1 Samuel (VUL) 11

Capitulum 11

11 1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi 2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel 3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te 4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit
5
et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes 6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis 7 et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus 8 et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia 9 et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt 10 et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis 11 et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter
12
et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos 13 et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel 14 dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum 15 et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis


Capitulum 12

12 1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem 2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum 3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam 5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis
6
et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti 7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris 8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc 9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos 10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi 11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter 12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis 13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem 14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum 15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros
16
sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro 17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa 19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem 20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro 21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt 22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum 23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam 24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit 25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis


Capitulum 13

13 1 filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super Israhel 2 et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua 3 et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei 4 et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala 5 et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven 6 quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis 7 Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum
8
et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo 9 ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum 10 cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum 11 locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas 12 dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum 13 dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus
15
surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas 17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul 18 porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum 19 porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam 20 descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum 21 retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum 22 cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius 23 egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas


Capitulum 14

14 1 et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit 2 porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum 3 et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan 4 erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene 5 unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa 6 dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 7 dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris 8 et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis 9 si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos 10 si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum 11 apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant 12 et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel 13 ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum 14 et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit 15 et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo
16
et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens 17 et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius 18 et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel 19 cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam 20 conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis 21 sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan 22 omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio 23 et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven
24
et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem 25 omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri 26 ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum 27 porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius 28 respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus 29 dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto 30 quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 31 percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis 32 et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine 33 nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande 34 et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi 35 aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini
36
et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum 37 et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa 38 dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie 39 vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo 40 et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac 41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit 42 et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan 43 dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior 44 et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan 45 dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 46 recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua
47
at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat 48 congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius 49 fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol 50 et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul 51 Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel 52 erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi


Capitulum 15

15 1 et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini 2 haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto 3 nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum 4 praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda 5 cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente 6 dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech 7 percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti 8 et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii 9 et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt
10
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens 11 paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte 12 cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et 13 dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini 14 dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio 15 et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus 16 dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere 17 et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel 18 et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum 19 quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini 20 et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci 21 tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis 22 et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum 23 quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex
24
dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum 25 sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum 26 et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel 27 et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est 28 et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te 29 porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam 30 at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum 31 reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum
32
dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors 33 et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis 34 abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath 35 et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel


Capitulum 16

16 1 dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem 2 et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni 3 et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi 4 fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus 5 et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium
6
cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius 7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor 8 et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus 9 adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus 10 adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis 11 dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit 12 misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim 13 tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha
14
spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino 15 dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te 16 iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras 17 et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me 18 et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo 19 misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis 20 tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul 21 et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger 22 misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis 23 igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus


Capitulum 17

17 1 congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim 2 porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim 3 et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos 4 et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo 5 et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris 6 et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius 7 hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum 8 stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen 9 si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis 10 et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen 11 audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis
12
David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 13 abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma 14 David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem 15 abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem 16 procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebus 17 dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos 18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce 19 Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim 20 surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine 21 direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati 22 derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos 23 cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David 24 omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde 25 et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel 26 et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis 27 referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum 28 quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti 29 et dixit David quid feci numquid non verbum est 30 et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius
31
audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul 32 ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum 33 et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua 34 dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis 35 et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos 36 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis 37 et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit 38 et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica 39 accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea
40
et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum 41 ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum 42 cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu 43 et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis 44 dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae 45 dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti 46 hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel 47 et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras
48
cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei 49 et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram 50 praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David 51 cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt 52 et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron 53 et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum 54 adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo 55 eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi 56 et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer 57 cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu 58 et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum



1 Samuel (VUL) 11