Aquinatis - super Mt 65

65

Lectio 2

Et cum venisset. Hic reprehendunt inquirendo. Et primo ponitur inquisitio; secundo confutatio, ibi respondens iesus dixit eis.

Circa primum duo. Et primo ponuntur interrogationes; secundo christi responsiones. Et primo ponitur interrogatio Iudaeorum; secundo christi, ibi respondens autem iesus dixit eis: interrogabo vos etc..

Dicunt ergo in qua potestate haec facis? ipse eiecerat ementes et vendentes de templo, item fecit miracula: ideo petunt in qua potestate haec faciat. Chrysostomus dicit quod in mundo erat duplex potestas, scilicet regia et sacerdotalis: unde quantum ad primum petunt: unde profiteris hanc potestatem habere? item quantum ad secundum: quis dedit tibi hanc potestatem? habes ne a sacerdote vel a deo? sic enim erat quod filii succedebant sacerdotibus in potestate. Quis dedit tibi? non habes hoc a caesare, non a sacerdote. Unde chrysostomus: omnis homo, qualis est opinio de aliquo apud eum, talem eum existimat.

Ideo quia ipsi non habebant opinionem bonam de christo, ideo etc..

Vel ad factum miraculorum potest retorqueri.

Est potestas dei et potestas diaboli. Iob XLI, V. 24: non est potestas in terris, qua huic valeat comparari. Unde in qua potestate hoc facis? dei, an diaboli? sed Origenes obiicit quod si in potestate diaboli faceret, non diceret.

Ideo aliter exponit, quia dicit quod potestas dei multiplex est, quaedam in generali, multae in speciali, ut quaedam ad hoc, quaedam ad illud. Unde petunt in qua potestate, idest in quo gradu potestatis, ut de prophetis. Quidam enim habuerunt unam potestatem, quidam aliam.

Secundum chrysostomum quando aliquis interrogat ut discat, tunc ei respondenda est veritas; sed quando ut tentet, tunc reprehendendus est et confutandus. Sic dominus, quia sciebat quod tentabant, dixit interrogabo vos et ego unum sermonem. Baptismus ioannis unde erat: e caelo, an ex hominibus? baptizavit Petrus, nec dicitur baptismus Petri, et baptizavit ioannes, et dicitur baptismus ioannis, quia in baptismo ioannis totum factum erat hominis; sed in baptismo Petri remittebantur peccata, quod per hominem fieri non poterat. Io. I, 33: ille super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, ille est qui baptizat in spiritu sancto. Licet enim ioannes baptizaret, non tamen a se; unde Io. I, 33: ipse qui me misit baptizare in aqua, dixit mihi etc..

Consequenter agitur de responsionibus.

Et primo de responsione Iudaeorum; secundo christi.

Verum est quod minores crediderunt, sed Pharisaei indignati sunt; ideo si dicerent quod ex hominibus, sequeretur eorum confusio.

Item omnes habebant ioannem sicut prophetam; supra XI, 7: quid existis in desertum videre? etc.. Et respondens dixerunt: nescimus.

Mentiuntur. Ps. XXVI, 12: mentita est iniquitas sibi.

Consequenter ponitur responsio christi nec ego dico vobis. In quo habetur exemplum, quod qui non vult dicere quod scit, quod dominus abscondit alia ab eo; unde Sap. VII, V. 13: sine fictione didici, et sine invidia communico.

Quid autem vobis videtur? homo quidam habebat duos filios etc.. Supra dominus inquisitionem repressit sua interrogatione, hic inquirentes redarguit. Et primo de inobedientia; secundo de malitia, et hoc secundum duas parabolas, quarum secunda aliam exponit et declarat.

Circa primum duo.

Primo ponit parabolam; secundo expositionem, ibi dicit illis iesus etc..

Circa primum tria.

Primo committit audientibus iudicium; secundo narrat factum; tertio requirit sententiam.

Dicit quid vobis videtur? magnum est testimonium pro eo quod iudicium adversariis committit. Iob VI, 29: respondete, obsecro absque contentione, et quod iustum est, iudicate.

Deinde proponit factum homo quidam habebat duos filios. Iste homo deus est; duo filii sunt duo populi. Eccli. XXXIII, V. 15: intuere in omnia opera altissimi, duo contra duo, unum contra unum. Vel duo genera hominum, iusti et peccatores. Non dicuntur iusti quicumque, sed qui profitentur se iustos; et peccatores non quicumque, sed qui poenitentiam agunt. Vel isti duo filii sunt clerici et laici.

Agitur ergo de obedientia. Et primo ponitur mandatum; secundo recusatio; tertio impletio.

Et accedens ad primum. Primus est populus gentilium qui incepit a Noe, sicut populus Iudaeorum ab Abraham. Item primus dicitur gens laicorum, quia clerici sunt propter laicos ad informandum eos. Unde accessit ad primum, idest ad populum gentilem per internam inspirationem, vel per manifestationem Angelorum. Dixit fili, vade operare hodie in vineam. Vinea dei iustitia Est. Operare ergo in vinea, idest opera fac iustitiae. Et dicit hodie, quasi per totum tempus vitae tuae. Et quando dixit? quando interius inspiravit dando lumen rationis. Ps. IV, 6: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? signatum est super nos lumen vultus tui, domine.

Consequenter ponitur recusatio. Ille autem respondens ait, nolo. Hoc nihil aliud est quam contemnere mandata dei. Iob XXI, 14: scientiam viarum tuarum nolumus.

Post sequitur adimpletio: postea autem poenitentia motus, abiit. Ier. XXXI, 19: postquam convertisti me, egi poenitentiam.

Sequitur inobedientia secundi: et primo ponitur mandatum secundo transgressio.

Dicit accedens ad alterum hoc est Iudaicum populum, vel ad clerum, vel qui iustos se dicunt, dixit similiter. At ille respondens ait: eo, domine. Profitetur iustitiam se servaturum; unde dicit populus Iudaicus: omnia quaecumque praeceperit dominus, faciemus. Sic etiam dicunt clerici et quicumque religiosi. Unde promisit ire. Et non ivit. Mal. II, 8: vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos, irritum fecistis pactum, dicit dominus exercituum.

Tunc expedit sententiam: quis ex duobus voluntatem fecit patris? primus non promisit, sed fecit; secundus promisit, sed non fecit. Quis ex istis fecit voluntatem patris? respondent et dicunt ei: primus, quia melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere, Eccl. V, 4. Et II Petr. II, 21: melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum abire; est enim ibi duplex peccatum: peccatum inobedientiae et transgressio voti.

Consequenter adaptat parabolam.

Et primo ponit praeeminentiam gentilium ad Iudaeos, vel laicorum ad clericos; secundo rationem assignat.

Dicit illis amen dico vobis, quod publicani et meretrices praecedent vos in regno dei. Simile dictum est supra XX, 16: et erunt novissimi primi.

Chrysostomus quaerit, quare magis ponit publicanos et meretrices quam alios. Respondet quod per publicanos intelligit peccatores.

Peccatum publicanorum est avaritia, quia cum tributa recipiunt, multa sibi acquirunt, et ultra quam commissum sit sibi, rapiunt. Sed peccatum hominum est avaritia, peccatum mulierum est luxuria, cum sint otiosae, et multa mala docuit otiositas. Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas sodomae, abundantia panis et otium.

Praecedent vos in regno dei, idest magis appropinquant ad regnum; supra c. XII, 41: viri Ninivitae praecedent vos etc..

Sequitur ratio. Et primo dicit quod Iudaei inobedientes fuerunt; secundo quod publicani obedierunt; tertio quod non secuti sunt eum.

Dicit venit ioannes ad vos in via iustitiae, quia in iustitiae viam duxit. Vel in via iustitiae, quia viam iustitiae observavit, scilicet viam poenitentiae, et non credidistis. Dicebant enim ei: elias es tu? et cum dixisset non dixerunt: quid ergo baptizas? publicani autem et meretrices crediderunt ei.

Et hoc habetur supra cap. III, quod venerunt ad ioannem ut baptizarentur. Vos autem videntes, alios scilicet converti et implere quod mandaverat, nec poenitentiam habuistis, ut postea crederetis ei. Ille enim est pessimus, qui de facto suo non poenitet. Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam de peccato suo dicens: quid feci? aliam parabolam audite. Dominus interrogaverat de baptismo, et noluerunt respondere, modo autem occulte interrogat, ut non percipiant; ideo disserit parabolam, et facit duo.

Primo ponit parabolam; secundo exquirit eorum sententiam, ibi cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? circa primum tria.

Primo ponitur beneficium exhibitum; secundo ponitur requisitio recompensationis, ibi cum autem tempus fructuum appropinquasset etc.; tertio ponit ingratitudinem, ibi et agricolae, apprehensis servis eius etc..

Circa primum tria.

Primo ponitur plantatio vineae; secundo eius ornatio; tertio eius locatio.

Dicit ergo homo erat paterfamilias qui plantavit vineam etc.. Simile ponitur Is. V, 1, ubi dicitur: vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Hic autem dicit quod paterfamilias plantat vineam. Dicunt aliqui quod ibi invehitur contra vineam; unde dicit: quid ultra debui facere vineae meae? hic autem contra agricolas.

Ideo dupliciter exponitur secundum Hieronymum et chrysostomum. Vinea dicitur populus Iudaicus; Is. V, 7: vinea domini domus Israel Est. Quod contra agricolas, quia quantum ad praesens huius malitia non processit ex populo, sed ex principibus; Io. VII, 48: numquid aliqui ex principibus crediderunt in eum? ideo non contra vineam. Haec vinea non est domus Israel, sed iustitia dei, quae occulte tradita est in sacra Scriptura; unde dicit homo erat paterfamilias qui plantavit vineam, idest populum Iudaicum; Ps. Lxxix, 9: vineam de Aegypto transtulisti. Vel iustitiam posuit in doctrina legis.

Et sepem circumdedit ei, ad protectionem vineae, unde quae ponuntur ad custodiam, sive sint orationes sanctorum, vel custodia Angelorum dicuntur sepes; unde Osee c. II, 6: sepiam viam tuam spinis.

Si autem vinea dicatur iustitia, sepe dicit occulta verba Scripturae. Secundum enim mysticum intellectum occulta Scripturae non sunt pandenda cuilibet, quia non est sanctum dandum canibus, supra VII, 6.

Et fodit in ea torcular. Torcular ponitur, ut exprimatur vinum caritatis. Si intelligatur per vineam Iudaicus populus, intelligitur per torcular altare holocaustorum. Item intelliguntur martyres, qui pro fide sanguinem fuderunt, Is. Lxiii, 3: torcular calcavi solus.

Vel potest etiam intelligi ordo prophetarum, in quibus vinum sapientiae est expressum. Vel potest dici profunditas sacrae Scripturae. Item totus fructus vineae congregatur in torculari: sic quicquid potest animus, totum debet congregare ad laudem dei.

Et aedificavit turrim. Per turrim templum intelligitur. Michaeae IV, 8: et tu turris nebulosa gregis, usque ad te veniet potestas prima. Vel cognitio dei, Prov. XVIII, 10: turris fortissima nomen domini.

Consequenter de locatione et locavit eam agricolis, idest super certa mercede constituit. Agricolae sunt Moyses et Aaron, qui gubernaculum habuerunt. Iob XXXI, 39: si afflixi animam agricolarum eius. Gregorius: qui praeponuntur populo. Profectus est peregre, dominus, non mutando locum, sed hominem in suo arbitrio relinquendo. Eccli.

C. XV, 14: deus ab initio creavit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, idest suo arbitrio dimisit. Unde dicitur peregre proficisci, quando non ad quamcumque culpam poenam infligit. Vel non ita manifeste apparuit sicut prius, scilicet cum apparuit in rubo, ex.

C. III, 2.

Cum autem tempus fructuum appropinquasset.

Quicumque facit aliquem fructum, expectat beneficium: et sic dominus expectat ut reddatur ei beneficium ad suam gloriam. Quantum ad unum hominem fructus non est in pueritia, sed in plena aetate, unde cum venit ad adolescentiam, tunc petit fructus: sic cum populus fuit plantatus, et lex data, petiit fructum, et non cognoverunt eum. Ier. VIII, 7: milvus in caelo cognovit tempus suum; populus autem meus non cognovit iudicium domini. Misit servos suos, idest prophetas, ad agricolas, idest ad Iudaeos, ut acciperent fructus eius, idest ut inducerent homines ad bene agendum. Infra c. XXVIII, 34: misi ad vos prophetas, sapientes et Scribas, et ex illis occidetis etc..

Post hoc agitur de malitia. Et primo quantum ad primos; secundo quantum ad secundos; tertio quantum ad tertios.

Et agricolae, acceptis servis eius, alium ceciderunt, ut michaeam, alium occiderunt, ut Isaiam, alium lapidaverunt, ut Naboth. Hebr. XI, 37: lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt.

Iterum misit alios. Item singulariter misit prophetas, ut Moysen, et Aaron, et alios; sed post tempore David misit multos cuneos prophetarum. Vult enim dominus pugnare misericordiam suam contra malitiam eorum. Unde et fecerunt eis similiter. Deut.

C. XXXI, 27: vos semper contentiose contra dominum egistis.

Sequitur tertio novissime autem misit ad eos filium suum etc., quod fuit malitiae consummatae. Et tria facit.

Primo ponitur misericordia domini; secundo malitia eorum; tertio executio pravi propositi.

Novissime autem misit ad eos filium suum. Ad Hebr. I, 1: multifarie multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in filio. Misit ad eos filium suum dicens: forte verebuntur filium meum.

Sed quid est quod dicit forte? numquid ignorabat ipse? Hieronymus dicit quod iste modus loquendi dubius significat libertatem arbitrii, ut ostenderet quid futuri essent, quia qui non honorificat filium, non honorificat patrem. Vel dicit sic, quia aliqui reveriti sunt eum.

Consequenter ponitur propositum malitiae. Et primo ponitur requisitio; secundo propositum; tertio malitia.

Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius; ipse enim filius vere haeres est patris, quia quod petit obtinet. Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Item est haeres, quia quaecumque habet pater, habet et ipse: non enim dicitur haeres sicut aliquis alius qui decedente patre habet haereditatem, sed quia semper quod est patris, ipsius etiam est.

Sed contra: si cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent I Cor. II, 8.

Verum est si cognovissent vere, sed cognoverunt per coniecturam.

Sequitur propositum venite, occidamus eum. Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et quod est propositum? habebimus haereditatem eius. Sciebant enim ex lege quod debebat dominari super Iudaicum populum. Unde timebant ne imponeret super eos iugum legis, et traditiones eorum destrueret. Ideo noluerunt pati iugum christi, unde passi sunt iugum Romanorum.

Unde Io. XI, 48: ne forte veniant Romani, et tollant locum nostrum et gentem.

Consequenter ponitur executio et apprehensum eum eiecerunt extra vineam, et occiderunt, quia extra portam civitatis crucifixerunt eum, et sic quasi alienum a vinea occiderunt. Is. LIII, 7: quasi ovis ad occisionem ductus est etc.. Quod eum extra vineam eiecerunt habetur in Io., quod quicumque confiteretur nomen christi, neret extra synagogam.

Consequenter requirit eorum sententiam cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ita subtiliter petit dominus ut iudicent contra se, sicut Nathan fecit David, quando peccavit cum bersabee.

Ponitur sententia malos male perdet, idest perditione in praesenti et futuro. Et dicunt male, idest acerbe. Supra VII, 2: in ea mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Sap. VI, 7: potentes potenter tormenta patientur.

Malos male perdet, et vineam suam, idest populum suum, locabit aliis agricolis, idest apostolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. Ps. I, 3: et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Iob XXXIV, 24: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

Et hic est quaestio, quare in marco dominus respondit hic Iudaei.

Solutio. Dico quod primo dixit dominus, postea ipsi dixerunt.

Item Lc. Habetur, quod cum dominus hoc diceret, ipsi dixerunt, absit.

Responsio vera est, quia primo ipsi dixerunt, post intelligentes quod contra eos esset, dixerunt absit. Item verum est quod principes dixerunt. Et quamvis perciperent quod contra eos esset, non contradicebant, sed populus dixit absit.

Dicit illi iesus. Hic ponitur confirmatio. Et primo ponitur auctoritas; secundo expositio.

Dicit numquam legistis in Scripturis (istud legitur in Ps. Cxvii, 22): lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? et ponit quatuor.

Primo ponit reprobationem; secundo dignitatem; tertio causam; quarto admirationem.

Dicit lapidem etc.. Lapis christus est, qui dicitur lapis ex multis similitudinibus. Is.

C. XXVIII, 16: ecce ego ponam in fundamentis sion lapidem angularem etc.. Aedificantes sunt apostoli. Unusquisque videat quomodo aedificet. Unde ille lapis quem reprobaverunt, idest eiecerunt, hic factus est, idest constitutus, in caput anguli, idest in caput Iudaeorum et gentilium. Unde ipse factus est caput ecclesiae. Sed possent dicere: ipse fecit se caput; ideo dicit a domino factum est istud. Ps. Cxvii, 16: dextera domini fecit virtutem etc.. Et qualis est ista exaltatio? et est mirabile in oculis nostris; Habac. I, 5: aspicite in gentibus, et videte, et admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.

Tanta enim fuit dignitas, quod non factum fuisset, nisi gratia dei hoc fecisset.

Ad Eph. II, 8: gratia estis salvati a christo.

Consequenter exponit; et ponit duas conclusiones. Primo quod dictum est de parabola; secundo sumitur de hoc quod dictum est in auctoritate.

Dicitur ergo ideo dico vobis quod auferetur a vobis regnum, idest sacra Scriptura, quia amittetis intellectum sacrae Scripturae.

Io. XII, 40: excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Vel praelationem super ecclesiam fidelium, quia translata est gloria eorum. Et dabitur genti facienti fructum eius. Is. LV, V. 4: ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem quam nesciebas, vocabis, et gentes quae te non cognoverunt, ad te current.

Sed quomodo datus est eis? superius dictum est quod locavit, hic autem quod datur.

Quia cum non facit fructum, dicitur conductus, sive mercenarius; sed cum datur, tunc fructum facit.

Ponit duplicem poenam et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur.

Exponitur secundum Hieronymum, sic: ille cadit super lapidem christum, qui fidem tenet de eo, idest de christo, sed cadit per peccatum quod contra eum facit. Ideo peccatores cadunt, quia non habent caritatem.

Super quem vero ceciderit, conteret eum.

Cadit autem christus super infidelibus.

Haec est differentia, quia quando vas cadit super lapidem, non confringitur vas propter lapidem, sed propter modum casus, secundum quod magis cadit ab alto; sed quando lapis cadit supra vas, confringit illud secundum magnitudinem lapidis. Sic homo cum cadit super lapidem christum, tunc confringitur secundum magnitudinem peccati; quando vero fit infidelis, totaliter conteritur.

Vel aliquis cadit super lapidem, quando proprio arbitrio peccat; sed tunc scilicet lapis super eum cadit, quando christus punit eum, et tunc totus comminuitur. Ps. XVII, 43: comminuam eos sicut pulverem ante faciem venti.

Sequitur tempus malitiae et cum audissent, cognoverunt quod de ipsis diceret.

Et sequitur malitia et volentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant. Et planum Est.


Capitulus 22

66

Lectio 1

(Mt 22,1-14)

Dictum est supra quod christi persecutores provocati sunt ad occidendum eum tribus de causis: ex eius gloria, ex eius sapientia qua confutabat eos, ex eius iustitia qua arguebat eos. Qualiter autem provocati sunt ex gloria christi, dictum est; nunc autem dicendum qualiter ex sapientia.

Et primo inquantum eorum damnationem praemonstrat; secundo inquantum disputando confutat, ibi tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

In ista parabola, in qua determinatur de reprobatione Iudaeorum et vocatione gentium, primo ponitur instructio nuptiarum; secundo de vocatione Iudaeorum et recusatione; tertio de vocatione gentium.

Secunda ibi et misit servos suos vocare invitatos; tertia ibi tunc ait servis suis etc..

Dicit ergo et respondens iesus dixit. Cui respondit? non est dictum quod alicui loqueretur. Sed eum tenere volebant, ideo non verbis, sed malitiae eorum respondit, ideo in parabolis dicit eis: simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo.

Hic ponitur parabola de nuptiis, et similis parabola ponitur Lc 14,16. Et non videtur eadem secundum Gregorium, quia ibi fit mentio de coena, hic de nuptiis. Item nullus exclusus est ab illa coena, hic autem est aliquis exclusus. Unde alia est parabola.

Per illam convivium caeleste intelligitur, per istam convivium quod fit in terra. Et ideo illud dicitur coena, quia ab eo nullus excluditur, ab isto aliquis excluditur.

Potest dici, secundum aliquos, quod eadem est parabola, quia antiquitus prandium et coena idem appellabatur, quia non solebant comedere homines nisi usque ad nonam. Vel potest dici quod Lucas dicit quod matthaeus tacuit.

Sed credo quod alia est.

Circa istam videamus quis est iste homo rex. Et dicitur quod iste est deus, et intelligitur persona patris, quia dicit filio suo.

Sed quare dicit homini regi? ratio est, ut dicit Origenes, quia rex dicitur a regendo.

Nos autem non possumus, nec sumus capaces regni eius secundum quod est, sed regit nos secundum modum nostrum. Dt 22,11: sicut aquila provocans pullos ad volandum.

Et ideo dicitur homini regi, quia regit nos humano modo. Sed cum videbitur sicuti est, tunc erit rex, quia tunc secundum se reget.

Unde apostolus 1Co 13,12: videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem.

Dicit simile est regnum caelorum homini regi. Sicut enim in regno sunt multa est enim rex, regnum, et qui serviunt sic in illo regno; ideo simile est homini regi qui fecit nuptias filio suo. Filius est christus, de quo dicitur 1Jn 5,20: ut simus in vero filio eius. Hic est verus deus, et vita aeterna.

Quae sint istae nuptiae, quadrupliciter potest exponi. Primo per unitatem naturae humanae ad divinam, ut humana natura sit sponsa, thalamus fuit uterus virginis.

Ps. XVIII, 6: ipse enim tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et haec expositio habet aliquid dubietatis, quia posset credi quod non alia esset persona patris, alia filii.

Unde potest dici quod iste sponsus est verbum incarnatum; sponsa ecclesia; unde apostolus Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in christo et ecclesia.

Item ipsius verbi ad animam nostram.

Fit enim anima particeps gloriae dei per fidem, et sic fiunt nuptiae nostrae. Osee II, 20: sponsabo te in fide. Item nuptiae erunt in communi resurrectione. Huius autem resurrectionis christus est via; Io. XIV, 6: ego sum via. Tunc erunt nuptiae, quando mortale nostrum absorbebitur a vita, ut habetur 2Co 5,4.

Sed si loquamur secundum Gregorium, oportet exponere de praesentibus, secundum quod ecclesia christo, et anima nostra deo per fidem desponsatur.

Sequitur de vocatione Iudaeorum.

Et primo ponitur duplex vocatio; secundo excusatio, ibi illi autem neglexerunt etc..

Circa primum duo facit secundum duas vocationes.

Unde dicit et misit servos suos, vocare invitatos Mt 22,3. Et secundum quod dicit ibi Origenes, duplex est ibi littera, quia quaedam littera habet misit servum suum, quaedam servos suos.

Si sit littera servum, sic tria sunt consideranda.

Primo invitatio; secundo vocatio; et tertio alia invitatio. Fuerunt ergo Iudaei invitati in patriarchis; unde dictum est Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Ad Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius etc.. Primum fuit missus Moyses. Num.

C. XII, 7: non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus Est. Et sequitur, quare non timuistis eum? et nolebant venire. Deut. XXXI, 27: adhuc vivente me, et egrediente vobiscum, semper contentiose egistis erga dominum.

Secunda vocatio est per prophetas, de quibus Amos III, 7: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.

Vel potest esse littera servos; et tunc per primos significantur prophetae, quibus semper Iudaei rebelles fuerunt; Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Per secundos apostoli, quibus dictum est supra X, 5: in viam gentium ne abieritis. Vel per primos prophetas, primos apostolos; per secundos, successores apostolorum.

Iterum misit alios servos. Hic ponitur alia invitatio.

Et ponitur augmentum benignitatis ex parte invitantis, et augmentum malitiae ex parte excusantis.

In prima vocatione nihil promisit; in ista vero promittit, quia dicit dicite invitatis: ecce prandium meum paravi.

Istud prandium est spiritualis refectio; prov.

C. IX, 2: sapientia immolavit victimas, miscuit vinum, et posuit mensam suam, misit ancillas ut vocarent ad arcem.

Tauri mei et altilia mea occisa sunt. Et hoc dictum potest exponi secundum Origenem, quod est dispositio sapientiae dei.

Tauri dicuntur rationes fortes; Is. VIII, 11: in forti manu sua erudivit me. Altilia dicuntur quasi alita bene. Altilia dicuntur proprie aves saginatae, quae nutriuntur et impinguantur, et significant subtiles sensus, et fiunt saginatae quando sacris sensibus multiplicantur, quibus anima saginatur; Ps. Lxii, 6: sicut ex adipe et pinguedine repleatur anima mea. Quicquid enim necessarium est, invenitur in sacra Scriptura. Ideo omnia sunt parata.

Ps. XVIII, 8: lex domini immaculata convertens animas. Haec est invitatio sapientiae, Prov. IX, 5: venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis.

Vel, significat refectionem spiritualem, per tauros significantur exempla sanctorum, quae dominus praeparavit in exemplum; Iac. V, 10: accipite in exemplum exitus mali, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas. Unde tribulationes sanctorum ponit in exemplum.

Secundum Gregorium, per tauros significantur patres veteris testamenti, quia taurus ferit cornibus, et in tempore patrum semper quaerebatur vindicta, et praecipiebatur oculum dari pro oculo. Per altilia patres novi testamenti, qui omnia dimiserunt pro christo, et impinguantur sapientia dei, occisi propter deum, et utrique occisi sunt. Omnia parata sunt, venite ad nuptias. Passus est christus, aperuit caelos, misit apostolos. Vel per tauros intelliguntur sacerdotes veteris testamenti, quia taurus est animal immolatitium; per altilia prophetae qui impinguati sunt sapientia dei.

Sed illi, scilicet indurati in malitia, neglexerunt. Quidam dimittunt ex negligentia, quidam autem ex malitia, qui persequuntur praedicatores; unde dicit illi autem neglexerunt. Et quae fuit causa? quia abierunt unus in vineam suam, alius ad negotiationem suam. Videbantur habere iustam causam exterius, sed dominus non recipit, quia nulla temporalia debent detinere de veniendo ad deum.

Secundum Hilarium, per hoc quod dicit, in vineam suam, significat appetitum humanae gloriae; Io. XII, 43: dilexerunt magis gloriam hominum quam gloriam dei; ier.

C. V, 4: ego autem dixit: forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam domini et iudicium dei sui. Per hoc quod dicit alius in negotiationem suam, signatur appetitus avaritiae; Ier. VI, 13: a maiori usque ad minorem omnes avaritiae student.

Secundum chrysostomum quidam habent occupationem laborando propriis manibus, alii in negotiationem, idest in proprium officium suum.

Sequitur reliqui vero tenuerunt servos suos, idest apostolos, et contumeliis affectos occiderunt, quia multos occiderunt ex veteri et novo testamento. Unde infra XXIII, V. 34: mitto ad vos sapientes et Scribas, et ex illis occidetis etc.. Et non facit hic mentionem de morte sua, sed solum discipulorum quia satis superius fecerat mentionem.

Tunc sequitur punitio eorum rex vero cum audisset, iratus est etc.. Supra posuit poenam spiritualem, hic autem ponit temporalem; unde supra dicebatur homini regi, hic autem dicitur rex, quia nomen hominis ad pietatem pertinere videtur, regis vero ad punitionem; ideo hic solum dicitur rex; Sap. XIV, 17: hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, a longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.

Rex autem iratus. Notandum quod quando ira attribuitur deo, non commotionem significat, sed vindictam: quia irati punire solent, unde ira punitio vocatur. Quod est notandum contra haereticos, quia solent obiicere deum veteris testamenti non esse bonum, quia praecepit punitiones etc..

Unde Missis exercitibus suis perdidit homicidas illos. Exercitus sunt spiritus angelici, vel cives Romani qui sub tito et vespasiano occiderunt multos; Ps. XXIII, 1: domini est terra, et plenitudo eius. Et civitates illorum succendit, quia combustae sunt; Is. I, 7: civitates vestras ignis comburet. Vel potest mystice intelligi, scilicet corpora eorum, vel congregationes haereticorum.

Sequitur vocatio gentium, et ponitur examinatio.

Et tria facit.

Primo ponitur mandatum; secundo executio; tertio effectus.

Secunda ibi et egressi servi eius etc.; tertia ibi et impletae sunt nuptiae discumbentium.

Circa primum duo facit.

Primo assignat rationem praecepti; secundo ponit praeceptum.

Dicit ergo tunc ait servis suis: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni.

Nuptiae quidem praeparatae sunt, idest filius incarnatus est, secundum illud Is. V, V. 4: quid ultra potui facere tibi, vinea mea? sed qui fuerant invitati, indigni fuerunt, idest, indignos se reddiderunt. Et quomodo? sicut dicitur ad Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, et suam volentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti; et act.

C. XIII, 46: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicastis vitae aeternae, ideo convertimur ad gentes. Unde per delictum Iudaeorum salus facta est gentibus; Apoc. III, V. 11: tene quod habes, ne alter accipiat coronam tuam.

Sequitur mandatum ite ergo ad exitus viarum etc.. Per vias intelliguntur diversa dogmata, quia ista sunt viae quaedam, quae ducunt nos ad veritatem. Gentiles sunt in exitibus dogmatum. Unde ite ad exitus viarum, idest ad illos qui haerent erroneis dogmatibus.

Vel aliter. Is. IX, 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem. Unde per vias intelliguntur actiones bonae, de quibus prov.

C. IV, 27: vias quae a dextris sunt, novit dominus; per exitus, quaecumque possunt concurrere ad actiones. Et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Unde infra ult., 19: ite, docete omnes gentes etc..

Sequitur executio et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes; marci ult., 20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante.

Sed quid est quod dicit bonos et malos? potest dici quod illos, qui primo mali, et post boni. Vel potest dici, cum dicit bonos et malos, quod loquitur comparative, quod inter illos aliqui sunt boni secundum virtutes civiles. Vel bonos et malos, quia postquam congregati fuerint, commiscentur boni et mali.

Et impletae sunt nuptiae discumbentium, idest fidelibus. Supra XIII, 48 simile ponitur, quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt.

Intravit autem rex etc.. Hic ponitur examinatio congregatorum. Et primo ponitur examinans; secundo examinatio; tertio condemnatio.

Examinans intravit. Intrat enim quando exercet iudicium super eos; gen.

C. XVIII, 21: intrabo, et videbo: et hoc in finali iudicio; item in morte; item quando imminent tribulationes ecclesiae.

Sed quis est examinatus? vidit hominem non habentem vestem nuptialem. Quae est ista vestis? christus. Qui sumus christi, christum induamus. Apostolus Rom. XIII, 14: induimini dominum iesum christum. Quidam enim induunt christum per sacramentum; Gal. III, 27: quicumque in christo baptizati estis, christum induistis. Quidam sunt in christo per caritatem et amorem; Col. III, 15: super omnia autem caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et pax christi exultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. Item per mortis rememorationem.

Item per operum conformitatem; ad Rom. XIII, 14: induimini dominum iesum christum.

Habere ergo vestem nuptialem est induere christum per operationem bonam, per conversationem sanctam, per caritatem veram; et si unum deficiat, malum.

Tunc sequitur examinatio. Deinde dicit qualiter defecit.

Dicit ergo amice. Amicum vocat per fidem, vel quia ipse amavit eum. Vel potest dici quod ubicumque vocat aliquem amicum, improperando dicit: unde improperat amorem quo amavit eum. Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? sed posset dicere aliquis: qua occasione punivit illum, quia vocavit bonos et malos? sed noluit quod mali venirent, nisi pararent se et disponerent se, ut essent boni.

Deinde sequitur qualiter defecit.

Unde sequitur at ille obmutuit, quia non potest habere sufficientem rationem peccator, quare vestem nuptialem contempsit; iob IX, V. 3: si voluerit contendere eum eo, non poterit respondere ei.

Et concludit sententia parabolae.

Ponitur poena duplex, poena damni et poena sensus. Nam in mundo tripliciter perficitur: per intellectum cogitando, per affectum tendendo in summum bonum, item per actum; ideo tripliciter punitur.

Unde dixit rex ministris: ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores.

Per pedes intelliguntur affectus. Mali in mundo isto pedes habent, sed non ligatos, quia possunt fieri boni; sed post ligabuntur, quia post redire non poterunt; Eccl. IX, 10: quodcumque potest facere manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia erunt apud inferos quo tu properas. Item modo potest homo proficere in cogitando veritates, sed tunc non; ideo dicitur mittite eum in tenebras exteriores. Modo enim aliqui peccatores non sunt tenebrosi quantum ad cognitionem exteriorem, licet quoad cognitionem interiorem; sed tunc habebunt tenebras exteriores.

Vel, ad litteram, quia non solum quoad animam, sed quoad corpus, quia separabuntur a societate sanctorum.

Tunc sequitur poena sensus ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus procedit ex tristitia, stridor ex ira. In Act. VII, V. 54: stridebant dentibus in eum. Aliqui flent pro peccatis, et humiliantur, et mundantur.

Ibi erit tristitia, sed non ad humilitatem, sed vertetur in iram. Item stridor propter impatientiam, quia superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper, Ps. Lxxiii, 23. Vel potest dici in resurrectione, quia non solum in anima, sed etiam in corpore punientur; vel quia calorem et frigora patientur; iob XXIV, 19: transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium.

Deinde concludit multi sunt vocati, pauci vero electi, quia quidam nolunt venire, quidam non habent vestem nuptialem.

Unde supra VII, 14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.


Aquinatis - super Mt 65