1 der Chronik (VUL) 10

Capitulum 10

10 1 Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe 2 cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul 3 et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis 4 et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum 5 quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est 6 interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit 7 quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis
8
die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe 9 cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis 10 arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon 11 hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul 12 consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus
13
mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit 14 nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai


Capitulum 11

11 1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua 2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum 3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
4
abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae 5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps 7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David 8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit 9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
10
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
11
et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
12
et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes 13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
15
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim 16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem 17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi
20
Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus 21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
22
Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua 24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus 25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
26
porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
27
Semmoth Arorites Helles Phallonites
28
Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
29
Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30
Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
31
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites
32
Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
33
filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
34
Ahiam filius Sachar Ararites
35
Eliphal filius Ur
36
Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37
Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38
Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39
Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
40
Iras Iethreus Gareb Iethreus
41
Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42
Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta
43
Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44
Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
45
Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
46
Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia


Capitulum 12

12 1 hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 2 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin 3 princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites 4 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites 5 Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites 6 Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim 7 Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor 8 sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus 9 Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius 10 Masmana quartus Hieremias quintus 11 Hetthi sextus Helihel septimus 12 Iohanan octavus Helzebad nonus 13 Hieremias decimus Bachannai undecimus 14 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille 15 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem
16
venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David 17 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 18 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 19 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 20 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 21 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 22 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
23
iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini
24
filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium
25
de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum
26
de filiis Levi quattuor milia sescenti 27 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 28 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo
29
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul
30
porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis
31
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David
32
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
33
porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici
34
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia
35
de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum
36
et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia
37
trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia
38
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 39 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 40 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel


Capitulum 13

13 1 iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus 2 et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos 3 et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul 4 et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo
5
congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim 6 et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius 7 inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum 8 porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis
9
cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam 10 iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo 11 contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem 12 et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei 13 et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei 14 mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat


Capitulum 14

14 1 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum 2 cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel 3 accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias 4 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon 5 Iebar et Helisu et Eliphaleth 6 Noga quoque et Napheg et Iaphiae 7 Elisama et Baliada et Eliphaleth
8
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis 9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim 10 consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua 11 cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 12 dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
13
alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle 14 consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum 15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 16 fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera 17 divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes


Capitulum 15

15 1 fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
2
tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum 3 congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei 4 necnon et filios Aaron et Levitas 5 de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti 6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti 7 de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta 8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti 9 de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta 10 de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim
11
vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab 12 et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est 13 ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
14
sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel 15 et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus 16 dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae 17 constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae 18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores 19 porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes 20 Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant 21 porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion 22 Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens 23 et Barachias et Helcana ianitores arcae 24 porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
25
igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia 26 cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes 27 porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo 28 universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes 29 cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo


Capitulum 16

16 1 adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo 2 cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini 3 et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam
4
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel 5 Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret 6 Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini
7
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius
8
confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius
9
canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
10
laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum
11
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper
12
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius
13
semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
14
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
15
recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes
16
quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
17
et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum
18
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
19
cum essent pauci numero parvi et coloni eius
20
et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
21
non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges
22
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari
23
canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius
24
narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius
25
quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos
26
omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
27
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius
28
adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium
29
date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
30
commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem
31
laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit
32
tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt
33
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram
34
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
35
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis
36
benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
37
dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 38 porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 39 Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 41 et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios 43 reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae


Capitulum 17

17 1 cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est 2 et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est
3
igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens 4 vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum 5 neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio 6 manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
7
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel 8 et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra 9 et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio 10 ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus 11 cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius 12 ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum 13 ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 14 et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum 15 iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David
16
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia 17 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus 18 quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum 19 Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia 20 Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris 21 quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat 22 et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius 23 nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es 24 permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo 25 tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te 26 nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia 27 et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum


Capitulum 18

18 1 factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim
2
percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera
3
eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten 4 cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
5
supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum 6 et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat 7 tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 8 necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
9
quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba 10 misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer 11 sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech
12
Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia 13 et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
14
regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo 15 porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis 16 Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba 17 Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis


Capitulum 19

19 1 accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo 2 dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon 3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius 4 igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos 5 qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur
6
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites 7 conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum 8 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium 9 egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt
10
igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum 11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon 12 dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium 13 confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet 14 perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos 15 porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem
16
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum 17 quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus 18 fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem 19 videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon


Capitulum 20

20 1 factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam 2 tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit 3 populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem
4
post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos
5
aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
6
sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus 7 hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius


Capitulum 21

21 1 consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel 2 dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam 3 responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli 4 sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem 5 deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum 6 nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium
7
displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel 8 dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
9
et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens 10 vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi 11 cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris 12 aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me 13 et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum
14
misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum 15 misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei 16 levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram 17 dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur
18
angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei 19 ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini 20 porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum 21 igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram 22 dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo 23 dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo 24 dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita 25 dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos 26 et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti
27
praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam
28
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 29 tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 30 et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini



1 der Chronik (VUL) 10