1 der Makkabäer (NV) 6


6 1 Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro 2 templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. 3 Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. 4 Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam.
5
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, 6 et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt, 7 et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. 8 Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat. 9 Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. 10 Et vocavit omnes amicos suos et dixit illis: " Recessit somnus ab oculis meis, et concidi corde prae sollicitudine 11 et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! 12 Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. 13 Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena ".


14 Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum; 15 et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret. 16 Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. 17 Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.
18
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. 19 Et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. 20 Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas. 21 Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel 22 et abierunt ad regem et dixerunt: " Quousque non facis iudicium et vindicabis fratres nostros? 23 Nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius; 24 et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur. 25 Et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines suos; 26 et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt. 27 Et, nisi praeveneris eos velocius, maiora quam haec facient, et non poteris continere eos ".
28
Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant; 29 sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conducticii. 30 Et erat numerus exercitus eius centum milia peditum et viginti milia equitum, et elephanti triginta duo docti ad proelium. 31 Et venerunt per Idumaeam et applicuerunt ad Bethsuram. Et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igne et pugnaverunt viriliter.
32
Et recessit Iudas ab arce et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis. 33 Et surrexit rex ante lucem et excitavit exercitum in impetu suo contra viam Bethzacharam, et comparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt 34 et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium. 35 Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi. 36 Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. 37 Et turres ligneae super eos firmae, protectae super singulas bestias, praecinctae super eas machinis, et super singulas viri virtutis quattuor, qui pugnabant desuper, et Indus eius. 38 Et residuos equites hinc et inde statuit in duas partes exercitus excitaturos et protecturos in legionibus.
39
Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. 40 Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate. 41 Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis. 42 Et appropiavit Iudas et exercitus eius in proelium, et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri. 43 Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex; 44 et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum. 45 Et cucurrit ad eam audacter, in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris, et findebantur ab eo huc atque illuc; 46 et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. 47 Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis.
48
Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. 49 Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. 50 Et comprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam.
51
Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. 52 Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos; 53 escae autem non erant in horreis, eo quod septimus annus esset, et, qui evaserant in Iudaeam de gentibus, consumpserant reliquias repositionis. 54 Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
55
Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum ut regnaret, 56 reversus esset a Perside et Media, et exercitus, qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia. 57 Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: " Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni. 58 Nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum 59 et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec ". 60 Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. 61 Et iuravit illis rex et principes. His condicionibus exierunt de munitione. 62 Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro. 63 Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.


Capitulum 7

7 1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic. 2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum. 3 Et res ei innotuit, et ait: " Nolite mihi ostendere facies eorum ". 4 Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem regni sui.
5
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos; 6 et accusaverunt populum apud regem dicentes: " Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; 7 nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum ".
8
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum 9 et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. 10 Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. 11 Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta; 13 et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab eis pacem. 14 Dixerunt enim: " Homo sacerdos de semine Aaron venit et non decipiet nos ". 15 Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens: " Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ". 16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit: 17 " Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ". 18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: " Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ". 19 Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. 20 Et commisit regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiit Bacchides ad regem.
21
Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui; 22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel. 23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; 24 et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. 25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
26
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. 27 Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo 28 dicens: " Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ". 29 Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam. 30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius. 31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama; 32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et fugerunt in civitatem David. 33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. 34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe 35 et iuravit cum ira dicens: " Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam ". Et exiit cum ira magna. 36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt: 37 " Tu elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo; 38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ".
39
Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illi exercitus Syriae. 40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit: 41 " Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. 42 Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ". 43 Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. 44 Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. 45 Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. 46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47 Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem. 48 Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna 49 et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia decima die Adar. 50 Et siluit terra Iudae dies paucos.


Capitulum 8

8 1 Et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, 2 et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, 3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt; 4 et possederunt omnem locum consilio suo et patientia - et locus erat longe distans ab eis - et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; 5 et Philippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello et obtinuerunt eos; 6 et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis, 7 et ceperunt eum vivum et statuerunt, ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsides et constitutum; 8 et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi; 9 et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his, 10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem; 11 et residua regna et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt; 12 cum amicis autem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; et obtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos; 13 quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.
14
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea; 15 et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent; 16 et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos.
17
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem 18 et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel. 19 Et abierunt Romam - et via multa valde - et introierunt curiam et responderunt et dixerunt: 20 " Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ". 21 Et placuit sermo in conspectu eorum. 22 Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:
23
" Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24 Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, 25 auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno 26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. 27 Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit; 28 et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. 29 Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum. 30 Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt.
31
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos? 32 Si ergo iterum adierint nos adversum te, faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque" ".


Capitulum 9

9 1 Et audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. 2 Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas. 3 Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem; 4 et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum. 5 Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;
6
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. 7 Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, 8 et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: " Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos ". 9 Et avertebant eum dicentes: " Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo et revertamur nos et fratres nostri et pugnabimus adversus eos; nos autem pauci sumus ". 10 Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
11
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. 12 Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis; 13 et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. 14 Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; 15 et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti. 16 Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. 17 Et ingravatum est proelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis; 18 et Iudas cecidit, et ceteri fugerunt.
19
Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum et sepelierunt eum in sepulcro patrum suorum in Modin. 20 Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos 21 et dixerunt: " Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israel! ". 22 Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde.
23
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem. 24 In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. 25 Et elegit Bacchides viros impios et constituit eos dominos regionis; 26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos et illudebat. 27 Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis.
28
Et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae: 29 " Ex quo frater tuus Iudas defunctus est, et vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos, qui inimici sunt gentis nostrae; 30 nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum ".
31
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui.
32
Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere; 33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. 34 Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. 35 Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. 36 Et exierunt filii Iambri ex Medaba et comprehenderunt Ioannem et omnia, quae habebat, et abierunt habentes ea.
37
Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. 38 Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; 39 et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. 40 Et surrexerunt ad eos ex insidiis et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi; et residui fugerunt in montes, et acceperunt omnia spolia eorum. 41 Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. 42 Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
43
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute magna. 44 Et dixit ad suos Ionathas: " Surgamus et pugnemus pro animabus nostris; non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: 45 ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi. 46 Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum ". Et commissum est bellum. 47 Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro. 48 Et dissiliit Ionathas et, qui cum eo erant, in Iordanem et transnataverunt in ulteriora; et non transierunt ad eos Iordanem. 49 Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
50
Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris; 51 et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel. 52 Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum. 53 Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
54
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere. 55 In tempore illo percussus est Alcimus, et impedita sunt opera illius; et occlusum est os eius, et dissolutus est nec ultra poterat loqui verbum et mandare de domo sua; 56 et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno. 57 Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus.
58
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: " Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte ". 59 Et abierunt et consilium ei dederunt. 60 Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. 61 Et apprehenderunt de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros et occiderunt eos.
62
Et secessit Ionathas et Simon et, qui cum eo erant, in Bethbasi, quae est in deserto; et exstruxit diruta eius, et firmaverunt eam. 63 Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit; 64 et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
65
Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero; 66 et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus. 67 Simon vero et, qui cum ipso erant, exierunt de civitate et succenderunt machinas 68 et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis. 69 Et iratus est animo contra viros iniquos, qui ei consilium dederant, ut veniret in regionem, et multos ex eis occiderunt; et cogitaverunt abire in regionem eius.
70
Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. 71 Et accepit et fecit secundum verba eius et iuravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae eius; 72 et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. 73 Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel.


Capitulum 10

10 1 Et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic. 2 Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. 3 Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. 4 Dixit enim: " Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos; 5 recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius ". 6 Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
7
Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum, qui in arce erant; 8 et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. 9 Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum. 10 Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem; 11 et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt. 12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas Bacchides aedificaverat, 13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam; 14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium.
15
Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt. 16 Et ait: " Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum ". 17 Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens: 18 " Rex Alexander fratri Ionathae salutem. 19 Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut sis amicus noster; 20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis - et misit ei purpuram et coronam auream - et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos ". 21 Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
22
Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis et ait: 23 " Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum? 24 Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et dona, ut sint mecum in adiutorium ". 25 Et misit eis secundum haec verba: " Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
26
Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus. 27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum, 28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes. 29 Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis; 30 et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; 31 et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa. 32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam. 33 Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum. 34 Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo; 35 et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa. 36 Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis. 37 Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Iudae. 38 Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. 39 Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad necessarios sumptus sanctis.
40
Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis ex locis, quae me contingunt; 41 et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus. 42 Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur. 43 Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo. 44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabitur de ratione regis; 45 et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea ".
46
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde. 47 Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
48
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra Demetrium. 49 Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; 50 et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
51
Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens: 52 " Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra eius a nobis, et sedimus in sede regni eius; 54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te ".
55
Et respondit rex Ptolemaeus dicens: " Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum! 56 Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti ".
57
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. 58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
59
Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi. 60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum. 61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex. 62 Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. 63 Dixitque principibus suis: " Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione ". 64 Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes. 65 Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus. 66 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.
67
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum; 68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam. 69 Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
70
dicens: " Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus? 71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum. 72 Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt nobis, et dicunt: "Non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua". 73 Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi ".
74
Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon frater eius in adiutorium. 75 Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam. 76 Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen. 77 Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis. 78 Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium. 79 Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte. 80 Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
81
Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et laboraverunt equi eorum. 82 Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem; equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt, 83 et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. 84 Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. 85 Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum. 86 Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. 87 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa. 88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et addidit adhuc glorificare Ionathan 89 et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.



1 der Makkabäer (NV) 6