ANNOTATIONES IN IOB 22


CAPUT 23

23
23. (
Jb 23,2-16) Verba Iob. Et quidem scio quia de manu mea est increpatio: de peccatis meis. Et manus mea gravis facta est super gemitum meum. Ideo me percussisti, ut doleam. Et venire usque ad solium eius. Ut sim tam sanctus, ut perveniam ad eorum numerum, qui sedes eius sunt. Tunc enim possum dicere vera, et audire: unde et coeli dicuntur sancti. Et cognoscam causationes quas loquetur mihi: redditiones causarum, quibus se omnia iuste iudicare demonstrat. Et sentiam quae annuntiat mihi: iam proximus ei. An in multa virtute diiudicabitur mecum? ut per potentiam resistat mihi. Nequaquam. Tantum in terrore non abutatur me: propter peccata mea, pro quibus timeo modo, cum sum in terrore, non abutatur me. Ceterum cum ad eum venero: in illa libertate qua ego annumerabor solio eius, omnia amabo, et non mihi resistet virtus eius; quamvis modo possit me abuti, utpote peccatore: id est, faciat de me quod vult, etiam cum poena mea, iuste tamen. Veritas enim et increpatio est ab eo: id est, non iniuste increpat. Educit in finem iudicium meum. Etiam si modo corripit, postea manifestabit. Nam si primus ambulavero, postea non ero. Non arroganter sperem, non infideliter desperem: hoc est, non declinare dextra aut sinistra. Inde est: Si 63 ascendero in coelum, tu ibi es . Quis me inde potest pellere? etc. A laeva quid aget, non apprehendam. Superiora repetit. A laeva autem dicit non se apprehensurum deditum temporalibus. Convertetur ad dexteram, et non videbo. Ideo non debeo esse a laeva. Convertetur autem dixit, quia ipse in spiritalibus est, unde ego me averto, si a laeva fuero. Sed scit ipse viam meam: ut, etiamsi per tribulationes duxerit, sequar. Probavit me sicut aurum: in tentationibus. Egrediar in praeceptis eius. De tenebris meis exeam, sed tamen in praeceptis eius. Si autem ipse iudicavit sic: ut per tribulationes me tamquam aurum probet. Propterea ad eum festinavi: quia me tribulavit, ideo relictis temporalibus ad eum festinavi. Et commonitus sollicitus fui de eo: ut his poenis carnalibus aeterna supplicia devitarem. Idcirco a facie eius turbabor. Modo turbabor, ut caveam cogitans futurum iudicium, ubi erit eius manifestatio. Et Dominus mollivit cor meum. Et ipsum timere, quo cavet futuras poenas, misericordiae Dei deputat. Non enim sciret superventuras poenas et tenebras malis, nisi Dominus molliret cor eius praesentibus tribulationibus: adversus illud, quod indurat Deus 64 cor Pharaonis.

CAPUT 24

24
24. (
Jb 24,1-25) Quare Dominum non latuerunt horae: Quamobrem, vel: Itaque. Finem transgressi sunt: Christum. Et inclinaverunt pauperes a via iusta: ut vel imitarentur eos, vel inde arbitrarentur non esse divinum iudicium, quia impunitam videbant malitiam qua eis nocebant relinquentes iustitiam. Simul absconditi sunt mites terrae: cum his qui declinaverunt a via iusta, absconditi sunt mites, ne mihi ferrent auxilium. Nam tria sunt genera hominum in Ecclesia, cum fit persecutio: alii enim consentiunt, alii fugiunt, alii patiuntur, quorum personam sustinet Iob. Et irruerunt asini feri in agro super me. Stulti et indomiti, et ob hoc superbi, irruunt super me confitentem, id est Ecclesiam. Et exeuntes ad opus suum. Hoc enim opus est eorum, ut in me irruant, id est, ad hoc deputati sunt a Deo. Suavis factus est ei panis in adolescentes. Impio et persecutori suavem panem dicit, id est persecutionem, qua libenter fruebatur, cum eam faceret adolescentibus: ut adolescentes aut pro amatoribus voluptatum accipiamus, quia ipsi facile talibus consentiunt; aut pro eis qui tantum in Ecclesia profecerunt, ut pueritiae quidem simplicitatem transierint, sed nondum pervenerint ad robur illud virile, quo etiam persecutor contemnitur. Agrum ante tempus non suum demessuerunt. Aut genera dicit persecutionum, ut aliquem agri damno terrerent: aut pro agro Ecclesia intellegenda, quam ante maturitatem persecutionibus metere voluerunt, id est, antequam simul zizania crescerent, ut tempore messis separarentur. De stillicidiis montium madescent: confugientes nudi ad speluncas, ubi saxa distillant. Rapuerunt ab ubere pupillum. Pupilli et viduae plerumque ex persona Ecclesiae accipiendi: est populus sub tormento. Et eum qui ceciderat, humilaverunt: desertum vel auxilio Dei, vel alicuius; quod est magnae saevitiae, non talibus parcere. In angustiis insidiati sunt inique: in necessitatibus. De civitate et de domibus eiciebantur. Ab eis eiciebantur alii. Anima vero parvulorum in gemitu valde: fuit. Ipse autem Deus eorum curam non habuit: impiorum, quia modo curam eorum non habendo, fecit eos desperare de iudicio Dei; quia impune mala faciebant. Et ideo in tenebras traditi sunt: ignorantiae iudicii Dei. Et repente ut fur: eos occupabit dies ille. Oculus adulteri observat tenebras. Ostendere vult in quas tenebras tradantur impii per impunitatem: non enim eas quas captant adulteri, et ceteri qui male faciunt per noctem, ne agnoscantur per diem; sed illas quae etiam mane super eos sunt. Suffodit in tenebris domos. Alia mala facta commemorat. Per diem obsignaverunt semetipsos: occultaverunt.

Non cognoverunt lucem, quia simul eis manet umbra mortis: non quia nox recessit, propterea eos deseruit umbra mortis. Levis est super faciem aquae: ad comparationem terrae, splendidiores accipiendi sunt, quos lux penetrat et imago levitatis; et ideo levis est super eos umbra mortis. Nam et ipsi portant eam per conditionem carnis. Vel: Levis est super faciem aquae dixit, super eos qui in Baptismo confitentur. Maledicatur pars eorum super terram. Sterile sit quod delegerunt. De sinu enim pupillorum rapuerunt: de corde infirmorum verbum, per malam suasionem. Deinde rememoratum est peccatum eius: quod putabat in oblivionem venire. Conteratur sicut lignum insanabile omnis iniquus: quod non sanat. Sterili enim non fecit bene: quae sine consolatione filiorum est. Consurgens ergo non credit contra vitam suam: non credit adversus vitam suam; debuit enim credere malam se habere vitam, et eo ipso consurgere. Cum infirmari coeperit, non speret sanitatem: tribulari. Sed cadit in languorem. Tales enim impius consolationes quaerit in rebus adversis, quibus infirmior fiat. Emarcuit sicut malva in aestu: altitudo eius, quia non tulit aestum tribulationis; malva autem, propter infirmitatem. Aut sicut de stipula spica decidens sponte eius. Quia inane erat culmine ipsius. Ipse enim sibi elegit tales consolationes quibus peius infirmetur. Alioquin quis est qui loquatur mendacium me dicere? si et aliter sunt.


CAPUT 25

25
25. (
Jb 25,1-5) Verba Baldad Sauchitis. Quid enim exordium quam timor ab eo? Ista subiunctio videtur illis verbis consentire, quibus dicit Iob: Idcirco a facie eius turbabor, considerabo et timebo ab eo. Nemo putet esse moram piratis. Sine mora secundum permissum eius tentant. In quem enim non venient insidiae ab eo? hoc est, cum ipse permittit. Insidias autem dicit tentationes. Aut quomodo erit homo iustus coram Domino? Ergo iuste eum tentari permittit. Vel quomodo se mundabit natus ex muliere? nisi enim a Deo mundatus fuerit, immundus est. Si lunae praecipit, et non lucet. Quoniam si exigant rationes et ordo providentiae ipsius, ut luna non luceat, praecipiet ut non luceat, et non lucebit. Sed quare? Utrum inde vult videri non mundam lunam coram eo, quia praecipit ei, et non lucet? an forte rationalis animae natura figurate hic insinuatur, cui sol intellegibilis est lumen illud verum, quod illuminat omnem hominem? Et quoniam tanto magis luna lucet terrenis aspectibus, quanto magis recedit a sole; cum autem propinquat soli, interimitur terris: intellegamus animae divinitus praecipi, ut superata nativitate terrena atque mortali, qua splendor eius apparet terreno sensu videntibus, appareat et propinquet, subiugeturque sapientiae, quo eius luce secretissime exsultans, caveat facere iustitiam suam coram hominibus, ut 65 videatur ab eis , sed cum gloriatur, in Domino 66 glorietur . Quia et cum apparet hominibus, dono Creatoris apparet: Nec stellae sunt mundae ante eum: in comparatione eius.

CAPUT 26

26
26. (
Jb 26,2-14) Verba Iob. Cui ades: vel quem adiuturus es? cum indignans tamquam iniustitiae eorum, putaret eos a Deo puniendos. Verum sibi ipse loquens seipsum revocat, ut Deo potius dimittat iudicium eorum, ne aut adesse Deo videatur, aut adiuvare eum velle, quasi invalidum, ad coercendos vel corrigendos homines; aut consilium dare, quid cum illis agat; aut sequi eum, tamquam assecuturus causam quare dolosos homines esse et vivere patiatur, cum superet omnem animam quaerentem virtute incomprehensibili; aut quasi annuntiare illi aliquid de illis, cum ab ipso habeat homo etiam spiramen, cum aliquid enuntiat. Numquid gigantes redigentur in nihilum? Non ergo mirandum si istis Deus parcit, quando gigantes non redigit in nihilo. Et ne diceretur: Sed ad inferos detrusi sunt; subiecit quia infernum videt Deus: et tamen eos ibi ordinavit ubi esse meruerunt; sicut iustos sive nunc sicut sunt, sive postea sicut erunt, quamvis eos numquam removeat a facie sua, quia omnia nuda sunt coram eo; ita ut proximos gigantes etiam istos consolatores superbos accipias. Subter aquam et proximi eorum. An Subter aquam, subaudiendum, tenentur, vel aliquid tale? Et non est velamen perditioni. Etiam perditio eum non latet. Extendens aquilonem super nihilum. Potest aquilo diabolum significare, et terra peccatorem; quoniam et illi et illi inanis est spes. Suspendens terram super nihilum: in aerem. Ligans aquam in nubibus suis: propter obscuritatem prophetiae. Et non est scissa nubes sub eo: sub veritate quam habuit nubes, quae non scinditur Scripturas intellegentibus: non enim adversaria dicuntur, sicuti putant non intellegentes. Qui tenet faciem solis ne agnosceretur ab impiis sol iustitiae. Et extendit super eum nubem suam: carnem quam Dominus suscepit. Praeceptum circumdedit super faciem aquae: populos. Usque ad consummationem lucis: huius vitae finem, hoc est finem saeculi, aut quousque consummentur, id est, perficiantur homines, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux 67 in Domino . Columnae coeli contremuerunt, et obstupuerunt ab increpatione eius: quod contigit Petro per Paulum. Virtute sua sedavit mare: placavit saeculum, a quo persecutionem patiebatur Ecclesia. Unde etiam columnas coeli contremuisse ab increpatione eius, potest hoc modo intellegi, ut robustissimi Ecclesiae contremuerint pro infirmis, ab increpatione Domini permittentis tentationes persecutionis. Columna enim clamat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? 68 quis scandalizatur, et non ego uror? Et prudentia eius vulneratus est cetus. Vulneratum dicit diabolum dolore, quo ei iusti non cedebant. Et claustra coeli metuunt eum: vel Angeli, vel qui acceperunt claves regni coelorum. Praecepto autem peremit draconem desertorem. Eumdem dixit et cetum. Sed nunc ostendit quomodo sit vulneratus, cum acceperunt praeceptum, qui ei renuntiaverunt. Ecce hae partes viae eius: qua ad Deum venitur. Virtutem autem tonitrus eius quis sciet, quando faciet? Tonitrum dicit evidentissimam vocem manifestationis eius: aut illam forte vocem, quam dedit per filium tonitrus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud 69 Deum, et Deus erat Verbum : ut sit ordo: Quando faciet, utrum quis sciet virtutem tonitrus eius?




CAPUT 27

27
27. (
Jb 27,3-23) Et spiritus divinus in naribus meis. Hic ostenditur prophetice eum dicere quae dicit, et prophetice cognoscere quia isti consolatores eius dolo pleni sunt. Absit a me iustos vos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad mortem persequamini me, quia vos libere reprehendo. Nec enim separabo innocentem: ne vos autem. Nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse. Illi enim solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid veri obici. Quae enim spes est impio? Quia exspectat. Ne quis putaret male cum optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. Impietatem quippe illorum vult everti, et perire superbiam: quod fit cum solvitur ab impietate anima quae tenebatur rea; solvitur autem per confessionem poenitentis hominis, et gratiam ignoscentis Dei. Ergo: Quae enim est spes impio? interrogatio: et responsio: Quia exspectat, et confidit in Domino, si forte solvatur, aut preces eius exaudiat Dominus. Potest quidem et alius sensus occurrere in his verbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non habeat impius: cum adversus hoc scriptum sit: Credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur 70 fides eius ad iustitiam . Et ideo quod sequitur, gratia Domini dicere intellegitur. Aut si evenerit ei necessitas: ideo debemus exspectare gratiam solventis. Numquid enim in necessitate, id est in tentatione, habuit fiduciam, meritorum in conspectu Dei? Aut si invocaverit exaudiet eum? si tamquam fiducia operum suorum invocat, quae nulla sunt. Quapropter annuntiabo vobis quid sit in manu Domini: quid disponat Deus. Ecce omnes nostis quia vane vana loquimini: ob hoc gratia iam exspectanda est. Quomodo enim allegavit merita operum suorum vane vana loquens? Possessio vero potentium veniet ab Omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est, diabolus et angeli eius. Potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur sequentes vanitatem, ut in eos illi praevaleant duces et principes vanitatis: quomodo 71 et Dominus fortem eum appellat , non ob aliud nisi quia tenet invalidos. Quod si multi fuerint filii eius, in occisionem erunt. Filios eius dicit, qui eum ad seducendum invitant, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem. Si autem iuvenes facti fuerint, indigebunt: id est, si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiavit vanitas. Et qui circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum. Et viduis eorum non miserebitur: plebibus quas seduxit cum eis, viri morte desertis, quasi fidem illis coniugalem in erroris promissione servaverit. Quod si et collegerit ut terram argentum: id est, si prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint; postea correcti et cognoscentes ad iustos convertentur. Erunt enim domus eorum sicut tinea et aranea, quam servavit: cor, vel conscientiam. Aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, verum astuta et latebrosa, sed invalidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit, et araneae caverna, in quam se recipiendo cooperit, et claudit eam. Quam servavit autem, intellegitur se ipsam in illa caverna; quia non omnes araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis, et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in domo servavit sibi impius. Dives dormiet, et non adiciet: quia post mortem non adiciet ad ipsas impietates divitias. Oculos suos aperuit, et non est. In resurrectione enim non inveniet seipsum divitem, quod putaverat. Tollet eum aestus, et abibit: aut aestus maris, tribulatio saeculi; aut aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. Et ventilabit eum de loco suo: aut de spe sua; aut Deus eum ventilabit de loco suo, ut non sit in loco Dei, hoc est, in populo quem inhabitavit Deus. Et proiciet super eum, et non parcet: tamquam aggerem poenarum. Plaudet super <eum> manibus suis: sicut dictum 72 est: Et ego perditioni eorum superridebo : non enim superlugebit perditionem impiorum.

CAPUT 28

28
28. (
Jb 28,1-27) Est enim argenti locus unde fit: prudentes, qui magis in actione sunt. Locus autem auro, ubi purgatur: sapientes, qui in contemplatione sunt. Ferrum enim de terra fit. Haec metalla indifferenter accipienda in bono sunt; nam ideo ferrum dixit, quia nihil interest, quasi superius de ferro diceret: quamvis ferrum possint fortes intellegi. Revera enim nulla distinctio est in sapientia hominum quam in ea sunt. Aes autem similiter ut lapides excluditur: quia totum de terra separatur: ut ostendat propterea esse bonos malis mixtos ad tempus, quia de ipsis malis secluduntur boni, et per illos purgantur tamquam metalla operi vel aedificio necessaria; cum ipsa terra opus habeant eliquari atque formari, unde et separandi sunt, ut post hanc separationem habeat terra locum atque ordinem suum, sicut impii per damnationem pro meritis suis. Et omnem finem ipse invenit: quid quo perduceret. Invenit autem dixit, instituit. Lapis tenebrae et umbra mortis. Lapis, id est, Vetus Testamentum tenebris et umbrae mortis datum est, id est carnalia sectantibus, quamvis ab uno Deo haec exspectarent: ubi superbientes non discindebant torrentem, id est non transibant per lapsum temporalium ad aliquam soliditatem, sed ipso lapsu ferebantur. Et facta est discissio torrentis a cinere: hoc est, a confitente peccata sua, et non superbiente de meritis operum: quod factum est per gratiam Novi Testamenti. Discissio torrentis a cinere: ab hominibus. Et commoti sunt ab hominibus: adulantibus non increpante Deo, ab ipsa quae eis promissa erant perdendo primatum suum. Terra de qua egressus est panis: subaudiendum: Ipsos dico commotos de quibus, tamquam de terra, panis Domini exiit. Et eam incensurus est: infidelem coelesti iudicio Domini. Locus sapphiri lapides eius: ordo, locus sapphiri, id est, pretiosi et necessarii aedificio civitatis coelestis. Et aggeres aurum ei: aurum ei non modicum est, sed aggeres. Semitam quam non cognovit avis: humilitatem Domini. Nec vidit eam oculus vulturis: diaboli. Non transiit super eam leo: per fortitudinem superbiens. In durissimo lapide extendit manum suam. Potens est enim 73 Deus de lapidibus excitare filios Abrahae . Et ripas fluminum disrupit : ut totum irrigaret. Flumina enim dixit praedicatores verbi. Voluerunt quippe ripis suis contineri, ut totum circumcisioni praedicarent. Omne vero pretiosum vidit oculus meus: humanus, per Verbum carnem factum. Altitudines fluminum revelavit. Virtutes tolerandi persecutiones in martyrio occultae et altae sunt in homine, donec persecutionis tentatione revelentur. Ostenditque virtutem suam in lumine: 74 in eis quibus dixit: Vos estis lux mundi . Per quos etiam pars Iudaeorum non parva conversa est. Abyssus dixit: Non est in me. Ideo in abysso constituti homines eam invenire non potuerunt, quia in eo non est. Non dabitur aurum inclusum pro ea: id est thesaurus. Non erit deterior auro Ophir: tamquam si diceret: Vel sic eam quaerite, siquidem deterior non sit auro Ophir. Non aequabitur ei aurum et vitrum. Aut intellegendum aliquod vitrum speciosum; aut quia sunt homines qui vitrum plus diligant quam sapientiam. Et commutatio eius vasa aurea: non sunt, subaudis. Et excelsa et Gabis non erunt in memoria: oblivioni erunt in comparatione eius. Aut excelsa et Gabis, tamquam superba quaeque non sint in memoria, ut per humilitatem trahas de absconditis sapientiam. Sapientia unde inventa est? dicit, quia non potuit eam invenire homo nisi per gratiam, ideo ad Deum convertendum esse cor. Latet ab oculis omnis hominis: quia non est insensibilibus. Perditio et mors dixerunt: perditi et mortui, cum in deliciis vivunt. Dominus commendavit viam eius: humilitatem, quae abscondita est volucribus coeli. Et ipse novit locum eius. Locus sapientiae quis, nisi Pater est? Cum enim dicitur: Ego in illo,75 et ille in me ; invicem sibi quasi loca sunt. Ipse enim omne quod est sub coelo, perspicit. Hoc modo ea novit, quo fecit, et non sensibiliter. Ventorum libramenta atque mensuras. Tota creatura per partem significatur. Et bene, pondere, mensura, et numero omnia dixit facta, in quibus intellegitur Creator. Quando fecit, sicut vidit, enumeravit. Non extra vidit ut faceret; sed in semetipso, sicut artifex. Et viam tempestatum vocibus: tempestatum pro tentationum positum est; tentationum autem, pro his qui tentantur: quomodo dicerentur voces naufragii, pro vocibus naufragorum. Tunc vidit eam, et exposuit eam. In praedestinatione Dominus vidit viam quo se converterent tentati. Paravit et investigavit: in praedestinatione, non in actione.


CAPUT 29

29
29. (
Jb 29,2-25) Quisnam me restituet in menses priorum dierum? Haec ex persona dici videntur Ecclesiae simul cum capite Christo, tamquam totus ipse homo loquatur tempore abundantiae tribulationum et tentationum, tamquam his diebus, de quibus Dominus dicit: Venient dies quando optabitis videre unum de diebus istis, et 76 non videbitis . Eo enim tempore quo Dominus erat in terra, nulla erat sollicitudo, quamvis adhuc populo parvo christiano, qui constabat ex his qui in eum crediderant, ex quibus erant plus quam quingenti fratres, quibus etiam post resurrectionem apparere dignatus est, sicut 77 Apostolus dicit . Nulla ergo tunc erat sollicitudo, ne aut a malis male gubernaretur Ecclesia, aut haeresum vel schismatum laniaretur insidiis. Nam nec ipsas corporales persecutiones passa est; non aliquas pertulit vel intrinsecus vel extrinsecus adversitates. Loquitur itaque Iob ex persona hominis, hoc est, populi ad Novum Testamentum pertinentis, desiderantis illos dies, sicut praedixerat Dominus. Et fortasse ideo menses appellavit, non annos, quia ex quo elegit Dominus discipulos, usque ad passionem, non anni, sed menses fuerunt. Cum lucebat lucerna eius super caput meum: vel carnem Domini visibiliter praesentem, vel verbum ex ore praesentis corporaliter. Cum verbum Domini inspiceret domum meam ad diligentiam custodiendi conversationem. Et circum me pueri mei: qui obsequebantur humiliter necessaria ministrantes. Cum plueret per vias meas butyrum: per mores meos exsultationem fidei et bonorum operum. Cum montes mei abundarent lacte: Prophetae bene parvulis exponerentur. Cum exirem matutinus in civitate: aut cum iam claritas lucesceret, transactis tenebris timoris; aut in exordio Ecclesiae, ut non satis occultus, non satis manifestus. Et in plateis ponebatur mihi sella: a turbis deferebatur mihi docendi auctoritas. Videntes me adolescentes abscondebantur: dediti concupiscentiis. Senes autem assurgebant: prudentes. Et potentes cessaverunt loqui: superbientes de doctrinis suis. Quia auris audivit, et beatificavit me. Populus quem non cognovi 78 servivit mihi, in obauditu auris obedivit mihi . Et oculus videns me declinavit: Iudaeorum non credentium. Et os viduae benedixit me: eius animae quae diaboli coniugio renuntiavit. Ecce ferebatur mortuus filius unicus matri suae, quae 79 erat vidua.

Et vestiebar iudicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritalibus, carnalibus, nesciat 80 sinistra quid faciat dextera tua , id est, qua intentione operetur: operta enim sinistra, dextera exserta est in vestitu chlamydis; quod facit, qui recte iudicat quo sit referendum quod operatur.

Iudicium quod non noveram exquisivi. Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid nobis 81 erit? Dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro iudicio. Confregi molas iniquorum: ut iam non devorarent plebem de cibo panis. Aetas mea senescet <et> sicut arbor palmae, multo vivam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno, et celsitudine, et rectitudine. Et ros morabitur in messe mea. Ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. Gloria mea nova mecum: id est, Novi Testamenti. Et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. Et in sermone meo non adiecerunt. Perfectionem Evangelii significat: nam sermo Synagogae datus indiguit adiectione. Sed gavisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens caritatem. Quod si et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intellegeretur; non tamen sicut verba sonare videbantur, vana dicere putaretur. Hic est risus 82 Sarae , qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. Elegi eorum viam, et sedi princeps: aut suscipiendo mortalitatem, aut cum publicanis et peccatoribus convivando, sed ita ut princeps eis essem ad salutem. Et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt. Quasi consolans tristes. Eos dicit qui spe gaudebant, cum de 83 praesenti vita erant tristes. Beati lugentes , ut dictum est; et: Quasi tristes, semper autem 84 gaudentes : qui non possunt tenere illam magnitudinem, de qua dictum est: Qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno 85 coelorum .


CAPUT 30

30
30. (
Jb 30,1-31) Nunc autem derident me infimi, nunc monent me minores tempore: quia et postea nati sunt in Ecclesia tales, et non proficiunt plurimum. Monent me autem dixit, quia per honores ecclesiasticos accipiunt potestatem praedicandi populo, quae ipsi non faciunt. Quorum spernebam parentes. Parentes eorum dixit, quorum imitatione filii sunt, quibus tunc dicebatur: Vae vobis, Scribae et Pharisaei 86 hypocritae . Et virtus manuum eorum quasi nihilum mihi erat: parentum potestas, qui tunc usque adeo plurimum poterant, ut crucifigerent Dominum. In eis peribat omnis vita: quia non se vel in fine correxerunt. Egestate et fame instabiles: a variis desideriis insatiabiles. Qui fugiebant in desertum heri: conferendo se ad excusationem Legis, quam non simpliciter intellegebant; et quia in deserto acceperant, fugientes in desertum heri. Sicut enim hodie pertinet ad Novum Testamentum, sic ad Vetus heri: de Novo enim dictum est: Hodie si vocem 87 eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ; 88 et: Filius meus es tu, ego hodie genui te . Qui rodebant cortices arborum: quia figuras Legis, quibus utilia tegebantur, pro cibo habebant. Quorum erat cibus radix herbarum: sacramenta quae corporaliter iussi erant celebrare, tamquam terrae inhaerentia; ex quibus tamen simplicis intellegentiae fructus surgeret, et supra terram in libertatem ferretur, quo illi pervenire non poterant. Inhonorati, et abiecti, et egentes omni bono: amisso primatus honore, ab spe promissionis; quia et ipsum terrenum donum pro meritis suis amiserant, et regnum coelorum non tenent. Qui radices lignorum manducabant, propter magnam famem. Quod de radicibus herbarum dictum est, propter fructum frumenti, hoc de radicibus lignorum intellegendum est, propter fructum vini et olei. Nam omnes istos spiritales fructus accepit Ecclesia, quorum radices terrae implicatae sacramenta erant, quae corporaliter Iudaei observare cogebantur, sabbatum, circumcisionem, et victimas, et cetera huiusmodi spiritalium ciborum. Insurrexerunt super me fures: qui ad honores indebitos, qui iustorum sunt proprii, per tenebrosas fallacias pervenerunt. Quorum domus erant cavernae petrarum: qui concupiscentias suas defendebant, et tegebant quibusdam obscuritatibus divinorum Librorum. Et inter arbores clamabant. Manifesta erant peccata eorum, quamvis ea Scripturarum obscuritate, quasi umbris arborum, tegere conarentur. Hinc est: Clamor Sodomorum ascendit 89 ad me . Et plerisque locis pro manifestis peccatis clamorem ponit Scriptura: ut verbum sit quidquid corde concipitur; clamor, cum procedit in factum. Qui sub stirpibus terrae manebant. Non saltem in stirpibus, sed etiam inferius stirpibus manere possunt intellegi, qui vel carnaliter praecepta custodiunt. Stirpes enim sunt non iam ipsi fructus, sed unde surgunt partes fructiferae, vel arborum, vel herbarum: si tamen fructiferum genus est, quia et non fructiferi generis stirpes dicuntur. Filii stultorum et ignobilium: Iudaeorum; nam hos dixit superius parentes eorum propter imitationem, quia et isti sub Dei nomine ambulant, quem non colunt. Stultos autem et ignobiles dicit Iudaeos, qui e contrario, non solum se confidebant esse duces caecorum, sed etiam filios esse Abrahae, quo patre se esse iactabant nobiles.

Sed cum audiunt: Caeci sunt, duces caecorum ; stulti demonstrantur: et cum audiunt: Si filii 91 Abrahae estis, facta Abrahae facite ; degenerando demonstrantur ignobiles. Nomen et honor exstinctus a terra. Erat enim, sed exstinctum est. Nunc autem cithara eorum ego sum: horum, quorum illi patres sunt, qui me ad aurem habebant, non ad cor. Et me habent ad fabulam: inanem et inutilem narrationem et auditionem, quamvis me et narrent, et audiant. Abominati sunt me, discedentes procul: longe facti a iustitia peccando, et praecepta iustitiae malis moribus exsecrando. Nec in faciem meam pepercerunt spuere. Exsecranda facies namque Christi est his, qui praecepta eius cum contemptu exhorrent. Vel, male me innotescere fecerunt morum suorum pravitate. Aperiens enim pharetram suam afflixit me: secreta rerum, unde tentationes existunt. Et frenum in faciem meam miserunt: ut eis invitus consentirem, portans eos ducentes quo vellent, ad ima sua. Et a dextris germinantes consurrexerunt: et favendo et bene monendo exorti sunt quidem, ut suas cupiditates explerent, non persequendo. Pedes meos vinxerunt compedibus: officiorum ecclesiasticorum, ut non eos possent fugere. Contritae sunt semitae meae: ut non apparerent, per quas solent boni ambulare, non quaerentes 92 sua, sed Christi . Exuit enim me stola: auctoritate pristina, cui cedi solet; quod contingit multitudine et consuetudine peccatorum praevalente. Et iaculis suis vulneravit me: praeceptis, quibus video mala, et quia coercere non possum, crucior. Abusus est me sicut voluit: etiam calamitate et miseria mea usus est ad iustitiam suam Deus, sicut voluit. Doloribus involutus sum: et in me, et in aliis patior. Foris 93 pugnae, intus timores . Quis infirmatur, et ego 94 non infirmor? Et iterantur dolores mei, discedit sicut spiritus, spes mea. Quasi inane aliquid conversi ad spem temporalium, habentes quod promitto. Et sicut nubes transiit salus mea: non sperantes salutem promissam, amore praesentis salutis. Et nunc super me effundetur anima mea: peccando. Nocte vero ossa mea confracta sunt: firmitatem quam habuit, dixit sibi ereptam. Et nervi mei dissoluti sunt: actiones praeteritae. In multa virtute apprehendit stolam meam: ad demonstrandam virtutem suam, modo affligendo, et postea reparando. Et quasi ora vestimenti mei circumdedit me: modicum mihi reliquit auctoritatis. In terra et cinere pars mea: in poenitentia, quia extremum. Steterunt et consideraverunt me: et me iacente, superbi steterunt, quaerentes quid in me reprehenderent. Et proiecisti me a salute. Illos dolet, qui spem reparationis amiserunt. Domus enim est omni mortali terra. Ideo se dicit mortem metuere, quia 95 conversatio eius non sit in coelo , secundum plures qui mali sunt in Ecclesia, et terrene vivunt. Atque utinam possem meipsum interficere: ut morerer saeculo. Aut rogarem alium, et faceret mihi hoc: vel angelum meliorem, vel Deum per quem corrigerer. Ego bona praestolabar. Dolet, quia repente sibi ista evenerunt. Venter meus efferbuit, et non tacebit: interiora, vel memoria qua recordatur quid fuerit primo, et quomodo afflicta est in gemitibus. Et steti in coetu clamans: quia non in frequentia audita est eorum qui se nolebant corrigere. Cutis mea innigrata est valde: ex his quae forinsecus patiebatur. Versa est in luctum cithara mea: opera bona, quibus laudabat Deum gaudens.


CAPUT 31

31
31. (
Jb 31,1-40) Testamentum feci oculis meis. Numquid coepi sperare visibilia? Ut non cogitem de virgine: ut subaudiatur, absit. Hinc iam incipit merita Ecclesiae commemorare, in his qui perseverant in fine in tentationibus magnis, abundante iniquitate, et refrigescente caritate 96 multorum . Et non cogitabo de virgine: incorruptione sapientiae, vel iustitiae. Et quae est alia pars Dei desuper? subauditur, non cogitabo. Aut ita: Et quae est, nisi illa? Si incessi cum irrisoribus. Iam bonis qui sunt in Ecclesia difficile est non talibus sociari. Vel si festinavit ad dolum pes meus: hypocrisis. Seram et alii fructus meos edant: quomodo Iudaeis contigit, id est, ea dicere quae alii faciant, magis quam ipsi. Sine stirpe sim super terram: ut facile arescam. Ille enim in terra tamquam in petra firmus est, qui facit quod dicit. Si secutum est cor meum mulierem: ut suam quaereret gloriam in populo Dei, potius quam Dei, cui uni iure debetur. Aut si obsedi ianuas eius: insidiose captavi desideria plebis eius, vel timorem, quibus ageretur, ut mihi potius serviret quam Deo. Placeat quoque uxor mea alteri: fama mea diabolo, cui quando placemus, displicemus Deo. Ille enim malis nostris gaudet. Et filii mei humilientur: facta, vel imitatores mei. Furor enim animae meae est indomitus, commaculare viri uxorem: mihi eam vindicando. Quod si et despexi iudicium famuli mei aut ancillae, cum iudicarentur apud me: secundum quod dictum est: Saecularia 97 igitur iudicia si habueritis . Famulos autem dixit, laicos adhuc saecularibus deditos. Quod si et visitationem, quod responsum dabo? in tribulatione, quam conscientiam habeo, quia ista despexi? Nonne sicut ego conceptus sum in utero, et illi? Eadem in sacramentis enim omnibus praedicantur, eadem credunt. Et fuimus similiter in ventre? Non enim ille aliter renuntiat, quam ille, qui plene serviturus est Deo. Et de ventre matris meae dux eis fui. Ab initio enim sui haec operatur Ecclesia. Aut si despexi nudum pereuntem, et non operui. Si non fide remissionis peccatorum, tamquam tunicam non habentem, velavi a nuditate foeditatis, id est peccati, pereuntem. Iam enim desperat multitudine peccatorum. Et hinc 98 est: Et quorum tecta sunt peccata . Infirmorum si non benedixerunt mihi humeri: spe immortalitatis, tamquam pallio desuper cooperti. Ne autem post fidem remissionis peccatorum sufficere putarent praeteritarum poenarum metu carere, et inciperent sperare temporalia, bene adiecit: De tonsura ovium mearum calefacti sunt, quod a frigore spei terrenae, illorum vindicati sunt consideratione, si carnalia per renuntiationem 99 posuerunt, exemplo gregis detonsarum . Si levavi super pupillum manum meam: qui non inveniendo patrem, poterat creaturam vel hominem sequi. Fidens, quia mihi est adiutorium multum: volens eis dominari. Discedat humerus meus a iugulo meo: quod his contingit, qui se ab Ecclesia separant, dum volunt populis dominari, ut praecisionem praecisionis patiantur. Per humerum autem aut brachium, significantur actiones. Timor enim continuit me: ne levaret manum super pupillum. Et a pondere eius non sustinebo: si hoc velim ut pupillum opprimam. Posui aurum robur meum: numquid praesumpsi de doctrina aut sapientia Dei? Quod si et in lapide pretioso fidebam: quasi de operibus meis. Si et laetatus sum, cum esset mihi census multus: quasi de 100 meo; ut qui gloriatur, in Domino glorietur . Si et in innumerabilibus posui animam meam. (Jb Subaudiendum ad omnia: Discedat ab humero meo brachium meum): quod amarer a multis. Et deceptum est clam cor meum: ordo: Si et in innumerabilibus posui animam meam, et deceptum est clam cor meum: si consensi tali cogitationi, ut in me praesumerem. Quod si et osculatus sum manum meam, ponens ad os meum: gavisus sum tamquam de operibus meis. Quod si et gavisus sum super ruina inimici mei: Ecclesiae, ut sunt persecutores Ecclesiae. Audiat auris mea maledictionem meam: perducatur ad sensum meum. Opprobrio sim in populo meo diffamatus: plebi sanctorum, ut separetur tamquam illusus. Quod si saepe dixerunt ancillae meae: adulatores. Quis det nobis ut carnibus eius satiemur? cum satis bonus essem: ut imitarentur felicitatem carnalem in me. Non tamen haec gessi; ne dicerent enim haec, non me praebebam in talibus bonum. Foris non madebat hospes: recipiebam peregrinum in saeculo. Quod si et sponte peccans, abscondi peccatum meum. Voluntarie enim peccantibus nobis, postquam 101 accepimus scientiam veritatis . Aut si dimisi infirmum sinu vacuo exire ianuam meam: ut ideo exierit ianuam, quia sinu vacuo fuit. Quis mihi tribuat auditorem? Quis mihi praestet ut audiar? Manum Domini si non timui: qua scripsit: Si non 102 dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis . Conscriptionem si quam habeo: ordo: Conscriptionem si quam habeo. Et si non disrupi eam super humeros meos, et coronatus publice legam super humeros meos levans: et coronatus publice legam, id est, adversus faciem meam.

103 Statuam te ante faciem tuam . Quia populi corona confundar; quia non feci mandatum Domini, quod me fecisse iam dixeram, negando primo me habere conscriptionem, quae mihi postea obicitur. Si super me unquam terra gemuit: stipendiarii Ecclesiae, quod malus sum. Aut sulci eius ploraverunt simul: quo semina recipiuntur, et unde fructus dantur; quia et malus sum, et mala semina seminabam: ideo simul. Aut si et virtutem eius comedi solus sine pretio: ipsa misericordia, qua participat catechizanti qui 104 catechizatur ; hoc est, solus, non retribuens ei qui daret. Aut si animam Domini terrae decipiens contristavi: non me dignum exhibens passioni eius qui pro me animam fudit. Nolite constristare 105 Spiritum sanctum in vos . Pro tritico germinet mihi urtica: pro spiritalibus doctoribus magistri prurientium auditu per confricationes hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum 106 . Et pro hordeo spina: pro carnalibus obedientibus peccatores et resistentes. Erat enim Iob in conspectu suo iustus; in conscientia sua.


ANNOTATIONES IN IOB 22