Aquinatis: in Hieremiam 168

168

Lectio 11

Hic ponitur promissionis confirmatio: et primo confirmat ex creaturarum immutabilitate, proponens promittentis potestatem: qui dat solem in lumine diei. Psal. 135: qui fecit luminaria magna, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Quasi dicat: qui haec fecit immobilia, etiam promissionem suam firmare potest. Et comparationem: si defecerint leges istae, quasi dicat: sicut non deficient usque ad finem mundi, ita nec semen Israel quantum ad illos qui salvantur. .: sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus deus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Secundo ex creaturarum immensitate: haec dicit dominus. Et primo proponit mensurandi impossibilitatem: si mensurari poterunt caeli sursum, humano ingenio. Is 40: quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit? secundo proponit promissionem. Et ego abjiciam; quasi dicat: sicut illud est impossibile, ita et istud: universum semen, quia aliquos ex eis abjecit. Thren. 3: non enim humiliavit ex corde, suo, et abjecit filios hominum.


169

Lectio 12

Hic promittitur urbis reparatio: et primo promittitur reaedificatio: et aedificabitur. Is 44: qui dico: jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini; et deserta ejus suscitabo.

Secundo ponitur ampliatio: a turre Hanameel; quam quidam dicebant esse in Anathoth, quod Hieronymus in Glossa excludit: usque ad portam anguli, ubi duo muri conjungebantur, ultra normam, pristinam, super collem Gareb, qui interpretatur scabies, ubi forte leprosi extra urbem morabantur, Goatha, qui interpretatur gens peccatrix, ubi morabantur illi qui pro aliquo peccato immundi erant, vallem cadaverum, ubi erant populi sepulcra, cineris, ubi projiciebantur cineres mundi, sicut de sacrificiis; vel immundi, sicut de domibus leprosorum, et hujusmodi, mortis, ubi malefactores occidebantur, usque ad angulum portae equorum Orientalis: non enim undique poterant equi ascendere propter montis asperitatem. Is 54: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende.

Tertio ponitur duratio: sanctum domini non evelletur, idest sanctuarium, scilicet templum, vel tota civitas, quae domino sanctificata erat. Supra 3: vocabunt jerusalem, solium domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in jerusalem. Is 33: tabernaculum quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur. Judaei exponunt hoc de aurea jerusalem, quod Hieronymus improbat in Glossa, et exponit de ecclesia quae in se et perfectos et imperfectos et peccatores colligit, qui significantur per loca immunda extra civitatem. Potest etiam aliter dici, id impletum fuisse sub esdra: unde habetur Nehemiae 3: quia inceperunt aedificare Hanameel, et ad litteram, forte aliquod spatium civitati addiderunt.

Quod dicitur in perpetuum manere, intelligitur, si non peccaverint. Supra cap. 18: si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.




Capitulus 32


170
(
Jr 32)



Lectio 1

Hic consolatur eos facto. Et primo designat prophetiae tempus ex regis tempore: in anno decimo Sedeciae regis Juda: ipse est annus octavus decimus Nabuchodonosor, ut colligitur ex his quae dicta sunt supra cap. 25: quia quartus annus joakim erat primus Nabuchodonosor. Ex urbis obsidione: tunc exercitus regis Babylonis obsidebat jerusalem. Is 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidione tuam. Et prophetae carcerem, ponens carceris miseriam: et jeremias propheta erat clausus in atrio carceris. Thren. 3: circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meum. Et assignat causam: quare vaticinaris? quia praedicabat urbis captionem: ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis. Regis captivitatem: et Sedecias rex Juda non effugiet de manu chaldaeorum. Et bellorum adversitatem. Si autem dimicaveritis...

Nihil prosperum habebitis. Supra 21: debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi, et percutiam habitatores civitatis hujus. Unde hoc capitulum, secundum historiam, est illi continuandum.

Secundo ponitur propheticum factum.

Et dixit jeremias: et primo ponitur emptio; secundo facti expositio, ibi, et dedi librum possessionis baruch; tertio expositionis confirmatio, ibi, et oravi ad dominum. Circa primum tria. Primo ponitur venditoris invitatio ad emendum, ponens revelatum sibi invitationis verbum: ecce Hanameel veniet ad te... Tibi enim competit. Ne tribus commiscerentur, praeceperat dominus ut possessiones venderentur illis qui essent de eadem cognatione, Num. 11, quod praecipue in possessionibus Levitarum observabatur. Ponit etiam invitantis adventum: et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum domini, quod non potest incassum ire. Num. 23: dixit, et non faciet; locutus est, et non implebit? secundo ponitur emptio, intellexi, prophetali spiritu; alias stultum videbatur tali tempore agrum emere: in quo etiam notatur prophetae obedientia. Supra 17: ego non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideravi, tu scis. Et ponitur pretii solutio: et appendi, in statera ponderis, septem stateres, idest siclos, quorum quilibet habet viginti obolos, Ezech. 45: argenteos, idem quod stateres. Tertio ponitur emptionis confirmatio: scripsi in libro, et signavi, sigillis venditoris, et testium, stipulationes, quando uno interrogante, et alio respondente, roboratur contractus, rata, idest ratificatio venditionis. Is 8: adhibui mihi testes fideles etc..


171

Lectio 2

Hic ponitur emptionis expositio. Et primo tradit librum in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris, qui venerant ad consolandum et consultandum, quia res ad omnes pertinebat.

Ezech. 12: egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans. Secundo indicitur diligens custodia: et praecepi baruch coram eis dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israel: sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, idest non sigillatus, ut quando mitterent, inspici posset. Os 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Tertio assignantur in custodiam: et pones illos in vase fictili. Haec dicit dominus. Hoc est quod jeremias supra dixit se intellexisse verbum dei. Zach. 8: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caelum dabit rorem suum, etc..


172

Lectio 3

Hic ponitur expositionis confirmatio: quia enim verbis prophetae non credebant, impetrat divinam super hoc revelationem, ut dubitationi eorum satisfaciat: unde primo ponitur prophetae oratio; secundo domini responsio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo commendat divinam justitiam; secundo proponit juste inflictam poenam; ibi, qui posuisti signa; tertio miratur praecepti praeteriti causam, ibi, et tu dicis mihi, domine deus. Justitia autem si adsit, facit hominem velle justa: unde ad executionem ipsius duo alia requiruntur, videlicet scire, et posse: unde ad perfectam executionem justitiae ostendit perfectionem scientiae, et potentiae. Et primo potentiae, ponens rerum creationem: ecce tu fecisti.

Supra 27: ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento; et dedi eam ei qui placuit in oculis meis. Et commendat potentiae perfectionem: non erit tibi difficile omne verbum, ex quo tam magna fecisti.

Lc 1: non erit impossibile apud deum omne verbum. Et subjungit justitiae executionem mixtam cum misericordia: qui facit misericordiam, reddens bonis praemia, in millibus, idest usque in mille generationes, in sinu filiorum, saltem in unam generationem, ut misericordia poenae praeemineat.

Exod. 20: ego sum dominus deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me. Et prorumpit in potentiae condemnationem, ex quo potentia in misericordiae justitiam vertitur: fortissime, inquantum omnia sustentat. Hebr. 1: portans omnia verbo virtutis suae. Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus Est. Magne, inquantum virtutem ejus multitudo creaturarum non exhaurit, quin infinita adhuc producere possit, potens, ad omnia faciendum.

Sapient. 12: subest enim tibi cum volueris, posse.

Dominus exercituum, quantum ad gubernationem, et praecipue rationalium, caelestium, terrestrium et infernorum. Job 25: numquid est numerus militum ejus? secundo ostendit perfectionem scientiae, primo communicans scientiae perfectionem: magnus consilio, idest perfectus in sapientiae dispositione, et incomprehensibilis cogitatu, humano. Job 36. Ecce deus magnus vincens scientiam nostram. Rom. 11: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. Secundo ponit justitiae executionem: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Job 34: oculi ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.


173

Lectio 4

Hic ponit poenam Judaeis inflictam ex divina justitia: quae ut ostendatur justa, tria facit. Primo ponit beneficiorum exhibitionem in liberatione miraculosa: usque ad diem hanc, tua signa complentur.

Vel tua fortitudo in salutem Israel, et aliorum apparet. Ps. 77: fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo thaneos. Et in habitatione opulenta: et dedisti eis terram hanc. Lev. 20: possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem, terram fluentem lacte et melle. Secundo ponit ingratitudinem: et ingressi sunt. Deut. 32: incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit deum factorem suum, et recessit a deo salutari suo. Is 1: filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Tertio poenae inflictionem: et evenerunt.

Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.


174

Lectio 5

Hic miratur divinam jussionem: et tu dicis mihi...p eme agrum? quod mirum est, cum non sit nunc tempus emendi. Ezech. 7: qui emit non laetetur, et qui vendit non lugeat: quia ira super omnem populum ejus.


175

Lectio 6

Hic ponitur domini responsio. Et primo proponit potentiam suam: numquid mihi difficile erit omne verbum? Gen. 18: quare risit Sara uxor tua dicens: numquid vero paritura sum anus? num deo quicquam est difficile? secundo ostendit ex tali potentia juste inflictam poenam, praedicens poenam: propterea haec dicit dominus.

Supra 19: erunt domus jerusalem, et domus regum Juda sicut locus tophet, immundae.

Et subjungit culpam, ostendens culpae continuitatem: erant enim facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua, quando exierunt de Aegypto. Supra 3: peccavimus nos, et patres nostri ab adolescentia nostra usque ad diem hanc. Ostendens etiam culpae universalitatem: quia in furore, et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam. 1 Paral. 11: propter malitiam. Is 3: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.

Supra 21. Posui faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait dominus.

Ostendens etiam culpae gravitatem quantum ad divinum contemptum, et verterunt ad me terga, per inobedientiam, ad modum contemnentium. Zach. 7: verterunt ad me scapulas recedentes, et aures suas aggravaverunt, ne audirent. Quantum ad sacrilegium in pollutione templi: et posuerunt idola.

Supra 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? et quantum ad sacrilegium junctum homicidio: et aedificaverunt excelsa.

Psal. 105: immolaverunt filios suos, et filias suas Daemoniis. Tertio promittit misericordiam.

Et primo tangit desperationem: et nunc propter ista, haec dicit dominus: quia quantum ad omnia potens sum: sicut potenter punivi, ita potenter liberabo. Dicitis, desperando, quod tradatur, supra 15: qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Secundo ponit promissionem: ecce ego vos: et primo promittit revocationem. Congregabo: Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Et promittit revocatis securitatem: et habitare eos faciam confidenter.

Supra 23: in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter. Secundo promittit reversis prosperitatem: et primo quantum ad bona spiritualia; secundo quantum ad temporalia, ibi, et plantabo eos in terra ista.

Circa primum tria. Primo promittit sanctitatem, scilicet obedientiam ad deum: et erunt mihi in populum.

Apoc. 21: ipsi populus ejus erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus. Et concordiam ad proximum: et dabo eis cor unum.

Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Secundo sanctitatis firmitatem: et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere, quantum ad fructum sanctitatis quem tetigerat, timorem quantum ad sanctitatis donum.

Is 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. Tertio sanctitatis acceptationem: et laetabor, idest acceptabo bona eorum Psal. 103: laetabitur dominus in operibus suis.


176

Lectio 7

Hic promittit bona temporalia: et primo firmam patriae habitationem: et plantabo, ut non facile evellantur, in veritate, sine simulatione, corde, quantum ad cognitionem, anima, quantum ad voluntatem.

Supra 24: aedificabo eos, et non destruam; plantabo eos, et non evellam. Et confirmat per similitudinem: quia haec dicit dominus: sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum. Baruch. 4: qui adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. Secundo promittit liberam rerum possessionem ponens possessionis plenitudinem: et possidebuntur agri. Is 34: usque in aeternum possidebunt eam: in generatione et generationem habitabunt in ea. Secundo contractuum libertatem: agri ementur pecunia. Psal. 125: in convertendo dominus captivitatem sion, facti sumus sicut consolati.




Capitulus 33


177
(
Jr 33)



Lectio 1

Hic ponitur consolatio specialiter ad duas tribus, et praecipue quantum ad jerusalem, ubi erat sedes regni, et sacerdotii: et circa hoc duo.

Primo ponit prophetiae titulum, in quo ponit prophetae carcerem: cum adhuc clausus esset in atrio carceris (Jr 33,1), a Sedecia. Secundo respectu praecedentis visionis secundo factae, promittentis auctoritatem: haec dicit dominus, facturus, sicut artifex praeparando materiam, formaturus, ducendo ad complementum formae, paraturus, ordinando ad finem: dominus nomen ejus: quia ipse singulariter dominus omnium Est. Psal. 82: quoniam nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram. Promissionis firmitatem, et magnitudinem: clama ad me, pro populo orans, et exaudiam te, non ut mala non inferam; sed ut post mala illata liberem. Et sic non est contrarium ei quod supra 7, dictum est: tu ergo noli orare pro populo hoc, et non assumas pro eis laudem, et orationem, et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Quia nescit, idest non posset humana conjecturatione suspicari. Is 48: audita tibi feci nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis. Secundo ponit prophetiae verbum: et primo ponitur promissio quo ad populum; secundo quo ad regnum, et sacerdotium, ibi, ecce dies veniunt (Jr 33,14).

Circa primum tria. Primo promittit inflictae plagae curationem; secundo cordis jucunditatem, ibi, haec dicit dominus: adhuc audietur in loco isto; tertio pacis tranquillitatem, ibi, haec dicit dominus exercituum, etc.. Circa primum tria. Primo tangit vulnus inflictum: quia haec dicit dominus, ad destructionem aedificiorum, ad domos. Thren. 2: praecipitavit dominus, nec pepercit, omnia speciosa Jacob, destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram. Et quantum ad occisionem hominum: et ad gladium venientium, in auxilium in jerusalem, vel de gentilibus, vel de regno duarum tribuum, et impleant, occasionaliter, quia ex eis fiduciam assumentes, restiterunt hostibus, et interfecti sunt, abscondens faciem, idest subtrahens protectionem. Ezech. 39: scient gentes quoniam in iniquitatibus suis capta sit domus Israel, et quod dereliquerit me, et quod absconderim faciem meam ab eis. Secundo promittit curationis beneficium in generali: ecce ego obducam eis cicatricem. Supra 30: obducam cicatricem tibi; et a vulneribus tuis sanabo te. Et in speciali quantum ad orationis exauditionem: et revelabo, implendo intentum, deprecationem, quia a me pacem adinvicem, et veritatem religionis petiverunt. Is 39: fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Quantum ad patriae restitutionem, et convertam. Supra 30: convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor. Quantum ad peccati remissionem, secundum purgationem a culpa, et emundabor. Ezech. 36: mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. Et secundum absolutionem a poena: et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum.

Psal. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

Tertio ponit liberationis fructum quantum ad divinam gloriam: et erit mihi in nomen. Supra 32: laetabor super eis, cum bene eis fecero. Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Quantum ad amicorum laetitiam: et in exultationem cunctis gentibus terrae. Psalm. 47: fundatur exultatione universae terrae, mons sion, latera Aquilonis, civitas regis magni.

Quantum ad invidorum angustiam, et pavebunt, isa. 26: videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret.


178

Lectio 2

Hic promittit ejus jucunditatem: et primo temporalem, vox gaudii (Jr 33,11). Supra 25: perdam ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae, et lumen lucernae. Secundo spiritualem expressam divinis laudibus: vox dicentium: confitemini domino. Is 51: gaudium, et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Tob. 13: per omnes vicos ejus, alleluja cantabitur. Et in oblationibus; et portantium vota in domum domini, isa. 19: colent eum in hostiis, et in muneribus, et vota vovebunt domino, et solvent. Tertio assignat rationem: reducam enim conversionem terrae. Thr. Ult.: innova dies nostros sicut a principio.


179

Lectio 3

Hic promittit eis pacis tranquillitatem, quam significat per securam patriae habitationem: transibunt greges ad manum numerantis; quasi dicat: tantam securitatem potientur quod oves suas libere numerare poterunt. Ezech. 34: in pascuis uberrimus pascam eos, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum.


180

Lectio 4

Hic ponitur consolatio quantum ad regnum, et sacerdotium: et primo promittitur utriusque restitutio; secundo ponitur promissionis confirmatio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam (Jr 33,19).

Circa primum duo. Primo promittit restaurationem regni; secundo sacerdotii, ibi, et de sacerdotibus, et de Levitis non interibit vir (Jr 33,18).

Circa primum tria.
Primo designat temporis congruitatem: ecce dies veniunt (Jr 33,14), scilicet gratiae, et suscitabo, implebo, verbum bonum, quod promisi de regni restauratione. Os 1: et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendet de terra. Quod impletum est in christo.

Secundo regni conditionem quantum ad regiminis nobilitatem: in diebus illis germinare faciam David germen justitiae (Jr 33,15), christum, qui est ipsa justitia. Is 11: egredietur virga de radice jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et faciet judicium: in primo adventu pro mundo, in secundo de mundo, justitiam, docens verbo, implens in se facto, et in aliis gratiae dono. Psalm. 118: feci judicium, et justitiam.
Et quantum ad regiminis utilitatem in populi salutem: in diebus illis salvabitur Juda (Jr 33,16), quantum ad eos qui crediderunt in primo, et credent in secundo adventu. Os 1: salvabo eos in domino deo suo. In pacis securitate: et Israel habitabit confidenter. Is 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Et in verae fidei confessione: et hoc est nomen... Dominus justus noster (Jr 33,16). Psalm. 118: justus es, domine, et rectum judicium tuum.

Tertio ponit regni durationem: quia haec dicit dominus, non interibit de David vir (Jr 33,17), christus et regnum ipsius. Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.


181

Lectio 5

Hic ponit restaurationem sacerdotii. Et sicut regnum restauratur in ipso christo, et in membris ejus, ita et sacerdotium. Ipse enim sicut rex, ita et sacerdos Est. Psal. 109: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech.

Et membra sua reges et sacerdotes fecit. Apoc. 5: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes.

Eph. 5: seipsum obtulit hostiam deo in odorem suavitatis. Et membra ipsius, spirituales hostias deo offerre facit. Ezech. 44: sacerdotes et levitate filii Sadoch, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me: ipsi accedent ad me, ut ministrant mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem: ait dominus deus.


182

Lectio 6

Hic ponitur promissionis confirmatio: et primo ex creaturarum duratione: si irritum potest fieri pactum meum cum die, quasi dicat: non potest esse irritum usque ad finem mundi. Psalm. 88: ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli. Secundo earum multitudinem: sicut enumerari non possunt stellae caeli, nisi a solo deo, ita et numerus electorum soli deo est cognitus. Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris.


183

Lectio 7

Hic repellit hostium irrisionem. Et primo ponitur insultatio: duae cognationes, scilicet regalis, et sacerdotalis, vel decem et duarum tribuum.

Psalm. 70: qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum dicentes: deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. Secundo ponitur improbatio: haec dicit dominus. Rom. 11: numquid repulit deus populum suum? absit, etc..




Capitulus 34


184
(
Jr 34)



Lectio 1

Quia Judaei adeo obstinati erant quod nec terrebantur tristibus, nec flectebantur laetis, decenter ejus comminationem et consolationem, et tertio contradictionem audientium ostendit: et primo in transgressione sententiae; secundo in destructione Scripturae, cap. 36: et factum est in anno quarto joakim filii josiae regis Juda; tertio in persecutione prophetae, cap. 37: et regnavit rex Sedecias filius josiae pro jechonia filio joakim.

Circa primum duo. Primo convincuntur de transgressione, facto; secundo, exemplo, 35 cap.: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.

Ostendit autem eos transgressores ex hoc quod etiam pactum quod ipsi cum deo fecerant de liberatione servorum secundum legem, non servaverunt. Dividitur autem in partes duas. Primo ponitur quoddam alleviamentum malorum post foederis pactionem secundo ponitur comminatio post pacti initi transgressionem, ibi, verbum quod factum est ad jeremiam a domino.

Circa primum duo. Primo ponit prophetiae titulum, in quo describit tempus: quando Nabuchodonosor. Supra 1: ecce ego congregabo omnes cognitiones regnorum Aquilonis, ait dominus; et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum jerusalem, etc.. Secundo ponit prophetale verbum: haec dicit dominus: et facit tria. Primo ponit comminationem pro culpis praeteritis quantum ad destructionem civitatis; ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni. Psalm. 73: incenderunt igni sanctuarium tuum, in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Et quantum ad captivitatem regis: et tu non effugies, Thren. 2: non fuit in diebus furoris domini qui effugeret, et relinqueretur.

Secundo ponit pro pacto inito remunerationem: attamen audi... Non morieris. Hoc quidem non fuit impletum, quia in pacto non mansit, fuitque confusione mortuus quoniam medicinam laxativam in convivio acceperat. Habac. 2: vae qui potum dat amico suo, miscens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus. Et tamen quantum ad hoc potest dici impletum quod non fuit hostili gladio interfectus. Supra 22: non plangent eum, vae, frater, et vae, soror. Non concrepabunt ei, vae, domine, et vae, inclyte.

Tertio tangit imminentem tribulationem, ut promissio sit acceptior: quia verbum hoc ego locutus sum. Habac. 1: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.


185

Lectio 2

Hic ponitur comminatio post pacti transgressionem: et primo ponitur pacti transgressio; secundo contra transgredientes comminatio ibi, et factum est verbum ad jeremiam a domino. Circa primum tria. Primo ponitur pactio: postquam percussit rex Sedecias foedus, et etiam postquam fregit, ut dimitteret unusquisque, secundum legem.

Exod. 21: si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.

Et Levit. 25, prohibetur quod retineant de fratribus suis ut servos, neque opprimant per potentiam in servitute famulorum; sed quasi mercenarii, et coloni sint. Secundo ponitur pacti ad tempus observatio: audierunt igitur, et dimiserunt. Psal. 105: cito fecerunt, obliti sunt operum ejus, et non sustinuerunt consilium ejus. Tertio ponitur pacti transgressio: et conversi sunt deinceps.

Os 7: reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus.


186

Lectio 3

Hic comminatur contra transgredientes. Et primo ponit culpam patrum, ponens pactionem: ego percussi foedus. Supra 31: non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt etc.. Et transgressionem: et non audierunt.

Supra 11: non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in pravitate cordis sui mali. Et culpam filiorum, ponens pactionem: et conversi, a transgressione patrum, in domo, in templo. Is 64: domus sanctificationis nostrae, et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, etc.. Et transgressi estis, et commaculastis nomen meum, transgrediendo. Exod. 20: ne assumas nomen dei tui in vanum. Ezech. 36: non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis, in gentibus ad quas intrastis. Secundo comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: et circa hoc duo. Primo ponit comminationem communiter quantum ad omnes, praedicens occisionem: ecce ego praedico libertatem, ut libere occidamini.

Supra 15: qui ad gladium, ad gladium; qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et reliquiarum servitutem: et dabo viros... Vitulum; idest, quod pactum per divisionem vituli firmaverunt sacrificando deo. Unde inolevit iste usus loquendi: percutere, vel ferire foedus. Thren. 1: dedit me dominus in manu de qua non potero effugere. Praedicit etiam devorationem cadaverum: et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli. Ps. 73: posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

Et quantum ad principes specialiter: et Sedeciam regem Juda, et principes ejus. Deut. 28: ducet te dominus, et regem tuum quem constitues super te, in gentem quam ignoras tu, et patres tui. Qui recesserunt a vobis, aut alieni habebantur.

Infra 37: secundo ponit expletionis ordinem: ecce ego praecipio. Supra 12: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis, posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me.




Capitulus 35


187
(
Jr 35)



Lectio 1

Hic convincit eos de transgressione, exemplo quorumdam obedientium. Et primo ponitur obedientiae experimentum; secundo ponitur inobedientium condemnatio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo ponitur experiendi jussio a domino ad prophetam: vade ad domum Rechabitarum, qui dediti erant studio Scripturae, et ideo a vino abstinebant, de quibus 1 Paral. 2: cognationes Scribarum habitantium in jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt cinaei qui venerunt de calore patris domus Rechab. Exedram, quasi cameram extra principalem aedem.

Dabis, probans eorum obedientiam. Supra 6: probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies, et probabis vias eorum. Et assumpsi... Et introduxi eos in domum domini ad gazophylacium, in quo divitiae templi conservabantur. Gaza, divitiae, phylaxa, conservatio in Graeco dicitur. Maasiae, qui tempore David hoc ministerium acceperat: 1 Paralip. 24: vestibuli, atrii. Quia enim domus ante cameram principum, ubi vestes custodiuntur, vestibulum dicitur, inolevit usus ut omne atrium, vestibulum dicatur. Calices, ad aquam. Bibite vinum, ut experimentum sumat mysteriorum.

Proverb. 9: comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Tertio ponitur obedientiae protestatio, qui responderunt. Et primo inducitur paterna jussio de non bibendo vino, non bibetis. Eccl. 2: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. Et de paupertate, ne solicitudine temporalium, sapientiae studium intermitterent. Et domum non aedificabitis. 2 corinth. 6: tamquam nihil habentes et omnia possidentes.

Secundo ponitur adimpletio: obedivimus ergo.

Prov. 3: fili mi ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat. In tabernaculis.

Sapient. 11: in locis desertis fecerunt casas. Tertio excusatur necessaria transgressio: cum autem ascendisset Nabuchodonosor etc..


188

Lectio 2

Hic ponitur inobedientium condemnatio. Et primo comparantur diversa merita; ubi ponitur inobedientiae admiratio: numquid non recipietis disciplinam? etiam flagellis, et exemplis. Supra 2: frustra percussi filios vestros; disciplinam non susceperunt. Ponitur etiam admirationis ratio, praevaluerunt; quasi dicat: majorem efficaciam habuerunt sermones patris carnalis quam patris spiritualis. Hebr. 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos; num multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? et comparationis probatio: quia illis obedientibus hi non obedierunt: ego autem locutus sum ad vos. Supra 7: locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis; vocavi vos, et non respondistis mihi.

Secundo promittuntur diversa praemia. Et primo promittit inobedientibus poenam: idcirco haec dicit dominus. Proverb. 1: quia vocavi et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit etc.. Secundo obedientibus misericordiam: domui autem Rechabitarum dixit jeremias. 1 Reg. 15: melior est obedientia quam victimae, et auscultare quam offerre adipem arietum.




Capitulus 36


189
(
Jr 36)



Lectio 1

Hic primo ponitur Scripturae descriptio; secundo Scripturae destructio, ibi, rex autem sedebat in domo hyemali; tertio restauratio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo ponit scribendi praeceptum: tolle volumen. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Secundo ponit Scripturae fructum: si forte audiente domo Juda. Ezech. 33: si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet et non morietur. Tertio Scripturae ministrum: vocavit ergo jeremias baruch. Apoc. 1: quod vides scribe in libro, et mitte septem ecclesiis quae sunt in Asia.


190

Lectio 2

Hic primo ponitur denuntiatio ad plebem; secundo ad principes, ibi, cumque audisset michaeas; tertio ad regem, ibi, igitur cum audissent omnia verba. Circa primum primo ponitur denuntiandi praeceptum: ego clausus sum. 2 Tim. 2: labora sicut bonus miles christi jesu. Phil. 1: ut plures e fratribus in domino, confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum dei loqui. Secundo ponitur denuntiandi modus quantum ad locum, in domo domini, qui est locus devotionis. Is 56: domus mea domus orationis vacabitur cunctis populis, ait dominus deus. Quantum ad tempus, in die jejunii, quod est tempus contritionis. Is 58: nonne hoc est magis jejunium quod elegi? dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes.

Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos, vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Quantum ad audientes, audiente populo. Quantum ad advenas: insuper et audiente universo Juda, qui veniunt de civitatibus suis. Tertio ponit denuntiationis fructum, ponens utilitatem: si forte cadat oratio eorum in conspectu domini, idest acceptetur. Et consequentem sanctitatem: et revertatur unusquisque a via sua pessima, quoniam magnus furor, et indignatio Est. 4 Reg. 2: magna ira domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.

Quarto ponitur praecepti complementum quantum ad actum: et fecit baruch. Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Quantum ad tempus. Factum est autem in anno quinto joakim.

Joel 2: sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera.

Quantum ad locum: legitque baruch... In introitu portae novae, quam fecerat joas. 2 Paral. 27: in vestibulo superiori, idest in superiori parte atrii, in quo sacerdotes immolabant. 2 esdrae 9: legerunt in volumine domini dei sui quater in die, et quater in nocte.



Aquinatis: in Hieremiam 168