam timoris, et anxietatis magnitudinem: vae quia magna, magnitudine tribulationis, dies, captionis jerusalem. Soph. 1: vox diei domini amara; tribulabitur ibi fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae; dies calamitatis, et miseriae: dies tenebrarum, et caliginis, dies nebulae et turbinis; dies tubae, et clangoris, etc.. Secundo promittit salutem futuram: et primo promittit liberationem: et ex ipso salvabitur, scilicet tempore, quamvis malo. Os 1: salvabo eos in domino deo suo. Secundo salutis modum et ordinem, promittens liberationem a servitute excludens hostium imperium, et erit in die illa... Conteram jugum, ipsum Nabuchodonosor.

Et non dominabitur, quod impletum est temporum simonis. 1 Mach. In fine. Vel referendum ad liberationem factam per christum de potestate Daemonum. Is 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti. Et promittens optatum imperium: sed servient, idest alicui qui erit vobis sicut David, sicut simoni et jonathae. Vel zorobabel, qui fuit de stirpe David. Vel christo. David autem imperium erat eis maxime desideratum propter prosperitatem, et pacem quam tempore ipsius habuerunt, et quia non oppresserat eos servitute, sicut Salomon. Ezech. 37: David servus meus princeps eorum in perpetuum. Providet etiam liberationem a captivitate, excludens timorem: tu ergo ne timeas.

Is 43: noli timere, quia ego tecum sum.

Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Et ponens liberationem quantum ad terminum a quo: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Zachar. 8: ecce ego salvabo populum meum de terra orientis, et de terra occasus solis, et adducam eos: et habitabunt in medio jerusalem, et erunt mihi in populum, et ego ero eis in deum, in veritate et in justitia. Et quantum ad terminum ad quem: et revertetur et quiescet, quantum ad pacis tranquillitatem, et in cunctis, quantum ad rerum ubertatem.

Is 32: sedebit populus meus in multitudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Tertio ostendit salutis auctorem: et primo ponit salvatoris praesentiam: quoniam tecum ego sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod nunquam delebitur.

Secundo in hostes vindictam: faciam enim consummationem: ad finem consumptionis perducet eos. Is 10: consummationem et abbreviationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Tertio ad vos conservationis misericordiam: te autem non faciam in consummationem, ut scilicet non sint tuae reliquiae. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem. Quarto infert moderatam poenam ad castigandum: castigabo te in judicio. Supra 10: corripe me, domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me, in judicio, aequitatis.


156

Lectio 3

Hic promittit liberationem a destructione, et afflictione magna quam sustinuerant: et circa hoc duo. Primo proponit praecedentem destructionem, ostendens ipsius magnitudinem, quia quasi haec erit castigationis quantitas ut in virtute humana reparari non possit: fractura, quae dicit interruptionem continuitatis, et significat destructionem hominum, vel civitatum, insanabilis, quantum in se est, licet deus salvare possit, propter magnitudinem pessima, propter profunditatem. Thren. 2: magna est velut mare contritio tua: quis medebitur tui? excludens etiam humani auxilii subventionem, sive per judicium justitiae judicantis de injuria illata: non est qui judicet, contra hostes, ad illigandum, sicut qui curant plagas ligant emplastra super ipsas. Is 59: vidit dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Sive secundum affectum amicitiae subvenientis: utilitas non est tibi, ab amicis scilicet, quia vere medicum offendisti. Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. Ostendens etiam poenae aequitatem, assignans poenae causam: plaga enim inimici, qui percutit ad mortem, quia est insanabilis, crudeli, quia profunda. Propter multitudinem: unde oportuit esse magnam plagam, quae omnia apostemata comprehenderet: dura, quantum ad obstinationem; et ideo oportuit eam esse vehementem: et profundam quae usque ad intima penetraret. Thren. 2: factus est dominus velut inimicus, praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam. Et excludit murmurantium querelam: quid clamas? murmurando.

Non possunt sanari nisi pulvere mordacissimo, quo putridas carnes et insanabiles amputarem.

Thren. 3: quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? secundo promittit liberationem: et primo promittit subventionis beneficium quantum ad vindictae judicium, contra injuriam illatam in personis, quia non est alius qui liberet, qui comedunt, occidendo, hostes, captivantes te. Supra 2: omnes qui devorant eum derelinquunt, mala venient super eos, dicit dominus.

Et contra injuriam illatam in rebus: et qui te vastant, quantum ad bona immobilia praedatores, quantum ad mobilia. Is 33: vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et quantum ad curatoris amicabilem affectum, ponens curationem, obducam: idest, ita perfecte curabo quod nec vestigium appareat praecedentis plagae. Psal. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritione, eorum. Haec sub zorobabel quando Assyrios, idest Ninivem, vastaverunt Babylonii et chaldaei, et ipsos medi et Persae. Et tunc obducta est cicatrix, etc.. Et assignat rationem: quia ejectam vocaverunt te, scilicet hostes. Proverb. 24: cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exultet cor tuum; ne forte videat dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

Insultatio enim hostium est causa divinae miserationis.

Secundo ostendit subveniendi modum: haec dicit dominus: et primo quantum ad modum auxiliandi: ecce ego convertam; secundo quantum ad modum vindicandi: ecce turbo domini furor egrediens.

Circa primum primo promittit restaurationem aedificiorum omnium generaliter: convertam, idest restituam ad statum pristinum, tabernaculorum, domorum. Is 61: aedificabunt deserta populorum, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, et dissipatas in generationem et generationem. Et quantum ad principalia specialiter: et aedificabitur civitas, idest jerusalem.

Is 44: qui dico jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus suscitabo. Secundo promittit prosperitatem hominum quantum ad cordis jucunditatem: et egredietur de eis laus. Is 51: gaudium, et laetitia invenietur in ea, et gratiarum actio, et vox laudis.

Quantum ad populi multitudinem: multiplicabo eos et non minuentur, quantum in me est, et nisi ex culpa eorum proveniat. Psalm. 138: dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Vel intelligendum de his qui ad christum convertuntur.

Et quantum ad hominis exaltationem: et glorificabo, vel corporaliter, vel spiritualiter quantum ad virtutis sanctitatem, et erunt filii ejus sicut a principio, idest similes sanctis patribus, coram me, per vitae munditiam. Et visitabo, quia defendam eos, et vindicabo. Job 29: quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus deus custodiebat me? tertio quantum ad rectorum bonitatem, ponens primo ipsorum propinquitatem quia ex eodem genere: et erit dux ex eo. Hoc refertur ad zorobabel, vel ad christum. Os 2: dabo eis vinitores ejus ex eodem loco. Secundo eorum sanctitatem, et applicabo eum, et accedet, per justitiam, quis enim iste est qui applicet cor suum? in quo ostenditur auctor applicandi, quia nullus applicatur nisi a deo tractus.

Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. Tertio tangit justitiae utilitatem: et eritis mihi in populum. Eccli. 10: qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.


157

Lectio 4

Hic ponit modum vindictae: et primo comminatur poenam, ecce turbo, ut dispergat, sicut commotio aeris pulverem, per captivitatem, procella, ut absorbeat per mortem, sicut fluctus maris, impiorum, qui afflixerunt Judaeos, et qui de malis non sunt emendati, conquiescet, quasi poena permanens.

Is 30: erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum. Secundo excludit misericordiam: non avertet iram. Is 3: in omnibus his non est aversus furor domini; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio promittit scientia horum: in novissimis intelligetis ea, quando scilicet omnia ista contigerint. Psalm. 9: cognoscetur dominus judicia faciens in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.




Capitulus 31


158
(
Jr 31)



Lectio 1

Hic consolatur eos ex promissione prosperitatis: et circa hoc duo facit. Primo promittit prosperitatem gentis; secundo ampliationem civitatis, ibi, ecce dies veniunt etc.. Prima in tres. In prima consolatur decem tribus; in secunda duas, ibi, haec dicit dominus, etc., in tertia utrasque, ibi, ecce dies venient, etc.. Prima in duas. In prima ponitur destructi populi restauratio; in secunda restaurationis ordo, ibi, quia haec dicit dominus: exultate in laetitia Jacob. Circa primum tria. Primo promittit eis restaurationem ad religionis cultum: in tempore illo, vel post reditum de Babylone, universis, quantum ad illos de decem tribubus, qui duabus adhaeserunt; vel quantum ad omnes, quia omnis Israel salvus fiet, postquam plenitudo gentium introjerit: ad Rom. 11. Apoc. 20: ipsi populus ejus erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus. Secundo promittit restaurationem ad nativitatis locum, promittens revocationis beneficium: populus qui remanserat a gladio, Babylonis, in deserto, in terra captivitatis, in qua a deo deserti videbuntur, per quam purgati ad terram suam redierunt, sicut per desertum ad terram promissionis quondam, invenit gratiam, idest hanc misericordiam apud deum, quod vadet ad requiem, idest ad terram suam, in qua pacifice requiescet: quod potest mystice exponi quantum ad pacem quam tempore simonis Machabaei habuerunt: 1 Mach. 14. Is 13: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta. Determinans revocationis tempus: longe, antequam futurum fit, apparuit, revelans futuram liberationem. Supra 28: confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium.

Habac. 2: adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. Et ostendens revocantis affectum: in caritate perpetua dilexi te, quasi dicat: non ad tempus, sed in perpetuum tibi bona largitus est, attraxit, ad locum tuum, miserans, misericordiam exterius beneficio complens. Os 11: in funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Supra 2: recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae. Tertio promittit revocationem ad prosperitatis statum: et primo promittit prosperitatem quantum ad reparationem gentis: rursumque aedificabo, secundum metaphoram qua dicitur domus Israel. Supra 24: aedificabo eos, et non destruam; plantabo eos, et non evellam.

Quantum ad jucunditatem cordis: virgo Israel, ornaberis tympanis tuis, idest ornata incedes ludens ad tactum tympani. Is 30: laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini ad fortem Israel. Et quantum ad tranquillitatem pacis: adhuc plantabis vineas in montibus Samariae, propter tres civitates quae additae sunt Judaeis: 1 Mach. 10: plantabunt donec tempus veniat; quasi dicat: propter timorem hostium non praeoccupabunt tempus vindemiae.

Is 65: plantabunt vineas, et comedent fructus earum. Secundo assignat prosperitatis rationem: quia erit dies; in quo significatur reversio ad cultum dei, ad quem mutuo se exhortantur.

In sion, et non in bethel ad vitulos jeroboam: 3 Reg. 12. Et isa. 2: venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum dei Jacob; et docebit nos vias, et ambulabimus in semitis ejus.


159

Lectio 2

Hic prosequitur operationis ordinem: et circa hoc duo. Primo inducit eos ad exultationem: exultate in laetitia. Psal. 80: exultate deo adjutori nostro, jubilate deo Jacob. Ad quam exultationem exprimendam indicit hostium insultationem: et hinnite, insultantes, contra caput gentium, idest regem Babyloniae, vel Assyriorum, qui captivavit vos. Habac. 2. Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? et etiam divinam laudem, personate, in Psalteriis, et hujusmodi.

Secundo ponit liberationis ordinem: ecce ego adducam eos, describens reversionis terminum a quo, de terra Aquilonis, et revertentium caetum, inter quos; quasi dicat: nullus vel aliqua corporis infirmitate a reditu impedietur; hoc quia securi venient. Is 35: erit saliens sicut cervus claudus. Et etiam reversionis modum, in fletu: quidam propter laetitiam reversionis, et quidam videntes terrae vastitatem. 1 esdr. 3: nec poterat quisque cognoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi.

Et in misericordia reducam eos, a rubore mentis.

Is 54: in miserationibus magnis congregabo te. Per torrentes aquarum, per quas navigantes faciliter vadunt, et juxta eos sunt viae bonae; in quo excluditur labor itineris, et taedium. Prov. 3: ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Tertio assignat rationem ex paterno affectu, quo ad eos movetur: quia factus sum pater: unde sicut pater non possum dimittere quin eorum miserear. Inter omnes enim populos primogenitus Israel. Exod. 4: filiis autem joseph data sunt primogenita, sicut dicitur 1 Paral. 5, in quo ephraim Manassi praelatus est: Gen. 48: unde relinquitur ephraim primogenitum esse.


160

Lectio 3

Hic ponitur divulgatio liberationis. Et primo excitat gentes ad attentionem. Audite, ut omnes in ipso confidant qui taliter liberare potest. Is 49: audite insulae, et attendite populi de longe.

Secundo praenuntiat populi liberationem, non impediente divina indignatione, quia qui dispergit Israel congregabit eum. Is 40: sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit.

Nec impediente detinentium potestate: redemit, quondam ab Aegyptiis, et de manu potentioris, scilicet chaldaei. Psal. 71: liberavit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.

Tertio promittit liberatis prosperitatem: et primo quantum ad omnes promittit religionis debitam observantiam: in monte sion, non in bethel ad vitulos.

Is 51: qui redempti sunt a domino revertentur, et venient in sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum. Et temporalium bonorum affluentiam, ponens bonorum fertilitatem quantum ad terrae nascentia quae in cibum nostrum producuntur, et condiuntur, quantum ad animalia. Et confluent, et laudabunt, deum, super frumento et vino. Genes. 27: frumento, vino, et oleo stabilivi eum. Et possidentium satietatem: eritque anima eorum quasi hortus irriguus, qui pluviam non expectat. Hoc potest intelligi de bonis spiritualibus collatis per christum; quod nunc ex parte, in futuro ex toto complebitur.

Apoc. 7: non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus.

Et cordis laetitiam, quantum ad signa laetitiae: laetabitur virgo. Supra 30: egredietur de eis laus, voxque ludentium, et multiplicabo eos etc..

Et quantum ad cessationem tristitiae: convertam luctum eorum in gaudium. Tob. 3: post tempestatem tranquillum facis, et post lacrymationem et fletum, exultationem infundis. Secundo specialiter quantum ad sacerdotes: inebriabo, idest abundanter satiabo, pinguedine, abundantia oblationum et sacrificiorum, et populus adimplebitur, ut deo offerre possit. Hoc autem spiritualiter intelligitur de pinguedine devotionis. Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exultationis laudabit os meum.


161

Lectio 4

Hic ponitur gentium consolatio. Et primo inducit matris fletum: Rachel, quae fuit mater joseph, plorantis, destructionem filiorum suorum.

Figurative loquitur, secundum quod dicitur hyperbolice, in parentes mortuos tristitiam redundare de filiorum adversitate. Vel quia in Romana captivitate juxta sepulcrum Rachelis Judaei captivi ducti sunt, et venditi. Vel quia figurative dicitur plorare pueros juxta se occisos, cum ipsa juxta bethleem sepulta sit, sicut habetur Gen. 35, lamentationis, quae fit verbis dolorem exprimentibus, fletus, quantum ad emissionem lacrymarum, luctus, quantum ad quamdam observantiam in expressione doloris, sicut fit in mutatione vestium, et hujusmodi. Supra 3: vox in viis audita est, ploratus, et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt domini dei sui. Excludit consolationis remedium: et nolentis consolari super eis, quia non sunt, reversi cum aliis, quia ad nihilum redacti sunt. Os 13: consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Secundo impendit consolationis remedium: haec dicit dominus: quiescat vox, quantum ad lamentationem, oculi, quantum ad fletum.

Apoc. 21: absterget deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra: quia prima abierunt. Tertio promittit liberationis beneficium: et primo quantum ad terminum a quo, quia merces, in quo ostenditur per meritum sanctorum patrum eos liberatos. Inimici, chaldaei.

Is 40: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Secundo quantum ad terminum ad quem: et est spes novissimis ad significandum quod in novissimis temporibus revertentur ad veram fidem, et forte etiam ad terram suam mortuo Antichristo. Proverb. 10: expectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.


162

Lectio 5

Hic ponitur poenitentium susceptio, cui praemittitur confessionis cognitio, audiens audiri, idest misericorditer exaudivi. Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et clamorem ejus audivi. Et subditur confessio: castigasti me, domine, et eruditus sum quasi juvenculus, qui difficile corripitur, et multis verberibus.

Is 28: sola vexatio intellectum dabit auditui.

Secundo ponitur petitio: converte me, et convertar.

Thren. Ult.: converte nos, domine, ad te, et convertemur: innova dies nostros sicut a principio.

Tertio assignatur petitionis ratio ex poenitentia quam inchoavit. Unde primo ponit poenam: postquam enim convertisti, infundendo gratiam, postquam ostendisti, flagellis peccata, percussi femur meum, interiorem dolorem exteriori percussione designans, ad modum hominis dolentis. Vel percussi femur, voluptates carnales reprimendo. Job ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Secundo poenitentiam, quia ex poena quam sustinuit peccatum recognoscens, confusionem passus est, quae signum poenitentiae fuit: confusus sum, interius, erubui, exterius, quoniam sustinui opprobrium, idest poenam, et confusionem pro peccatis adolescentiae meae. Et nominat adolescentiam, tempus ante conversionem; quasi dicat, quod ex ignorantia peccavit. Job 13: Scribis contra me amaritudinem, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.


163

Lectio 6

Hic suscipit poenitentem. Et primo ponitur divina miseratio; secundo poenitentis instructio, ibi, statue tibi speculam; tertio ipsius revocatio, ibi, revertere virgo Israel. Circa primum duo. Primo ponit misericordiae rationem ex parte populi: si filius honorabilis mihi ephraim; quasi dicat: numquid non filius honorabilis? propter jus primogeniturae: si puer delicatus, propter teneritudinem aetatis, quia joseph quasi minimus filiorum Jacob, et ephraim minor filiorum joseph. Et haec duo provocant patres magis ad miserandum. Os 11: puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum. Ponit etiam rationem ex parte dei: quia ex quo locutus sum; quasi dicat: non decet ut verba dei irritentur: recordabor, verborum.

Num. 23: dixit, et non faciet, locutusque est, et non implebit? secundo ostendit miserationem: idcirco conturbata sunt viscera mea, antropospatos, in quo interior compassio, miserans, in quo exterior subventio. Os 11: conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.


164

Lectio 7

Hic ponitur poenitentis instructio: statue tibi speculam, ut consideres prospera quae nuntiatur vel viam per quam redeas, amaritudines, solicitudinem de reditu. Dirige, considera viam per quam venisti ut per eam redeas: vel melius speculum contemplationis.

Amaritudines, pro peccatis praeteritis.

In viam rectam, idest in viam justitiae, per quam patres tui ambulaverunt. Apoc. 2: memor esto unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.


165

Lectio 8

Hic ponitur revocatio ipsorum in terram suam: et primo ponitur revocatio: revertere... Usquequo deliciis dissolveris filia vaga? hoc dicitur quantum ad illos qui absorpti deliciis chaldaeorum, in terram promissionis reverti nolebant, qui recte propter mollitiem mulieres vocantur. Supra 3: tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit dominus, et ego suscipiam te. Secundo ponitur revocationis ratio ex christi incarnatione, quae omnes inducere debet ut a deliciis recedant: quia creavit dominus novum super terram; quia sola divina virtute agente, conceptio illa facta Est. Femina, propter fragilis sexus conditionem, circumdabit, in utero suo, virum, christum ab initio conceptionis suae perfectum in scientia et gratiam. Unde ad terram in qua novum hoc evenire debet, debetis properare, Ephes. 4: induite novum hominem qui secundum deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis.

Zach. 6: ecce vir, oriens nomen ejus: et subter eum orietur; et aedificabit templum domino.


166

Lectio 9

Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus: et primo ponitur laeta Annuntiatio, quia annuntiat religionis sanctitatem: adhuc dicent, dominum, et templum ipsius laudantes, non idola: pulchritudo justitiae, mons sanctus, idest mons sion: ex eo enim doctrina legis, et judicium in totum regnum diffundebatur, propter sacerdotes, et reges, qui ibi morabantur. Psalm. 144: magnus dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Vel mons, idest christus. Dan. 2: lapis excisus de monte. Promittit etiam pacis securitatem, et habitabunt. Is 62: non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua inhabitabitur. Promittit etiam bonorum ubertatem: quia inebriavi, abunde replevi, animam lassam, pristinis tribulationibus.

Psal. 106: quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. Secundo ponitur annuntiantis exultatio: ideo quasi de somno suscitatus sum, divina scilicet revelatione, dulcis, propter visam prosperitatem. Possunt etiam esse verba populi, et somnus significat praecedentem miseriam, dulcis, inquantum misericordiam consequitur.

Psalm. 3: ego dormivi, et soporatus, sum, et exsurrexi, quia dominus suscepit me. Eccl. 5: dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat.


167

Lectio 10

Hic consolatur communiter utrosque. Et primo ponitur promissio; secundo promissionis confirmatio, ibi, haec dicit dominus etc.. Circa primum duo. Primo promittit bona temporalia, quantum ad hominum: et jumentorum multiplicationem, seminabo, quasi seminando multiplicabo. Zach. 2: absque muro habitabitur jerusalem prae multitudine hominum, et jumentorum in medio ejus.

Quantum ad destructorum reparationem: sic vigilavi, diligenter explevi quae comminatus fueram, ut evellerem, tollendo omne praesidium, in quo sicut in radice firmabantur, demolirer, idest destruerem, quantum ad occisionem hominum, et desolationem civitatum, dissiparem, sepem auxilii humani et angelici, auferendo, disperderem, captivitatem in diversa loca, affligerem, gravi onere servitutis captivatos. Zach. 8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit dominus, et non sum misertus; sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam domui Juda, et jerusalem. Et quantum ad poenae immunitatem pro peccatis patrum: in diebus illis. Ezech. 18: quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel dicentes: patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt? secundo promittit bona spiritualia: ecce dies venient: et primo promittit foederis innovationem: dies, scilicet gratiae, foedus novum, novum testamentum, hoc est evangelium. Dominatus, crudeliter, et potestative ulciscendo. Is 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Secundo ponit pacti tenorem: sed hoc erit pactum... Dabo legem meam, evangelium, in visceribus, non in tabulis lapideis. Os 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Tertio ponit pacti utilitatem primo quantum ad obedientiam: et ero eis in deum. Ezech. 36, idem. Secundo quantum ad sapientiam: et non docebit ultra vir proximum suum; in quo excludit docendi necessitatem. Et hoc quidem impletur in praesenti tempore, quantum ad hoc quod non per prophetiae rationes, et humanas inventiones in divinam veritatem venimus, neque etiam per Judaicas traditiones, sed in futuro ex toto complebitur. Matth. 23: nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester. Et assignat rationem: omnes enim cognoscent me. Is 54: ponam omnes filios tuos doctos a domino, et multitudinem pacis filiis tuis. Joan. 15: omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Tertio quantum ad peccatorum munditiam: quia propitiabor iniquitati eorum.

Psalm. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.



Aquinatis: in Hieremiam 148