ANNOTATIONES IN IOB 31


CAPUT 32

32
32. (
Jb 32,1-22) Verba Eliu Buzitis. Deus abiecit eum, et non vir: ut hanc dicam causam, cur tacuerint. Et sermonibus vestris non respondebo ei. Ego enim talia dicam, ut mihi, quemadmodum vobis, respondere non possit. Quia ergo exspectavi, et non sunt locuti: quasi ad Iob conversus dicit. Venter meus sicut uter musto plenus. Commendat hunc Scriptura, quia in prophetia locuturus sit. Et veluti follis aerarii disruptus: ad duritiam solvendam, de vi loquor; inde et iratus dicitur. Non enim opus esset ut ego loquerer, si vos ei responderitis. Alioquin et me tineae edent: aut sicut vos aut sicut omnes qui mirantur personas.

CAPUT 33

33
1. 33. (
Jb 33,3-30) Mundum est cor meum in verbis: non duplex. Spiritus divinus qui me fecit: subaudis, est; ut sit: Spiritus divinus est qui me fecit. Quomodo ergo dicis: Iustus sum, et non exaudivit me? quasi adversario dixerit Iob. Semel enim loquitur Dominus: quasi vocationem omnium iustorum semel fecit Dominus, et temporaliter circa singulos hoc agit divina providentia. Per somnium, aut in visitatione nocturna: aut in ignorantia aut in tribulatione. Aut sicut incidit saevus timor in homines, cum dormiunt in cubiculis: securi. Et corpus eius a ruina eruat: translate sicut ossa. Et pepercit animae eius a morte: cum eum converterit, parcet ei. Quia venturum est bellum, et iterum arguet eum in infirmitate in cubili: post conversionem iam probat, ne de se praesumat. Et multitudo ossium eius emarcuit: fiducia de se. Omnemque escam non poterit sumere: consolationem de temporalibus. Et renovabit corpus suum, sicut litura in pariete: mutationem vitae: et hic translate, propter aedificium, id est, in societatem. Et molliet carnes suas sicut parvuli: ne sit durus superbia, secundum quod Eliu videtur, tentatur Iob humilis per innovationem. Et intravit facie hilari cum professione: paratus ad tentationes. Salva animam meam, ne veniam in corruptionem: hic tentatio mortis. Vices tres cum viro: conversionis, probationis, mortis. Sed eruit animam meam de morte: quia adhuc haec mortis restat. Ut anima mea in lumine collaudet eum. Iam ergo orationes cessabunt, quia nulla erit indigentia.


CAPUT 34

34
2. 34. (
Jb 34,1-35) Respondens autem Eliu, dixit. Quomodo dicitur: Et adiecit. Et qui habetis

scientiam, auribus percipite: spiritalibus. Quia auris sermones probat: ista carnalis. Quid est bonum, quia dixit Iob: Iustus sum? Quid boni dixit quia dixit? Et in iudicio meo mentitus est. Hinc 107 est: Ego bona praestolabar : ideo praeter spem, quod est, mentitus est. Quis est vir ut Iob? Adhuc verba Iob sunt. Dixit enim: Non visitabitur qui ambulaverit cum Deo. Hic illum putat deceptum, quia hoc sperans illa omnia fecerit: aut certe, quod in bonum non putat visitari eum qui ambulaverit cum Domino. Absit a Domino impietas: aut ut non visitet in bono, qui cum eo ambulaverit; aut etiam si visitaverit in tentatione, impie et iniuste agat. Impius est qui dicit regi: Iniuste agis. Tu autem non debes illud dicere, qui non es impius. Bene, qui dicit; non, qui dixerit, ne iam etiam ob hoc esset: quomodo dicitur: Factum est, qui hoc facit. Impiissime, principibus: tamquam Angelis dicat: Nisi Michael princeps vester, impiissime agitis. Aut si ita impiissime dicitur principibus, quanto magis regi? Abusi sunt enim inique cum excluderentur infirmi. Male usi sunt exclusione sua, cum propter infirmitatem excluderentur ab ea visione, qua videntur omnia divinitus ordinatissime ordinari et administrari. In eo autem male usi sunt, quia spiritum suum sequi maluerunt, Deum ista non curare: ex hoc enim illis vane veniet, ut in necessitatibus suis clament et rogent hominem, cum Deum rogare debuerint.

Neque erit locus, et non est umbra mortis, ut latitent qui faciunt iniqua. Non ad hoc est umbra mortis ut latitent: ut est: Non senes habent 108 sapientiam ; quia non senectus est causa 109 sapientiae: et: Haereticum ne salutes , ne inde, qua haereticus est. Et evertet noctem, et humilabuntur: ut supra eos sit quod sub ipsis erat; id est, premat eos quod subditum illis erat. Et exstinxit impios; lucere sibi videbantur. Et iustitias eius non cognoverunt. Dicit quid boni Deus fecerit de iniquitate eorum: ut perferatur ad eum clamor pauperis. Ipse quietem dabit, et quis poterit condemnare? Non qualem quaerunt homines quae illis tribulationibus turbatur. Si Deus 110 iustificat, quis est qui condemnet? Et <contra gentem> et contra hominem simul: adversus Gentiles et Iudaeos. Qui regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi: cui dicitur: Qui ergo doces alium, teipsum non doces? 111 Absque me videbo; tu ostende mihi: te reprehendens, meipsum forte reprehendendum esse non video? Interroganter pronuntiandum. Si iniquitatem operatus sum, non adiciam: correptus a te. Numquid a te exigit eam, quia repulisti? quia reprehendisti. Et vir sapiens audiet verbum meum: Deum omnia curare. Iob autem non in sapientia locutus est: putando quod aliquid sibi inique divinitus acciderit.


CAPUT 35

35
35. (
Jb 35,2-16) Quare hoc existimasti in iudicio? quare hoc iudicasti? Tu quis es, qui dixisti: Iustus sum, ante conspectum Domini? Ante conspectum Domini dixisti: Iustus sum. Utrumque enim reprehensibile est in homine: unum, si aut superbe dicatur, aut falsum sit iustum eum esse, etiam secundum humanam iustitiam; alterum autem, quia numquam vere dici ab homine potest, quod ante conspectum Dei sit iustus, cui comparatus quilibet iniquus est. Aut dicis: Quid prodest tibi, aut quid faciam, si peccavi? Hoc enim ei videtur Iob dixisse Deo, quasi aut Deo prosit peccatum eius, ut isto dolore ad pietatem cogatur, ubi ait: Noli me docere impium esse: aut bonum 112 est tibi si inique egero? Aut Deo noceat peccando, et ideo illum sic insequatur Deus quasi hostem suum premens, ne aliquid ab illo mali patiatur. Nam hoc etiam dixerat: Si ego peccavi,113 quid possum tibi facere? Ad utrumque ergo Eliu respondit, consequentibus verbis. Ego dabo tibi responsum, et tribus amicis meis. Aspice in coelum, et vide; respice in nubes quam altae sint a te. Si peccasti, quid agis? Confirmat quod ab eo dictum est: Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Aut si multa iniusta fecisti, quid poteris facere? Plus est, multa iniusta fecisti, quam quod superius dixit, peccasti. Sed tamen quid poteris facere Deo; quando ne nubes quidem potes laedere? Et si iustus es, quid dabis ei? E contrario, quomodo iustitia tua nihil ei prodest, sic iniustitia nihil nocet. Aut quid de manu tua accipiat? etiamsi dare velis; propter sacrificia, quae stulti putant Deum sumere velut eis indigentem. Viro simili tui impietas tua, et filio hominis iustitia tua: vel illa nocet, vel haec prodest. Sed his versibus confirmavit potius, quam refellit sententiam quam dixit Iob: Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Consequenter ergo oportet ut ostendat quare in hac vita homines affliguntur iniuriis malorum, inter quos etiam diabolus cum angelis suis numeratur, princeps iniuriarum et iniquitatum omnium. Cum enim Deo non possint nocere peccantes, cur eos tradit in potestate affligendos malis? et exponit deinceps, dicens: A multitudine clamabunt, vociferabuntur a brachio multorum. Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me? Ad hoc enim patiuntur haec, ut Deum quaerant, non ut inaniter vociferentur. Quod autem ait: fecit me, pro documento est, quia quaerentem se non relinquet, quem ipse fecit. Qui distribuit custodias nocturnas: tempora huius saeculi sub certis potestatibus ordinata, quia nec in ista erroris nocte relinquet hominem sine custodia, qui eum fecit. Qui separat me a quadrupedibus terrae, et a volatilibus coeli sapientiorem me fecit. Sic enim quaerendus est Dominus in afflictionibus vitae huius, ut non ab eo terrena bona desideremus; quia iam bestiis meliores sumus, antequam illa accipiamus. Ibi clamabunt; et non audies. Ibi, dixit, in multitudine, in afflictione clamantium, et a brachio multorum: aut certe: Ibi, propter hoc; sicut est: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem 114 . Et non audies quod dixit, de eo dixit. Ab iniuriis malorum: subaudiendum, clamabunt. Vana enim non vult Dominus videre. Non vult subvenire vana petentibus, et non ideo vociferantibus in afflictione ut bona sempiterna percipiant, cum propterea separati sint a quadrupedibus terrae, et sapientiores facti volatilibus coeli: sed vociferantur, quia non sunt in huius saeculi iniquitate felices. Ipse enim Omnipotens perspicit eos qui faciunt iustitiam, et salvum me faciet.

Sicut ipse videt facientes, qui cordis intima perspicit, sic ea salute salvos facit, quam ipse videt in occulto. Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae 115 praeparavit Deus diligentibus se . Ideo etiamsi perturbetur vana salus hominis, dat tamen auxilium de tribulatione Pater, qui videt in 116 abscondito . Iudicare itaque eum, si potes collaudare eum, sicuti est. Hoc enim visus est Iob 117 dicere, cum ait: Utinam esset nobis arbiter! Et nunc quia non est visitans iram suam, nec cognovit delicta vehementer. Cognovit ad vindictam. Unde est: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et in eodem loco: Averte faciem 118 tuam a peccatis meis . Cognovit ergo delicta; nam ideo patiuntur homines tribulationes in hoc saeculo: sed non vehementer, quia partibus corrigens das locum poenitentiae. Et Iob vane aperuit os suum; in ignorantia sua verba multiplicat.


CAPUT 36

36
36. (
Jb 36,2-34) Sustine me pusillum, ut te doceam: adhuc enim in me sunt sermones: suscipiens scientiam meam de longe. Quoniam quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a 119 Domino . Operibus autem meis quae iusta sunt, loquar. Ne dicatur ei, quod peccatori dicit Deus: Ut quid tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu 120 vero odisti eruditionem? Ergo hic operibus loquendum est: nam scientia de longe suscipitur ex parte et in aenigmate. Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est auferetur 121 ; et non iam de longe erit, quoniam videbimus 122 eum sicuti est . In veritate, et non iniusta verba iniuste intelleges. Ea ipsa quae patiebatur Iob, verba Dei dicit esse in veritate, et non iniusta: sed ab isto iniuste intellegi existimat, quem putat conqueri se immerito pati, cum etiam de iustorum tribulatione dictum sit: Tempus est ut 123 iudicium incipiat a domo Domini . Et scito quia Dominus non abiiciet innocentem: quamvis corripiat quem diligit, et flagellet omnem filium 124 quem recipit . Fortis robore cordis, non vivificat impium: quamvis ad tempus ei parcere videatur. Et bene: Fortis robore cordis, quia tunc eum non vivificabit, quando serae poenitentiae locum quaerit cum lacrymis, et non inveniet, nec flectet ad misericordiam fortiter iudicantem, quem modo misericorditer admonentem contemnit. Et iudicium pauperum dabit: quo iudicet eos a quibus patiuntur iniquitatem. Et bene pauperum, ut superius impium divitem intellegas, id est superbum. Non auferet a iusto oculos eius. Etiam cum eum velut in fornace probat tentatione 125 tribulationis , non ei auferet intellegentiam, qua cognoscitur et colitur Deus. Ex quo satis ostendit impiorum poenam esse ipsam caecitatem, etiam cum videtur eis parci. Et cum regibus in solio: subauditur, sedere eos fecit, hoc est, iustos. Reges autem dicit qui carnem suam regunt; unde est illud: Quis est rex qui vadit 126 committere bellum cum alio rege , etc. Et sedere eos fecit in perpetuum, et exaltabuntur. Et hic subauditur quod supra dixit, cum regibus in solio. Exaltabuntur autem dixit, quoniam humilati sunt. Et qui compediti sunt compedibus. A quo vinculo dicit Apostolus sibi bonum esse dissolvi, et 127 esse cum Christo ; id est, retinacula huius vitae, in qua corpus quod corrumpitur, aggravat 128 animam . Capientur in funibus paupertatis. Convincientur longis consuetudinibus delectationum carnalium, quae sunt de rerum indigentia, quibus mortalis vita sustentatur et agitur. Et annuntiantur eis opera eorum. Non utique bona, sive ista ipsa concupiscentialia, de quibus dicitur: Scio quia non habitat in carne mea 129 bonum ; quae etiamsi non regnent in nostro mortali corpore ad obediendum eis, non tamen desunt: sive quibus ad haec venire homo meruit ex traduce peccati. Et delicta, cum fuerint roborati. Ipsa sunt opera quae supra dixit. Non enim infirmis facile possunt annuntiari, id est manifestari; sed iis qui iam ita profecerunt, ut transierint omnem istam iniquitatem, quae vulgo nota est in apertissimis operibus flagitiosis et facinorosis. Sed iustum exaudiet: eum scilicet qui 130 ex fide vivit , ut gratiae Dei deputet, non meritis suis, non solum quod secundum vitae istius modum iustificatus est, sed etiam quod restat, ut ab universo delictorum malo liberetur: quae annuntiat veritas fidelibus, cum fuerint roborati, quando capientur in funibus paupertatis; adhuc enim compediti sunt compedibus, nondum exaltati, ut sedeant in solio cum regibus in perpetuum. Et dixit, quia convertentur ab iniquitate. Et dixit, subaudiendum est: Deus. Si obaudierint, et servierint, complebunt dies suos in bonis, et annos suos in gloria. Tunc vero nullum peccatum erit in homine, quia nulla erit mortis contentio, id est, indigentia mortalitatis, quae facta est de peccato, cum iam dicetur: Ubi est,131 mors, contentio tua? Impios vero non faciet salvos; eo quod noluerunt scire Dominum. Hoc ad Gentes magis videtur pertinere. Et cum monerentur, inobedientes erant. Hoc ad Iudaeos, et omnes qui eis per inobedientiam similes sunt, etiam in Ecclesia. Et hypocritae corde ponent furorem: quo Dominum crucifixerunt. Non clamabunt, quia ligavit eos: honore nominis super omnes gentes. Moriatur ergo in iuventute anima eorum: in superbia, qua se extollebant veluti de meritis operum suorum. Et vita eorum vulneretur ab angelis. Commodius accipitur a nuntiis veritatis, quorum aliis odor vitae in vitam, aliis 132 odor mortis in mortem . Quod tribulaverint infirmum et invalidum: illud infirmum Dei, quod 133 fortius est hominibus . Iudicium vero mansuetorum statuet: ipse Dominus, exemplo mansuetudinis suae differens etiam vindictam imitantium se, sed tamen certo futuram. Et quia decepit te ab ore inimici abyssus. Decepit, sicut visum est persecutoribus eius, profunditas huius saeculi Christum ab ore falsi testis: ad ipsum enim Dominum convertit sermonem. Effusi subter ea : subaudiendum, deceperunt te; gravati enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. Et descendit mensa tua plena pinguedine: Sacramentum corporis et sanguinis eius, panis qui 134 de coelo descendit . Non deficiet iustos iudicium. Quamvis edant pauperes, et saturentur, ad imitandas passiones Domini, parati de plenitudine caritatis; non tamen ideo non facit iudicium ipsorum cito. Et ira super impios erit, propter impietatem munerum quae accipiebant iniquitatibus. Omnia munera dicit, quaecumque commoda temporalia, propter quae commoda iniquitates fiunt. Non te avertat voluntas animi. Domino dicitur, non monentis auctoritate aut iubentis audacia, sed locutione prophetiae per imperativum modum futura praedicentis; sicuti est: Accingere gladium tuum super femur,135 potentissime . A precibus infirmorum: cum in necessitate fuerint, clamantium: Infelix ego homo,136 quis me liberabit de corpore mortis huius? Et omnes qui habent fortitudinem: praesumentes de operibus suis, et suam iustitiam volentes 137 constituere . Noli extrahere per noctem. Manifestum sit quod eos a populo secernis, sive illos superbos qui de oliva fracti sunt, sive sarmenta de vite amputata, unde haereses et schismata exorta sunt. Ut ascendant populi pro eis; ut inserantur infirma huius mundi, confusis 138 fortibus . Quoniam qui se humilat, exaltabitur; 139 et qui se exaltat, humilabitur . Sed cura ne quid facias indecens: ne nomen Domini Dei et doctrina blasphemetur, dum dicunt, quorum iudicium iustum est: Faciamus mala ut veniant 140 bona . Hoc enim elegisti super inopiam. Non solum elegisti inopiam confitentis, sed super hanc vitae ac morum decus, ut doctrina salutaris ornetur in omnibus. Ecce Deus consolabitur, vel, roborabitur in fortitudine sua. Quia etsi crucifixus 141 est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei . Quis enim est sicut ille potens? vel quis est qui discutiat opera eius? tamquam iudicans de illo, cum ipse sit iudex vivorum et mortuorum. Aut quis est qui dicat: Egit inique? Memento quia magna sunt opera eius, quae laudaverunt viri: Evangelistae atque omnes praedicatores verbi, ministerio suo vita congruentes. Omnis homo respicit ad eum: memor infirmitatis humanae. Quicumque compunguntur homines: poenitentia peccatorum, homines sunt. Ecce Deus multus, et nesciemus. Multus, quia sicut abundavit 142 peccatum, superabundavit gratia . Nesciemus autem ex persona eorum dictum est, quorum ex parte caecitas facta est, donec plenitudo gentium 143 intraret . Numerus annorum eius infinitus: propter aeternitatem positum est. Ei autem innumerabiles stillae pluviae. Hoc enim, quod homines praedicatores implevit Evangelium, numerabile est usque consummationem saeculi, donec auferatur scientia quae ex parte est, et 144 veniat quod perfectum est, facie ad faciem . Effundetur imber per semitas suas. Non enim viae malorum capient eum. Fluent nubes, et tenebrascent super homines plurimos. Quia etsi obvelatum est Evangelium, in his qui pereunt est obvelatum. Horam constituit iumentis, et sciunt cubilis ordinem. Quoniam agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui 145 . In his omnibus non obstupescit animus eius.

146 Initium sapientiae timor Domini . Nec mutatur cor tuum a corpore: ut elevatum a terra sursum habeatur ad Dominum. Si cogitaverit extendere 147 nebulam: ut qui vident, caeci fiant . Aeque ut tabernaculum expandit eam. In carne quippe mortali tamquam tabernaculo habitans, per eam non est agnitus a persecutoribus, dum eis cessit, et eam extendit atque expandit in cruce. Ecce effundit super omnia lucem suam, quam absconderat, cum caecitas ex parte Israel fieret, effundit super omnes gentes. Et radices maris contexit. Cupiditatem saeculi redarguit. Non enim ad abscondendum lux contegit, sed ad manifestandum. In eis enim iudicavit populos, ostendendo illis peccata eorum per lucem veritatis. Dabit escam plurimis: utique agnoscentibus, cum arguuntur peccata sua, et esurientibus ac sitientibus iustitiam. In manibus contexit lumen. Si ab eo quod sunt immanes; his qui non dimittunt peccata hominibus, cum sibi a Deo dimitti velint: si autem ab eo quod sunt manus; his qui de manibus suis, hoc est de operibus, extolluntur, seipsos iustificantes. Contexit enim lumen, ad hoc dixit, ne videatur ab 148 eis; quia excaecatum est insipiens cor eorum . Et mandavit de eo incontrarium: ut qui faciunt veritatem, vel dimittendo ut dimittatur eis, vel confitendo mala sua ut gratiae Dei subdantur, ipsi veniant ad lucem ut manifestentur opera eorum,149 quoniam in Deo sunt operata , non in ipsis. Contrarius est enim et immani misericors, et superbo humilis. Ut nuntiaret super illo amico suo: super illo lumine, hoc est, de illo quod contexit, ut absconderet immani et ingrato; ut id annuntiaret, hoc est, aperiret, non iam servo sub Lege, sed 150 reconciliato per gratiam ; aut amico suo, imitatori suo: quia et filius hominis non venit 151 ministrari, sed ministrare . Possessionem contra eum qui ascendere nituntur: ut ipsum lumen possideant, qui se a terrenis extrahunt. Ipsis enim annuntiatur, qui adhuc enituntur ascendere; quia cum ascenderint, non opus erit annuntiatore facie ad faciem videntibus. Contra eum vero quod ait, ascendere nituntur, non quasi adversantes, sed obviam euntes; sicut Apostolus 152 dicit: In obviam Christo .


CAPUT 37

37
37. (
Jb 37,1-23) Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. Et evulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad Dominum. Audite sonitum terroris et vocis eius. Hinc eum apparet ista in spiritu dicere. Nam incipit dicere cur evulsum sit cor eius de loco suo, auctoritate scilicet Evangelii per totum orbem terribiliter sonantis: Poenitentiam agite; 153 appropinquavit enim regnum coelorum . Et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt, in delectationibus rerum visibilium. Subter universum coelum circuit, et lumen eius in finibus terrae: dum Ecclesia per omnes gentes diffunditur. Post eum fremet vox. Post primum adventum eius novissima tuba secundi adventus 154 eius in claritate tonabit . In sonitu superbiae suae. Superbiam pro celsitudine posuit; quia primus adventus in humilitate fuit. Et non poterit investigari, cum audita fuerit vox eius. Nunc ergo 155 quaeratur Dominus, dum inveniri potest , hoc est, comprehendi ad salutem per fidem non fictam. Tunc enim non poterit, cum venerit iudicare, et audita fuerit vox eius dicentis: Ite in 156 ignem aeternum . Quoniam sera tunc erit, et infructuosa infidelium poenitentia. Tonabit fortis in voce sua mirabiliter. Quia non fortitudinis eius, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis vox illa fuit primi adventus eius, de quo dictum est: Quod infirmum est Dei, fortius est 157 hominibus . Fecit enim magna quae nesciebamus. Haec in primo adventu; et ideo postea ad exigenda quae dedit, iudex venturus est. Quae nesciebamus autem, dictum est ex persona eorum quos latuit divinitas Domini, infirmitatem carnis intuentes. Praecipiens nubi: Esto super terram: carni suae, ut per 158 Sacramentum accipiatur, in memoria eius , ad imitationem humilitatis et formationem caritatis.

Et tempestas pluviae, et tempestas imbrium potestatis eius. Est enim nubes quidem super terram: sed quando exprimatur ad irriganda corda per pluviam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelleguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est. In manu omnis hominis signat. Significat ei per opera eius quam reus sit, ut sciat omnis homo infirmitatem suam, et clamet: Infelix ego homo, quis me liberabit de 159 corpore mortis huius? Introierunt autem bestiae sub protectione, et quieverunt in cubili.

Introierunt autem peccatores sub indulgentia gratiae, et quieverunt in conscientia, remissis peccatis. De promptuariis supervenit tempestas: tentatio de occulto rerum ordine. Et de promptuariis frigus: de secretis iudicium in eos qui non perseverant; ut refrigescat eorum caritas ex 160 abundantia iniquitatis . Merito enim contingit eis, dum spem suam non in Deo, sed in hominibus ponunt. Et ab spiritu Dei dabitur glacies. Non solum ex abundantia iniquorum frigescent, qui spem ponunt in hominibus; sed etiam ex operibus bonis eorum, in quibus est spiritus Dei, durescunt quidam quasi glacie livoris, quibus est Paulus odor 161 mortis in mortem . Et ad haec quis idoneus, ut intellegat quoniam recte ac iuste ab spiritu Dei dabitur glacies? Sicut enim carnalibus homines laudantibus contingit ex hominum iniquitate frigescere desperando; ita carnalibus ab hominibus laudari cupientibus contingit ex hominum iustitia durescere invidendo. Gubernat autem aquam qualiter illi placuerit: ut pluat super 162 unam civitatem, et super aliam non pluat ; quod ad imbrem attinet spiritalem, pro subditarum aut non subditarum meritis animarum. Et frumentum irrigavit nubes. Simus ergo frumentum, si cupimus irrigari. Disseminavit nubem lucem suam: Evangelium incarnationis suae. Et ipsa per circuitum vertitur per orbem terrae ipsa tractatur. In gubernaculis ad operandum omnia quae mandaverit eis.

Gubernacula in quibus illa nubes per circuitum vertitur, praedicatores sunt verbi, per quos Ecclesiae gubernantur ad operanda omnia mandata Dei. Haec constituta sunt ab eo super terram: a Domino nostro Iesu Christo. Sive in tribu, sive in terra sua. Sive in tribu Iuda, unde secundum carnem natus est, et passus, et resurrexit, et ascendit in coelum: ex hac enim geniti erant Apostoli, et multi fratres prope inventi et salvi facti; sive ante passionem eius per ipsum vocati, sive post ascensionem per Apostolos in ipsa Ierusalem, atque in Ecclesiis Iudaeae, quae erant in Christo, sicut commemorat apostolus Paulus, propter veritatem Dei, ad confirmandas patrum promissiones. Sive in misericordia inveniri voluerit eam: illam nubem scilicet in misericordia voluerit inveniri a credentibus Gentibus. Hoc enim sequitur: Gentes autem super misericordiam 163 glorificare Deum . Auribus percipe haec, Iob. Quasi renovat intentionem, dicturus de vocatione Gentium. Sta, et commovere virtutem Domini. Noli moveri mente, aliquid tibi tribuendo. Scimus quia Deus posuit opera sua: reprobans utique gloriantes de operibus suis. Cum faceret lucem de tenebris: cum iustificaret impios. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 164 . Scit differentiam nubium: Evangelistarum aliorum sibi ante passionem, aliorum post passionem credentium. Et ingentes lapsus malorum: non eorum qui elapsi sunt crucifigentes eum, ut eos postea poeniteret, et baptizarentur in eo; sed eorum lapsus qui nec corrigi potuerunt, perseveranter etiam postea persequentes Ecclesiam: horum enim non parvi, sed ingentes lapsus sunt. Tua vero stola est valida: dignitas superba; tamquam in eum quippe dicitur, qui de operibus suis audet extolli. Quiescente terra ab austro, firmabis cum eo coelos, qui aequaliter ad videndum fusi sunt? Ab austro terram congruenter intellegimus eos qui de Iudaeis crediderunt in Christum. Sicut enim sol ab aquilonari terra remotior est, australi autem vicinior; ita quos prope inventos dicit Apostolus luci Evangelistarum 165 , non absurde accipiuntur terra ab austro. Sicut autem coelos Evangelistas solemus accipere, ut est: Coeli enarrant gloriam Dei; de his enim dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum,166 et in fines orbis terrae verba eorum : ita terras recte accipimus plebes, quibus evangelizatum est. Et quoniam plebes quae de Iudaea crediderant, posteaquam quieverunt exeuntes de hac terra (nunc enim hic non sunt), firmata est tamen auctoritas Evangelistarum in Ecclesiis quae sunt ex Gentibus, firmata autem misericordia Dei, non iam opitulante auctoritate Ecclesiarum Iudaeae, quae in Christum est; propterea sensus hic est, ut per interrogationem pronuntietur: Numquid tu quiescente terra ab austro; id est, iam non existente in hac vita plebe ulla christiana ex Iudaeis, firmabis cum eo Evangelistas, et divinarum Scripturarum libros, qui per misericordiam Dei non solis Iudaeis, sed etiam Gentibus aequaliter ad videndum fusi sunt? Gratiam quippe Dei commendat et misericordiam, ne quis de meritis glorietur, quae Iudaeorum erat superbia. Quare doce me quid dicamus ei, et requiescamus multa dicentes. Quia non est quod ei dicant convicti, nullum se habere meritum per seipsos, sed eius indigere misericordia. Numquid liber aut scriba assistis mihi, ut stans faciam hominem tacere? Quare ergo non dicis, si habes quod dicas? Non enim quasi dictanti mihi excipis, ut tu nihil dicas; sed utique colloquimur. Omnibus autem non est visibile lumen, quod refulget in nubibus. Redit ad ea quae dicebat de spe remissionis peccatorum et illuminationis gratiae per misericordiam Dei: refulget enim lumen in nubibus. Non tamen ipsarum nubium proprium est; illuminantur enim. Aliud est enim quod fulget suo lumine, aliud quod refulget illustratum. Sed non est omnibus visibile. Multi enim putant lumine suo fulgere animas, cum sapientes sunt. Unde sunt illi, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti 167 sunt . Et spiritus transit, et mundabit eas. Hic spiritum dixit, de quo dictum est: Ab increpatione 168 spiritus irae tuae ; et: Ab spiritu tuo quo 169 fugiam? Per correptiones enim tentationum ostenditur hominibus meritum eorum, quia ipsi peccatis suis tenebrae sunt, et egent gloria Dei 170 , ut illius lumine illustrari velint, illi dantes honorem, non sibi; atque ita deposita superbia, mundentur a delicto magno: nam Spiritus sanctificationis non transit, sed manet. Ab aquilone nubes coloris aurei. Ab sceleratissima impietate, et a Deo longe remota, veniunt tamen mundati atque conversi, et illuminati sapientia: unde, nisi per gratiam, qua non merita attenduntur, sed peccata dimittuntur? Unde ille cum sibi vellet ignosci: Doceam, inquit, iniquos 171 vias tuas, et impii ad te convertentur : tamquam nubes ab oriente vel aquilone iam coloris aurei, illuminatis tenebris suis. In his est magna gloria et honor Omnipotentis. Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit. Quoniam potest et impium iustificare qui est omnipotens. Et non invenimus alium similem virtuti eius. Solus enim hic peccatum non fecit, nec inventus est 172 dolus in ore eius . Solus enim Deus verax,173 omnis autem homo mendax : unde vicit, cum iudicaretur, Deus homo factus. Qui iuste iudicat, non putas exaudire eum? Non itaque homo de venia desperando, addat peccata peccatis, tamquam addictus iam damnationi, quia certus est de iustitia Dei, sub qua non potest esse impunitus. Ita enim Deus iuste iudicat, ut etiam exaudiat veniam deprecantes; et tanto magis, quanto magis iuste iudicat. Non enim iusti iudicii est, poenitentes supplices miscere cum iis qui recusant humilitatem et satisfactionem poenitentiae. Propterea timebunt eum homines: si se homines esse meminerint, confitendo peccata sua; quia adhuc homines sunt, quibus dicitur: Nonne homines estis? Timebunt quoque eum et sapientes corde: ne sibi tribuendo quod acceperunt, et dicendo se esse sapientes, stulti fiant. Potest enim auferri superbis, quod datur humilibus. Quapropter et sapientes quamvis cordis illuminatione, non linguae iactatione sapientes sint et reges, spiritaliter iudicantes terram, ipsi autem 174 a nemine iudicentur , serviant tamen Domino in timore, et exsultent cum tremore, ne pereant 175 de via recta . Deus est enim, qui operatur in 176 eis et velle et operari, pro bona voluntate .


CAPUT 38

38
38. (
Jb 38,1-41) Et postquam quievit Eliu loqui, dixit Dominus ad Iob per turbinem nubis. Etiam si hoc modo vox ista facta est, quo modo ad Moysen, vel quo modo cum se Dominus tribus discipulis in 177 monte ostendisset ; tamen quod non dictum est simpliciter, per nubem, sed, per turbinem nubis, hoc significari arbitror, quod non per sanam carnem interrogatus, hoc est, tentatus est Iob, sed per tribulationem perturbationemque carnis.

Quis est qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere ? Nemo est ergo qui se immeritum pati aliquid asperum dicat; quia si non factis, saltem verbis peccatur; et si non verbis, saltem temeraria praesumptione intus in corde, vel sermonibus cogitationum: et quoniam Deum non latent, nemo flagellatus dicat indigne se accipere disciplinam, quasi ultra non sit, quo per illam proficiat. Sciendum est enim, sic in principio libri huius diabolo laudatum Iob testimonio Dei, et in fine tribus amicis eius, ut tamen nosset Deus quantum ei deesset ad perfectionem, quo etiam laudabiles secundum hanc vitam viros, et Deo iam placentes, paterna flagella perducunt; quae noluit ab Apostolo removere, dicens: Sufficit tibi gratia mea; nam 178 virtus in infirmitate perficitur . Accingere tamquam vir lumbum tuum. Significat ad hoc pati dura et amara Dei servos in hoc saeculo, ut omnes affectiones suas a terrenarum delectationum fluxu colligant, atque constringant.

Interrogabo te; tu autem responde mihi. Ubi eras cum fundarem terram? Hinc iam commendare incipit eminentiam Domini nostri Iesu Christi, quia in ipso est salus omnium percussorum venenata suasione serpentis, ne in se sibi quisque esse salutem putet. Ille enim Deus, non sicut dictum 179 est: Dii estis, et filii Altissimi ; sed cui rapina 180 non sit esse aequalem Patri : et filius hominis, non sicut filii hominum in quibus non est salus 181 182 ; sed prae participibus suis . Non enim iustus tantum, sicut Iob, sicut Paulus, sicut Ecclesia; sed etiam iustificans tamquam 183 unigenitus a Patre, plenus gratia et veritate . Ad insinuandam ergo differentiam divinae humanitatis eius, in quo princeps huius mundi 184 nihil invenit , quia in passione, quae non 185 rapuit, tunc exsolvebat , et iustificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus sanctis in unum redactis fit corpus eius Ecclesia, cuius et particula est Iob secundum historiam quia iustificatus, et figura universae, per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. Ubi eras cum fundarem terram? Utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est, sicut per unicum Filium? et terram istam, an ipsam Ecclesiam? ipsa 186 enim accepit lapidem angularem , de quo mox dicturus est. Indica mihi, si nosti scientiam. Haec enim quae a Domino pro nobis temporaliter gesta sunt, ad scientiam pertinent. Quis posuit mensuras eius si nosti? secundum distributionem donorum spiritalium. Unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus 187 . Quia si totum corpus oculus, ubi auditus? 188 Secundum mensuram quippe uniuscuiusque partis incrementum corporis facit, in 189 aedificationem sui in caritate . Aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret haereditatem suam, distinguens ab eis quibus 190 dicit: Non novi vos . Novit enim Dominus qui 191 sunt eius . Aut super quo circuli eius fixi sunt? Quia constringunt eam, ne dissolvatur, divini Libri fixi super Dominum; quia quisquis eos sine illo interpretari voluerit, fluitet atque erret necesse est. Quis est autem qui misit lapidem angularem super eam? quem reprobaverunt aedificantes . Quando facta sunt sidera simul: simul baptizata tot millia verbo vitae, inter peccatores tamquam in tenebris fulgentia. Laudaverunt me voce magna omnes Angeli mei: Evangelistae. Conclusi portis mare: populos amaricantes amore terrenorum. Sed quare portis? An forte ut non solum modum haberet exercendi iustos persecutionibus, sed etiam ut liceret iustis inde egredi? Cum fremeret ex utero matris suae, volens progredi: cum irasceretur in concilio Babyloniae civitatis, fornicantis amore huius saeculi, volens extendere persecutiones suas ad perdendos de terra eos de quibus dictum est: Non peto ut tollas eos de 193 saeculo, sed ut tollas eos a malo . Circumposui illi nubem operimentum. Non enim boni tantum, sed etiam mali multi amatoresque huius saeculi, Sacramento corporis Christi subiecti sunt: cuius auctoritate a sanctorum persecutione reprimuntur. Et nebula obvolvi illud: ignorantia, qua terrenam inde exspectant felicitatem, terrenamque infelicitatem timent; et propterea timent quos, nisi ita esset, persequerentur. Non enim solum dictum est: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum; sed etiam dictum est: Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites 194 terrae . Et posui illi terminos, imponens claustra et portas: terminos quibus saevitia cohibeatur, non ut nihil affligat, sed quo usque exerceat; claustra, ut iniusti non progrediantur; portas, ut ab eis iusti egrediantur. Et dixi: Huc usque venies, et non transibis. Sicut ipse diabolus modum accepit, quo usque affligeret Iob; ita illud mare quo usque persequeretur Ecclesiam. Sed in temetipso comminuentur fluctus tui: alterna vastatione discordiarum atque bellorum. Aut numquid tecum lucem constitui matutinam? id est, consilio tuo tempus resurrectionis praedestinavi? Aut cognovit lucifer ordinem suum? subaudiendum est: Numquid tecum? Dominum autem luciferum dicit, propter ipsum matutinum resurrectionis exortum. Non enim de alio dici 195 potuit: Et lucifer oriatur in cordibus vestris . Ipse agnovit ordinem suum, ut esset primitiae 196 dormientium, primogenitus a mortuis , caput Ecclesiae, secuturo etiam corpore in futura resurrectione sanctorum. Apprehendere pennas terrae: dictum est: Si recipiam pennas meas in 197 directum ; virtutes utique spiritales fidelium, quibus a saecularibus suspenduntur illecebris. Excutere impios ex ea. Ad hoc enim prior tanto ante resurrexit agnoscens ordinem suum, ut fidem resurrectionis insinuaret, atque per ipsas pennas Ecclesiae ubique praedicatus, ministerio circumvolantium nuntiorum, iuste apprehendat eas in opus iudicandi duodecim tribus Israel, cum venerit excutere impios ex Ecclesia, qui nunc ante iudicium permixti tolerantur. Et tu sumens terrae lutum figurasti animal? sive ipsum Adam commemoret, sive quod nunc sexta aetate saeculi, sicut tunc sexto die, de peccatoribus, tamquam de luto terrae, homo factus est 198 secundum imaginem eius qui creavit eum . Non utique hoc fecit Ecclesia, sed in hoc potius facta est per Verbum opportuno tempore 199 incarnatum, per quod facta sunt omnia . Et famosum eum posuisti super terram? Magis iste homo famosus positus super terram, qui sexta aetate saeculi factus est, quam ille qui sexta die, antequam essent ceteri homines, per quos diffamaretur: nisi forte, quia nunc ita innotuit. Et abstulisti ab impiis lucem? sicut ille qui venit, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 200.

Aut brachium superborum comminuisti? potentiam eorum, sicut ille qui infirma mundi 201 elegit, ut confunderet fortia . Aut venisti ad fontem maris? sicut ille, cui venienti patuit confitendo quidquid occultum erat in cordibus impiorum, qui credendo in eum iustificati sunt. Nam quem fontem maris melius accipimus, nisi secretum unde erumpit omnis haec amarissima impietas, quae ingentes fluctus iam manifestorum malorum operum concitat, quae vident homines in apertis factis, qui fontem ipsum videre non possunt? Aut in vestigiis abyssi ambulas? Abyssus hic recte intellegitur vita saecularis, quaecumque est in profundo malorum, quo, sicut scriptum est,202 cum venerit peccator contemnet . Quia ipsi quoque desperatissimi, subiecti gratiae per remissionem peccatorum salvi facti emerserunt, et receperunt Christum: non in abyssum quo premebantur; sed in locum eius, ut ubi ambulabat calcans eos, ambulet inhabitans eos Christus; in vestigiis abyssi, remanentibus per memoriam peccatorum suorum, ut dum recolunt ubi fuerint, amplius diligant quem receperunt, a quo sibi tanta 203 dimissa sunt . Aut tibi aperiuntur metu portae mortis? Omnibus enim morientibus aperiuntur portae mortis, sed non metu, sicut uni illi qui destruendae mortis causa mortuus est. Aut certe aperiuntur ad resurgendum. Aut ianitores inferni videntes te, timuerunt? sicut illum unum, in quo nihil dignum morte princeps mundi invenit, quem tam cito dimiserunt, quem inviti admiserunt. Inferi autem ianitores, aliquae inferiores potestates morti praepositae intellegendae sunt. Aut cognovisti latitudinem sub coelo? sicut cognovit qui per illam diffudit Ecclesiam. Narra ergo mihi quanta quaeque sint. Quis enim hoc sciat, nisi quem ille docuerit? Aut in qua terra habitat lux? Ille enim docet, quia manifestatio verborum eius 204 illuminat, et intellegere facit infantes . Aut quis tenebrarum locus? Hoc quoque ille docet, qui 205 dicit: Accedite ad eum, et illuminamini . Hinc enim ostendit eos tenebrescere qui recedunt dum nolunt esse infantes. Initium enim superbiae 206 hominis, apostatare a Deo . Inde qui non glorificaverunt Deum, aut gratias egerunt, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum 207 est insipiens cor eorum , et facti sunt tenebrarum locus. Nisi forte ille est tenebrarum locus, qui excipit perseverantes in peccatis, ut ipsi sint tenebrae, quarum ille est locus, quem vere nullus hominum novit. Similiter et terra, in qua habitat lux, potest intellegi terra illa viventium, id est, beatitudo exceptura perseverantes in fide et spe et caritate, qui fuerunt aliquando tenebrae,208 nunc autem lux in Domino . Si duces me in fines eorum? quo usque perveniunt qui tales sunt. Quid est enim ubi non sit sapientia Dei, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit 209 omnia suaviter ? Cui utique nullus hominum comparandus est. Quod si et nosti semitas eorum; numquid scis quia tunc natus es, et numerus annorum tuorum multus? Quod si et nosti semitas impiorum, qui vel tenebrae sunt vel tenebrarum locus; quia omnes etiam qui iam ad Deum conversi sunt, in ipsis semitis ambulaverunt, antequam acciperent a Deo gratiam, quae iustificat impium: numquid scis tamen quia tunc tibi exstitit causa mortaliter nascendi in hoc saeculo, cum easdem semitas inierunt primi omnium hominum parentes, qui praevaricatione impii manibus et verbis arcessierunt mortem, ut omnes in Adam morerentur? Non enim ex quo quisque in hac vita apparuit, computandus est numerus annorum eius tam parvus, sed ex quo facta est prima mortalis nativitas. Cum enim, verbi gratia, natus est Abraham, tunc omnes in illo Hebraei nati sunt. Numerus ergo annorum unicuique multus est secundum mortalitatis originem, quae exorta est in semitis impiorum. Quis autem meminit fuisse se, aut cum esset, scire potuit esse se in lumbis patris sui? Quandoquidem nec illud tempus quisquam recolit, quo non in parentibus, sed in seipso natus est; quo tempore certe nemo dubitat, quod iam erat, et vivebat, et sentiebat. Omnia autem scit illa Sapientia quae format omnia, non tantum illa super coelestia, sed etiam ista mortalia. Et quia 210 Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia , scit ista ille, qui etiam mortaliter natus est, non conditione mortali, quia in mortuis liber, sed miseratione mortalium, ut a morte faceret liberos. Aut venisti in thesauris nivis? id est, ad eam cognitionem pervenisti, sicut ille sciebat etiam opportunas causas imminentium scandalorum secretas atque abditas? Nam inde appellat thesauros, ad probanda et exercenda spiritalium corda, cum exclamaret: Vae mundo a scandalis! oportet enim venire scandala; vae autem illi 211 homini per quem scandalum venit! Per superbiam quippe elati in alto, more nivis congelascunt, et cadunt; ex quorum iniquitate abundante refrigescit caritas multorum: qui autem 212 sustinent Dominum viriliter agentes , et spiritu 213 ferventes , perseverent usque in finem, et 214 salvi erunt.

Aut thesauros grandinis vidisti? Grando sunt illi iniqui, quando non solum torpent, nullum fervorem spiritus habentes, sed etiam obstinata duritia persequendo aut irruendo contundunt. Quae reposita sunt tibi in tempus inimicorum, et in diem pugnae et belli? Vel hinc quis non videat cuius personam in prophetiam gestet Iob? Non enim huic uni homini reposita sunt ista in tempus inimicorum, et in diem pugnae et belli, sed utique unico populo Dei. Tempus quippe inimicorum est, donec transeat iniquitas, quae quanto magis abundat, tanto magis adversus diabolum acrius pugnandum atque bellandum est, ne caritas perseverantium refrigescat. Unde autem procedit pruina? Quis hoc novit, nisi quia haec ut initia parturitionum sunt? Pruina quippe minutissima grando est. Et dispergitur auster sub coelo? Austrum, quamvis mortalibus carnibus gravis sentiatur, non tamen uspiam memini in sanctis Libris mali aliquid significare, sicut aquilonem numquam in bono: illum, quia ex ea parte flat qua lux claret; istum, quia ex ea unde lux est remotior. Dispergitur ergo auster sub coelo, ut adversus illas omnes iniquitates auxilium aliquod intellegatur Dei, quamdiu nondum in coelo, sed sub coelo sumus.

Quis praeparavit flumen validae pluviae, et viam vocibus tempestatis? Vide quemadmodum tria illa breviter complexa sint, quae Dominus in tentationibus ponit contemnenda his qui aedificant super petram, et perniciosa his qui aedificant 215 super arenam . Pluviam commemoravit, et flumen, et voces tempestatis, ubi ventos intellegimus. Pluvia ergo tentatur, qui ex ipsa celsitudine Scripturarum divinarum peccandi occasionem prave intellegendo accipit: tamquam si audiens: Cui modicum dimittitur, modicum 216 diligit , dicat sibi: Faciamus mala, ut veniant 217 bona ; et permaneat in peccato, ut gratia 218 abundet : et multa huiusmodi, quibus se homines sermonem divinum male interpretando subvertunt, impunitatem sibi promittentes, quando misericordia Dei in divinis Libris commendatur. Flumine autem, quando ab hominibus qui haec ita intellexerunt et acceperunt, tentatur: flumen enim nunc dicit illud quod de pluvia colligitur, et torrens vocatur, cum ait: Quis praeparavit validae pluviae flumen? quod impleat, et qua currat. Sicut sunt vasa irae perfecta ad 219 perditionem , quae illo modo quo dixi: Scripturas accipiunt. Per illos enim habet liberiorem cursum perniciosa illa interpretatio, quam agri fructiferi non recipiunt; et tanto maiore impetu impellit, et deiicit, et trahit quod instabile invenerit, quanto videtur de auctoritate divina suscepta. Ventis vero tentatur, quem inflant inanes suasiones hominum superborum, id est, ex propria auctoritate verba vana iactantium. Qui ergo iudicio Dei praeparatur ad perditionem, non obtemperando verbis eius, quod est super arenam aedificare, non resistit ventis talibus, et cadendo fit via vocibus tempestatis. Validae autem pluviae dictum arbitror, difficilis ad capiendum, id est, ad intellegendum. Ut pluat super terram ubi non est vir: subaudiendum est: Quis praeparavit? Per virum autem videtur Legem significare, quae data est Iudaeis. Ergo super Gentes intellegimus imbrem Evangelii. In deserto, ubi non est homo: in ipsis Gentibus, ubi non erat aliqua auctoritas cognoscentis Deum. Ut satiet invium et inhabitabile, et ut germinet herbae viror. Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum . In omnibus autem his quatuor versibus, subaudiendum est: Quis praeparavit? Quis est pluviae pater? sicut sponsus, qui filios suos misit praedicatione regni coelorum irrigare terram. Et quis est qui peperit glebas roris? bene suscipientes illam praedicationem. Sic enim ait glebas roris, quomodo dicuntur vasa vini ad hoc facta, ut vinum suscipiant. De cuius utero procedit glacies? Utrum glacies in bono accipienda est, propter stabilitatem et a fluxu continentiam, ut ita dictum sit: De cuius utero procedit glacies, quemadmodum illud: Quis est pluviae pater? An uterus pro secreto positus est, ut de eius utero procedat glacies, sicut dedit illos Deus in 221 reprobum sensum ? An potius de illius utero procedit glacies, qui persuadendo impietatem, qua intrinsecus plenus est, facit frigescere et durescere amisso calore caritatis? quis enim hunc novit, sicut ille, qui ait duris et resistentibus 222 Evangelio: Vos ex patre diabolo estis ? Aut pruinam in coelo quis genuit? quae descendit sicut aquae flumen. Quod de glacie in ultimo sensimus, hoc et de pruina accipiendum puto. Nec tamen frustra est additum, in coelo, ut ex ipsis qui praesunt, intellegatur, imitantibus sane bonos nuntios veritatis, qui transfigurant se sicut ministri 223 iustitiae . Quo pertinet, quod adiunctum est, quae descendit sicut aquae flumen. Aut faciem impii quis tabefecit? id est, confudit: quis, nisi ille 224 qui quos iustificavit, ipsos et glorificavit ? Aut intellexisti nexus Pleiadis, et septum Orionis aperuisti? An aperies Mazuroth in tempore suo, et vesperum super aedificationem eius induces? Num et astrologia perscrutanda est, ad cognoscendas proprietates istorum siderum, ut hunc locum intellegere possimus? Miror si hoc congruit sermoni nostro, et certe nimis longum est: transimus ergo ad alia. An quibusdam sideribus nominatis, figura locutionis qua intellegitur a parte totum, omnia sidera accipienda sunt? (Si tamen et Mazuroth sidus est, quod interpretatum nec in graeca lingua invenimus: nam hebraeum esse nomen, satis apparet). Ita enim a parte totum intellegitur et quod scriptum est: Ante luciferum 225 genui te.

Non enim Lucifer in omni creatura prior est conditus, ut ante Luciferum, ante omnem creaturam dictum videatur: sed per Luciferum omnia sidera, quod est a parte totum; et per omnia sidera omnia tempora intelleguntur (de sideribus enim scriptum est: Et sint in signis et in 226 temporibus (Gn 1,14); ut Dominus natus ante omnia tempora, non utique natus in tempore, et ob hoc Patri coaeternus insinuaretur. Pleiadis ergo, et Orionis, et Mazuroth, et Vesperi commemoratio, cuncta sidera intellegenda de compendio persuadet. Si enim uno Lucifero, quanto magis tot nominatis etiam cetera accipi per huiusmodi locutionem licet? Cur ergo alibi dictum est: intellexisti nexus; alibi: aperuisti; alibi, aperiens in tempore suo; et alibi: super aedificationem eius induces? Propria sunt ista singulorum ex ordine commemoratorum? An recte dici posset etiam: Septum Pleiadis aperuisti, et intellexisti nexus Orionis? Atque ita et alia duo commutari possunt: sicut illud in Psalmo: Qui habitat in coelis irridebit 227 eos, et Dominus subsannabit eos , nihil sententiae deperiret, etiamsi ita diceretur: Qui habitat in coelis subsannabit eos, et Dominus irridebit eos. Sicut enim qui habitat in coelis, ipse est Dominus; ita, sive Pleiadis nomen, sive Orionis, in eadem significatione est, si per utrumlibet omnia sidera intelleguntur. Omnium itaque siderum nomine, omnes in Ecclesia tales intellegendi sunt, qui conversationem habent in 228 coelis . Nexus eorum intelleguntur, quibus et invicem sibi et Deo connectuntur ne cadant.

229 Caritas autem numquam cadit . Quis autem hoc nosset, nisi ille ostendisset, qui ait: Mandatum 230 novum do vobis, ut vos invicem diligatis ; et: 231 Qui me diligit, diligetur a Patre meo ? Septum eorum est quo sepiuntur divina Scriptura quam non transgrediuntur. Quis autem hanc aperit, nisi ad quem transitur, ut auferatur velamen? Tempus apertionis est eorum, id est demonstrationis et manifestationis, cum veniet Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc erit laus unicuique a 232 Deo . Solus enim ipse hoc faciet in tempore suo: quia cum ipse apparuerit vita nostra, tunc et 233 nos cum illo apparebimus in gloria . Inducet autem eos super aedificationem eorum, qui eos faciet hoc possidere quod hic aedificaverint. Si cuius enim opus permanserit, quod 234 superaedificavit, mercedem accipiet . Scis commutationes coeli. Utrum in deterius, sicut ii qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt? Noluerunt enim esse sedes Dei; ac per hoc mutati sunt, cum evanuerunt in 235 cogitationibus suis . An in melius? Quia omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Qui autem immutabuntur, manifestum est, cum ait: Et nos immutabimur 236 . Cum enim iusti immutabuntur, coelum 237 immutabitur; quia thronus Dei coelum est , et sapientia Verbum Dei, et Deus erat Verbum, et thronus sapientiae anima iusti. An utrumque potius? Non enim commutationem coeli, sed commutationes dixit. Aut omnia quae sub coelo pariter fiunt. Sicut enim huius mutationes afficiunt ea quae sub coelo sunt, ita et cum mutantur iusti, sive in deterius, sive in melius, afficiunt carnales ad utrumque. Vocabis nubem voce: aut interiore; 238 aut illa qua dictum est: Sequere me ; aut illa qua dictum est: Saule, Saule, quid me 239 persequeris? Et in tremore aquae validae obedient tibi: populi potentes, cum audiunt: In timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et 240 velle et operari, pro bona voluntate . Mittes vi flumina, et ibunt? Flumina, inquit, de ventre eius 241 fluent aquae vivae . Vi autem dicit, fiducia, qua persecutores non timuerunt; quia et qui vim 242 faciunt, diripiunt regnum coelorum . Aut dicent tibi, quid est? id est, numquid abs te quaerent vel voluntatem iussionis tuae, sicut 243 Saulus ait: Quid me iubes facere? aut spem mercedis suae, sicut dixerunt: Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? 244 Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Texit et apud Salomonem 245 mulier vestimenta viro suo . Opera ergo intellegenda sunt Ecclesiarum, quibus honoratur Deus. Nam et ipsa textura, id est, infirmos fratres, tamquam lanuginantem tramam firmorum atque erectorum spiritalium, quasi staminum contextione constringere maximum et singulare opus est Ecclesiarum. Et varietatum scientia ad id valet, ut, tamquam in polymito ea est varietas colorum, qua non turbetur decus unitatis; sic in fratribus ita sint dona diversa, ut nulla invidiae discrepantia cohaereant sibi, sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus 246 in vinculo pacis.

Aut quis est qui numeret nubes sapientia? Novit enim Dominus qui sunt 247 eius: quis autem hoc hominum, inquit, novit? Et organa coeli in terram declinavit? Angelos coelestes, per quos divinae voces enuntiari solent. Non enim ceciderunt sicut ille unus, sed flexu obedientiae declinati sunt in terram; maxime cum et ipse Dominus esset in terra. Nam evangelista 248 inquit: Et Angeli ministrabant ei.

Diffusus est autem sicut terra cinis, et agglutinavit eum sicut lapidibus cibum. Diffusa est late atque abundanter humilitas poenitentiae, ad hoc ut Dominus qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 249 , cohaereret eis tamquam glutine caritatis, homo hominibus; ut mediator esset Dei et 250 hominum , seipsum illis dans cibum per Sacramentum corporis et sanguinis sui, stulta mundi tamquam lapides eligens, ut confundat 251 sapientes . Angelis enim cibus est in quantum est Verbum Dei apud Deum: lapidibus autem ut cibus esset, Verbum caro factum est, et habitavit 252 in nobis . Ergo agglutinabitur hominibus, praecedente poenitentia, tamquam cinis diffundatur faciens ei viam. Hinc et ille qui dicebat: Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne dixeritis vobis: Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus suscitare filios 253 Abrahae : quibus lapidibus eum tamquam cibum agglutinandum esse nuntiabat. Si autem non praecedit humilitas poenitendi, non agglutinabitur, quia excelsa a longe cognoscit 254 . Aut capies leoni escas, aut animas draconum replebis? De diabolo dictum est: Et conculcabis 255 leonem et draconem : propter insidias et iram. Omnes ergo angeli eius leonibus et draconibus comparantur. Ille autem capit eis escas, et animas eorum replet, qui de impietate convictos tradit in eius potestatem. Volunt enim latere impietatem suam, sed cum producuntur, utique capiuntur, ut sint in potestate diaboli et angelorum eius, quibus consenserunt. Pavidi enim sunt in cubilibus suis: in latebris insidiarum suarum. Nam si pavidi non essent, quis subsisteret? Pavent autem illius imperium, sub quo exclamarunt: Quid venisti ante tempus perdere nos? Et quemadmodum de porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi 256 permissi essent , sic intellegendum est nihil eos in quemquam posse nisi permissos: permitti autem iustitia, qua reguntur omnia, sive probationis causa, sive vindictae, vel ad damnationem, vel ad correctionem irrogatae. Et sedent in silvis insidiantes. Non enim quiescit in eis voluntas nocendi, etiam cum potestas non datur. Observant autem in insidiis in tam silvosa densitate occasionum carnalium quis capiatur divinis legibus, id est, convincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur. Quis autem praeparavit corvo escam? pulli enim eius ad Dominum clamantes, et errantes, et escam quaerentes: ut est in Psalmo: Et pullis corvorum 257 invocantibus eum . Cui sententiae est locus iste simillimus. Nec in malo possunt intellegi, quia invocant eum. Significantur ergo nigri, hoc est peccatores nondum dealbati remissione peccatorum. Sed ideo pulli, quia iam humiles: ideo errantes, quia nondum cognoverunt veritatem, quam tamen pie quaerunt, cum ad Dominum clamant. Praeparari autem corvo esca potest, propter eius praescientiam, qui novit etiam nondum humilem quemque conversum iri: sed tamen pulli, hoc est, humiles ad Dominum clamant.


ANNOTATIONES IN IOB 31