Vita Ruperti





[Col. 1081]

VITA SANCTI RUPERTI DUCIS BINGAE IN DIOECESI MOGUNTINA A SANCTA HILDEGARDE ABBATISSA SCRIPTA.


(Acta Sanctorum Bolland., Maii t. III, die 15, p. 503.)




£[NOTITIA.]



1. Bingium, seu Binga, olim etiam Pingia dicta, oppidum Germaniae ad Rhenum, ubi is Navam fluvium excipit, quatuor leucis infra Moguntiam, cujus urbis metropolitano capitulo a ducentis propemodum annis paret. Hujus loca vicina a Nava fluvio Nachgouve seu pagus Navensis dictus, cum locis subjectis late describitur a Marquardo Frehero par. II. Originum Palatinarum, cap. 11. Ejus ditionis dux olim post suos parentes fuit S. Rupertus, aliquibus Robertus, seu Ropertus dictus: a quo, inquit Freherus, »Ruperti ceu gentilitii cujusdam Divi praenomen multis palatinorum (decem enim Ruperti in hac familia numerantur) prae aliis complacuit.« Et vivit etiamnum Rupertus, frater comitis palatini Rheni. Hujus Sancti Vitam ex vera visione »edocta, uti in Prologo loquitur, descripsit S. Hildegardis abbatissa, quae, uti scribit Trithemius in Chronico Spanheimensi ad annum 1148:« in monte S. Disibodi constituta, divinitus admonita, cum decem et octo sanctis virginibus ad Bingas transivit, et monasterium in monte trans Naham fluvium, juxta sepulcrum S. Ruperti ducis et confessoris, aedificavit, atque ut idem Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad annum 1150, addit, »coenobium pro sacris virginibus construxit in eo loco, ubi S. Rupertus dux, cum matre sua, Bertha nomine, sancta femina, temporibus Ludovici primi imperatoris, castellum et mansionem habuit.« Idem Trithemius, libro De scriptoribus ecclesiasticis, enumerat opera a S. Hildegarde conscripta, interque illa Vitam S. Ruperti confessoris, hoc exordio, »Nam ut in vera visione,« sed defuerunt illi tres quatuorve lineae praecedentes.


2. Eam Vitam ex MS. codice bibliothecae Moguntinae Societatis Jesu edidit Joannes Busaeus, ejusdem Societatis, una cum epistolis Hincmari archiepiscopi Remensis et Constitutionibus Caroli Magni, Moguntiae an. 1602. Eamdem Vitam recudit Nicolaus Serrarius, lib. II Rerum Moguntiacarum, cap. 25. Eamdem nostro more illustratam hic damus. Colitur S. Hildegardis 27 Septembris, Martyrologio Romano inscripta: ejus autem Visiones habemus, quales in Bingensi ejus monasterio vidimus ipsimet propria ejus manu scriptas et tribus libris distinctas, Parisiis anno 1513 excusas et Coloniae anno 1628 recusas a quibus merito abest prophetia sub ejus nomine olim conficta contra ordines mendicantes Praedicatorum atque Minorum, ac Societati nostrae calumniosius nuper aptata, de qua egimus ad Vitam S. Thomae Aquinatis 7 Martii in notis ad caput 4. Ejusdem S. Ruperti Vitam, sed contractam, invenimus in ms. Ultrajectino Ecclesiae S. Salvatoris, et in ms. coenobii Rubeae-Vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas quam et Germanice transtulit Jacobus Kobelius, secretarius urbis Oppenhemii, eamque, dicatam Adelheidae abbatissae »monasterii in S. Ruperti monte,« edidit Oppenhemii anno 1524 praeclaris imaginibus ornatam.


3. Sacra memoria S. Ruperti confessoris, comitis Palatini, »ad hunc 15 Maii inscripta est dictis verbis in ms. Florario Sanctorum. At Ropertus »dux Palatinus Rheni et confessor« appellatur a Greveno Carthusiano Coloniensi in Auctario Usuardi, excuso sub nota anni 1515 et 1521, et a Canisio in Martyrologio Germanico, atque a Molano in Additionibus ad Usuardum, a quo additur »Apud Bingam.« Ferrarius in Catalogo generali, »Bingii, inquit, in Germania superiore S. Roberti comitis.« Ita etiam Robertum appellat Saussajus in Martyrologio Gallicano, qui ex Vita longum encomium addit. Gelenius in Fastis Agrippinis inter alia scribit ista: »In antiquo Bingio . . . requiescit S. Rupertus, dux Lotharingiae et comes palatinus, ex cujus reliquiis Coloniam an. 1632 translatis, articulus ex manu, in sacello S. Margaritae, beneficia recuperatae sanitatis febricitantibus impendit.« Videntur nunc reliquiae S. Hildegardis aeque ac S. Ruperti ob bella Suecica Coloniam translatae. Nam anno 1624 solemnis Coloniae processio ad lucrandum Jubilaeum in die Pentecostes habita est, in qua praeter reliquias ecclesiarum Coloniensium circumlata fuerunt S. Hildegardis cor adhuc integrum et lingua, item caput S. Ruperti ducis, adhuc carne undique fere vestitum, ut tum Antverpiam scripsit Franciscus vander Veken. Nos anno 1660 fuimus in ipso S. Hildegardis monasterio, et inter reliquias ejus cor adhuc integrum sumus venerati.


4. Laudatus supra Serrarius cap. 36 asserit, S. Ruperti reliquias in eodem adhuc virginum monasterio visas cum scriberet anno 1604 et addit, »corpus quamvis dissolutum, pelle tamen adhuc poene obtectum est, praesertim pedes, quorum unum argenteus continet ibidem calceus; alterum ex altero qui remanet calceo abstulisse alioque misisse dicitur cardinalis Albertus,« qui fuit archiepiscopus Moguntinus ab anno 1514 ad annum 1545. Verum olim cum ad illud monasterium S. Bernardus venisset, tum, ut scribit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi ad an. 1148: Dedit S. Hildegardis viro Dei postulanti particulam reliquiarum S Ruperti Ducis Bingionum et confessoris: pro quibus et ipse postea nonnulla sanctorum capita ei remisit. Facta sunt haec in monte S. Ruperti in praesentia Meginhardi comitis de Spanheim, sub cujus ditione temporali praefatum coenobium constructum est . . . . Aderant ibi cum eo comite praesentes Cuno abbas S. Disibodi, et Bernhelmus primus abbas in Spanheim, cum multis aliis clericis, monachis et secularibus. Ibi tunc Bernhelmus abbas praefatus, per medium S. Bernardi, ad instantiam [Col. 1083] sui et comitis Meginhardi, dextrum crus a genu infra usque ad pedem exclusive de corpore S. Ruperti ducis, integrum cum cute et carnibus, a B. Hildegarde et tota ejus congregatione sanctarum virginum obtinuit, et cum magna reverentia et honore ad suum monasterium Spanheimense introduxit: quod usque in hodiernum diem integrum habemus. Haec Trithemius, qui eadem aliquanto contractius refert in Chronico Spanheimensi, sed ad annum 1150.


5. Hujus Sancti recitatur officium ecclesiasticum sub ritu duplici monachii in collegio Societatis Jesu, ob sacras ejusdem reliquias, quae ibidem asservantur, scilicet spina dorsi sive ejusdem magna pars unciarum undecim, item aliud os 13 »unciarum.« Alia ibidem lectio habet: »De spina dorsi, os cum carne undecim unciarum.« Ita ad nos scripsit 5 Junii anno 1674 Simon Mair, Societatis Jesu sacerdos et Monachii tunc praefectus Ecclesiae, at postea successor ejus Maximus Ponzen ad nos misit testimonium authenticum de variis hujus Sancti obtentis reliquiis, et aliis S. Hildegardis, imo et Berthae matris ejus, et S. Satyriae virginis et martyris in Bavariam translatis; ex quibus Societati Monachiensi datae fuerunt ante indicatae reliquiae. Ipsum testimonium post ipsam Vitam integrum damus. In his omnibus agnoscimus singulare beneficium admodum Reverendi Patris Christophori Scorrer, qui nos Romae tum Assistens Germaniae et vicarius generalis omni cum humanitate fovit, et studia nostra promovit tam ibi quam in Bavaria et Germania superiore, quam et provincialis et visitator rexit, uti et aliquoties collegium Monachiense.


6. Videtur hic addenda memoria Berthae matris S. Ruperti, quod infra in Vita, eodem modo sicut Robertus appellatur Beatus, ita et Bertha semper vocatur Beata, quae est in filii sui sepulcro deposita et simul »Reliquiae ipsius et B. Ruperti requiescunt et infra in instrumento aeque Sanctae titulo honoratur atque filius, et duo ossa de S. Bertha matre« sunt cum aliorum reliquiis translata: »Sanctam feminam« appellat Trithemius: et in Vita Germanica filii, aeque ac ipse cum radiis depicta est jam ab an. 1524. Demum Arthurus du Monstier in Gynaeceo sacro hoc etiam die S. Bertham cum debito encomio celebrat.





INCIPIT VITA.



[Col. 1083]


CAPUT PRIMUM. B. Berthae conjugium et viduitas. S. Ruperti pia pueritia: affectus erga pauperes.


[Col. 1083A]

1 Beatum Robertum Deus in infantia totum sua gratia perfudit, et ad bonum finem perduxit; qui clarus genere et divitiis saeculi, per liberalitatem benedictionis Dei, carus Deo exstitit [Note: [Col. 1083C] Hinc incipit Trithemius Vitam.]. Nam, ut in vera visione video, beatus patronus noster Robertus, patre suo orbatus, cum matre sua in hoc loco vivens, et operibus bonis insudans, ac Deo in castitate, humilitate et sanctitate serviens, cum caducis et temporalibus aeterna praemia mercatus est. Sicut enim vivens lumen in vera visione mihi ostendit et me docuit, sic de ipso loquar. Ubicunque opinio verae sanctitatis fuit, ibi sanctitas stare et permanere [Col. 1083B] diu potuit: ubicunque autem vera sanctitas non fuit, ibi mendacium durare diu non potuit. In beato autem Roberto vera sanctitas fuit, quemadmodum divina majestas aperte ostendit, cum me, quasdam sorores mecum, ad locum reliquiarum ejus per magnum miraculum magnarum visionum transtulit, ut omnibus cernentibus et scire volentibus apparet.

2 Pater ergo matris B. Roberti de [Note: [Col. 1083C] Nomen Lotharingiae postea natum, ac initio dictum Regnum-Lotharii, vulgo Lother-rijck. Post cujus Lotharii regis obitum, anno 870 divisio regni [Col. 1084C] ejus facta est inter Carolum Calvum et Ludovicum regem patruos ejus, et huic tunc accesserunt Binga et vicina loca.] Lotharingia oriundus ibidem princeps exstitit, et magnam latitudinem praediorum ac divitiarum, in regione nativitatis suae et in aliis circumquaque positis regionibus, et circa fluenta Rheni in Pingis habens, magnus ac nominatus inter principes saeculi habebatur. Qui vere Catholicus existens, in temporibus [Col. 1083C] imperatoris Magni Caroli claruit; puellamque, matrem videlicet beatae Berthae, ex longinquis regionibus [Col. 1084A] in magnis divitiis ortam, sibi in matrimonium conjunxit. Ex qua dum filiam, matrem scilicet beati Roberti, habuisset; ipsam adultam pagano et tyranno cuidam, nobili tamen et duci secundum saeculi dignitatem, Roboldo dicto, cum adhuc pagani et Christiani propter rudimentum verae fidei simul habitarent, gloria conjugii solemniter associavit; et praedia sua, quae circa Rhenum in Pingis habebat, eidem filiae suae in dotem contulit; quatenus ob elegantiam generis sui, et ob amplitudinem praediorum suorum, idem Roboldus ad Christianum nomen cogi posset: quod tamen nihil profuit. Qui dum cum ea per aliquod tempus laudabiliter vixisset, postea honestos mores ipsius videns, graviter tulit; ac se alienis mulieribus conjungens, non illam tamen more [Col. 1084B] conjugii deseruit, sed tyrannidem incredulae mentis gerens, baptismum non amavit. Unde beata mulier haec valde cruciabatur in corde suo, Deo vovens, ut si ab illo liberaretur, thalamo alterius viri non associaretur: et ob hoc etiam suspiriis, lacrymis, orationibus ac eleemosynis sacrificium laudis Deo offerens dicebat; O! o! quando liberabor de occupatione saeculi hujus, quae animae meae et corpori meo amarus carcer est? De benevolentia autem beatae Berthae magis quam de sanctitate ejus loquamur, ut gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis sit (Luc. 2 ; 14). Nam ipsa tandem filium concepit et peperit, et si dicere liceret, pannis illum, ut beata Dei genitrix Maria filium suum, [Col. 1084C] involvit. Cujus pater, plurima gloria saeculi, ut praefatum est, pollens, in monte illo, qui Lubun dicitur, [Col. 1085A] castrum valde munitum habuit, et per totam provinciam illam, fere usque ad Moguntiam civitatem, ducatum tenuit. Cumque beatus infans Robertus trium annorum esset, pater ejus in magnis praeliis contra Christianos dimicans, occisus coram Deo et hominibus interiit, et B. Bertha uxor ipsius vidua remansit.

3 Quae se a vinculo mariti et a sollicitudine saeculi solutam videns, praefatum castrum deseruit, et ad alium locum, scilicet super Naham situm (in quo nunc reliquiae ipsius et beati Roberti requiescunt) se contulit, ibique ecclesiam aedificavit. Pretiositatem quoque et claritatem vestimentorum abjecit, nec ulterius dignitatem generis sui et divitiarum suarum attendit; sed vili vestitu et grosso velut sacco induta, [Col. 1085B] ac cingulo cincta, deinceps in continentia vidultatis, ut diu optaverat, Deo devota serviebat. Multos quoque perfectos et alios quosdam bonos homines ad se collegit, ac in praedicto loco permansit; ibique vigiliis et jejuniis se macerans, orationibus etiam et eleemosynis Deo quotidie ministrans filium suum bono exemplo in sanctitate munivit; quoniam timebat, quod per cognatos et amicos suos ad voluptatem saeculi moveretur; et, ne hoc fieret, die noctuque illum Deo commendabat. Sed tamen plurimi tyranni, tam Christum colentes quam idolis servientes, eam interim infestabant, et tam elegantiam generis et corporis ipsius amplectentes, quam divitiis et praediis ejus inhiantes, eam sibi matrimonio [Col. 1085C] conjungi affectabant. Ipsa vero omnes uno animo et una voluntate a se repellebat, et soli Deo placere studebat, et filium suum magis ad gloriam Dei quam ad honorem saeculi educare laborabat. In quo dum bonas virtutes bona spe coelestis vitae exsurgere videret, animumque illius magis ad aeterna quam ad caduca innixum attenderet; de plurimis donis sancti Spiritus gaudebat, quae in ipso videbat.

4 Quoniam idem beatus Robertus, cum infans et lac sugens esset, mores malitiae infantis, plorando seu irascendo, non habuit: et a lacte abstractus in pueritia sua, in moribus suis, velut homo qui diligentissima intentione ad Deum anhelaret, fuit: quapropter pater suus eum odio habens, ipsum stultum [Col. 1085D] et fatuum fieri multoties affirmaverat, dum vivebat. Sed qui Deum bona et recta fide colebant, puerum hunc in pueritia sua tam benevolum existentem cernentes, valde amabant, et beatum futurum, quamvis per ignorantiam, veraciter tamen dicebant. Spiritus sanctus enim, qui Jacob patriarcham in utero matris suae gratia sua perfuderat, infantem istum etiam inspiravit; quia Deus miracula sua saepius in iis etiam facit, qui prae mollitia venarum ac medullarum plenam scientiam nondum [Col. 1086A] habent [Note: [Col. 1085D] Hic digressio longa inserta, tanquam minus necessaria, a Busaeo omissa est et a Kebelio Germanice edita.]. . . . In plena etenim benedictione fructuosae terrae, scilicet benevolentiae, Deus Jacob antequam nasceretur diligebat, et in eadem inspiratione beatum Robertum in infantia ipsius visitavit. Deus namque praevidit, quod sensibilis terra hujus pueri ad Deum anhelare desideraret; et quia hoc, lac adhuc sugens, in moribus suis (ostendere) incipiebat; omnes qui eum videbant, ipsum valde diligebant; quoniam ubicunque benevolentia in homine est, ad amorem illius desideria hominum accenduntur, velut ros super granum ad viriditatem illius cadit. Itaque [Note: [Col. 1085D] Hinc incipiunt mss. compendia Ultrajectinum et Rubeae Vallis.] cum puer Robertus septem annorum esset, litteras discere desiderabat, quibus eum mater sua instrui faciebat; sed tamen clericum esse nolebat, sed in loco patris sui ducem provinciae [Col. 1086B] suae ac defensorem Ecclesiarum eum esse disponebat. Ipse autem gratia Spiritus sancti misericors super pauperes erat, quod ministerium ac sustentatio benevolentiae est, quemadmodum viscera homini servientes eum continent. Nam et secundum mores puerorum, ubicunque pauperes puerulos invenit, eos matri suae obtulit, dicens: »Mater, ecce filii tui.« Quod factum illa benigne suscipiens, ei respondit: »Fili mi, fratres tui sunt.« Qui cum competenter et honeste nutriretur, aetate et sapientia coram Deo et hominibus proficiens, ad juvenilem aetatem, in sanctis moribus ac virtutibus educatus, pervenit; unctus oleo sanctitatis, ut David, oleo laetitiae prae consortibus suis (Ps 44,8), atque [Col. 1086C] gloriam totius mundi toto nisu mentis suae sprevit, quamvis eam corporaliter coram hominibus habere videretur. In bonis namque moribus sancte vivebat, et ecclesiam piis orationibus assidue frequentabat, et quae in sacris voluminibus docebatur, bonae memoriae pio studio commendabat.

5 Cumque ad duodecimum aetatis suae annum pervenisset, mater sua ad ipsum dixit: »Fili mi, quoniam plurimas facultates et divitias habemus [Note: [Col. 1086D] Oraculum pro oratorio sumi, saepius adnotavimus.], oraculum in honorem Dei, et salutem animarum nostrarum faciamus.« Cui ille respondit: »Non, mater mea, sed prius quod Evangelium habet intendamus [Note: [Col. 1086D] Ita mss. et perperam apud Busaeum et Serrarium legitur: »Dicit enim Christus;« est autem hic locus (Is 18)]; et propheta dicit: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Is 58,7). Et iterum: Cum videris nudum, operi [Col. 1086D] eum, et carnem tuam ne despexeris (ibid.). Quod mater ipsius audiens, quamplurimum gaudebat, quia filius ejus tam sanum consilium ipsi dederat. Nam per Spiritum sanctum bona et sancta desideria in animo illius juvenis, sicut balsamum, sudabant: et quomodo haec quae locutus fuerat fieri possent, secum silenter tractabat, et sic obdormiebat. Unde per admonitionem Spiritus sancti quemdam senem in somnis vidit, qui pulchram faciem habens, quosdam puerulos in limpida aqua lavit, quos postea in [Col. 1087A] quoddam pomarium, omni genere florum et arborum amoenissimum, et odore cunctorum aromatum plenum, inducens, candidissima veste induit. At B. Robertus, amoenitate ejusdem loci allectus, ad senem dixit: »Hic manere volo.« Cui senex respondit: »Hic modo non permanebis, quoniam fructuosam scalam in coelum tibi parabis, ubi socius angelorum eris. Quapropter, quod de pauperibus disposuisti, perficere non negligas, quatenus per victum et vestitum illorum cibo vitae pascaris; ac veste, qua Adam per inobedientiam exutus est, induaris; saeculoque peregrinus mente factus, optimam partem tibi eligas.« Sed postquam beatus puer Robertus evigilavit, haec quae in somnis viderat, matri suae narravit. Unde illa multum gavisa, [Col. 1087B] ad Dominum genua sua flectens, orabat dicens: O Domine Deus meus, desiderium meum in filio meo implebis. Et deinde tam mater quam idem filius ejus, juxta ripam defluentium aquarum quaedam habitacula domorum aedificantes, inibi pauperes et nudos conservabant: quibus etiam victum et vestitum per duos fideles et sanctos viros subministrabant; quorum alter Wigbertus dictus, eis in sacerdotio serviebat; alter vero quidam ministerialium ipsorum existens, indoctus erat. Ipse quoque B. Robertus, tenerae aetatis et nobilitatis suae propter amorem Christi oblitus, pedes pauperum multoties lavit, cibum et potum ipsis apposuit, ac lectos saepius eis stravit, et sic usque ad quintum decimum [Col. 1087C] aetatis suae annum Deo fideliter servivit.




CAPUT II. Peregrinatio Romana. Deliberatio de statu vitae.

6 Et quoniam in pompa saeculi per multas divitias et familiam pollebat, quibus se ad saeculum trahi videbat; apud se tandem tractare coepit, quomodo B. Alexius patrem et matrem, domum ac divitias saeculi peregrinatus reliquit; et se illum in hoc imitari omnino elegit, quatenus Deo tanto liberius servire in quiete posset. Quod mater ipsius quibusdam indiciis in eo sentiens, quamvis eam hoc celaret, ipsi cum lacrymis dicebat: Fili, doloris maternorum viscerum recordare, et gemitus matris tuae viduae attende, et familiam tuam in te solum [Col. 1087D] confidentem aspice, et ne nobis intolerabilem miseriam inferas praevide: nam de facultatibus nostris pauperibus et egenis ac omnibus indigentibus, secundum quod tibi placuerit, erogare poteris. Et quid tibi melius et utilius est, quam Deo sic servire? Haec matre sua multis lacrymis multisque gemitibus loquente, in corde suo beatus hic juvenis valde turbatus est. Eodem quoque tempore quidam nobiles, tam de extraneis quam de consanguineis suis, ad eum veniebant, dicentes: »Tu qui tantum honorem ducatus tantasque divitias saeculi habes, cur te tam contemptibilem facis?« His aliisque similibus verbis [Col. 1088A] eum quotidie lacerabant, tentantes, si ipsum a bono proposito et a bona via sua avertere possent. Quod ille cernens, matri suae dicebat: »Ecce per suggestionem diaboli, qui proposito et vitae meae invidet, irretitus saeculo implicabor, et post vias patris mei quamvis nolens, ibo: nam peregrinationem ob hoc desiderabam, ut soli Deo tanto liberius servire possem.« Quo audito mater ipsius, quae totam spem suam in Deum posuerat, prae timore angustiata et gravata, metuebat, ne filius suus per nobilitatem generis sui illectus saeculo implicaretur: malensque haerede carere, quam filium suum saecularibus implicamentis irretitum diabolo servire, ipsi, quantum prae dolore potuit, aiebat: »Fili, quoniam video te, per multa consilia turbatum, inconvenienter [Col. 1088B] ad saeculum trahi; fac quod vis, et peregrinationem, quam diu optasti, aggredere; et ille cui dictum est: Tu solus peregrinus es in Jerusalem (Luc. 24,18), in itinere tuo sit, teque incolumem mihi ad gloriam nominis sui remittat.« At ille ex voluntate matris suae peregrinationem arripuit, atque ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli cum quibusdam hominibus suis profectus est. Quem cum homines regionis illius viderent, super eo admirati sunt, ad invicem dicentes: Vere hic homo nobilis est: facies enim ejus clara apparens in benevolentia lucebat, quoniam gratia Spiritus sancti ipsum perfuderat: unde et omnes, qui eum intuebantur, in amplexione charitatis ipsum diligebant. [Col. 1088C] Nam, sicut stella absque nube clarescit et clara est; sic etiam in facie hominis benevolentia conspicitur, quia idem homo in bona consuetudine Spiritus sancti est. Et cum B. Robertus se Deo meritisque sanctorum apostolorum Petri et Pauli quotidie commendaret, per aliquod tempus ibidem moratus est.


7 Eo autem ibi moras faciente, a quibusdam religiosis viris ejusdem regionis interrogabatur, cujus conversationis aut desiderii foret: quibus ipse omnia, quae in corde suo habebat, aperuit. At illi consilium ei dabant, ut Evangelium hoc attenderet, ubi scriptum est: Vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Mt 19,21); quoniam peregrinatio ipsi bona et utilis esset, ne [Col. 1088D] divitiae nobilitatis eum ad perditionem traherent. Qui consilio eorum se subdidit, et se ita facturum in animo deliberavit. Ad matrem suam denique reversus, in praedio suo, quod latissimum fuit, villas et ecclesias, in quibus locis non erant, aedificari fecit, et hominibus suis ea distribuit; quatenus inibi manentes, et matri suae, quandiu viverent, ministrarent, ac cunctis supervenientibus et in necessitate laborantibus in adjutorio subvenirent. Ipse vero ducatum, matrem, familiam et possessiones suas, et omnia quae habebat, relinquere, et pro Christi nomine peregrinus fieri cogitabat [Note: [Col. 1087D] Hunc locum totum a se descriptum edidit Freherus in Originibus Palatinis par. II, cap. 11, at [Col. 1088D] quod exspectabamus, ipsa loca et maxime fluvii ubi sint siti, non indicavit.]. Possessio [Col. 1089A] autem praediorum ejus, quam haereditario jure tam a patre quam a matre et a caeteris progenitoribus suis possederat, a loco illo, ubi reliquiae ipsius conditae sunt; videlicet, ubi Naha fluvius Rheno influit, sursum per ripam Rheni usque ad [Note: [Col. 1089D] Habelius in Vita Germanica Selsam fluvium statuit ad Ingelhemium oppidum, scilicet Sursum ad Rhenum; nec procul inde fluvioli Wiza et Apsa statuuntur, vulgo Selss, Wijss, Apffel dicti.] Selsam fluvium se extendebat; et deinde ad alia duo flumina, quorum primum Wiza, secundum Apsa dicitur, transibat; et illic ultra Naham fluviolum Elram dictum, qui ibidem medius trium fluviorum ejusdem vocabuli est, ascendebat; et abhinc ad [Note: [Col. 1089D] Simera urbs ducatus titulo celebris est ad [Col. 1090D] amnem Simeram, qui in navim defluit et hinc termini ducatus S. Ruperti videntur assignandi.] Simeram amnem dirigebatur, et inde per silvam Sane, ubi amnis, qui Heienbach vocatur, Rheno se infundit, recurvabatur.


8 Habitatio autem, tam B. Roberti quam matris ipsius, eodem tempore, propter suavitatem defluentium [Col. 1089B] aquarum, in ipso loco erat, ubi reliquiae eorum nunc conditae sunt. Civitas vero ipsorum, ibidem sita et fortissimis aedificiis munita, per totam adjacentem planitiem usque ad radicem vicini montis et usque ad ripam Rheni tendebatur. Sed ex altera parte Nahae fluvii vicus erat, in qua habitacula famulorum et piscatorum eorum, et stabula equorum ipsorum, ac horrea, ubi frumentum eorum condebatur, et torcularia, ubi vinum ipsorum exprimebatur, fuerunt. In ipsis quoque locis major celebritas et major copia divitiarum et omnium saecularium dignitatum illo tempore pollebat, quam in aliis civitatibus ejusdem regionis vigeret; quoniam ibi concursus et transitus multorum hominum diversarum provinciarum assidue frequentabatur.

[Col. 1089C]

9 Denique cum B. Robertus juvenilem aetatem attigisset, scilicet cum jam fere viginti annorum esset, multi propinquorum et ministrorum ejus ipsum, quamvis renitentem, ad voluptatem saeculi trahebant. Quos ipse, quia totus in Dei amore ardebat, a se piis et convenientibus verbis repellebat, quia Deus, qui omnia tam futura quam praeterita et praesentia novit, aliud in eo praeviderat. Nam, dum idem beatus, velut arbor fructuum plena, tam pinguis et elegantis naturae esset, ut mens ipsius per generositatem et divitias saeculi in contrarietatem bonorum facile perverti, et in sanctitate arescere posset (quemadmodum in quibusdam hominibus saepe accidit, qui bona opera incoeperunt, in quibus postmodum aruerunt) Deus ipsum ad se tulit [Col. 1089D] [Note: [Col. 1089D] Altera hic interjecta digressio fuerat.]. Denique mater beati juvenis hujus Roberti, cum in viduitatis continentia Deo bonis et sanctis operibus devote serviret, somnium divina revelatione vidit, costam scilicet de latere suo cecidisse; unde multum perterrita, crebros gemitus et crebra suspiria cordis sui pertulit, sicut et postmodum non multo tempore transacto patuit. Nam filius ejus B. Robertus, cum in intentione devotionis quam Deo voverat esset, quatenus eam compleret, magnis febribus infirmari coepit.

[Col. 1090A]

10 In qua infirmitate senex, quem dudum in somnis viderat, ei apparuit, dicens: »Ego antiquus dierum, qui Danieli in visu noctis apparui, sum; et nunc etiam me tibi manifesto, teque ad gloriam infinitae beatitudinis voco; quoniam per pomerium, quod tibi olim in visu demonstravi, bona et sancta opera, quae modo complesti, veraciter praemonstravi.« Qui ut de somno evigilavit, tristitia et timore perterritus, quia libenter complesset quod Deo in desideriis suis voverat, matri suae quae viderat indicavit. Sed illa protinus maximo moerore percussa, quantos gemitus quantosque luctus, his auditis, ediderit, a quolibet simile passo animadverti potest. Itaque cum beatus iste per triginta dies in praefata infirmitate laborasset, vicesimo aetatis suae [Col. 1090B] anno Deus eum, in bona confessione et in Dei timore, de hac vita tulit: ne si ad perfectam aetatem perveniret, post vias patris sui incederet; quia qui omnia novit, sic illi expedire praescivit. Deus enim illum praevenit, et ipsum in innocentia fulgentem de hac vita subtraxit. In oratorio autem, quod ipse et mater sua super Naham fluvium in supradicto praedio suo construxerant, cum maximo concursu populorum totius regionis sepultus est: aliis quidem super eum flentibus, quoniam immaturus de praesenti vita sublatus est; aliis vero super eum gaudentibus, quia per miracula, quae Deus ibidem per eum fecit, tota regio illa, velut dies per solem, illuminata est. Per octo namque annos Deus plurima signa et miracula, per merita hujus dilecti [Col. 1090C] sui, in praedicto loco in infirmis, in claudis, et in captivis fecit; ita ut quicunque in tribulationibus vexabantur, ad sepulcrum ejus venientes, per gratiam Dei liberati sint.


11 Beata autem Bertha, vidua Dei electa, post felicem obitum filii sui, sanctam vitam in magna contritione cordis sui deinceps duxit; et omnia quae habuit ad sepulcrum filii sui pro servitio Dei obtulit: et cuncta necessaria congregationi fratrum, qui ibidem Deo in divinis serviebant, ex his pleniter subministravit. Nam post finem filii sui in omni bonitate jejuniorum, eleemosynarum, et orationum fere per viginti quinque annos vivens, multos labores pro Dei amore pie et juste consummavit; et deinde corporali infirmitate correpta, spiritum, [Col. 1090D] quem semper in coelestibus desideriis infixerat, Deo reddidit, et in pace, in sepulcro filii sui, in praefato praedio suo honorifice sepulta est.


12 Qua defuncta praedictus locus in honore sanctitatis, et in pace quietis usque ad tyrannidem Normannorum perstitit. Quibusdam etenim annis post felicem transitum beatae hujus Berthae transactis, gens Normannorum, a finibus suis egressa, plurimas civitates circa fluenta Rheni divino judicio devastavit [Note: [Col. 1090D] Trevirensis urbis excidium contigit anno 882, et sequenti.]: Treverim quoque destruxit, et sic [Col. 1091A] grassando ad [Note: [Col. 1091D] Binga hic appellatur civitas Roboldi, patris S. Ruperti.] civitatem Roboldi patris scilicet B. Roberti, ubi Naha fluvius Rheno commiscetur, de quo supra dictum est, perveniens, hanc etiam ruina et incendio ad nihilum redegit. Quo facto, cum nefarii homines isti tandem repercussi, feritatem suam deposuissent, et ad terras suas redirent; incolae praefati loci, qui superstites remanserant, et qui per diversa latibula dispersi fuerant, revertentes, et civitatem suam dirutam cernentes, ex altera parte Nahae fluvii, propter munimen decurrentium fluminum et adjacentium montium, alia habitacula sibi aedificabant: et omnia quae in lignis et lapidibus, in ejectis fundamentis atque in aliis utensilibus, a praedicto destructo loco deferre poterant, ad alteram ripam Nahae ad illic habitandum deportabant. Et sic prior locus, qui dudum frequentia populorum, [Col. 1092A] celsitudine aedificiorum, amplitudine divitiarum pollebat, desolatus est, atque per subsequentia tempora ad majorem desolationem perductus. Unde et omnia praedia, quae B. Robertus haereditario jure possederat, per extraneos et diversos homines in contrarietatem dissipationis distracta sunt, et nihil ex iis inconvulsum permansit, excepta ecclesia, in qua idem Dei electus, ut supra dictum est, una cum matre sua requievit, quae et usque ad tempora nostra duravit: sic etiam, quod eam oculis nostris perspeximus, cum ad eumdem locum Dei monstratione pervenissemus: et exceptis quibusdam paucis vinetis ad eamdem ecclesiam pertinentibus, quae a domino [Note: [Col. 1091D] Hermannus praefuit Ecclesiae Hildesheimensi [Col. 1092D] ab an. 1160 usque ad an. 1174, quo redux e Palaestina obiit in Italia. At S. Hildegardis vixit usque ad annum 1177.] Hermanno Hildesheimensi episcopo, et fratre ipsius nobili viro, Bernardo dicto, per nos pretio comparavimus.





TESTIMONIUM AUTHENTICUM DE ALIQUIBUS RELIQUIIS TRANSLATIS.



[Col. 1091]

[Col. 1091B] Nos Joannes Suicardus a Cronbeg, insignis metropolitanae ecclesiae Moguntinae scholasticus, ac S. Albani praepositus, reverendissimi ac illustrissimi in Christo Patris ac domini, D. Wolfgangi sanctae sedis Moguntinae archiepiscopi, S. R. imperii per Germaniam archicancellarii, principis electoris, vicarius generalis in spiritualibus, et ad infra scripta ab eodem specialiter deputatus commissarius, universis et singulis, ad quos hae nostrae pervenerint, post debita nostra promptaque officia et obsequia, notum facimus et esse cupimus, qualiter reverendissimi ac serenissimi Domini et Principes, D. Philippus D. G. episcopus Ratisponensis et Ferdinandus praepositus Argentoratensis, Palatini Rheni comites, ac utriusque Bavariae Duces, post absolutam [Col. 1091C] in hac nostra Metropolitana urbe et ecclesia, juxta statuta et consuetudinem ipsius, non sine praeclaro virtutum et Religionis exemplo, residentiam, cum hinc a nobis ad sacra limina apostolorum recedere statuerunt, pro ea qua sunt erga Deum Deique sanctos, quorum memoria in benedictione est, ardenti pietate et affectione petiverint, ut priusquam ab Ecclesia et dioecesi nostra discederent, sacra loca et monasteria religiosa veneratione visitare, ac de sacris eorum Reliquiis nonnihil secum ferre et asportare gratioso consensu Celsitudinis suae liceret. Quorum laudabili zelo et pietati Celsitudo sua gratificari cupiens, nobis speciali mandato commisit, ut piis votis eorum satisfacientes, petitionem quam primum effectui mandaremus. [Col. 1091D] Quod pro debito obedientiae nostrae obsequio exsequentes, accersito ad nos reverendo viro Vito Mileto, sacrae theologiae doctore ad S. Mauritium hoc loco praeposito, eum cum litteris et mandatis vicariatus et commissariatus nomine, una [Col. 1092B] cum reverendo et eximio viro ac Domino Quirino Leonino, ejusdem sacrae theologiae licentiato, cathedralis Ecclesiae Ratisponensis canonico, serenissimorum principum theologo et moderatore, ad ecclesias et circumjacentia loca sacra amandavimus, iisdemque plenariam potestatem fecimus, sacras eorum reliquias in archiviis et reliquiariis debita cum reverentia inquirendi, aperiendi, examinandi, ac de iisdem quantum discretioni et religioni congrueret, in timore Domini ad nos referendi. Qui commissum sibi munus sedulo exsequentes, praevia diligenti inspectione et informatione; has ad nos ex abbatia virginum montis S. Roberti, vulgariter Rupersberg, ordinis S. Benedicti, juxta oppidum Bingam, reliquias attulerunt, scilicet duas costas de [Col. 1092C] S. Roperto, filio quondam Roboaldi comitis palatini Rheni, ex Berta Austrasia et Lotharingiae ducissa, adhuc carnosas: item alia tria ossa oblonga ejusdem: item de spina dorsi adhuc carnosa: item dentem ex ejusdem capite, de mento superiori sub oculo dextro: item ossa tria de S. Hildegarde, ibidem quondam abbatissa, Virgine nobilissima et religiosissima, quae spiritu prophetico plena, conscripsit opus epistolarum pulcherrimum de suis visionibus sive revelationibus, tempore D. Bernardi et Eugenii papae tertii, quos libros illius Eugenius quartus approbavit et confirmavit; ejus natalis celebratur 17 Septembris. Item de eadem costulam unam ac de spina ejusdem: item ossa duo de S. Bertha matre S. Ruperti, Austrasiae et Lotharingiae [Col. 1092D] ducissa: item guttur cum alia particula de S. Satyria virgine et martyre. Quas quidem sacras reliquias nos debita eis reverentia accipientes et exosculantes, accepto prius a dominis subcommissariis solemni juramento, quod eas in locis debitis, archiviis [Col. 1093A] et reliquiariis, pro veris, certis et indubitatis sacris reliquiis, ab antiquo et ultra hominum memoriam ab omnibus vere Christianis orthodoxe catholicis semper et ubique reverenter habitas et cultas, ac de iisdem non raro ante hac ab archiepiscopis Monguntinis summis regibus et principibus communicari ac transmitti solitas, bona fide deprehenderint et compererint: ita quod de earum fide et veritate nemo vere Christianus ambigere possit aut debeat. Ea qua decebat reverentia animique demissione, nomine et ex parte reverendissimi et Illustrissimi Domini nostri archiepiscopi et principis electoris Moguntini, serenissimis principibus, sub ipsa sanctae missae celebratione, cum multis aliis huic instrumento non insertis reliquiis, praesentibus [Col. 1093B] ad hoc specialiter requisitis notario et testibus infra scriptis, in Dei nomine, ad ipsius et omnium Sanctorum suorum gloriam tradidimus: Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi, cum quo omnes sancti feliciter vivunt et regnant, humiliter et ex animo precantes, ut hoc qualecunque servitutis nostrae obsequium illis ad gloriam et honorem, serenitatibus vero ipsorum nobisque omnibus eorum intercessione ad salutem proficiat aeternam. Amen. In quorum omnium et singulorum fidem praesentes hasce fieri, propriaque manu subscribere, ac sigillis vicariatus nostri et ipsius abbatissae et conventus memorati monasterii communiri voluimus.

Acta sunt haec in metropolitana civitate Moguntia, in sacello curiae serenissimorum principum, sub anno nativitatis Christi millesimo quingentesimo [Col. 1094A] nonagesimo secundo, die vero 10 mensis Augusti, pontificatus S. D. N. D. D. Clementis octavi anno primo, praesentibus ibidem rev. nobilib. magnificet eximiis viris ac dominis, Dom. Adolpho Wolffg dicto Metternich, canonico Spirensi et praeposito Sancti Andreae Wormatiae, dictorum principum aulae praefecto; D. Aetherio Hoffmant S. theolog. doct. collegiatarum ecclesiarum D. Virginis ad Gradus et Sancti Petri extra muros Moguntinenses respective decano et cantore, almae Universitatis Moguntinae pro tempore rectore; D. Balthasaro Bafer ab Holobus, dictorum principum cubiculario, D. Joan. Hagero Bavaro, dd. principum capellano, ad praemissa specialiter requisitis et vocatis. Quae omnia et singula, in jam dicto loco et die, circa horam septimam antemeridianam, [Col. 1094B] sacro prius missae officio; ipsis reliquiis super altare positis, devote habito, per tunc D. rever. archiepiscopi Moguntini deputatos commissarios supra memoratos, una ibidem adhuc exsistentes, tactis primo per ipsos sanctis Dei Evangeliis, ad tenorem datarum litterarum, vere et legitime dicta, acta, gesta, tradita fuisse, ego Georgius Molitoris, publicus notarius, reverendorumque dominorum capituli summae aedis sacrae Moguntinae secretarius, juratus, una cum testibus supra scriptis, mecum ad hoc specialiter de novo rogatis, in veritatis testimonium evidentissimum, hac meae manus subscriptione propria ac signeto notariatus ad marginem solito apposito, coram universis et singulis attestor.



LOCUS SIGILLORUM.









Vita Ruperti