Aquinatis: in Hieremiam 191

191

Lectio 3

Hic ponitur denuntiatio ad principes: et primo ponitur de Scriptura prophetiae, facta significatio ad principes: et nuntiavit eis michaeas. Apoc. Ult.: qui audit dicat: veni. Secundo Scripturae petitio: miserunt itaque omnes principes ad baruch...

Dicentes volumen ex quo legisti populo sume in manu tua: mystice, in operatione.

Eccle. 9: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Apportatio, tulit ergo. Tertio ponitur Scripturae recitatio: et dixerunt ad eum: sede, et lege haec in auribus nostris. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium dei vobis. Et lectionis effectus: igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt.

Supra 23: numquid non verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit dominus, et quasi malleus conterens petras?


192

Lectio 4

Hic ponitur denuntiatio ad regem et primo ponitur denuntiationis praeparatio: exponunt enim denuntiandi propositum: nuntiare debemus: quia ipse potest peccata populi corrigere. Proverb. 20: rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Perscrutantur editionis modum: unde primo ponitur quaestio: et interrogaverunt eum, dicentes: indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus; ut ex modo scirent, utrum divino spiritu edita Scriptura esset. 1 joan. 4: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus an ex deo sint: quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum.

Et ponitur responsio: dixit autem baruch: ex ore suo loquebatur quasi legens, sine impedimento et praemeditatione. Matth. 10: nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Supra 1: ecce dedi verba mea in ore tuo, etc.. Et datum absconsionis consilium, abscondere, timentes de pertinacia et crudelitate regis. 3 Reg. 18: numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim, cum interficeret jezabel prophetas domini, quod absconderim de prophetis domini centum viros, quinquagenos, et quinquagenos in speluncis, et paverim eos pane et aqua? et nunc tu dicis: vade et dic domino tuo: adest elias, ut interficiat me? secundo ponitur denuntiatio: et ingressi sunt. Sapient. 6: ad vos ergo, o reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, ne excidatis. Tertio ponitur Scripturae recitatio: misitque rex judi; job 29: cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator.


193

Lectio 5

Hic ponitur Scripturae destructio: et circa hoc duo. Primo ponitur Scripturae destructio; secundo scribentium persecutio, ibi, et praecepit rex jeremiel. Circa primum tria. Primo ponitur dispositio ad destructionem: posita erat arula coram eo plena prunis in domo hyemali: habebat enim propter delicias domos speciales ad hyemem et aestatem. Amos 3: percutiam domum hyemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae.

Secundo ponitur destructio: cumque legisset judi tres pagellas, parvas paginas, scalpello, cultello, quo parabat pennam. Is 30: auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie vestra sanctus Israel. Et sic fecerunt quod facere non debuerunt, omiserunt etiam quod facere debuerunt. Et non timuerunt, exemplo josiae. 4 Reg. 32: cum audisset rex verba libri legis, scidit vestimenta sua, etc.. Tertio ponitur principum contradictio: verumtamen elnathan, et Dalajas, et Gamarias contradixerunt regi. Simile 2 Reg. Ult.: obtinuit sermo regis verba joab, et principum ejus, etc..


194

Lectio 6

Hic ponitur scribentium persecutio: et primo ponitur iniquum praeceptum, ut comprehenderent; secundo ponitur divinum auxilium: abscondit autem eos dominus; et fecit quod inveniri non possent.

Psalm. 33: custodit dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.


195

Lectio 7

Hic ponitur Scripturae restauratio: et primo ponitur restaurandi praeceptum, rursum tolle. Supra 1: pugnabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait dominus, ut liberem te. Secundo destruenti comminatur interitum, ibi, et ad joakim regem Juda dices.

Unde arguit culpam: tu combussisti. Prov. 29: viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Et comminatur poenam: propterea haec dicit dominus: regalis successionis terminationem: non erit ex eo qui sedeat super solium David. Supra 22: non erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda. Cadaveris abjectionem: cadaver ejus projicietur, sepultura asini. Is 14: tu autem projectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus et obvolutus, cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci. Subditorum destructionem quantum ad domesticos: visitabo contra eum et contra semen ejus. Psalm. 88: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.

Et quantum ad alios: et adducam super eos, et super habitatores jerusalem, et super viros Juda omne malum. Is 43: ego dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Ego dominus faciens omnia haec. Tertio ponit praecepti complementum: jeremias autem tulit volumen aliud.

Sap. 7: sapientia autem vincit malitiam.




Capitulus 37


196
(
Jr 37)



Lectio 1

Hic ostenditur contradictio ex prophetae persecutione: et primo ponitur persecutio ipsius propter falsam suspicionem; secundo propter veram praedicationem, cap. 38: audivit autem Saphatias filius mahan. Circa primum tria. Primo ponit suspicionis occasionem; secundo ponit suspicionem, ibi, cumque pervenisset ad portam beniamin; tertio persecutionem, ibi, et apprehendit jeremiam prophetam. Circa primum duo. Primo ponitur occasio sumpta ex prophetae verbo; secundo occasio sumpta ex ipsius facto, ibi: cumque pervenisset etc.. Circa primum duo. Primo ponitur consultatio; secundo ponitur prophetae displicens illis responsio, ibi, et factum est verbum domini ad jeremiam. Circa primum tria. Primo describit consultantium conditionem: quem constituit regem Nabuchodonosor: 1 Reg. 24. Et non obedivit, ut tributum regi Babylonis solveret, et a peccatis cessaret.

Matth. 22: reddite quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei, deo. Servi, familiares, populus. Eccli. 10: secundum judicem populi, sic et ministri ejus, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. Secundo ponitur consultatio: et misit rex... Dicens: ora pro nobis, ut indicet nobis quid agere debeamus ut ab hostibus liberemur. Is 37: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Tertio ponitur consultantis ratio: fiduciam enim sumpserant ex prophetae libertate, quem nondum afflixerant: jeremias autem ambulabat in medio populi: et ex obsidionis solutione: igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto: exiverat enim rex Aegypti ut liberaret Judaeos. Quo devicto tamen exercitus rediit. Is 36: ecce confidis super baculum arundineum confractum istum: super Aegyptum, etc..


197

Lectio 2

Hic ponitur prophetae responsio. Et primo excludit Aegyptiorum auxilium: ecce exercitus Pharaonis.

Is 30: Aegyptus frustra et vane auxiliabitur.

Secundo praedicit chaldaeorum reditum: et redient chaldaei. Nolite decipere, falsa spe. Thren. 1: vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. Tertio excludit impedimentum: sed si percusseritis. Deut. 32: quomodo persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia? nonne ideo quia dominus deus tuus vendidit eos et dominus conclusit illos?


198

Lectio 3

Hic ponit occasionem sumptam ex facto: et divideret ibi possessionem, quam emerat: idest distingueret ab aliis agris: vel distribueret aliis, ut ipse sine solicitudine remaneret. 2 corinth. 6: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.


199

Lectio 4

Hic ponitur falsa suspicio. Psalm. 26: insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.


200

Lectio 5

Hic ponitur persecutio in tribus. In captione.

Thren. 3: venatione ceperunt. In flagellatione, caesum. Simile Act. 8: Hebr. 11: ludibria, et verbera experti. Et in carceratione: itaque ingressus est jeremias in domum laci. Psal. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum.

Ergastulum, et est proprie carcer in quo damnatur quis ad aliquod opus. Secundo ponitur liberatio, mittens; et circa hoc tria. Primo ponitur liberationis occasio, ponens regis interrogationem: putasne est sermo a domino? scilicet praenuntians futura, tibi revelatus. Is 8: numquid non populus a deo suo requirit visionem pro vivis ac mortuis? et ponit responsionem: et dixit jeremias. 3 Reg. 14: ego autem missus sum ad te durus nuntius. Secundo ponitur liberationis petitio: et dixit jeremias ad regem: ubi monstrat injustam poenam; quid peccavi? job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Excusat impositam culpam: ubi sunt prophetae vestri? quasi dicat: patet eorum falsitas, et mea veritas. Jam enim exercitus chaldaeorum reversus erat, quem illi reversurum negaverant. Supra 28: propheta, qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, tunc scietur propheta quem misit dominus in veritate. Et petit misericordiam: nunc ergo audi, obsecro. Proverb. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Eccli. 6: verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos; et lingua eucharis in bono homine abundabit.

Tertio ponitur petitionis impetratio: praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, quod addi noluit, vestibulo, idest atrio.




Capitulus 38


201
(
Jr 38)



Lectio 1

In parte ista ostenditur persecutio prophetae propter veram praedicationem: et dividitur in tres partes. Primo ponit praedicationem, loquebatur: quamvis enim esset in carcere, multi tamen veniebant ad eum; in quo comminatur remanentibus mortem: quicumque manserit in civitate hac, morietur.

Et promittebat fugientibus salutem: qui autem profugerit...

Vivet. Urbis captionem: tradendo tradetur.

Et haec tria posuit supra 21: unde videtur continuari, secundum historiae ordinem, ad illud.

Secundo ponit persecutionem: ubi ponit principum impiam petitionem: petunt enim mortem: et dixerunt principes. Sap. 2: circumveniamus justum quoniam contrarius est operibus nostris. Accusant praedicationem: de industria enim dissolvit manus virorum: quod est contra officium prophetale.

Is 35: confortate manus dissolutas, et debilia genua roborate. Et pervertunt intentionem: siquidem homo iste non quaerit pacem. Gal. 4: ergo inimicus factus sum, verum dicens vobis? nolebat autem jeremias auferre cor resistendi; sed propter bonum, et salutem populi, ex jussu domini, illa dicebat. Ponit etiam stultam regis exauditionem: et dixit rex Sedecias. Unde non excusatur, quamvis minus peccaverit. Joan. 19: propterea qui tradidit me tibi, majus peccatum habet. Ponit etiam solicitam executionem: tulerunt ergo jeremiam, et projecerunt eum in lacum, cisternam sine aqua. Psalm. 87: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. Et designat prophetae intromissionem: descendit itaque jeremias in coenum. Psalm. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Tertio ponitur liberatio. Hic duo ponit. Primo quod liberatur a carcere; secundo quod liberatur a mortis timore, ibi, et misit rex Sedecias, et tulit ad se jeremiam. Circa primum quatuor. Primo describit petentem, Abdemelech, idest servus regis significans; quod dicit propter humilitatem. Rom. 1: Paulus servus christi jesu, etc.. Aethiops, propter carnis mortificationem.

Psalm. 67: Aethiopia praeveniet manus ejus deo. Cant. 1: nigra sum, sed formosa.

Vir, propter animi virtutem, eunuchus, propter castitatem.

Matth. 19: sunt eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui erat in domo regis, Philip. 3: nostra conversatio in caelis Est. Sap. 3: spado qui non est operatus per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo dei acceptissima. Secundo ponit petitionem, designans petitionis locum: porro rex sedebat in porta beniamin, quae scilicet ducebat in tribum beniamin.

Et ponit petitionem, et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem...

Non sunt enim panes ultra in civitate; quasi dicat: ex quo inclusus est, panis defecit. Vel non erat necessarium includi, cum omnes obsessi, et in penuria simus. Sap. 11: per quae quis peccat, per haec et torquetur. Tertio ponitur impetratio: praecepit itaque rex. Quarto ponitur executio: assumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis... Et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, propter tribulationes quas sustinuerunt. Heb. Ult.: mementote praepositorum qui vobis locuti sunt verbum dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Vel quia, ad litteram, molliores sunt. Per funiculos, praeceptorum dei. Eccl. 4: funiculus triplex difficile rumpitur.

In vestibulo carceris, idest in atrio. Dicitur enim vestibulum, domus ante cameram regis, ubi custodiuntur vestes: unde omne atrium, vestibulum dicitur.


202

Lectio 2

Hic liberatur a timore mortis, concessa sibi securitate a rege. Et primo ponitur securitatis pactio; secundo pacti observatio, ibi, mansit vero jeremias in vestibulo carceris. Circa primum duo.

Primo ponitur mutua petitio. Petit enim rex divinum responsum, vel consilium, interrogo. 3 reg.

Ult.: iterum atque iterum te adjuro ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine domini. Et propheta petit securitatis promissum: dixit autem jeremiam ad Sedeciam. Lc 22: si vobis dixero, non credetis mihi etc.. Potest enim legi interrogative vel remissive. Secundo ponitur mutua solutio. Primo enim rex dat securitatis promissum: juravit ergo rex Sedecias... Si occidero, male mihi accidat. Is 42: ego dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam et servavi te. Secundo propheta dat salutis consilium. Et circa hoc quatuor facit. Primo ponitur salubris prophetae exhortatio: et dixit jeremias.

Et datur regi optio eligendi bonum vel malum.

Eccl. 15: ante hominem vita et mors, bonum et malum, et quod placuerit ei, dabitur illi. Secundo ponitur regis excusatio: et dixit rex... Solicitus sum propter Judaeos, quorum bona destruxerat propter hoc quod ad chaldaeos confugerant.

Supra 9: unusquisque a proximo suo se custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quoniam omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Tertio ponitur responsionis exclusio: respondit jeremias: in qua excludit timorem, si consilium audiat: non te tradant. Is 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ponit comminationem, si audire contemnat: quod si nolueris. Comminatur autem mulierum insultationem: ecce omnes mulieres dicent. Insultando autem improperant stultum amicorum consilium: seduxerunt, quantum in se fuit, et praevaluerunt, quia eis credidisti, pacifici tui, qui pacem tibi promittebant. Is 3: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Consequens damnum: demerserunt te in coeno, peccati, in lubrico, poenae. Psalm. 34: fiant viae illorum tenebrae et lubricum. Et eorum recessum: et recesserunt a te. Eccli. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.

Comminatur etiam captionem familiae: et omnes uxores. Is 39: de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et personae propriae: et tu non effugies. Thren. 2: non fuit in die furoris domini, qui effugeret et relinqueretur.

Comminatur etiam urbis captionem: et civitatem hanc comburet igni. Amos 1: succendam ignem in muro rabaa, et devorabit aedes ejus. Quarto petitur a rege consilii dati occultatio: dixit ergo Sedecias ad jeremiam.

Et circa hoc tria facit. Primo petit occultari consilium, nullus sciat. Tob. 12: sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem dei revelare et confiteri honorificum Est. Secundo docet celandi modum: si autem audierint principes, ut veritatem taceat, et falsum non dicat. Prov. 10: qui moderatur labia sua prudentissimus Est. Tertio ponitur petitionis complementum: venerunt ergo omnes principes ad jeremiam. Prov. 11: qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem amicus est, caelat amici commissum.


203

Lectio 3

Hic ponitur petitionis observatio, in vestibulo non missus in lacum, secundum petitionem suam.




Capitulus 39


204
(
Jr 39)



Lectio 1

Hic ponitur instructio reliquiarum populi, post ipsius populi captivitatem. Et dividitur in tres partes. In prima ponitur captivatio; in secunda reliquiarum conservatio, cap. 40: sermo qui factus est ad jeremiam a domino; tertio reliquiarum instructio, cap. 42: et accesserunt omnes principes bellatorum. Circa primum duo. Primo ponitur populi captivatio; secundo quorumdam liberatio, ibi, et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant.

Circa primum tria. Primo ponit obsidionem, et obsidebant. Is 29: circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.

Secundo ponit captionem urbis: undecimo anno, mense quarto, scilicet Julio. Tamen combusta est mense quinto, septima die mensis: sicut habetur 2 Reg. Ult.: quinta mensis. Contra 2 Reg. Ult.: dicitur, quod nona mensis. Et potuit esse quod quinta die coeperunt homines fugere prae fame; et nona, civitas aperta est, custodibus ablatis. Et quia primo ceperunt antemurale; et tunc habebant urbem quasi captam; et postea ceperunt urbem: unde sequitur: sederunt in porta media, idest in medio duorum murorum; vel quae erat inter duas portas ex eadem parte civitatis. Supra 1: ponet unusquisque solium suum in introitu portarum jerusalem, et super muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda. Ponit etiam captionem regis designans fugam: cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt, et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, qui conjungebantur muro civitatis juxta domum regis, et cingebant hortum regium, inter quos erat et via, et porta secundum aequidistantiam ab utroque. Thren. 1: facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.

Et subjungit captionem: persecutus est autem eos exercitus chaldaeorum. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Tertio ponit captorum condemnationem: et primo regis, et principum, in occisionem, et captum, regem, adduxerunt ad Nabuchodonosor, scilicet in sententiae pronuntiationem: et locutus est ad eum judicia.

Ezech. 10: judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Et executionem sententiae principum, et occidit. Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Et oculorum caecitatem: oculos quoque Sedeciae eruit... Ut duceretur in Babylonem. 4 Reg. 25, idem. Secundo condemnationem urbis in destructionem: domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt chaldaei igni. Thren. 2: praecipitavit omnia moenia ejus dissipavit munitiones ejus. Tertio condemnationem plebis in transmigrationem: et reliquias populi transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. Baruch. 4: delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex directus ab inimicis.


205

Lectio 2

Hic ponit quorumdam liberationem. Primo pauperum qui nihil penitus habebant..., et dedit eis vineas, et cisternas, quia terra penuriam in aquis patitur. Supra 5: verumtamen in diebus illis, ait dominus, non faciam vos in consummationem.

Secundo liberationem justorum. Primo prophetae, ponens jussionem: praeceperat, et executionem: misit ergo in domum, suam. Proverb. 11: justus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo. Ibid. 10: quod timet impius, veniet super eum, desiderium suum justis dabitur.

Et cap. 16: cum placuerint domino viae hominis, etiam inimicos ejus convertet ad pacem. Secundo liberationem eunuchi: ad jeremiam autem factus fuerat sermo domini. Et primo promittit liberationem ab hostium dominio: et non traderis. Sap. 10: custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum. Secundo ab occisionis gladio: et gladio non cades. Psal. 90: cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit.

Supra 17: benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus. Eccl. 2: crede deo, et recuperabit te, et dirige viam tuam, et spera in illum.




Capitulus 40


206
(
Jr 40)



Lectio 1

Posita destructione urbis, et populi captivitate, ponit reliquiarum salutem. Et primo ponitur populi congregatio; secundo congregati populi disturbatio, cap. 41: et factum est in mense septimo.

Circa primum duo. Primo ponitur congregatio; secundo quarumdam insidiarum revelatio, quae pacem populi perturbabant, ibi, johanan autem filius caree.

Circa primum tria. Primo ponitur congregatio populi quantum ad prophetam; secundo quantum ad principes, ibi, cumque audissent omnes principes exercitus... Venerunt ad Godoliam; tertio quantum ad plebem, ibi, sed et omnes Judaei. Circa primum quatuor. Primo ponitur liberationis praenuntiatio.

Sermo qui factus est ad jeremiam.

Cum nullus sermo sequatur, intelligitur hoc primum sermone revelatum quod postea opere narratur expletum. Psalm. 68: exaudivit pauperes, et vinctos suos non despexit. Secundo ponitur prophetae liberatio: tollens ergo princeps militiae jeremiam. Et assignat rationem, veritatem scilicet prophetae: dominus deus tuus locutus est, per te.

Amos 3: non est malum in civitate quod dominus non fecerit. Et ponit liberationem: nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis. Psalm. 106: eduxit eos de tenebris, et umbra mortis, et vincula eorum disrupit. Tertio datur ei optio, utrum vadat in Babylonem, vel cum Godolia remaneat, vel quocumque placeat, pergat: si placet.

Genes. 13: ecce terra in conspectu tuo etc..

Proverb. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.

Et ponitur provisio sibi facta: dedit quoque ei magister militiae cibaria. Jud. 14: de comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.

Quarto ponitur prophetae electio: venit autem jeremias ad Godoliam. Ideo non in chaldaeam ivit, quia illi habebant ad consolationem Danielem et ezechielem. Is 6: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; ut praedicarem annum placabilem domino, et diem ultionis deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, et ponerem consolationem lugentibus sion.


207

Lectio 2

Hic ponitur congregatio principum: et primo ponitur eorum congregatio: cumque audissent omnes principes exercitus... Venerunt ad Godoliam.

Eccl. 10: rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium.

Secundo ponitur congregatorum assecuratio: et juravit eis Godolias... Nolite timere. 2 Petri 2: servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Tertio ostendit securitatis modum, ecce ego; quasi dicat: ego sustinebo totum onus, ut vos in pace sitis. 1 Cor. 4: nos stulti propter christum, vos autem prudentes in christo.

Is 53: vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Joan. 10: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis.

Sed et omnes Judaei qui erant in Moab etc.. Hic ponitur congregatio plebis. Ps. 146, dispersiones Israelis congregavit.


208

Lectio 3

Hic ponitur insidiarum machinatio: et primo facta a principibus communiter: scito quod Baalis, qui adhuc chaldaeis resistebat. Et non credidit, credens dolosis verbis Ismahelis. Prov. 14: innocens credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. Secundo facta a quodam specialiter, johanan. Et primo excogitatio: ibo. Prov. 11: in bonis justorum exaltabitur civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Secundo ponitur repulsio: et ait Godolias. Supra 11: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium.




Capitulus 41


209
(
Jr 41)



Lectio 1

Hic ponitur congregati populi disturbatio per nequitiam Ismahelis: et primo ponitur quorumdam fraudulenta occisio; secundo cadaverum intumulatio, ibi, lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum... Ipse est quem fecit rex Asa; tertio aliorum violenta captivatio, ibi, et captivos duxit. Circa primum duo.

Primo ponitur occisio ducis et familiarium; secundo occisio quorumdam peregrinorum, ibi, secundo autem die etc.. Circa primum tria. Primo ponit simulatae pacis dolum: de semine regali, propter quod invidia movebatur adversus eum quem videbat Judaeis praepositum, se a regno excluso. Eccli. 6: est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Secundo ponit patratum ducis homicidium: surrexerunt, de mensa, decem viri, et percusserunt, aliis nihil tale suspicantibus. 2 Reg. 3: nequaquam ut mori solent ignavi mortuus es Abner. Tertio ponit occisionem familiarium: omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia... Percussit. Eccli. 10: ab una scintilla augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis.


210

Lectio 2

Hic ponit occisionem peregrinorum: et primo describit eorum conditionem quantum ad luctum, rasi barba, Thren. 1: sacerdotes ejus gementes.

Baruch 4: adduxit mihi deus luctum magnum, etc.. Et quantum ad votum: munera, habebant, thus, quod in omni oblatione offerebatur. Levit. 2: in domo domini, idest in loco templi. Is 19: colent eum in hostiis, et muneribus, et vota vovebunt domino, et solvent.

Secundo ponit occisionem, praemittens dolum in tristitiae simulatione: egressus et plorans, Eccli. 12: et si humiliatus vadat curvus, abjice animum tuum, et custodi te ab illo.

Et in fraudulento consilio: cum autem occurrisset.

Prover. 26: lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. Et subjungit homicidium: qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel. Thren. 3: lapsa est in lacum vita mea, posuerunt lapidem super me.

Os 4: sanguis sanguinem tetigit. Tertio ponit quorumdam liberationem, propter promissionem divitiarum quas se habere dicebant: decem autem viri, Prov. 13: redemptio animae viri divitiae multae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.


211

Lectio 3

Hic ponit cadaverum intumulationem, Asa rex. 3 Reg. 16: dicitur, quod Asa fecit construi gabaa beniamin in masphat, de his quae praeparaverat Baasa ad aedificandum contra ipsum Rama: et forte fecit in munitionem loci cisternam aliquam.

Psal. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sine adiutorio inter mortuos liber.


212

Lectio 4

Hic ponit captivationem. Et primo ponitur remanentium captivatio, reliquias, quia quosdam interfecerat qui erant de Godoliae familia. Is 5: dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino. Secundo ponitur liberatio, praemittens liberantium praeparationem, audivit, Prov. 24: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui traduntur ad interitum liberare ne cesses. Et subjungit captivorum liberationem: cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel, johanan... Laetati sunt. Proverb. 11: in bonis justorum exaltabitur civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. Et subdit captivantis evasionem: Ismahel autem fugit cum octo, duobus interfectis. Is 33: vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? tertio ponit eorum timorem: et circa hoc duo. Primo ponit timoris signum, scilicet propositum fugiendi: tulit ergo johanan. Prov. 28: fugit impius, nemine persequente.

Secundo ponit timoris incitativum: timebant enim eos. Sap. 17: semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia. Job 15: cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.




Capitulus 42


213
(
Jr 42)



Lectio 1

Hic incipit populi congregati instructio. Et dividitur in partes duas. Primo ponitur populi instructio generalis; secundo specialis baruch, cap. 45: verbum quod locutus est jeremias ad baruch.

Circa primum duo. Primo ponitur prophetae instructio; secundo populi contradictio, ibi (cap. 43): factum est autem, cum complesset jeremias loquens ad populum. Circa primum duo. Primo ponitur instructionis petitio; secundo ponitur instructio, ibi, cum autem completi essent decem dies. Circa primum duo. Primo petunt orationis suffragia: ubi ponitur petitio: cadat oratio nostra in conspectu tuo; quasi dicat: locum habeat apud te. Eccli. 35: oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec altissimus aspiciat. In quo captant benevolentiam.

Et ora pro nobis; ubi petunt beneficium.

Is 37: leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt. Qui derelicti sumus pauci: in quo flectunt ad misericordiam. Deuter. 28: remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, et annuntiet: in quo expetitur orationis fructus. Dominus. Isa. 8: numquid non populus a deo suo requiret visionem pro vivis, ac mortuis? viam, quia non in Aegyptum ire decreverant. Supra 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulat, et dirigat gressus suos. 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te. Ponitur etiam prophetae promissio, ibi, dicit. Promittit autem orationes, ecce ego. 1 Reg. 12: absit a me peccatum hoc in domino, ut cessem orare pro vobis.

Et denuntiationem: omne verbum quodcumque responderit mihi, indicabo vobis. Act. 20: non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium dei vobis. Secundo promittunt obedientiam, quam tamen servaturi non erant: et illi dixerunt. Simile Exod. 19: cuncta quae locutus est nobis dominus, faciemus.


214

Lectio 2

Hic ponitur instructio: et circa hoc tria.

Primo inducit revelantis auctoritatem: haec dicit dominus, quasi mediator inter vos, et deum, deferens orationes vestras ad deum et responsum ipsius ad vos. Deut. 5: ego sequester, et medius fui inter deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus. Secundo hortatur ad quietem dupliciter. Excludendo mala divinae punitionis, ponens promissum: aedificabo, bona conferendo, plantabo, confirmando. Et excludens impedimentum: jam enim placatus sum. Exod. 32: et placatus est dominus ne faceret malum adversus populum suum. Psal. 102: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.

Et excludit timorem hostilis persecutionis faciens securitatem: nolite timere. Is 51: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? et promittit auxilii opem: quia vobiscum sum. Supra 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis.

Idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt, et confundentur vehementer: quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. Is 50: dominus deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus.



Aquinatis: in Hieremiam 191