CONTRA ACADEMICOS 1023

An sapientia simul sit scientia et inquisitio.




1023


8. 23. Tum Trygetius: Definitionem istam, inquit, defendet, si libebit, ille qui protulit. Nunc mihi tu responde, ut tandem ad id quod agitur, veniamus. Isthic sum, inquit ille: Dasne, ait: Albicerium scisse verum? Do, inquit. Melior igitur tuo sapiente. Nullo modo, ait ille: nam quod genus veri sapiens inquirit, non solum ille delirus hariolus, sed ne ipse quidem sapiens dum in hoc corpore vivit, assequitur: quod tamen tantum est, ut multo sit praestabilius hoc semper quaerere, quam illud aliquando invenire. Necesse est, ait Trygetius, ut mihi in angustiis definitio illa subveniat. Quae si propterea tibi vitiosa visa est, quia complexa est eum quem non possumus vocare sapientem; quaero utrum eam probes, si sapientiam rerum humanarum divinarumque scientiam dicamus, sed earum quae ad beatam vitam pertineant. Est, inquit ille, et ista sapientia, sed non sola: unde superior definitio invasit alienum, haec autem proprium deseruit: quare illa avaritiae, ista stultitiae coargui potest. Etenim ut ipse iam explicem definitione quod sentio, sapientia mihi videtur esse rerum humanarum divinarumque, quae ad beatam vitam pertineant, non scientia solum, sed etiam diligens inquisitio. Quam descriptionem si partiri velis, prima pars quae scientiam tenet, Dei est; haec autem quae inquisitione contenta est, hominis. Illa igitur Deus, hac autem homo beatus est. Tum ille: Miror, inquit, sapientem tuum quomodo asseras frustra operam consumere. Quomodo, inquit Licentius, frustra operam consumere, cum tanta mercede conquirat? Nam hoc ipso quo quaerit, sapiens est; et quo sapiens, eo beatus: cum ab omnibus involucris corporis mentem quantum potest, evolvit, et seipsum in semetipsum colligit; cum se non permittit cupiditatibus laniandum, sed in se atque in Deum semper tranquillus intenditur: ut et hic, quod beatum esse supra inter nos convenit, ratione perfruatur; et extremo die vitae ad id quod concupivit adipiscendum reperiatur paratus; fruaturque merito divina beatitudine, qui humana sit ante perfruitus.


\IDicta colliguntur (9, 24-25)

:Augustinus totam disputationem paucis edisserit.




1024


9. 24. Tum ego, cum Trygetius quid sit respondendum diu quaereret: Non puto, inquam, Licenti, etiam argumenta huic defutura, si eum otiose quaerere permittamus: quid enim ei quovis loco defuit ad respondendum? Nam primo ipse intulit, quoniam de beata vita quaestio nata est, et beatum solum necesse est esse sapientem, siquidem stultitia etiam stultorum iudicio misera est; perfectum sapientem esse debere, non autem perfectum esse, qui adhuc verum quid sit inquirit; unde ne beatum quidem. Cui loco tu cum molem auctoritatis obiceres, modeste aliquantum Ciceronis nomine perturbatus, tamen se statim erexit, et generosa quadam contumacia in verticem libertatis exsiliit, rursumque arripuit quod erat de manibus violenter excussum: quaesivitque abs te, utrum tibi perfectus, qui adhuc quaereret, videretur; ut si fatereris non esse perfectum, ad caput recurreret, demonstraretque, si posset, per illam definitionem, perfectum esse hominem, qui secundum legem mentis vitam gubernaret: ac per hoc, beatum nisi perfectum esse non posse. Quo te laqueo cum expedisses cautius quam putabam, et perfectum hominem diceres, inquisitorem diligentissimum veritatis; ipsaque illa definitione, qua beatam vitam illam demum esse dixeramus, quae secundum rationem ageretur, tu praefidentius apertiusque pugnasses; ille tibi plane reposuit: nam occupavit praesidium tuum, unde pulsus omnino summam rerum amiseras, ni te induciae reparassent. Ubi enim arcem locaverunt Academici, quorum tueris sententiam, nisi in erroris definitione? Quae tibi nisi noctu fortasse per somnium rediret in mentem, iam quid responderes non habebas, cum in exponenda Ciceronis sententia idipsum tu ipse ante commemoraveris. Deinde ventum est ad definitionem sapientiae, quam cum tanta calliditate labefactare conareris, ut tua furta nec ipse auxiliator tuus Albicerius fortasse comprehenderet; quanta tibi vigilantia, quantis viribus restitit? quam te pene involvit atque depressit; nisi postremo te tua definitione nova tutareris, diceresque humanam esse sapientiam inquisitionem veritatis, ex qua propter animi tranquillitatem beata vita contingeret? Huic iste sententiae non respondebit, praesertim si in proroganda diei vel parte quae restat, reddi sibi gratiam postulabit.


Disputantes laudat.




1025


9. 25. Sed ne longum faciamus, iam, si placet, sermo iste claudatur, in quo immorari etiam superfluum puto. Tractata enim res est pro suscepto negotio satis; quae post pauca omnino posset verba finiri, nisi exercere vos vellem, nervosque vestros et studia, quae mihi magna est cura, explorare: nam cum instituissem vos ad quaerendam veritatem magnopere hortari, coeperam ex vobis quaerere quantum in ea momenti poneretis: omnes autem posuistis tantum, ut plus non desiderem. Nam cum beati esse cupiamus, sive id fieri non potest nisi inventa, sive non nisi diligenter quaesita veritate; postpositis caeteris omnibus rebus, nobis, si beati esse volumus, perquirenda est. Quamobrem iam istam, ut dixi, disputationem terminemus, et relatam in litteras mittamus, Licenti, potissimum patri tuo, cuius erga philosophiam iam prorsus animum teneo. Sed adhuc quae admittat, quaero fortunam. Incendi autem in haec studia vehementius poterit, cum teipsum iam intentum mecum sic vivere, non audiendo solum, verum etiam legendo ista cognoverit. Tibi autem si, ut sentio, Academici placent, vires ad eos defendendos validiores para; nam illos ego accusare decrevi. Quae cum essent dicta, prandium paratum esse annuntiatum est, atque surreximus.







LIBER SECUNDUS





QUAE DE PLACITIS ACADEMICORUM ALYPIUS DISSERUERIT


\IRomanianum iterum ad sapientiam hortatur (1, 1-3, 9)

:Academicorum arma stupor et socordia reddiderunt invicta.




2001


1. 1. Si quam necesse est, disciplina atque scientia sapientiae vacuum esse non posse sapientem, tam eam necesse esset invenire dum quaeritur; omnis profecto Academicorum vel calumnia, vel pertinacia, vel pervicacia, vel, ut ego interdum arbitror, congrua illi tempori ratio, simul cum ipso tempore, et cum ipsius Carneadis Ciceronisque corporibus sepulta foret. Sed quia sive vitae huius multis variisque iactationibus, Romaniane, ut in eodem te probas, sive ingeniorum quodam stupore, vel socordia vel tarditate torpentium, sive desperatione inveniendi; quia non quam facile oculis ista lux, tam facile mentibus sapientiae sidus oboritur; sive etiam qui error omnium populorum est, falsa opinione inventae a se veritatis, nec diligenter homines quaerunt, si qui quaerunt, et a quaerendi voluntate avertuntur; evenit ut scientia raro paucisque proveniat: eoque fit, ut Academicorum arma, quando cum eis ad manus venitur, nec mediocribus viris, sed acutis et bene eruditis, invicta et quasi Vulcania videantur. Quamobrem contra illos fluctus procellasque fortunae, cum obnitendum remis qualiumcumque virtutum, tum in primis divinum auxilium omni devotione atque pietate implorandum est; ut intentio constantissima bonorum studiorum teneat cursum suum, a quo eam nullus casus excutiat, quominus illam philosophiae tutissimus iucundissimusque portus accipiat. Haec prima tua causa est; hinc tibi metuo, hinc te cupio liberari, hinc, si modo dignus sim qui impetrem, quotidianis votis auras tibi prosperas orare non cesso; oro autem ipsam summi Dei Virtutem atque Sapientiam (
1Co 1 1Co 24). Quid est enim aliud, quem mysteria nobis tradunt Dei Filium?


Romanianus virtuti aptus.




2002


1. 2. Multum autem me adiuvabis pro te deprecantem, si non nos exaudiri posse desperes, nitarisque nobiscum et non solum votis, sed etiam voluntate, atque illa tua naturali mentis altitudine, propter quam te quaero, qua singulariter delector, quam semper admiror, quae in te, proh nefas! illis rerum domesticarum nubibus quasi fulmen involvitur, et multos, ac pene omnes latet: me autem, et alium, vel tertium, familiarissimos tuos latere non potest, qui saepe non solum attente audivimus murmura tua, sed etiam nonnulla fulgura fulminibus propiora conspeximus. Quis enim, ut caetera pro tempore taceam et unum commemorem; quis, inquam, tam subito unquam tantum intonuit, tantumque lumine mentis emicuit, ut sub uno fremitu rationis, et quodam coruscamine temperantiae, uno die illa pridie saevissima penitus libido moreretur? Ergone non erumpet aliquando ista virtus, et multorum desperantium risus in horrorem stuporemque convertet; et locuta in terris quasi quaedam futurorum signa, rursus proiecto totius corporis onere recurret in coelum? Ergone Augustinus de Romaniano frustra ista dixit? Non sinet ille cui me totum dedi, quem nunc recognoscere aliquantum coepi.


Romanianus liberalissime cum Augustino egit.




2003


2. 3. Ergo aggredere mecum philosophiam: hic est quidquid te anxium saepe, atque dubitantem mirabiliter solet movere. Non enim metuo aut a socordia morum, aut a tarditate ingenio tuo. Quis enim te quando aliquantum respirare concessum est, in sermonibus nostris vigilantior? quis acutior apparuit? Ego tibi gratiam non repensabo? an fortasse paululum debeo? Tu me adolescentulum pauperem ad peregrina studia pergentem, et domo et sumptu, et, quod plus est, animo excepisti. Tu patre orbatum amicitia consolatus es, hortatione animasti, ope adiuvisti. Tu in nostro ipso municipio, favore, familiaritate, communicatione domus tuae pene tecum clarum primatemque fecisti. Tu Carthaginem illustrioris professionis gratia remeantem, cum tibi soli et meorum nulli consilium meum spemque aperuissem, quamvis aliquantum illo tibi insito, quia ibi iam docebam, patriae amore cunctatus es: tamen ubi evincere adolescentis cupiditatem, ad ea quae videbantur meliora tendentis, nequisti; ex dehortatore in adiutorem mira benevolentiae moderatione conversus es. Tu necessariis omnibus iter adminiculasti meum. Tu ibidem rursus, qui cunabula, et quasi nidum studiorum meorum foveras, iam volare audentis sustentasti rudimenta. Tu etiam cum te absente atque ignorante navigassem, nihil succensens quod non tecum communicassem ut solerem, atque aliud quidvis quam contumaciam suspicans, mansisti inconcussus in amicitia; nec plus ante oculos tuos liberi deserti a magistro, quam nostrae mentis penetralia puritasque versata est.


Romanianus dei minister.




2004


2. 4. Postremo quidquid de otio meo modo gaudeo; quod a superfluarum cupiditatum vinculis evolavi, quod depositis oneribus mortuarum curarum, respiro, resipisco, redeo ad me; quod quaero intentissimus veritatem, quod invenire iam ingredior, quod me ad summum ipsum modum perventurum esse confido; tu animasti, tu impulisti, tu fecisti. Cuius autem minister fueris, plus adhuc fide concepi, quam ratione comprehendi. Nam cum praesens praesenti tibi exposuissem interiores motus animi mei, vehementerque ac saepius assererem, nullam mihi videri prosperam fortunam, nisi quae otium philosophandi daret; nullam beatam vitam, nisi qua in philosophia viveretur: sed me tanto meorum onere, quorum ex officio meo vita penderet, multisque necessitatibus, vel pudoris, vel ineptae meorum miseriae refrenari: tam magno es elatus gaudio, tam sancto huius vitae inflammatus ardore, ut te diceres, si tu ab illarum importunarum litium vinculis aliquo modo eximereris, omnia mea vincula etiam patrimonii tui mecum participatione rupturum.


Platonicorum libros et Paulum legit.




2005


2. 5. Itaque cum admoto nobis fomite discessisses, nunquam cessavimus inhiantes in philosophiam, atque illam vitam quae inter nos placuit atque convenit, prorsus nihil aliud cogitare: atque id constanter quidem, sed minus acriter agebamus; putabamus tamen satis nos agere. Et quoniam nondum aderat ea flamma, quae summa nos arreptura erat; illam qua lenta aestuabamus, arbitrabamur vel esse maximam. Cum ecce tibi libri quidam pleni, ut ait Celsinus, bonas res arabicas ubi exhalarunt in nos, ubi illi flammulae instillarunt pretiosissimi unguenti guttas paucissimas; incredibile, Romaniane, incredibile, et ultra quam de me fortasse et tu credis; quid amplius dicam? etiam mihi ipsi de meipso incredibile incendium concitarunt. Quis me tunc honor, quae hominum pompa, quae inanis famae cupiditas, quod denique huius mortalis vitae fomentum atque retinaculum commovebat? Prorsus totus in me cursim redibam. Respexi tamen, confiteor, quasi de itinere in illam religionem, quae pueris nobis insita est, et medullitus implicata: verum autem ipsa ad se nescientem rapiebat. Itaque titubans, properans, haesitans arripio apostolum Paulum. Neque enim vere isti, inquam, tanta potuissent, vixissentque ita ut eos vixisse manifestum est, si eorum Litterae atque rationes huic tanto bono adversarentur. Perlegi totum intentissime atque cautissime.


Antiquorum virtutes quodam nitore honestantur.




2006


2. 6. Tunc vero quantulocumque iam lumine asperso, tanta se mihi philosophiae facies aperuit, ut non dicam tibi, qui eius incognitae fame semper arsisti, sed si ipsi adversario tuo, quo nescio utrum plus exercearis quam impediaris, eam demonstrare potuissem; nae ille et baias, et amoena pomaria, et delicata nitidaque convivia, et domesticos histriones, postremo quidquid eum acriter commovet in quascumque delicias, abiciens et relinquens, ad eius pulchritudinem blandus amator et sanctus, mirans, anhelans, aestuans advolaret. Habet enim et ille, quod confitendum est, quoddam decus animi, vel potius decoris quasi sementem , quod erumpere in veram pulchritudinem nitens, tortuose ac deformiter inter scabra vitiorum, et inter opinionum fallacium dumeta frondescit: tamen non cessat frondescere, et paucis acute ac diligenter in densa intuentibus quantum sinitur eminere. Inde est illa hospitalitas, inde in conviviis multa humanitatis condimenta, inde ipsa elegantia, nitor, mundissima facies rerum omnium, et undique cuncta perfundens adumbratae venustatis urbanitas.


Si corporeae pulchritudinis amor ad sapientiam inducat.




2007


3. 7. Philocalia ista vulgo dicitur: ne contemnas nomen hoc ex vulgi nomine: nam philocalia et philosophia prope similiter cognominatae sunt, et quasi gentiles inter se videri volunt, et sunt. Quid est enim philosophia? Amor sapientiae. Quid philocalia? Amor pulchritudinis. Quaere de Graecis. Quid ergo sapientia? nonne ipsa vera est pulchritudo? Germanae igitur istae sunt prorsus, et eodem parente procreatae: sed illa visco libidinis detracta coelo suo, et inclusa cavea populari, viciniam tamen nominis tenuit, ad commonendum aucupem ne contemnat. Hanc igitur sine pennis sordidatam et egentem volitans libere soror saepe agnoscit, sed raro liberat: non enim philocalia ista unde genus ducat agnoscit, nisi philosophia. Quam totam fabulam (nam subito Aesopus factus sum) Licentius tibi carmine suavius indicabit: poeta est enim pene perfectus. Ergo ille, si veram pulchritudinem cuius falsae amator est, sanatis renudatisque paululum oculis posset intueri, quanta voluptate philosophiae gremio se involveret? Quomodo ibi te cognitum, sicut verum fratrem amplecteretur? Miraris haec, et forsitan rides. Quid si haec explicarem ut volebam? quid si saltem vox, si adhuc facies videri a te non potest, ipsius philosophiae posset audiri? Mirareris profecto; sed non rideres, non desperares. Crede mihi, de nullo desperandum est, de talibus autem minime. Omnino sunt exempla; facile evadit, facile revolat hoc genus avium, multis inclusis multum mirantibus.


Si desperes vel praesumas quominus veritatem invenias impediris.




2008


3. 8. Sed ad nos redeam, nos inquam, Romaniane, philosophemur: reddam tibi gratiam, filius tuus coepit iam philosophari: ego eum reprimo, ut disciplinis necessariis prius excultus vigentior et firmior insurgat, quarum te ne metuas expertem, si bene te novi, auras tibi liberas tantum opto. Nam de indole quid dicam? Utinam non tam rara esset in hominibus, quam certa est in te! Restant duo vitia, et impedimenta inveniendae veritatis, a quibus tibi non multum timeo; timeo tamen ne te contemnas, atque inventurum esse desperes, aut certe ne invenisse te credas. Quorum primum, si tamen inest, ista tibi disputatio fortasse detrahet. Saepius enim succensuisti Academicis, eo quidem gravius, quo minus eruditus esses; sed eo libentius, quod veritatis amore illiciebaris. Itaque iam cum Alypio, te fautore, confligam, et tibi facile persuadebo quod volo, probabiliter tamen. Nam ipsum verum non videbis, nisi in philosophiam totus intraveris. Illud autem alterum quod te fortasse aliquid invenisse praesumis, quamvis a nobis iam quaerens, dubitansque discesseris, tamen si quid superstitionis in animum revolutum est, eicietur profecto, vel cum tibi aliquam inter nos disputationem de religione misero, vel cum praesens tecum multa contulero.


Non invenis nisi recte inquiras.




2009


3. 9. Ego enim nunc aliud nihil ago, quam me ipse purgo a vanis perniciosisque opinionibus. Itaque non dubito melius mihi esse, quam tibi. Unum tantum est unde invideam fortunae tuae, quod solus frueris Luciliano meo: an et tu invides quia dixi, meo? Sed quid dixi aliud quam tuo, et omnium quicumque unum sumus? De quo tamen ut subvenias desiderio meo, quid te rogem? Aut te ipse promereor? Tantum scis, quia debes. Sed nunc ambobus dico, cavete ne quid vos nosse arbitremini, nisi quod ita didiceritis, saltem ut nostis, unum, duo, tria, quatuor simul collecta in summa fieri decem. Sed item cavete ne vos philosophia veritatem aut non cognituros, aut nullo modo ita posse cognosci arbitremini. Nam mihi vel potius illi credite qui ait: Quaerite et invenietis (
Mt 7,7), nec cognitionem desperandam esse, et manifestiorem futuram, quam sunt illi numeri. Nunc ad propositum veniamus. Iam enim sero coepi metuere, ne hoc principium modum excederet, et non est leve. Nam modus procul dubio divinus est: sed fefellerit cum dulciter ducit, ero cautior cum sapiens fuero.


\IQuae sint novorum Academicorum placita (4, 10-6, 15)

:Quae Licentius et Trygetius iam explicaverint.




2010


4. 10. Post pristinum sermonem, quem in primum librum contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tamen Virgilii libros post primum recenseremus, atque ut in tempore congruere videbatur, tractaremus. Quo tamen opere Licentius in poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam reprimendus videretur. Iam enim ab hac intentione ad nullam se rem devocari libenter ferebat. Tandem tamen ad retractandam quam distuleramus de Academicis quaestionem, cum a me, quantum potui, lumen philosophiae laudaretur, non invitus accessit: et forte dies ita serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis, quam serenandis animis nostris congruere videretur. Maturius itaque solito lectos reliquimus, paululumque cum rusticis egimus, quod tempus urgebat. Tum Alypius: Antequam vos, inquit, audiam de Academicis disputantes, volo mihi legatur sermo ille vester quem dicitis me absente perfectum: non enim possum aliter, cum inde huius disceptationis occasio nata sit, in audiendis vobis non aut errare, aut certe laborare. Quod cum factum esset, et in eo pene totum antemeridianum tempus consumptum videremus; redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat, domum instituimus. Et Licentius: Quaeso, inquit, ante prandium mihi breviter totam Academicorum sententiam exponendo repetere ne graveris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus meis sit. Faciam, inquam, et eo libentius quo de hac re cogitans parum prandeas. Ne, inquit ille, isthinc securus sis: nam et multos, et maxime patrem meum saepe animadverti eo edaciorem, quo refertior curis esset. Deinde tu quoque de istis metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. Quod quidem apud meipsum mirari soleo: quid enim sibi vult, quod tunc cibum pertinacius appetimus cum in aliud intendimus animum? Aut quid est quod manibus et dentibus nostris, occupatis nobis, animus imperiosus fit? Audi potius, inquam, de Academicis quod rogaveras, ne te metra ista volventem, non solum in epulis sine metro, sed etiam in quaestionibus patiar. Si quid autem pro mea parte occultabo, prodet Alypius. Bona fide tua opus est, inquit Alypius: nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi difficile arbitror eum, a quo me ista didicisse nullus qui me novit ignorat, praesertim cum in prodendo vero non magis victoriae, quam animo tuo consulturus sis.


Academicis placuit nulli rei assentiri.




2011


5. 11. Agam, inquam, bona fide, quoniam de iure praescribis. Nam et Academicis placuit, nec homini scientiam posse contingere earum duntaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent; nam caetera curare se Carneades negabat; et tamen hominem posse esse sapientem, sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo sermone dissertum est, in conquisitione veri explicari. Ex quo confici, ut nulli etiam rei sapiens assentiatur: erret enim necesse est, quod sapienti nefas est, si assentiatur rebus incertis. Et omnia incerta esse non dicebant solum, verum etiam copiosissimis rationibus affirmabant. Sed verum non posse comprehendi, ex illa stoici Zenonis definitione arripuisse videbantur, qui ait id verum percipi posse, quod ita esset animo impressum ex eo unde esset, ut esse non posset ex eo unde non esset. Quod brevius planiusque sic dicitur, his signis verum posse comprehendi, quae signa non potest habere quod falsum est. Hoc prorsus non posse inveniri, vehementissime ut convincerent incubuerunt. Inde dissensiones philosophorum, inde sensuum fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomeni et soritae in illius causae patrocinio viguerunt. Et cum ab eodem Zenone accepissent, nihil esse turpius quam opinari, confecerunt callidissime, ut si nihil percipi posset, et esset opinatio turpissima, nihil unquam sapiens approbaret.


Academicis placuit quemquam agere posse si probabile sequatur.




2012


5. 12. Hinc eis invidia magna conflata est: videbatur enim esse consequens, ut nihil ageret, qui nihil approbaret. Unde dormientem semper, et officiorum omnium desertorem, sapientem suum Academici describere videbantur, quem nihil approbare censebant. Hic illi inducto quodam probabili, quod etiam verisimile nominabant, nullo modo cessare sapientem ab officiis asserebant, cum haberet quid sequeretur; veritas autem sive propter naturae tenebras quasdam, sive propter similitudinem rerum, vel obruta, vel confusa latitaret. Quamvis et ipsam refrenationem et quasi suspensionem assensionis magnam prorsus actionem sapientis esse dicebant. Videor mihi breviter totum, ut voluisti, exposuisse, nihilque recessisse a praescriptione, Alypi, tua: id est egisse, ut dicitur, bona fide. Si enim aliquid vel non ita ut est dixi, vel forte non dixi; nihil voluntate a me factum est. Bona ergo fides est, ex animi sententia. Homini enim homo falsus docendus, fallax cavendus debet videri: quorum prius magistrum bonum, posterius discipulum cautum desiderat.


Alypium hortatur ut origines novae Academiae exponat.




2013


5. 13. Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te satisfactum est, et me onere imposito relevasti. Non enim magis tibi verendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur (nam alio modo qui fieri poterat?) quam mihi, si in quoquam te prodere fuisset necesse. Quare faxis, ut illud quod deest, non tam percontationi, quam ipsi percontanti, de differentia novae ac veteris Academiae, ne te pigeat exponere. Prorsus, inquam, fateor, piget. Quare beneficium dederis (nam hoc quod commemoras, ad rem maxime pertinere negare non possum), si me paululum conquiescente, apud me distinguere ista nomina, et causam novae Academiae aperire volueris. Crederem, inquit, me quoque a prandio te avocare voluisse, ni te magis a Licentio territum dudum putarem, et eius postulatio ita nobis praescripsisset, ut ei ante prandium quidquid huius involutionis esset, expediretur. Et cum reliqua dicere tenderet, mater nostra (nam domi iam eramus) ita nos trudere in prandium coepit, ut verba faciendi locus non esset.


Arcesilas mediam Academiam instituit.




2014


6. 14. Deinde, cum tantum alimentorum accepissemus, quantum compescendae fami satis esset; ad pratum regressis nobis, Alypius, Paream, inquit, sententiae tuae, nec ausim recusare. Si enim nihil me fugerit, gratabor eum doctrinae tuae, tum etiam memoriae meae. At si in quoquam fortasse aberravero, recurabis id, ut deinceps huiusmodi delegationem non pertimescam. Novae Academiae discidium non tam contra veterem conceptum, quam contra Stoicos arbitror esse commotum. Nec vero discidium est putandum, siquidem a Zenone illatam novam quaestionem dissolvi discutique oportebat. Nam de non percipiendo, quamvis nullis conflictationibus agitata, incolens tamen etiam veterum Academicorum mentes sententia non impudenter existimata est. Quod etiam ipsius Socratis Platonisque ac reliquorum veterum auctoritate probatu facile est, qui se hactenus crediderunt ab errore defendi, si se assensioni non temere commisissent: quamvis propriam de hac re disputationem in scholas suas non introduxerint, nec ab illis enucleate aliquando quaesitum sit, percipi, necne veritas possit. Quod cum Zeno rude ac novum intulisset, contenderetque nihil percipi posse, nisi quod verum ita esset, ut dissimilibus notis a falso discerneretur, neque opinationem subeundam esse sapienti, atque id Archesilas audiret; negavit huiusmodi quidquam posse ab homine reperiri, neque illi opinionis naufragio sapientis committendam esse vitam. Unde etiam conclusit, nulli rei esse assentiendum.


Antiochus Ascalonita discidium in Academiam inducit.




2015


6. 15. Verum cum ita res se haberet, ut vetus Academia magis aucta, quam oppugnata videretur; exstitit Philonis auditor Antiochus, qui, ut nonnullis visus est, gloriae cupidior quam veritatis, in simultatem adduxit Academiae utriusque sententias. Dicebat enim rem insolitam, et ab opinione veterum remotissimam Academicos novos conatos inducere. In quam rem veterum physicorum aliorumque magnorum philosophorum implorabat fidem; ipsos etiam Academicos oppugnans, qui se verisimile contenderent sequi, cum ipsum verum se ignorare faterentur. Multaque argumenta collegerat, quibus nunc supersedendum arbitror: nihil tamen magis defendebat, quam percipere posse sapientem. Hanc puto inter Academicos novos ac veteres controversiam fuisse. Quae si secus se habet, ut Licentium plenissime informes, pro utroque postulaverim. Si vero ita est, ut dicere potui, susceptam disputationem peragite.


\IQuid sit verisimile et probabile inquiritur (7, 16-13, 30)

:Licentius de non disputando Academicorum tenet rationem...




2016


7. 16. Tum ego: Quamdiu, inquam, Licenti, in isto nostro longiore quam putabam sermone conquiescis? Audisti qui sint Academici tui? At ille verecunde arridens, et aliquantum hac compellatione turbatior: Poenitet me, inquit, tantopere affirmasse contra Trygetium, beatam vitam in veritatis inquisitione consistere. Nam me ista quaestio ita perturbat, ut vix non miser sim, qui certe vobis, si quid humanitatis geritis, videor miserandus. Sed quid me ipse ineptus crucio? aut quid exhorreo tanta causae bonitate subnixus? Prorsus non cedam nisi veritati. Placentne, inquam, tibi novi Academici? Plurimum, inquit. Ergo verum videntur tibi dicere? Tum ille cum iam esset assensurus, arrisione Alypii cautior factus, haesit aliquantum. Et deinde: Repete, inquit, rogatiunculam. Verumne, inquam, tibi videntur Academici dicere? Et rursum cum diu tacuisset: Utrum, ait, verum sit, nescio: probabile est tamen. Neque enim plus video quod sequar. Probabile, inquam, scisne ab ipsis etiam verisimile nominari? Ita, inquit, videtur. Ergo, inquam, verisimilis est Academicorum sententia. Ita, inquit. Iam quaeso attende, inquam, diligentius. Si quisquam fratrem tuum visum patris tui similem esse affirmet, ipsumque tuum patrem non noverit; nonne tibi insanus, aut ineptus videbitur? Et hic diu tacuit. Tum ait: Non mihi hoc videtur absurdum.


spectaculis delectatur...




2017


7. 17. Cui ego cum respondere coepissem; Exspecta, inquit, quaeso, paululum. Ac post arridens, Dic mihi, ait, oro te, iamne certus es de victoria tua? Tum ego: Fac me, inquam, certum esse: non ideo tamen tu causam tuam debes deserere, praesertim cum haec inter nos disputatio suscepta sit exercendi tui causa, et ad elimandum animum provocandi. Numquidnam, inquit, aut Academicos legi, aut tot disciplinis eruditus sum, quibus tu ad me instructus adventas? Academicos, inquam, nec illi legerant a quibus primo sententia ista defensa est. Eruditio autem disciplinarumque copia si te deficit, non usque adeo tamen ingenium tuum esse debet invalidum, ut nullo facto impetu paucissimis verbis meis rogationibusque succumbas. Illud enim iam vereri coepi, ne tibi citius quam volo succedat Alypius, quo adversario non ita securus deambulabo. Ergo utinam, inquit ille, iam vincar, ut aliquando vos audiam disserentes, et quod plus est, videam; quo mihi spectaculo nihil potest felicius exhiberi. Nam quoniam placuit vobis ista fundere, potius quam effundere; siquidem ore prorumpentia stilo excipitis, nec in terram, ut dicitur, cadere (Terenzio, Heaut. 242) sinitis; legere etiam vos licebit: sed nescio quomodo, cum admoventur oculis iidem ipsi quos inter sermo caeditur; bona disputatio si non utilius, at certe laetius perfundit animum.


...ab Augustino corripitur.




2018


7. 18. Gratum habemus, inquam: sed repentina ista gaudia tua temere illam sententiam evadere coegerunt, qua dixisti, nullum tibi spectaculum exhiberi posse felicius. Quid si enim illum patrem tuum, quo profecto nemo philosophiam est post tam longam sitim hausturus ardentius, nobiscum ista quaerentem ac disserentem videbis; cum ego me fortunatiorem nunquam putabo, quid te tandem sentire ac dicere convenit? Hic vero ille aliquantum lacrymavit, et ubi loqui potuit, porrecta manu coelum suspiciens: Et quando ego, inquit, Deus, hoc videbo? sed nihil est de te desperandum. Hic cum pene omnes ab intentione disputationis demitti in lacrymas coepissemus, obluctans mecum, et vix me colligens: Age potius, inquam, et in vires tuas redi; quas ut congereres unde unde posses, patronus Academiae futurus, longe ante monueram: non opinor ideo ut modo ante tubam tremor occupet artus (Virgilio, Aen. 11, 424); aut ut visendae alienae pugnae desiderio, tam cito te optes esse captivum. Hic Trygetius, ubi satis attendit iam vultus nostros serenatos: Quidni iste optet, inquit, homo tam sanctus, ut hoc ei Deus ante vota concesserit? Crede iam, Licenti; nam qui non invenis quid respondeas, et adhuc ut vincare optas, parvae fidei (
Mt 6,30 Mt 8,26 Mt 16,8) mihi videris. Arrisimus. Tum Licentius: Loquere beatus, inquit, non inveniendo verum, sed certe, non quaerendo.


Si quis hominem ignorans eius similem cognoscat.




2019


7. 19. Qua hilaritate adolescentulorum cum essemus laetiores; Attende, inquam, rogationem, et in viam redi firmior et valentior, si potes. En adsum, inquit, quantum possum. Quid enim si ille fratris mei visor fama compertum habeat eum esse similem patris, potest insanus aut ineptus esse, si credit? Stultusne, inquam, saltem dici potest? Non continuo, inquit, nisi se id scire contenderit. Nam si ut probabile sequitur quod crebra fama iactavit, nullius temeritatis argui potest. Tum ego: Rem ipsam paulisper consideremus, et quasi ante oculos constituamus. Ecce fac illum nescio quem hominem quem describimus, esse praesentem: advenit alicunde frater tuus; ibi iste: Cuius hic puer filius? Respondetur: Cuiusdam Romaniani. At hic: Quam patri similis est! quam ad me hoc non temere fama detulerat! Hic tu, vel quis alius: Nosti enim Romanianum, bone homo? Non novi, inquit: tamen similis eius mihi videtur. Poteritne quisquam risum tenere? Nullo modo, inquit. Ergo, inquam, quid sequatur vides. Iamdudum, inquit, video. Sed tamen ipsam conclusionem abs te audire volo: oportet enim alere incipias, quem cepisti. Quidni, inquam, concludam? Ipsa res clamat similiter ridendos esse Academicos tuos, qui se in vita veri similitudinem sequi dicunt, cum ipsum verum quod sit, ignorent.



CONTRA ACADEMICOS 1023