Aug de consensu evang. 132

132

CAP 32. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

49. Quid ergo ad haec dicunt perversi laudatores Christi et christianorum obtrectatores? Numquid, ut ista per Prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? Numquid, ut delectetur Ecclesia diffusa per Gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem sive regem tamquam virum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras Gentes funiculos porrigat, ut in dextram per veros christianos et in sinistram per fictos christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius haereditet Gentes, ut civitates, quae a vero Dei cultu et a vera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo vestiebatur, ut praevaleret tam multis tamque vehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri vel esse christianum, ut confusionem in perpetuum obliviscatur,quia ubi abundaverat peccatum, superabundavit gratia 100, ut ignominiae viduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et opprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? Numquid postremo, ut Dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse Deus Israel universae terrae iam vocetur, discipuli Christi finxerunt, quod Prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt 101?
50. Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem atque obtunsissimis obscurum dubiumve relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi perversi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse atque docuisse quae doctrina continet Christi, quia Deus Israel, qui haec omnia, quae isti colere volunt, abominanda atque evertenda in libris Prophetarum praecepisse invenitur, ipse Deus universae terrae, sicut tanto ante promisit 102, per Christum et Christi Ecclesiam iam vocatur. Si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et Deus Israel deos eorum coluit, qui de se per omnes Gentes colendo et de illis abominandis atque evertendis per Christum quod promisitimplevit 103? Ubi sunt dii eorum? Ubi vaticinia fanaticorum et divinationes pythonum? Ubi auguria vel auspicia vel haruspicia vel oracula demonum? Cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra Prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam veritatem? Offendimus, inquiunt, deos nostros et deseruerunt nos, ideo adversus nos christiani praevaluerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. Hoc sibi certe per christianos fuisse eventurum legant ex libris vatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum volunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus et detestatus sit quem constat istorum eversorem. Sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confinxerint. Quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur et praemonerentur qui nunc volunt esse christiani.


133

CAP 33. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

51. Deinde quod de felicitatis rerum humanarum deminutioneper christiana tempora conqueruntur, si libros philosophorum suorum legant ea reprehendentium quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus subtrahuntur, tum vero magnam laudem repperient temporum christianorum. Quid enim eis minuitur felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur in magnam Creatoris iniuriam? Nisi forte hinc sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt theatra, caveae turpitudinum et publicae professiones flagitiorum, cadunt et fora vel moenia, in quibus demonia colebantur. Unde enim cadunt nisi inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium quemdam laudaret histrionem ita peritum dixit, ut solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet accedere 104? Quid aliud apertissime ostendens nisi illam scenam esse tam turpem ut tanto minus ibi homo esse debeat, quanto fuerit magis vir bonus? Et tamen dii eorum tali dedecore placabantur, quale a viris bonis removendum esse censebat. Est etiam hinc eiusdem ipsius Ciceronis aperta confessio, ubi ait sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam 105. In quibus ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in eorum comparatione ceteri honesti sint, a quibus tamen etiam ipsis agendis viri boni prohibentur. Quae ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior ethabenis effusioribus laxata conciliat et propitiat turpitudo? Quanto iam honestius in scaenam Roscius intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta rerum copia, quae in haec celebranda funduntur, dii gentium offenduntur, apparet, quales sint qui talibus delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius irascuntur quam placantur. Quapropter aut philosophos suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus reprehenderunt, aut deos suos frangant, qui talia de suis cultoribus exegerunt, si tamen iam inveniunt vel quos frangant vel quos abscondant, christianorum vero temporibus defectum rerum secundarum, quo in turpia et noxia diffluebant, blasphemando imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi potestas laudetur admoneant.


134
Epilogus superiorum.

CAP 34.

52. Multa hinc dicerem, nisi me iam librum istum concludere atque ad propositam intentionem redire suscepti operis necessitas cogeret. Cum enim evangelicas quaestiones, ubi videntur quibusdam quattuor evangelistae non inter se constare, solvere adgrederer, ut potui, expositis intentionibus singulorum primo mihi discutiendum occurrit, quod nonnulli quaerere solent cur ipsius Christi nulla scripta proferamus. Ita enim volunt et ipsum credi nescio quid aliud scripsisse quod diligunt nihilque sensisse contra deos suos sed eos potius magico ritu coluisse, et discipulos eius non solum de illo fuisse mentitos dicendo illum Deum, per quem facta sunt omnia 106, cum aliud nihil quam homo fuerit quamvis excellentissimae sapientiae verum etiam de diis eorum non hoc docuisse quod ab illo didicissent. Unde factum est, ut eos de Deo Israel potius urgeremus, qui per Ecclesiam christianorum ab omnibus gentibus colitur et istorum sacrilegas vanitates ubique iam evertit, sicut per Prophetas suos tanto ante praedixit et per Christi nomen in quo benedici omnes Gentes promiserat 107, ea quae praedixit implevit. Ex quo intellegere debent nec Christum aliud de diis eorum vel nosse vel docere potuisse, quam Deus Israel per Prophetas iussit atque praedixit, per quos ipsum Christum promisit et misit, in cuius nomine secundum pollicitationem, quam patribus fecit cum benedicerentur omnes Gentes, factum est, ut et ipse Deus Israel universae terrae vocaretur 108, nec discipulos eius a sui magistri doctrina deviasse, cum deos gentium coli prohibuerint, ne vel insensatis simulacris supplicaremus vel societatem cum demoniis haberemus vel creaturae potius quam Creatori religionis obsequio serviremus 109.


135

CAP 35. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

53. Quapropter, cum sit ipse Christi Sapientia Dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationales sive angelorum sive hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per Spiritum Sanctum, per quem caritas in cordibusnostris diffunditur 110, inhaeremus, quae Trinitas unus Deus est, consultum est divina providentia mortalibus, quorum temporalis vita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa Dei Sapientia ad unitatem personae suae homine assumpto, in quo temporaliter nasceretur, viveret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. Nisi enim et in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex vita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perveniret. Ac per hoc,cum rebus aeternis contemplantium veritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat veritatem. Nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum vocant, sic ait: Quantum ad id quod ortum est aeternitas valet, tantum ad fidem veritas 111. Duo illa sursum sunt, aeternitas et veritas, duo ista deorsum, quod ortum est et fides. Ut ergo ab imis ad summa revocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem veniendum est ad veritatem. Et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid mediumreducuntur, ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis, ima redderet summis. Ideo Christus mediator Dei et hominum dictus est inter Deum immortalem et hominem mortalem Deus et homo, reconcilians hominem Deo 112, manens id quod erat, factus quod non erat. Ipse est nobis fides in rebus ortis, qui est veritas in aeternis.
54. Hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam revelabatur, posteris eorum per Evangelium praedicatur. Oportebat enim, ut aliquando in omnibus gentibus redderetur, quod diu per unam gentem promittebatur. Proinde qui Prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit. Omnibus autem discipulis suis per hominem quem assumpsit, tamquam membris sui corporis caput est. Itaque cum illi scripserunt quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enimille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium et in diversis officiis concordium membrorum sub uno capite ministerium quisquis intellexerit non aliter accipiet quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam manum Domini, quam in proprio corpore gestabat, scribentem conspexerit. Quamobrem illa potius iam videamus qualia sint quae putant evangelistas sibimet scripsisse contraria (quod parum intellegentibus videri potest), ut his quaestionibus dissolutis ex hoc quoque appareat illius capitis membra non solum idem sentiendo, verum etiam convenientia scribendo, in corporis ipsius unitate germanam servasse concordiam.

200

LIBER SECUNDVS


201

CAP 1. Prologus.

1. Quoniam sermone non brevi et admodum necessario, quem libro uno complexi sumus, refutavimus eorum vanitatem, qui discipulos Christi Evangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut Deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis; et eum talia scripsisse videri volunt, qualia perversi diligunt, non qualibus lectis et creditis a perversitate corrigi possunt: nunc iam videamus ea quae quattuor evangelistae de Christo scripserunt, quemadmodum sibi atque inter se congruant, ne quid ex hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis evangelicis Libris inconvenientia quaedam et repugnantia se reprehendisse existimantes, magis ea contentiose obiectanda, quam prudenter consideranda esse arbitrantur.
Quare usque ad Ioseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.
2. Matthaeus evangelista sic orsus est: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham Abraham 1. Quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. Secundum hanc enim Christus Filius hominis est 2, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam Filius Dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt 3, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: Generationem eius quis enarrabit? 4 Exsequitur ergo humanam generationem Christi Matthaeus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus. Neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum. Hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam servata pari consensu continentia posse permanere vocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo complexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendusest. Neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset.
3. Putabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus,sed ab eis hoc putabatur, quos Mariae latebat virginitas. Nam Lucas ait: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph 5. Qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitavit, ubi ait: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae 6. Sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: Et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 7? Cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex Maria Virgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et virum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? Unde manifestum est illud,quod ait: Sicut putabatur, filius Ioseph 8, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur.


202

CAP 2. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Ioseph filii David concubitu non sit natus.

4. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset, Mariam ex David nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium David 9, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum evidenter dicat apostolus Paulus ex semine David secundum carnem Christum 10, ipsam quoque Mariam de stirpe David aliquam consanguinitatem duxisse, dubitare utique non debemus! Cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth 11, quam dicit de filiabus Aaron 12, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis apud illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista evidentissima significatione praenuntiatum.


203

CAP 3. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

5. Quos autem movet, quod alios progeneratores Matthaeus enumerat descendens a David usque ad Ioseph 13, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad David 14, facile est, ut advertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. Antiqua est enimconsuetudo adoptandi etiamin illo populo Dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. Nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptaverat 15 (illa quippe alienigena fuit), ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos verbis manifestissimis adoptavit dicens: Nunc itaque itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te venirem, mei sunt: Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. Natos autem si genueris postea, tibi erunt 16. Unde etiam factum est, ut duodecim tribus essent Israel, excepta tribu Levi, quae templo serviebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. Unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus 17, suscepisse in Evangelio suo, cuius progenitores sursum versus commemoraret, donec exiret ad David. Cum enim necesse sit, utroque evangelista vera narrante, et Matthaeo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit qui genuerat, alter eius, qui adoptaverat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? Commodius enim filius eiusdictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob 18, atque ita in hoc verbo quod est genuit perseverans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph 19, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat.
6. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Eli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno evangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. Neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptaverit, aut vero etiam nos, quibus dedit Deus potestatem filios eius fieri 20, de natura atque substantia sua nos genuit sicut unicum Filium, sed utique dilectione adoptavit 21. Quo verbo Apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum Unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia Patris natus est, secundum aequalitatem divinitatis hoc omnino quod Pater, quem missum dicit ad suscipiendam carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes divinitatis suae per adoptionem. Ita enim dicit:
Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suumfactum ex muliere, factum sub lege,
ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus 22. Et tamen dicimur etiam
nati ex Deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur
autem per gratiam, non per naturam 23. Nam si per naturam filii essemus, numquam aliud
fuissemus. Cumenim dixisset Ioannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in
nomine eius, secutus ait: Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt 24. Ita quos dixit accepta potestate factos Dei filios, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex Deo 25. Atque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, Et Verbum, inquit, caro factum est et habitavit in nobis 26, tamquam diceret: Quid mirum, si filii Dei facti sunt, cum caro essent, propter quos Unicus caro factus est, cum Verbum esset? Hac sane magna distantia, quia nos effecti filii Dei mutamur in melius, ille autem Filius Dei, cum Filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed assumpsit quod erat inferius. Dicit et Iacobus: Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius 27. Ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit.

7. Non ergo alienum esset a veritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. Etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit Deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. Unicum autem genuit, non solum ut Filius esset, quod Pater non est, sed etiam ut Deus esset, quod et Pater est. Sed plane si hoc verbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat, commemorasset. Nunc vero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph 28, alter: Ioseph, qui fuit filius Eli 29, etiam ipsa verborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimaverunt. Sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam evangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut videret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. Hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.


204

CAP 4. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quattuordecim triplicet.

8. Illud autem quod deinceps insinuandum est, revera ut adverti et videri posset, lectorem attentissimum et diligentissimum requirebat. Acute quippe animadversum est Matthaeum,qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse 30. Numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat Deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit 31, de qua dicit Apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum Dei 32.Quam significat etiam illa virga ferrea de qua in psalmo legitur: Reges eos eos in virga ferrea 33, cum superius dixisset: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius 34. Reguntur enim etiam boni in virga ferrea, de quibus dicitur: Tempus est, ut iudicium incipiat a domo Domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? 35 Ad quos pertinet quod sequitur: Tamquam vas figuli conteres eos 36. Reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali vero comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una atque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis.
9. Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam illud declarat. Quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecravit et Lex et Prophetae per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus ieiunaverunt 37, et Evangelium per ipsius Domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam testabatur a diabolo 38, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus tentationem in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurans? Post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse voluit 39, huic eorum vitae adhuc humana conversatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamvis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat impleturum, quando ait: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 40. Cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet vitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis vicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando ventorum nomine Scriptura commemorat, ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie 41. Quadraginta autemquater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur.
10. Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque vitam hominum ad nos regendos in tentatione laborantes venientem regem Christum Matthaeus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumeravit quadraginta homines. Ab ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, Deus de terra sua et de cognatione sua separavit Abraham 42. Christus venit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret quod promittebatur ex qua esset gente venturus. Cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad David generationes esse quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad nativitatem Christi 43, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. Unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas Gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur atque, ut eat in diversum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. Et hoc ipsum iam etiam praefigurabat Christum a circumcisione adpraeputium 44, tamquam ab Ierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc atque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum 45. Haec tunc in figura praeparabat Deus rebus in veritate venturis. Nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur " Praeparatio Dei ". Sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae vitae nostrae temporali atque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet.
11. Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem voluit significare Matthaeus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui 46. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat 47, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum vox de caelo declaravit, ubi testimonium Ioannes ipsi perhibuit dicens: Ecce qui tollit peccata mundi 48. Ascendendo autem transit et Abraham et pervenit ad Deum, cuimundati et expiati reconciliamur 49. Merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in Filium Dei. Per carnalem vero generationem Filius Dei potius propter nos Filius hominis factus est. Satis autem demonstravit non se ideo dixisse Ioseph filium Eli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit Dei, cum sit factus a Deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit.
12. Quapropter in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a Domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a Domino Christo. Ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. Quod enim dicit Apostolus: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: Ut de peccato damnaret peccatum in carne 50, haec est expiatio peccatorum. Proinde Matthaeus ab ipso David per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit; Lucas vero ad ipsum David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illiusexpiavit 51. Ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. Quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Matthaeum excepto Christo est quadragenarius.Quia vero iustitiae suae Patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait Apostolus: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est 52 ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et Deus, ad quem pervenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. Quam etiam ipse Dominus per huis numeri mysterium evidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens 53.
13. Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. Denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. Porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et vela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri 54. Quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? Ac per hoc quia universum tempus septenario dierum numero volvitur, convenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagesimum et septimum cuncta peccata perveniunt. In quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos Deo, ad quem nunc iste numerus pervenit per Spiritum Sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo 55, ubi numerus iste commemoratur, apparuit.


205

CAP 5. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi.

14. Post enumeratas generationes Matthaeus ita sequitur: Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto 56. Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Ioannis ita narrans: In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae cum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et paries filium 57 et vocabis nomen eius Iesum:hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 58. Dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtusAltissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei 59, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. Hoc ergo Matthaeus commemoravit dicens de Maria: Inventa est in utero habens de Spiritu Sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Matthaeus praetermisit, cum de Spiritu Sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Matthaeus deinceps connectit quod Lucas praetermittit. Sequitur enim et dicit Matthaeus: Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 60. Hoc autem totum factum est, ut ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 61, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum 62. Cum ergo natus esset Iesusin Bethleem Iudae in diebus Herodis regis 63, et cetera.
15. De civitate Bethleem Matthaeus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit 64, Matthaeus praetermittit. Contra de Magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit ita contexens: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est 65, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis Magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam 66. Hoc totum Lucas praetermisit, sicut Matthaeus non narravit, quod Lucas narrat, in praesepi positum Dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiaverit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium Deum et quod venerunt pastores et viderunt verum esse quod eis angelus nuntiaverit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucasnarrat, quod attulerit eum ad Ierusalem, et de Symeone velAnna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognoverunt eum impleti Spiritu Sancto 67. Omnia haec tacet Matthaeus.
16. Unde merito quaeritur, quando facta sint sive quae Matthaeus praetermittit et Lucas dicit sive quae Lucas praetermittit et Matthaeus dicit. Quando quidem Matthaeus regressis in regionem suam Magis, qui venerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non invento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode rediisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae civitate Nazareth 68, quae omnia Lucas tacet. Nec ideo contrarium videri potest, quod vel hic dicit, quae ille praetermittit vel ille commemorat quae iste non dicit. Sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Matthaeus de profectione in Aegyptum atque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in civitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem Domini, reversos esse commemorat 69? Hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia valeat, ne similiter moveant animumque conturbent, sic unumquemque evangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta videatur: tacitis enim quae non vult dicere sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi videantur. Sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. Ac per hoc intellegitur Matthaeus, ubi ait somnio admonitos Magos, ne redirent per Herodem, et per aliam viam regressos in regionem suam 70, illic praetermisisse quae Lucas narravit gesta circa Dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Matthaeus, tamquam continuam contexuit regressionem ad civitatem Nazareth 71.
17. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de Christi nativitate et infantia vel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat 72. Fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Et non non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatusest videns et timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus: " Ne timeas, timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem: et erit gaudium tibi et exsultatio et multi in nativitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios 73 et incredulos ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam ". Et dixit Zacharias ad ad angelum: " Unde hoc sciam? Egoenim sum senex et uxor mea processit in diebus suis ". Et respondens angelus dixit ei: " Ego sum Gabriel qui assisto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo ". Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: " Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ". In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Domino in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam dixit: " Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus ". Quaecum vidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: " Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum; ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum, hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis ". Dixit autem Maria ad angelum: " Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ". Et respondens angelus dixit ei: " Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi quae vocabatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ". Dixit autem Maria: " Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ". Et discessit ab illa angelus. Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth,exultavit infans in utero eius. Et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: " Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae inauribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo ". Et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino. Et ait Maria: " Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae 74; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. Et sanctum nomen eius 75, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum 76. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes 77.
Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, nostros, Abraham et semini eiusin saecula 78. Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam 79 et inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel 80, quod est interpretatum " Nobiscum Deus ". Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam 81. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eiusZachariam. Et respondens mater eius dixit: Non, sed vocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem illico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: " Benedictus Dominus, Deus Israel 82, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui 83, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos 84, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 85, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini praeparare vias eius 86 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis 87. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel 88. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David, quae vocatur Bethleem eo quodesset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit in praesepi, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: " Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepi ". Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: " Gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis ". Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: " Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum,quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ". Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos, Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur 89. Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: " Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum ". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi,sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iudae, sicenim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel 90. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter inquisivit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethleem dixit: " Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum ". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham 91. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in regionem suam 92. Qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Ierusalem, Ierusalem, ut sisterent eum Domino,sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam Sanctum Domino vocabitur 93, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum 94. Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit Deum et dixit: "Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ". Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: " Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur contradicetur 95, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ". Et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser. Haec processerat in diebusmultis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus serviens nocte ac die. Et Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Ierusalem. Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini 96, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum
ad perdendum eum ". Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in
Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: " Ex Aegypto vocavi filium meum " 97. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: " Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt " 98.
Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: " Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim qui
quaerebant animam pueri ". Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et
admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetas: " Quoniam Nazareus vocabitur " 99.
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Et ibant
parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die sollemni Paschae. Et cum factus esset annorum annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. Et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Etfactum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem illos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia omnia verba haec in corde suo. Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines 100.



Aug de consensu evang. 132