1TOLEDO2





1

Primer Concilio de Toledo

Concilio de Toledo I

ano 397-400

Incipit Toletanum Concilium primum XVIIII episcoporum actum. Constitutio concilii episcoporum Toleto habiti, Harchadii et Honori temporibus sub die septimo iduum septembrium, Stilicone consule, era CCCCXXXV

2
Convenientibus episcopis in ecclesia Toleto id est Patruinus, Marcellus, Afrodisius, Alacianus, Iucundus, Severus, Leonas, Ilarius, Olimpius, Florus [Orticius, Asturius, Lampius, Serenus], Leporius, Eustotius, Aurelianus, Lampadius Exuperantius de Gallecia, Lucensis conventus, municipius Celenis, omnes decem et novem. Isti sunt, qui et in aliis gestis adversus Priscilliani sectatores et haeresem, quam adstruxerat, libellarem direxere sententiam. Consedentibus presbyteris, adstantibus diaconibus et ceteris qui intererant concilio congregatis, Patruinus episcopus dixit: Quoniam singuli coepimus in ecclesiis nostris facere diversa, et inde tanta scandala sunt, quae usque scisma perveniunt, si placet conmuni consilio decernimus quid ab omnibus episcopis in ordinandis clericis sit sequendum. Mici autem placet et constituta primitus concilii Nicaeni perpetuo esse servanda nec ab his esse recedendum. Episcopi dixerunt: Hoc omnibus placet, ita ut si quis cognitis gestis concilii Nicaeni aliud quam statutum est facere praesumserit, et non in eo perseverandum putaverit, tunc exconmunicatus habeatur, nisi per correptionem fratrum emendaverit errorem.

101

I. De presbyteris et diaconibus si post ordinationem filios genuerint.

Placuit, ut diacones vel integri vel casti sint et continentes vitae, etiam si uxores habeant, in ministerio constituantur, ita tamen ut si qui etiam ante interdictum, quod per Lusitanos episcopos constitutum est, incontinenter cum uxoribus suis vixerint, presbyterii honore / non comulentur. Si quis vero ex presbyteris ante interdictum filios susceperit, de presbyterio ad episcopatum non admittatur.

102

II. Ut poenitens, si necessitas cogat, lector aut ostiarius fiat.

Item placuit, ut de poenitente non admittatur ad clerum, nisi tantum necessitas aut usus exegerit inter ostiarios deputetur vel inter lectores, ita ut evangelia et Apostolum non legant. Si qui autem ante ordinati sunt subdiacones inter subdiacones habeantur, ita ut manum non inponant aut sacra non contingant. Ex poenitente vero dicimus de eo, qui post babtismum aut pro homicidio aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens sub cilicio divino fuerit reconciliatus altario.

103

III. De his qui viduas acceperint ne diacones efficiantur.

Item constituit sancta synodus, ut lector fidelis, si viduam alterius uxorem acceperit, amplius nicil sit, sed semper lector habeatur aut forte subdiaconus.

104

IV. Ut si diaconus, si defuncta uxore aliam duxerit, ostiarius fiat.

Subdiaconus autem defuncta uxore si aliam duxerit, et ab officio in quo ordinatus fuerat removeatur, et habeatur inter ostiarios vel inter lectores, ita ut evangelium et Apostolum non legat, propterea ne qui ecclesiae servierit publicis officiis servire videatur. Qui vero tertiam, quod nec dicendum aud audiendum est, acceperit, abstentus biennio, postea inter laicos reconciliatus per poenitentiam conmunicet.



105

V. Ut si cuiuslibet ordinis clericus tardius ad ecclesiam venerit, deponatur.

Presbyter vel diaconus vel subdiaconus vel quilibet ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem fuerit vel in loco in quo est ecclesia aut castelli aut vicus aut villae, ad ecclesiam ad sacrificium cotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus per satisfactionem veniam ab episcopo noluerit promereri.

106

VI. Ut religiosa puella virorum familiaritatem non habeat.

Item ne qua puella Dei aut familiaritatem habeat cum confessore aut cum quolibet laico sive sanguinis alieni, aut convivimn sola, nisi ubi sit seniorum frequentia aut honestorum aut viduarum honestarumque, ubi honeste confessor quilibet cum plurimorum testimonio interesse possit. Cum lectoribus autem in ipsorum domibus non admittendas poenitus nec videndas, nisi forte si consanguinea soror sit vel uterina.

107

VII. Ut clericus cui uxor peccaverit, praeter necem potestatem habeat distringendi eam, et cum ea cibum non sumat.

Placuit, ut si cuiquunque clericorum aliorum uxores peccaverint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant mariti earum hanc potestatem praeter necem custodiendi, legandi in domo sua, ad ieiunia salutaria non mortifera cogentes, ita ut invicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si servitia forte non habeant; cum uxoribus autem ipsis quae peccaverint nec cibum sumant, nisi forte ad timorem Dei acta poenitentia revertantur.

108

VIII. De eo qui post babtismum militaverit, ad diaconium non promoveatur.

Si quis post babtismum militaverit et clamydem sumserit aut cingulum, etiam si gravia non admiserit, si ad clerum admissus fuerit diaconii dignitatem non accipiat.

109

IX. Ut nulla professa vel vidua absente sacerdote in domo sua sacerdotale officium vel lucernale impleat.

Nulla professa vel vidua absente episcopo vel presbytero in domo sua antifonas cum confessore vel servo suo faciat. Lucernarium vero nisi in ecclesia non legatur; aut si legitur in villa, praesente episcopo vel presbytero vel diacono legatur.

110

X. Ut nullus obligatum cuiquam absque consensu domini vel patroni clericum faciat.

Clericos, si obligati sunt vel per aequatione vel genere alicuius domus, non ordinandos, nisi probatae vitae fuerint et patronorum consensus accesserit.

111

XI. Ut si quis potentium quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excomunicetur.

Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperiorem aut religiosum expoliaverit, et mandaverit ad ipsum episcopus ut eum audiat et is contemserit, invicem mox scribta percurrant per omnes provinciae episcopos et quosquumque adire potuerint, ut excomunicatus habeatur donec audiatur ut reddat aliena.

112

XII. Ut nullus clericus de episcopo suo recedat et ad alium se tranferat.

Item, ut liberum ulli elerico non sit discedere de episcopo suo et alteri episcopo conmunicare, nisi forte ei, quem episcopus alius libenter habeat de haereticorum schismate discendentem et ad fidem catholicam revertentem. Si quis autem de catholicis discesserit, et in conmunione eorum vel palam vel occulte, qui vel exconmunicati sunt vel per sententiam iam notati, fuerint inventi, habeant illorum ad quos ire voluerunt etiam in damnatione consortium.



113

XIII. De his qui in eccIesia intrant et non conmunicant, ut excomunicentur.

De his, qui intrant in ecclesiam et deprehenduntur numquam conmunicare, admoneantur ut si non conmunicant ad poenitentiam accedant; si comunicant non semper abstineant; si non fecerint, abstineant.

114

XIV. De eo qui acceperit eucharistiam et non sumserit: ut sacrilegus reppellatur.

Si quis autem acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit velut sacrilegus habeatur.

115

XV. De his qui excomunicantur a sacerdotibus, ut nullus ad eos accedat.

Quisquis laicus abstinetur, ad hunc vel ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus si abstinetur a clericis evitetur; si quis cum illo conloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad cius clericos qui eius sunt episcopi, et ad omnes qui conmuniti fuerint de eo qui abstinetur, sive laico quolibet et sive clerico.

116

XVI. Ut devota si adulteraverit decem annos poeniteat; si maritum duxerit, non permittendam ad poenitentiam, nisi maritus discesserit.

Devotam peccantem non recipiendam in ecclesiam, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis, recipiat conmunionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium christianae mulieris accedat; quod si amissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur absenta; corruptorem etiam par poena constringat. Quac autem maritum acceperit non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse discesserit.

117

XVII. De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, ut non conmunicet.

Si quis habens uxorem fidelis, si concubinam habeat, non conmunicet. Ceterum is qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habeat, a comunione non reppellatur; tamtum ut unius mulieris, aut uxoris aut concubinae, ut ei placuerit sit coniunetione contentus. Alias vero vivens abiciatur donec desinat, et per poenitentiam revertatur.

118
XVIII. Si sacerdotis vidua vel levitae maritum acceperit, in finem tantum conmunicet.

Si qua vidua episcopi aut presbyteri aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium summat; numquam conmunicet, morienti tamtum ei sacramento subveniant.

119

XIX. Si sacerdotis vel diaconi filia religiosa peccaverit, in finem tamtum conmunicet.

Episcopi sive presbyteri sive diaconi filia si devota fuerit et peccaverit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a conmunione habeantur alieni. Pater vero causas in concilio se noverit praestaturum; mulier autem non admittatur ad conmunionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam; si autem vivente eo recesserit et poenituerit et petierit conmunionem, in ultimo die vitae deficiens accipiat conmunionem.

120

XX. Ut praeter episcopum nullus crisma conficiat.

Quamvis pene ubique custodiatur ut absque episcopo chrisma nemo conficiat, tamen qui in aliquibus locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit ex hac die nullum alium nisi episcopum crisma conficere et per dioeceses destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Pascae diaconi destinentur aut subdiaconi, ut confectum chrisma ab episcopo destinatum ad diem Pascae possit occurrere. Episcopum sane certum est omni tempore licere crisma conficere, sine conscientia autem episcopi nicil penitus faciendum. Statutum vero est diaconem, non crismare, sed presbyterem absente episcopo, praesente vero si ab ipso fuerit praeceptum. Huiusmodi constitutionem meminerit semper archediaconus vel praesentibus vel absentibus episcopis suggerendam, ut eam aut episcopi custodiant aut presbyteri non relinquant.

121
Patruinus episcopus ss., Marcellus episcopus ss., Afrodisius episcopus ss., Licinianus episcopus ss., Iucundus episcopus ss., Severus episcopus ss., Leonas episcopus ss., Ilarius episcopus subscribsi. Olimpius episcopus ss., Ortigius episcopus ss., Asturius episcopus ss., Lampius episcopus ss., Serenus episcopus ss., Florus episcopus ss., Leporius episcopus ss., Eustocius episcopus ss., Aurelianus episcopus ss., Lampadius episcopus ss., Exuperantius episcopus ss.



Explicit constitutio Concilii Toletani.



201

Incipiunt regulae fidei catholicae contra omnes haereses et quam maxime contra Priscillianos,

quam episcopi Terraconenses, Kartaginenses, Lusitani et Baetici fecerunt, et cum praecepto papae urbis Leonis ad Balconium episcopum Galliciae transmiserunt. Ipsi etiam et supra scribta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano.

202
Credimus in unum verum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra. Hunc: unum Deum et hanc unam esse divinae substantiae Trinitatem. Patrem autem non esse ipsum Filium, sed habere Filium qui Pater non sit. Filium non esse Patrem sed Filium Dei de Patris esse natura. Spiritum quoque Paraclitum esse, qui nec Pater sit ipse nec Filius, sed a Patre Filioque procedens. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paraclitus sed a Patre Filioque procedens. Pater est cui vox haec est audita de caelis: Hic est Filius meus in quo bene conplacui; ipsum audite. Filius est qui ait: Ego a Patre exivi et a Deo veni in hunc mundum. Paraclitus Spiritus est de quo Filius ait: Nisi abiero ego ad Patrem, Paraclitus non veniet ad vos. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unitam virtute et potestate et maiestate indivisibilem, indeferentem. Praeter hanc nullam credimus divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus, vel virtutis alicuius quae Deus esse credatur. Hunc igitur Filium Dei Deum natum a Patre ante omne omnino principium sanctificasse uterum Mariae virginis, atque ex ea verum hominem sine virili generatum semine suscepisse, duabus dumtaxat naturis, id est deitatis et carnis, in unam convenientibus omnino personam, id est dominum nostrum lesum Christum; nec imaginarium corpus aut fantasmatis alicuius in eo fuisse, sed solidum atque verum; hunc et esurisse et sitisse et doluisse et flevisse et omnis corporis iniurias pertulisse. Postremo a iudaeis crucifixum et sepultum et tertia die resurrexisse. Conversatum postmodum cum discipulis suis quadragesima post resurrectionem die ad caelum ascendisse. Hunc filium hominis etiam Dei filium dici; filium autem Dei Deum hominis filium appellari. Resurrectionem vero futuram humanae credimus carni; animan autem hominis non divinam esse substantiam aut Dei partem, sed creaturam dicimus divina voluntate creatam.

203
I. Si quis autem dixerit aut crediderit a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta, anathema sit.

II. Si quis dixerit atque crediderit Deum Patrem eumdem esse Filium vel Paraclitum, anathema sit.

III. Si quis dixerit vel crediderit Dei Filium eumdem esse Patrem vel Paraclitum, anathema sit.

IIII. Si quis dixerit vel crediderit Paraclitum vel Patrem esse vel Filium, anathema sit.

V. Si quis dixerit vel crediderit carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam, anathema sit.

VI. Si quis dixerit vel crediderit Christum innascibilem esse, anathema sit.

VII. Si quis dixerit vel crediderit deitatem Christi convertibilem fuisse vel passibilem, anathema sit.

VIII. Si quis dixerit vel crediderit alterum Deum esse priscae legis, alterum evangeliorum, anathema sit.

VIIII. Si quis dixerit vel crediderit ab altero Deo mundum factum fuisse, et non ab eo de quo scribtum est: In principio fecit Dens caelum et terram, anathema sit.

X. Si quis dixerit vel crediderit corpora humana non resurgere post mortem, anathema sit.

XI. Si quis dixerit vel crediderit animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, anathema sit.

XII. Si quis dixerit vel crediderit alias scribturas, praeter quas ecclesia catholica recipit, in auctoritate habendas vel esse venerandas, anathema sit.

XIII. Si quis dixerit vel crediderit deitatis et carnis unam esse in Christo naturam, anathema sit.

XIV. Si quis dixerit vel crediderit esse aliquid quod se extra divinam Trinitatem possit extendere, anathema sit.

XV. Si quis astrologiae vel mathesie extimat esse credendum, anathema sit.

XVI. Si quis dixerit vel crediderit coniugia hominum, quae secundum legem divinam licita habentur, execrabilia esse, anathema sit.

XVII. Si quis dixerit vel crediderit carnes avium seu pecodum, quae ad escam datae sunt, non tantum pro castigatione corporum abstinendas, sed execrandas esse, anathema sit.

XVIII. Si quis in his erroribus Priscilliani secta sequitur vel profitetur, ut aliud in salutare babtismi contra sedem sancti Petri faciat, anathema sit.



204

Incipiunt exemplaria professionum in Concilio Toletano contra sectam Prisciliani:

Post habitum iam concilium kal. septembribus, tertio nonas septembris post diversas cognitiones tunc habitas, sub die octavo iduum septembrium excepta sunt de plenariis gestis professiones domini Symphosii et domini Dictinii, sanctae memoriae episcoporum, et domini sanctae memoriae Comasii, tunc presbyteri. quas inter reliquos habuerunt in concilio Toletano de damnatione Priscilliani vel sectae eius in hunc modum: Post aliquanta et inter aliquanta eodem tempore acta, Dictinius episcopus dixit: Audite me, optimi sacerdotes, corrigite omnia, quia vobis correctio data est, scriptum est enim: «Vobis datae sunt claves regni caelorum», sed peto a vobis ut claves nobis regni non portae aperiantur inferni; haec si dignamini, omnia ante oculos pono. Hoc euim in me reprehendo, quod dixerim unam Dei et hominis esse naturam. Item dixit: Ego non solum correctionem vestram rogo, sed et omnem praesumptionem meam de scriptis arguo atque condemno. Item dixit: Sic sensi, testis est Deus; si erravi, corrigite. Item dixit: Et paullo ante dixi et nunc iterum repeto; in priori comprehensione mea et in principiis conversionis meae quaecumque conscripsi omnia me toto corde respuere. Item. dixit: Excepto Dei nomine, omnia anathematizo. Item dixit: Omnia, quae inveniuntur contra fidem cum ipso auctore condemno. Symphosius episcopus dixit: luxta id quod paullo ante lectum est in membrana, nescio qua, in qua dicebatur Filius innascibilis, hanc ego doctrinam, quae aut duo principia dicit aut Filium innascibilem cum ipso auctore damno, qui scripsit. Item dixit: Ego sectam, quae recitata est, damno cum auctore. Item dixit: Date mihi chartulam, ipsis verbis condemno. Et cum accepisset chartulam, de scripto recitavit: Omnes libros haereticos, et maxime Priscilliani doctrinam, iuxta quod hodie lectum est, ubi innascibilem Filium scripsisse dicitur, cum ipso auctore damno.

205

Comasius presbyter dixit:

Nemo dubitet, me cum domino meo episcopo sentire et omnia damnare, quae damnavit, et nihil eius praeferre sapientiae, nisi solum Deum, atque ideo nolo ne dubitetis aliud esse facturum aliterve sensurum quam quod professus est; ac proinde quomodo dixit episcopus meus, quem sequor, quicquid ille damnavit et ego damno.

Era qua supra sub diem tertium iduum septembrium professiones sanctae memoriae episcoporum domini Symphosii et domni Dictinii et sanctae memoriae Comasii tunc presbiteri. Comasius presbiter dixit: Non timeo frequenter dicere quod semel dixissem, ut gaudeam. Sequor auctoritatem episcopi mei Simphosii; sequor sapientiam senis. Sentio quod dixi; si iubetis ex chartula relegam. Omnes id sequantur qui voluerint vestro haerere consortio.

206

Et Comasius presbyter ex chartula legit:

Cum catholicam et Nicaenam fidem sequamur omnes et scriptura recitata sit, quam Donatus presbyter. ut legitur, ingessit, ubi Priscillianus innascibilem esse Filium dixit, constat; hoc contra Nicaenam fidem esse dictum, atque ideo Priscillianum huius dicti auctorem cum ipsius dicti perversitate et quos male condidit libros cum ipso auctore condemno.

Symphosius episcopus dixit: Si quos male condidit libros cum ipso auctore condemno. Dictinius episcopus dixit: Sequor sententiam domini mei et patris mei et genitoris et doctoris mei Symphosii. Quaecumque loquutus est, loquor, nam scriptum legimus: «Si quis vobis aliter evangelizaverit praeter quam quod evangelizatum est vobis, anathema sit», et iccirco omnia quae Priscillianus aut male docuit aut male scripsit cum ipso auctore condemno.

207

Exemplar definitivae sententiae translatae de gestis.

Die qua supra episcopi dixerunt: Legatur scriptura sententiae, et legit: Etsi diu deliberantibus verum, post Caesaraugustanum concilium, in quo sententia in certos quosque dicta fuerat, sola tamen una die praesente Symprosio qui postmodum declinando sententiam, praesens audire contempserat, arduum nobis esset audire iam dictos; litteris tamen sanctae memoriae Ambrosii, quas post illud concilium ad nos miserat, ut si condemnassent, qua perperam egerant et implessent conditiones, quas praescriptas litterae continebant, reverterentur ad pacem (adde quae sanetac memoriae Syricius papa suasisset) magnam nos constat praestitisse patientiam. Et si prius indictum in Toletana urbe concilium declinarant, ad quos illos evocaveramus et audissemus, cur non implessent conditiones, quas sibi ipsi, sancto Ambrosio praesente et audiente posuissent, patuit respondisse Symphosium, se a recitatione eorum, quae dicebant martyres recessisse, ac dehinc deceptum tentumque per plurimos secus aliqua gessisse reperimus, nullis libris apocryphis aut novis scientiis, quas Priscillianus composuerat involutum. Dictinium, epistolis aliquantis pene lapsum, quas omnes sua professione condemnans, correctionem petens, veniam postularet. Quem constat, ut Symphosius fecit, quaecumque contra fidem catholicam Priscillianus scripserat cum ipso auctore damnasse.

208

Caeterum extortum sibi de multitudine plebis probaret, Symphosium, ut ordinaret Dictinium episcopum,

quem sanctus Ambrosius decrevisset, bonae pacis tenere presbyterii, non accipere honoris augmentum. Confitentur etiam illud quod alios per diversas ecclesias ordinassent, quibus deerant sacerdotes, habentes hanc fiduciam, quod cum illis propemodum totius Galliciae sentiret plebium multitudo. Ex quibus ordinatus est Paternus Bracarensis ecclesiae episcopus. In hanc vocem confessionis primus erupit, et sectam Priscilliani se scisse, sed, factum episcopum, liberatum se ab ea, lectione librorum sancti Ambrosii esse iuraret.

Item Isonius, nuper baptizatum se a Symphosio et episcopum factum, hoc se tenere, quod in praesenti concilio Symphosius professaus est, respondit.

Vegetinus vero, olim ante Caesaraugustanum concilium episcopus sanctus, similiter libros Priscilliani cum auctore damnaverat, ut de caeteris Acta testantur. De quibus qui consuluntur episcopi iudicabunt.

209

Herenas clericos suos sequi maluerat,

qui sponte, nec interrogati Priscillianum catholicum sanctumque martyrem clamassent atque ipse usque ad finem catholicum esse dixisset, persecutionem ab episcopis passum; quo dicto omnes sanctos, iam plurimos quiescentes, aliquos in hac luce durantes, suo iudicio deduxerit in reatum. Hunc cum omnibus tam suis clericis quam diversis episcopis, hoc est Donato, Acurio, Aemilio, qui ab eorum professione recedentes, maluissent sequi consortium perditorum decernimus a sacerdotio submovendum, quem constaret etiam de reliquis verbis suis convictum per tres episcopos, multos quoque presbyteros sive diaconos cum periurio esse mentitum. Vegetinum autem, in quem nulla specialiter dicta fuerat ante sententia, data professione, quam synodus accepit, statuimus communioni nostrae esse reddendum.

210

Paternum, licet pro catholica fidei veritate et publicatae haeresis errore libenter amplexi,

ecclesiam in qua episcopus fuerat constitutus tenere permissimus; recepturi etiam in nostram communionem quum sedes apostolica rescripserit; reliqui, qui ex provincia Gallicia ad concilium convenerant et in Symphosii semper communione duraverant, accepta forma a concilio missa, si suscripserint, etiam ipsi in caelestis pacis contemplatione consistant; expectantes pari exemplo quid Papa, qui nunc est, quid sanctus Simpliciamus Mediolanensis episcopus reliquique ecclesiarum rescribant sacerdotes; si autem subscriptionem formae, quam missimus, non dederint, ecclesias quas detinent non retineant neque his communicent qui reversi de synodo, datis professionibus ad suas ecclesias reverterunt.

211

Sane Vegetinum solum cum Paterno communicare decrevimus;

Symphosius autem senex religiosus, qui quod egerit supra scribimus, in ecclesia sua consistat, circumspectior circa eos, quos ei reddemus, futurus; inde expectabit communionem, unde prius spem futurae pacis acceperat. Quod observandum etiam Dictinio et Anterio esse decrevimus. Constituimus autem, priusquam filis per Papam vel per sanctum Simplicianum communio reddatur, non episcopos, non presbyteros, non diaconos ab illis ordimandos; ut sciamus, si vel nunc sciant, sub conditione remissi tamdem synodicae sententiae praestare reverentiam. Meminerint autem fratres et coepiscopi nostri enixe excubandum ne quis communione depulsus collectiones faciat per mulierum domos et apocrypha, quae damnata sunt, legant, ne communicantes his pari societate teneantur. Quoniam quicumque has susceperint certum est eos etiam graviori sententia retinendos esse. Fratri autem nostro Ortigio ecclesias, de quibus pulsus fuerat, pronunciavimus esse reddendas.



1TOLEDO2