Missale Romanum 1957 - DOMINICA II ADVENTUS


DOMINICA III ADVENTUS

II classis Semiduplex


Statio ad S. Petrum



Introitus Philipp. 4, 4-6
GAUDÉTE in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestrae innotéscant apud Deum. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


AUREM tuam, quaésumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostrae ténebras, grátia tuae visitatiónis illústra: Qui vivis.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Phil. 4, 4-7


FRATRES: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestrae innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quae exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intellegéntias vestras, in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 79, 2, 3 et 2 Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni. V/. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
Allelúja, allelúja. V/. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 1, 19-28


IN illo témpore: Misérunt Judaéi ab Jerosólymis sacerdótes et levítas ad Joánnem, ut interrogárent eum: Tu quis es ? Et conféssus est, et non negávit: et conféssus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum: Quid ergo ? Elías es tu ? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu ? Et respóndit: Non. Dixérunt ergo ei: Quis es, ut respónsum demus his, qui misérunt nos ? Quid dicis de te ipso ? Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías prophéta. Et qui missi fúerant, erant ex pharisaéis. Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque prophéta ? Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptízo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. Ipse est, qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam calceaménti. Haec in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptízans.


Credo.


Offertorium Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob: remisísti iniquitátem plebis tuae.


Secreta


DEVOTIÓNIS nostrae tibi, quaésumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quae et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Isai. 35, 4 Dícite: Pusillánimes, confortámini, et nolíte timére: ecce Deus noster véniet, et salvábit nos.


Postcommunio


IMPLORÁMUS, Dómine, cleméntiam tuam: ut haec divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praéparent. Per Dóminum.



FERIA QUARTA

QUATUOR TEMPORUM ADVENTUS

Simplex


Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Isai. 45, 8
RORÁTE, caeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. Ps. 18, 2 Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V/. Glória Patri.


Post Kýrie, eléison, immediate dicitur: Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostrae ventúra solémnitas, et praeséntis nobis vitae subsídia cónferat, et aetérnae beatitúdinis praémia largiátur. Per Dóminum.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 2, 2-5


IN diébus illis: Dixit Isaías prophéta: Erit in novíssimis diébus praeparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium: nec exercebúntur ultra ad praélium. Domus Jacob veníte et ambulémus in lúmine Dómini Dei nostri.


Graduale Ps. 23, 7, 3 et 4 Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portae aeternáles: et introíbit Rex glóriae. V/. Quis ascéndet in montem Dómini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens mánibus et mundo corde.


Hic dicitur V/. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

Orémus Oratio
FESTÍNA, quaésumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnae virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt: Qui vivis.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 7, 10-15


IN diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo ? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.


Graduale Ps. 144, 18 et 21 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte. V/. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38


IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Offertorium Isai. 35, 4 Confortámini, et jam nolíte timére: ecce enim Deus noster retríbuet judícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.


Secreta


ACCÉPTA tibi sint, quaésumus, Dómine, nostra jejúnia: quae et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempitérna promíssa perdúcant. Per Dóminum.


Communio Isai. 7, 14 Ecce virgo concípiet, et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.


Postcommunio


SALUTÁRIS tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cujus laetámur gustu, renovémur efféctu. Per Dóminum.



FERIA SEXTA

QUATUOR TEMPORUM ADVENTUS

Simplex


Statio ad Ss. duodecim Apostolos



Introitus Ps. 118, 151-152
PROPE es tu, Dómine, et omnes viae tuae véritas: inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in aetérnum tu es. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


EXCITA, quaésumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut hi, qui in tua pietáte confídunt, ab omni cítius adversitáte liberéntur: Qui vivis.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 11, 1-5


HAEC dicit Dóminus Deus: Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. Et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiae et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiae et pietátis ; et replébit eum spíritus timóris Dómini. Non secúndum visiónem oculórum judicábit: neque secúndum audítum áurium árguet: sed judicábit in justítia páuperes, et árguet in aequitáte pro mansuétis terrae: et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus: et fides cinctórium renum ejus.


Graduale Ps. 84, 8 et 2 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. V/. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 39-47


IN illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíae, et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríae Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth: et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me ? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuae in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.


Offertorium Ps. 84, 7-8 Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua laetábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.


Secreta


MUNÉRIBUS nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et caeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.


Communio Zach. 14, 5-6 Ecce Dóminus véniet, et omnes sancti ejus cum eo: et erit in die illa lux magna.


Postcommunio


TUI nos, Dómine, sacraménti libátio sancta restáuret: et a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium. Per Dóminum.



SABBATO

QUATUOR TEMPORUM ADVENTUS

Simplex


Statio ad S. Petrum



Introitus Ps. 79, 4 et 2
VENI, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et sálvi érimus. Ps. ibid., 2 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. V/. Glória Patri.


Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


DEUS, qui cónspicis, quia ex nostra pravitáte afflígimur: concéde propítius ; ut ex tua visitatióne consolémur: Qui vivis.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 19, 20-22


IN diébus illis: Clamábunt ad Dóminum a fácie tribulántis, et mittet eis salvatórem, et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab AEgýpto, et cognóscent AEgýptii Dóminum in die illa: et colent eum in hóstiis, et in munéribus: et vota vovébunt Dómino, et solvent. Et percútiet Dóminus AEgýptum plaga, et sanábit eam: et reverténtur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos Dóminus Deus noster.


Graduale Ps. 18, 7 et 2 A summo caelo egréssio ejus: et occúrsus ejus usque ad summum ejus. V/. Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui sub peccáti jugo ex vetústa servitúte deprímimur: exspectáta unigéniti Fílii tui nova nativitáte liberémur: Qui tecum vivit.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 35, 1-7


HAEC dicit Dóminus: Laetábitur desérta et ínvia, et exsultábit solitúdo, et florébit quasi lílium. Gérminans germinábit, et exsultábit laetabúnda et laudans: glória Líbani data est ei: decor Carméli, et Saron, ipsi vidébunt glóriam Dómini, et decórem Dei nostri. Confortáte manus dissolútas, et génua debília roboráte. Dícite pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére: ecce Deus vester ultiónem addúcet retributiónis: Deus ipse véniet, et salvábit vos. Tunc aperiéntur óculi caecórum, et aures surdórum patébunt. Tunc sáliet sicut cervus claudus, et apérta erit lingua mutórum: quia scissae sunt in desérto aquae, et torréntes in solitúdine. Et quae erat árida, erit in stagnum, et sítiens in fontes aquárum: ait Dóminus omnípotens.


Graduale Ps. 18, 6 et 7 In sole pósuit tabernáculum suum: et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo. V/. A summo caelo egréssio ejus: et occúrsus ejus usque ad summum ejus.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


INDÍGNOS nos, quaésumus, Dómine, fámulos tuos, quos actiónis própriae culpa contrístat, unigéniti Fílii tui advéntu laetífica: Qui tecum vivit.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 40, 9-11


HAEC dicit Dóminus: Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Jerúsalem: exálta, noli timére. Dic civitátibus Juda: Ecce Deus vester: ecce Dóminus Deus in fortitúdine véniet, et bráchium ejus dominábitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illíus coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet: in bráchio suo congregábit agnos, et in sinu suo levábit, Dóminus Deus noster.


Graduale Ps. 79, 20 et 3 Dómine Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus. V/. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, Fílii tui ventúra solémnitas, et praeséntis nobis vitae remédia cónferat, et praémia aetérna concédat: Per eúmdem Dóminum.


Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 45, 1-8


HAEC dicit Dóminus christo meo Cyro, cujus apprehéndi déxteram, ut subjíciam ante fáciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo jánuas, et portae non claudéntur. Ego ante te ibo: et gloriósos terrae humiliábo: portas aéreas cónteram, et vectes férreos confríngam. Et dabo tibi thesáuros abscónditos, et arcána secretórum: ut scias quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israël. Propter servum meum Jacob, et Israël eléctum meum, et vocávi te nómine tuo: assimilávi te, et non cognovísti me. Ego Dóminus, et non est ámplius: extra me non est Deus: accínxi te, et non cognovísti me: ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidénte, quóniam absque me non est. Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem, et creans ténebras, fáciens pacem, et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia haec. Roráte, caeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem: et justítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum.


Graduale Ps. 79, 3, 2 et 3 Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. V/. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraïm, Bénjamin et Manásse.


Orémus. Flectámus génua.
R/. Leváte.

Oratio


PRECES pópuli tui, quaésumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pietátis tuae visitatióne consolémur: Qui vivis.


Léctio Daniélis Prophétae.

Dan. 3, 47-51


IN diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldaéis minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiae íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:

Hic non respondetur Deo grátias.


Hymnus Dan. ibid., 52-56
BENEDÍCTUS es, Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Et benedíctum nomen glóriae tuae, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in saécula.
Benedíctus es in templo sancto glóriae tuae. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuae. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in saécula.
Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in saécula.
Benedícant te caeli, terra, mare et ómnia quae in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in saécula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in saécula.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saécula saeculórum. Amen. Et laudábili et glorióso in saécula.
Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in saécula.


Hic dicitur V/. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua.

Orémus Oratio
DEUS, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius ; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

2 Thess. 2, 1-8


FRATRES: Rogámus vos, per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostrae congregatiónis in ipsum: ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fúerit homo peccáti, fílius perditiónis, qui adversátur, et extóllitur supra omne quod dícitur Deus, aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se tamquam sit Deus. Non retinétis, quod cum adhuc essem apud vos, haec dicébam vobis ? Et nunc quid detíneat scitis, ut revelétur in suo témpore. Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat. Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui.


Tractus Ps. 79, 2-3 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. V/. Qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraïm, Bénjamin et Manásse. V/. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 3, 1-6


ANNO quintodécimo impérii Tibérii Caésaris, procuránte Póntio Piláto Judaéam, tetrárcha autem Galilaéae Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Ituraéae et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínae tetrárcha, sub princípibus sacerdótum Anna et Cáipha: factum est verbum Dómini super Joánnem, Zacharíae fílium, in desérto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, praédicans baptísmum poeniténtiae in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíae prophétae: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons, et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.


Offertorium Zach. 9, 9 Exsúlta satis, fília Sion, praédica, fília Jerúsalem: ecce rex tuus venit tibi, sanctus et salvátor.


Secreta


SACRIFÍCIIS praeséntibus, quaésumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostrae profíciant, et salúti. Per Dóminum.


Communio Ps. 18, 6-7 Exsultávit ut gigas ad curréndam viam: a summo caelo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.


Postcommunio


QUSUMUS, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quae pro reparatiónis nostrae munímine contulísti ; et praesens nobis remédium esse fácias, et futúrum. Per Dóminum.



DOMINICA IV ADVENTUS

II classis Semiduplex


Statio ad Ss. duodecim Apostolos



Introitus Isai. 45, 8
RORÁTE, caeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. Ps. 18, 2 Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V/. Glória Patri.


Oratio


EXCITA, quaésumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre ; ut per auxílium grátiae tuae, quod nostra peccáta praepédiunt, indulgéntia tuae propitiatiónis accéleret: Qui vivis et regnas.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 4, 1-5


FRATRES: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic jam quaéritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis júdicer, aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico. Nihil enim mihi cónscius sum: sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est. Itaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuíque a Deo.


Graduale Ps. 144, 18 et 21 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte. V/. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Veni, Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebis tuae Israël. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 3, 1-6


ANNO quintodécimo impérii Tibérii Caésaris, procuránte Póntio Piláto Judaéam, tetrárcha autem Galilaéae Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Ituraéae et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínae tetrárcha, sub princípibus sacerdótum Anna et Cáipha: factum est verbum Dómini super Joánnem, Zacharíae fílium, in desérto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, praédicans baptísmum poeniténtiae in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíae prophétae: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons, et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.


Credo.


Offertorium Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.


Secreta


SACRIFÍCIIS praeséntibus, quaésumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostrae profíciant, et salúti. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Isai. 7, 14 Ecce virgo concípiet, et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.


Postcommunio


SUMPTIS munéribus, quaésumus, Dómine: ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Dóminum.


* Si Vigilia Nativitatis Domini venerit in Dominica, totum Officium Missae fit de Vigilia, cum Commemoratione Dominicae, sed non legitur ejus Evangelium in fine.




Die 24 Decembris

IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI

I classis Duplex


Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Exodi 16, 6 et 7
HÓDIE sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Ps. 23, 1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos redemptiónis nostrae ánnua exspectatióne laetíficas: praesta ; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem laeti suscípimus, veniéntem quoque júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit.



Si venerit in Dominica, Commemoratio Dominicae.

Oratio


EXCITA, quaésumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre ; ut per auxílium grátiae tuae, quod nostra peccáta praepédiunt, indulgéntia tuae propitiatiónis accéleret: Qui vivis et regnas.


Et non dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatae.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 1, 1-6


PAULUS, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui praedestinátus est Fílius Dei in virtúte, secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi Dómini nostri: per quem accépimus grátiam et apostolátum, ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi Dómini nostri.


Graduale Exodi 16, 6 et 7 Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. V/. Ps. 79, 2-3 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraïm, Bénjamin et Manásse.

Non dicuntur Allelúja cum sequenti Versu, nisi haec Vigilia venerit in Dominica.

Allelúja, allelúja. V/. Crástina die delébitur iníquitas terrae: et regnábit super nos Salvátor mundi. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 1, 18-21


CUM esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Haec autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.


Si venerit in Dominica, dicitur Credo.


Offertorium Ps. 23, 7 Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portae aeternáles, et introíbit Rex glóriae.


Secreta


DA nobis, quaésumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia praevenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: Qui tecum vivit.



Si venerit in Dominica, Commemoratio Dominicae.

Secreta


SACRIFÍCIIS praeséntibus, quaésumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostrae profíciant, et salúti. Per Dóminum.



Praefatio communis ; sed si venerit in Dominica, dicuntur de Ssma Trinitate.


Communio Isai. 40, 5 Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.


Postcommunio


DA nobis, quaésumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre ; cujus caelésti mystério páscimur et potámur. Per eúmdem Dóminum.



Si venerit in Dominica, Commemoratio Dominicae.

Postcommunio


SUMPTIS munéribus, quaésumus, Dómine: ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostrae salútis efféctus. Per Dóminum.




Die 25 Decembris

IN NATIVITATE DOMINI

Duplex I classis cum Octava privilegiata III Ordinis




AD PRIMAM MISSAM

IN NOCTE

Statio ad S. Mariam majorem ad Praesepe



Introitus Ps. 2, 7
DÓMINUS dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Ps. ibid., 1 Quare fremuérunt gentes: et pópuli meditáti sunt inánia ? V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui hanc sacratíssimam noctem veri lúminis fecísti illustratióne claréscere: da, quaésumus ; ut, cujus lucis mystéria in terra cognóvimus, ejus quoque gáudiis in caelo perfruámur: Qui tecum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Titum.

Tit. 2, 11-15


CARÍSSIME: Appáruit grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut abnegántes impietátem, et saeculária desidéria, sóbrie, et juste, et pie vivámus in hoc saéculo, exspectántes beátam spem, et advéntum glóriae magni Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi: qui dedit semetípsum pro nobis: ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Haec lóquere, et exhortáre: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 109, 3 et 1 Tecum princípium in die virtútis tuae: in splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te. V/. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimícos tuos, scabéllum pedum tuórum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 2, 7 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 2, 1-14


IN illo témpore: Exiit edíctum a Caésare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Haec descríptio prima facta est praéside Sýriae Cyríno: et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem. Ascéndit autem et Joseph a Galilaéa de civitáte Názareth, in Judaéam civitátem David, quae vocátur Béthlehem: eo quod esset de domo et família David, ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre praegnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies ut páreret. Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit et reclinávit eum in praesépio: quia non erat eis locus in diversório. Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Dómini stetit juxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis Angelus: Nolíte timére: ecce enim evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum: Inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in praesépio. Et súbito facta est cum Angelo multitúdo milítiae caeléstis, laudántium Deum, et dicéntium: Glória in altíssimis Deo, et in terra pax in homínibus bonae voluntátis.


Credo per totam Octavam.


Offertorium Ps. 95, 11 et 13 Laeténtur caeli, et exsúltet terra ante fáciem Dómini: quóniam venit.


Secreta


ACCÉPTA tibi sit, Dómine, quaésumus, hodiérnae festivitátis oblátio: ut, tua grátia largiénte, per haec sacrosáncta commércia, in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia: Qui tecum vivit.


* Praefatio de Nativitate: quae dicitur per Octavam in omnibus Missis, etiam in iis quae secus Praefationem propriam haberent, dummodo in his et de Octava vel de Dominica infra Octavam fiat Commemoratio, et ipsa Missa, aut Commemoratio prius habita, aliam de divinis Mysteriis vel Personis non exigant Praefationem. Item dicitur, juxta Rubricas, usque ad Vigiliam Epiphaniae inclusive.

* Infra Actionem: Communicántes et noctem sacratíssimam celebrántes. Et dicitur quotidie usque ad Octavam Nativitatis inclusive: sed in hac Missa tantum dicitur noctem, deinceps vero diem sacratíssimum.

* In prima et secunda Missa, si Sacerdos aliam Missam sit celebraturus, sumpto divino Sanguine, non purificat neque abstergit Calicem, sed eum ponit super Corporale et Palla tegit ; dein, junctis manibus, dicit in medio altaris: Quod ore súmpsimus, etc., et subinde in vase cum aqua parato digitos abluit, dicens: Corpus tuum, Dómine, etc., et abstergit. Hisce peractis, Calicem super Corporale adhuc manentem, deducta Palla, iterum disponit et cooperit, uti mos est, scilicet primum Purificatorio linteo, deinde Patena cum Hostia consecranda et Palla, ac demum velo. Si vero praedictas Missas cum intermissione sit celebraturus, potest in prioribus Missis duas ablutiones a rubricis praescriptas sumere, sed tantum adhibita aqua.


Communio Ps. 109, 3 In splendóribus sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.


Postcommunio


DA nobis, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, qui Nativitátem Dómini nostri Jesu Christi mystériis nos frequentáre gaudémus ; dignis conversatiónibus ad ejus mereámur perveníre consórtium: Qui tecum vivit.


* Debet Sacerdos, etiam ante sequentes Missas, Confessio nem dicere et in fine cujuslibet populo benedicere. In fine autem hujus Missae et sequentis legit, more solito, Evangelium S. Joannis In princípio.



AD SECUNDAM MISSAM

IN AURORA

Statio ad S. Anastasiam



Introitus Isai. 9, 2 et 6
LUX fulgébit hódie super nos: quia natus est nobis Dóminus: et vocábitur Admirábilis, Deus, Princeps pacis, Pater futúri saéculi: cujus regni non erit finis. Ps. 92, 1 Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et praecínxit se. V/. Glória Patri.


Oratio


DA nobis, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur ; hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente. Per eúmdem Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Anastasiae Martyris.

Oratio


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui beátae Anastásiae Mártyris tuae solémnia cólimus ; ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Titum.

Tit. 3, 4-7


CARÍSSIME: Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus justítiae, quae fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sáncti, quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum Salvatórem nostrum: ut justificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitae aetérnae: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 117, 26, 27 et 23 Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis. V/. A Dómino factum est istud: et est mirábile in óculis nostris.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 92, 1 Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et praecínxit se virtúte. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 2, 15-20


IN illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes: et invenérunt Maríam, et Joseph, et infántem pósitum in praesépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba haec, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastóres, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant, et víderant, sicut dictum est ad illos.


Credo.


Offertorium Ps. 92, 1-2 Deus firmávit orbem terrae, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a saéculo tu es.


* In secunda et tertia Missa Sacerdos, si primam Missam celebraverit, ad Offertorium deveniens, ablato velo de Calice, h unc parumper versus cornu Epistolae collocat, sed non extra Corporale ; factaque Hostiae oblatione, non abstergit Calicem Purificatorio, sed eum intra Corporale reliquens leviter elevat, vinumque et aquam eidem caute infundit, ipsumque Calicem, nullatenus ab intus abstersum, more solito offert.


Secreta


MÚNERA nostra, quaésumus, Dómine, Nativitátis hodiérnae mystériis apta provéniant, et pacem nobis semper infúndant: ut, sicut homo génitus idem refúlsit et Deus, sic nobis haec terréna substántia cónferat, quod divínum est. Per eúmdem Dóminum.

Pro S. Anastasia

Secreta


ACCIPE, quaésumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et beátae Anastásiae Mártyris tuae suffragántibus méritis, ad nostrae salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.


Praefatio et Communicántes, ut supra in prima Missa.


Communio Zach. 9, 9 Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Jerúsalem: ecce rex tuus venit, sanctus, et salvátor mundi.


Postcommunio


HUJUS nos, Dómine, sacraménti semper nóvitas natális instáuret: cujus Natívitas singuláris humánam répulit vetustátem. Per eúmdem Dóminum.

Pro S. Anastasia

Postcommunio


SATIÁSTI, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.


Missale Romanum 1957 - DOMINICA II ADVENTUS