Aug de consensu evang. 271

271

CAP 71. De nuptiis filii Regis ad quos turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

139. Sequitur Matthaeus: Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eumhabebant. Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire 597, et cetera usque ad illud ubi ait: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi 598. Parabolam istam de invitatis ad nuptias solus Matthaeus narrat. Simile quiddam etiam Lucas commemorat 599; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamvis et illud nonnullam similitudinem gerat. Quod vero post illam parabolam de vinea et occiso filio patris familias subnectit Matthaeus cognovisse Iudaeos, quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eumdem ordinem retinentes 600; sed inde ipsi pergunt in aliud ex hoc subiungentes quod et Matthaeus post istam quam solus interposuit de nuptiis parabolam ex ordine inseruit.


272

CAP 72. De nummo Caesari reddendo, cuius habeat imaginem, et de muliere quae septem fratribus nupserat, quemadmodum tre isti concordent.

140. Sequitur ergo Matthaeus: Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: " Magister, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum; dic ergo nobis, quid tibi videtur, licet censum dari Caesari an non? " 601 et cetera usque adillud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius 602. Haec duo Domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quaeseptem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant nec in ordine aliquid discrepant 603. Post parabolam quippe illam de conductoribus vineae et de Iudaeis, in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemoraverunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de invitatis ad nuptias, quam solus Matthaeus interposuit, et cum illo iam sequuntur narrantes haec duo, de tributo Caesaris et de muliere septem singillatim virorum, eodem prorsus ordine sine aliqua repugnantiae quaestione.


273

CAP 73. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi.

141. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Pharisaei autem audientes, quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum, et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum: "Magister, quod est mandatum magnum in lege? ". Ait illi Iesus: " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 604. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum"605. In his duobus mandatis universa Lex pendet et prophetae"606. Hoc et Marcus commemorat eumdem ordinem servans 607. Nec moveat, quod Matthaeus dicit tentantem fuisse illum, a quo Dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei Dominus sapienter respondenti dixerit: Non longe es a regno Dei 608. Fieri enim potest ut, quamvis tentans accesserit, Domini tamen responsione correctus sit.Aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam tamquam decipere volentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius volentis ignotum. Neque enim frustra scriptum est: Qui facile credit, levis corde minorabitur 609.
142. Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit 610. Utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis Dominus egerit, prorsus incertum est hinc autem etiam recte videtur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse Domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset Dominus: Hoc fac, et vives 611, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus evangelista ait: Ille autem volens se iustificare dixit: " Et quis est mihi proximus? " 612. Tunc Dominus narravit de illo qui descendebat ab Ierusalem in Hierichum et incidit in latrones. Unde quia et tentans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem Domini dicentis: Hoc fac, etvives, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: Ille autem volens se iustificare, iste autem quem pari ordine Matthaeus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret Dominus: Non longe es a regno Dei 613, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.


274

CAP 74. Quod Iudaei interrogantur de Christo, cuius eius filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus.

143. Sequitur Matthaeus: Congregatis autem pharisaeis interrogavit eos Iesus dicens: " Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ". Dicunt ei: " David ". Ait illis: " Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominumdicens: "Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum"? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ". Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum eum amplius interrogare 614. Hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat 615. Lucas etiam tantum modo de illo tacet qui interrogavit Dominum, quod esset mandatum primum in lege 616; hoc autem praetermisso eumdem etiam ipse ordinem servat, et hoc de Christo, quomodo sit filius David, quaesisse a Iudaeis Dominum pariter narrat. Nec interest ad sententiam, quod secundum Matthaeum, cum interrogasset Iesus, quid eis videatur de Christo, cuius esset filius, illi responderunt: David. Tum demum intulit, quomodo eum David diceret Dominum. Secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse nec respondisse inveniuntur. Intellegere enim debemus post eorum responsionem sententiam ipsius Domini a duobus evangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos volebat suo magisterio utiliter informare et ab scribarum alienare doctrina, qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine David, non eum autem intellegebant Deum, propter quod erat Dominus ipsius David. Ideo tamquam de illis errantibus Dominus ad istos sermonem faciens quos volebat ab illorum errore liberari secundum hos duos evangelistas commemoratur, ut quod illis dictum est: quomodo dicitis, sicutMatthaeus narrat, sic accipiatur, non tamquam ad illos, sed tamquam de illis ad eos potius dictum sit, quos volebat instruere.


275

CAP 75. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, ceterisque in eosdem Pharisaeos a Domino dictis.

144. Sequitur Matthaeus ita narrationis ordinem tenens: Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: " Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere. Dicunt enim et non faciunt " 617, et cetera usque ad illud ubi ait: non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini 618. Similem sermonem habuisse Dominum adversus pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam pharisaei, qui eum vocaverat ad convivium 619. Quod ut narraret, digressus erat a Matthaeo circa illum locum, ubi ambo commemoraverant quod dictum est a Domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Ninivitis et de spiritu immundo, qui redit et invenit mundatam domum 620. Post quem sermonem dicit Matthaeus: Adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 621. Lucas autem in eo sermone Domini commemoratis etiam quibusdam quae Matthaeus dixisse Dominum praetermisit ab ordine, quem cum Matthaeo tenuerat, ita digreditur: Et cum loqueretur, inquit, rogavit illumquidam pharisaeus, ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: " Nunc vos pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis " 623. Atque hinc iam cetera in eosdem pharisaeos et scribas et Legis doctores talia dicit qualia Matthaeus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus . Quamquam ergo ita ista Matthaeus commemoret, ut, quamvis domum illius pharisaei non nominet, non tamem locum exprimat, ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui, tamen quia iam venerat Dominus in Ierusalem a Galilaea et post eius adventum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur, ut probabiliter accipiantur in Ierusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc Dominus iter ageret in Ierusalem, videntur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum, alterum iste narravit.
145. Sane considerandum est, quomodo hic dictum sit: Non me videbitis amodo, donec dicatis: dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini 625, cum secundum eumdem Matthaeum iam hoc dixerint 626. Et Lucas enim dicit hoc esse responsum a Domino illis qui eum monuerant, ut iret inde, quoniam vellet eum Herodes occidere. Ibi etiam adversus ipsam Ierusalem ea prorsus verba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Matthaeus. Sic enim narratur secundum Lucam: In ipsa dieaccesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: "Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ". Et ait illis: " Ite, dicite vulpi illi: "Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor"; verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem. Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluisti! Ecce relinquetur vobis domus vestra. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat,cum dicetis: "Benedictus qui venit in nomine Domini" " 627. Narrationi quidem huic Lucae non videtur adversari, quod turbae dixerunt, Domino venienti ad Ierusalem: Benedictus qui venit in nomine Domini 628; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc venerat et nondum dictum erat. Sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non veniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo, donec veniat Ierusalem atque illud quod ait: Ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor 629, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur nequeenim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat: Oportet me hodie et cras et sequenti ambulare 630), cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait: non videbitis me, donec veniat, cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini 631, de illo suo adventu, quo in claritate venturus est, hoc significans, ut illud quod ait: Eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est Ecclesia. Expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum Gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta vivitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia. Quapropter ordo iste Matthaei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus; sed Lucas magis intellegendus est vel praeoccupasse quae gesta sunt in Ierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio Dominum perduceret Ierusalem, aut eidem civitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia Matthaeus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam pervenisset in Ierusalem atque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.


276

CAP 76. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

146. Sequitur Matthaeus et dicit: Et egressus Iesus de templo ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens dixit illis: " Videtis haec omnia? Amen dicovobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur 632. Marcus etiam commemorat hoc eodem pene ordine post aliquantam digressionem ad hoc factam, ut commemoraret de vidua, quae misit duo minuta in gazophylacium, quod cum eo Lucas solus commemorat 633. Nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud Dominus egit cum Iudaeis, quomodo acciperent Christum filium David, ea narrantur quae dicit de cavendis pharisaeis et hypocrisi eorum 634. Quem locum Matthaeus latissime persecutus est et plura ibi dicta narravit. Atque ideo post eumdem locum, quem breviter perstrinxit Marcus et copiose digessit Matthaeus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa vidua pauperrima et uberrima ac deindesubiunxit ea quibus Matthaeo iterum cohaereret dicens de templi futura eversione. Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius David, pauca de cavenda hypocrisi pharisaeorum commemorat. Inde sicut Marcus pergit ad viduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. Deinde subiungit de templi futura eversione quod Matthaeus et Marcus 635.


277

CAP 77. De sermone quem habuit in monte Oliveti.

147. Sequitur Matthaeus dicens: Sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipulisecreto dicentes: " Dic nobis, quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ". Et respondens Iesus dixit eis: " Videte, ne quis vos seducat. Multi enim enim venient in nomine meo dicentes: "Ego sum Christus", et multos seducent " 636, et cetera usque ad illud ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam 637. Nunc iam istum prolixum sermonem Domini secundum tres evangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam consideremus. Eumdem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. Dicunt quidem hic aliqua etiam singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio; de his autem quae pariter dicunt necubi sibimet adversari putentur, videndum est. Neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse atque alibi a Domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum omnium trium versatur narratio. Sane quod earumdem sententiarum a Domino dictarum non eumdem omnes ordinem servant, nihil ad rem pertinet vel intellegendam vel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur non sibimet adversentur.
148. Quod ergo Matthaeus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio 638, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: Et in omnes Gentes primum oportet praedicari Evangelium 639. Non dixit: et tunc veniet consummatio, sed hoc significat quod ait, primum, id est: et in omnes Gentes primum oportet praedicari Evangelium, quia illi de fine interrogaverant. Cum ergo dicit:primum in omnes Gentes oportet praedicari Evangelium, significat utique primum antequam veniat consummatio.
149. Item quod Matthaeus ait: Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat 640, hoc Marcus ita dicit: Cum autem videritis abominationen desolationis stantem ubi non debet, qui legit intellegat 641. In qua mutatione verbi exposuit eamdem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto; aut: Ubi non debet: sed ait: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote, quia appropinquavit desolatio eius 642. Tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto.
150. Quod autem ait Matthaeus: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, et qui in tecto, non
descendat tollere aliquid de domo sua, et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam 643, totidem pene verbis hoc etiam Marcus commemorat 644. Lucas autem: Tunc qui in Iudaea sunt, inquit, fugiant in montes 645. Hoc sicut illi duo, cetera vero aliter. Sequitur enim et dicit: Et qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quaescripta sunt 646. Satis diversum videtur quod illi dixerunt: Et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo 647, et quod iste dicit: Et qui in medio eius, discedant, nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo: qui in medio eius, in tecto erunt attoniti et volentes videre quid impendeat vel qua evadendum sit. Sed quomodo ait: discedant, quando supra dixit: cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem? Nam illud quod sequitur: qui in regionibus, non intrent in eam, videtur ad congruam pertinere admonitionem, et potest observari, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt, quomodo discedant ab exercitu iam civitate circumdata? An hoc est esse: in medio eius, quando iam ita periculum urgebit, ut temporaliter ad praesentem vitam tuendam non possit evadi, et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab aliis duobus dictum est: in tecto, vel super tectum, ut quod iste ait: discedant, id est non iam huius vitae desiderio capiantur, sed in aliam vitam migrare parati sint; hoc illi duo dixerint: non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tamquam aliquid inde commodi percepturus, et quod iste ait: qui inregionibus, non intrent in eam, id est qui iam bono cordis proposito extra illam facti sunt non eam rursus carnali cupiditate desiderent, hoc illi dixerint: Et qui in agro est non revertatur retro tollere vestimentum suum, tamquam iterum involvi curis, quibus erat exutus?
151. Quod vero ait Matthaeus: Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato 648, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: Orate vero, inquit, ut hieme non fiant 649. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi videatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, illustrasse sententiam. Ait enim: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. Tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. Vigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt 650. Haec intellegitur fuga, quam Matthaeus commemorat, quae non debet fieri hieme vel sabbato. Ad hiemem autem pertinent curae huius vitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum vero crapula et ebrietas. Curae quippe tristessunt velut hiems, crapula vero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis affluere, dumspiritale sabbatum ignorant; aut si aliquid aliud in illis secundum Matthaeum et Marcum verbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moveatur. Neque enim nunc Evangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis vel fallaciae calumniis defendenda. Alia vero quae in hoc sermone Matthaeus posuit communia cum Marco nihil habent quaestionis, quae autem cum Luca non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia vel recordatur atque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a Domino dicta sunt; vel bis a Domino dicta facit intellegi, et nunc secundum Matthaeum, et tunc secundum ipsum.


278

CAP 78. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae.

152. Sequitur Matthaeus: Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: " Scitis quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur " 651.
Huic attestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. Neque hoc tamquam a Domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. Ex sua tamen persona et Marcus dicit: Erat autem Pascha et azyma post biduum 652, et Lucas: Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha 653. Sic ergo appropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Ioannes vero tribus quidem locis commemoravit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa versari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est impendentis iam dominicae passionis 654.
153. Sed hoc videri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur 655, Ioannes autem ante sex dies Paschae dicit Iesum venisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus 656. Quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat Pascha, cum posteaquam id dixerunt, inveniantur cum Ioanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum Pascha? Sed qui ita moventur non intellegunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse, non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex diesessent ad Pascha. Non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum Pascha, sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret: " Post haec cum esset in Bethania "; sed Matthaeus quidem: Cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania 657, Marcus autem: cum esset Bethaniae 658, quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum Paschae dicta sunt. Sicut ergo ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies Paschae venit in Bethaniam, ibi factum est illud convivium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde venit Hierosolymam sedens super asellum, deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc adventum eius Hierosolymis gesta. Ex illo ergo die, quo venit in Bethaniam atque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta atque dicta sunt, intellegimus etiam evangelistis non commemorantibus consumptum fuisse quadriduum, utoccurreret dies, quem ante biduum Paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: Appropinquabat dies festus azymorum 659, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemoravit, in ipso intervallo bidui debemus accipere. Ioannes vero cum dicit: Proximum erat Pascha Iudaeorum 660, non hoc biduum vult intellegi, sed sex dies ante Pascha. Proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam volens ostendere quam proximum fuisse Pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, Paschae venit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi 661. Hoc est illud quod commemorant recapitulantes Matthaeus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum Pascha. Recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies Paschae, et narrant quod Ioannes de cena et unguento, unde venturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt perventurus ad diem, qui erat ante biduum Paschae. Unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo Domini narretur, quem habuit ante biduum Paschae. Nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Matthaeum dicente Domino: Scitis, quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas. Et consilium consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo " 662. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth, ad principes sacerdotum 663, et cetera. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt 664, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. Secundum Marcum autem eodem Bethaniae convivio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: Erat autem Pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant enim: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi " 665. Et Iudas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum 666 et cetera. Etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et Iudas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit 667. Haec diximus propter sexdies ante Pascha, quos dixit Ioannes 668 cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante Pascha quod Matthaeus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania quod Ioannes, commemorarent.


279

CAP 79. De caena in Betania ubi mulier unguento praetioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Ioannes.

154. Sequitur Matthaeus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit:
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: " Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo ". Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis 669, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius 670. Nunc iam de muliere atque unguento pretioso quod in Bethania gestum est, consideremus. Lucas enim quamvis simile factum commemoret nomenque conveniat eius, apud quem convivabatur Dominus; nam et ipsum Simonem dicit 671, tamen, quia non est contra naturam vel contra morem hominum, ut si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo; potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domohoc in Bethania gerebatur. Nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamvis non commemoret civitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non videtur in eodem loco versari eius narratio. Nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes Iesu et osculata est et lavit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui Dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narravit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. Nam hoc et Ioannes, quamvis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narraverit, tamen ipsam Mariam commendans commemoravit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam. Quod ita ibi narrat: Erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus Lazarus infirmabatur 672. Hoc dicens Ioannes attestatur Lucae, qui hoc in domo pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narravit 673 iam itaque hoc Maria fecerat. quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco 674.
155. Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Ioannem, quemadmodum hoc conveniat attendamus, de quibus non est dubium, quod eamdem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmuraverunt adversus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. Quod ergo Matthaeus et Marcus caput Domini unguento illo perfusum dicunt, Ioanne autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstravimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. Ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit 675, non potuit videri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inveniri utrumque factum esse. Quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli evangelistae singula commemorant, utrumque factum intellegere. Proinde et hic non solum caput, sed et pedes Domini accipiamus perfudisse mulierem. Nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat 676, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. Sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens adversus veritatem Evangelii, quanto melius etreligiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro veritate Evangelii. Ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut evangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. A capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.
156. Cetera facti huius nullam mihi videntur habere quaestionem quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi, Ioannes autem Iudam commemorat et ideo, quia fur erat 677, manifestum puto esse discipulorum nomine eumdem Iudam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuavimus 678, plurali numero pro singulari usurpato. Potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit atque omniumvoluntatem Matthaeus et Marcus etiam verbis expresserint, sed Iudas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri vero propter pauperum curam, Ioannem autem de solo illo id commemorare voluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.



280

CAP 80. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha.

157. Sequitur Matthaeus: Tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur Iudas Scarioth ad principes principes sacerdotum et ait illis: " Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam? ". At illi constituerunt ei triginta argenteos 679, et cetera, usque ad illud ubi ait: et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt Pascha 680. Nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant 681, quod enim dicit Matthaeus: Ite in civitatem ad quemdam et dicite ei: " Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis " 682, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias vel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent Pascha. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam tamquam ex persona sua studio brevitatis illum compendio voluit insinuare. Si enim diceret dixisse Dominum: " Ite in civitate et dicite ei: "Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha" ", tamquam civitati dicendum esset, acciperetur. Ac per hoc non ex Domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quemdam iussisse Dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere videretur. Nam neminem sic loqui, ut dicat " Ite ad quemdam ", quis nesciat? Si enim diceret: " Ite ad quemcumque ", aut: " ad quemlibet ", posset esse integra locutio, sed non esset certus homo, ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamvis tacito eius nomine Marcus et Lucas 683. Sciebat quippe Dominus ad quem mitteret. Et ut eum etiam illi quos mittebat, invenirepossent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae lagenam vel amphoram, ut eum secuti ad domum quam volebat, venirent. Cum itaque non hic posset dici: "Ite ad quemlibet ", quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, veritas non admittit, quanto minus hic dici potuit: " Ite ad quemdam ", quod omnino numquam recta locutione dici potest! Sed plane discipulos a Domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. Quod nobis ex persona sua recte potuit evangelista narrare, ut diceret: " Misit eos ad quemdam, ut dicerent ei: "Apud te facio Pascha" ". Potuit etiam sic: " Misit eos ad quemdam dicens: "Ite, dicite ei: Apud te facio Pascha" ". Ac per hoc cum verba Domini posuisset dicentis: Ite in civitatem, interposuit ipse: ad quemdam, non quia hocDominus dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quemdam in civitate, ad quem Domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha. Ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum verborum sequitur ordinem verborum Domini dicentis: et dicite ei: Magister dicit. Iam enim si quaeras cui, recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuavit evangelista; cum ex persona sua interposuisset: ad quemdam. Minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Matthaeus, ut etiam totum ex persona Domini dictum locutionis integritate non careat, viderint quinoverunt. Sane ita posset etiam latine dici, si diceretur: " Ite in civitatem ad quemdam, quem vobis demonstraverit homo qui vobis occurrerit lagenam aquae portans ". Hoc modo iubenti sine ambiguitate posset obtemperari, velut etiam, si diceret: " Ite in civitatem ad quemdam qui manet illo aut illo loco, in tali vel tali domo "; cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. His autematque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit: " Ite ad quemdam, et dicite ei ", ideo non potest audiri, quia certum aliquem vult intellegi, cum dicit: " ad quemdam ", et non exprimit quomodo dignoscatur. Quod si ex persona dictum evangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate brevitatis subobscura locutio, sed tamen integra. Quod vero Marcus lagenam dicit, quam Lucas amphoram, ille vasis genus, ille modum significavit, uterque veritatem sententiae custodivit.
158. Sequitur Matthaeus: Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis et edentibus illis dixit: " Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est ". Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: " Numquid ego sum, Domine? " 684. Et cetera usque ad illud ubi ait: Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ". Ait illi: " Tu dixisti dixisti " 685. In hisquae consideranda nunc proposuimus nihil afferunt quaestionis etiam ceteri evangelistae, qui talia commemorant 686.


Aug de consensu evang. 271