Aug - de Genesi 1124

Quaenam angelis sanctis subditae creaturae.

1124
24. 45. Ac per hoc sublimibus Angelis Deo subdite fruentibus, et Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel prava; ut hoc de subditis vel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus, iubente illo cui subiecta sunt omnia. Proinde illi in illo veritatem incommutabilem vident, et secundum eam suas dirigunt voluntates. Fiunt ergo illi participes aeternitatis, veritatis, voluntatis eius semper, sine tempore et loco. Moventur autem eius imperio etiam temporaliter, illo non temporaliter moto. Nec ita ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant; sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur, et eius in inferioribus iussa perficiunt, moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. Et ideo Deus bipartito providentiae suae opere praeest universae creaturae suae; naturis, ut fiant; voluntatibus autem, ut sine suo iussu vel permissu nihil faciant.

Quomodo a Deo corporeae creaturae administrentur.

1125
25. 46. Natura igitur universitatis corporalis non adiuvatur extrinsecus corporaliter. Neque enim est extra eam ullum corpus, alioquin non est universitas. Intrinsecus autem adiuvatur incorporaliter, Deo id agente ut omnino natura sit; quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia 56. Partes vero eiusdem universitatis et intrinsecus incorporaliter adiuvantur, vel potius fiunt, ut naturae sint; et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina, et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum salvae ac fecundiores, verum etiam decentiores sint.

Quomodo a Deo spiritales creaturae administrentur.


25. 47. Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut Angelorum sanctorum, quantum attinet ad seipsam, quo sit, sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuvatur. Intus ei quippe loquitur Deus miro et ineffabili modo, neque per scripturam corporalibus instrumentis affixam, neque per voces corporalibus auribus insonantes, neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis, vel in aliquo excessu spiritus, quod graece dicitur , et nos eo verbo iam utimur pro latino: quia et hoc genus visionum, quamvis interius fiat quam sunt ea quaeanimo per sensus corporis nuntiantur; tamen quia simile est eis, ita ut cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit, aut certe vix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud quod in ipsa incommutabili veritate mens rationalis et intellectualis intuetur, eaque luce de his omnibus iudicat; inter illa quae extrinsecus fiunt arbitror esse deputandum. Creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, qualis Angelorum est, sicut dixi, quantum attinet ad seipsam quo sit, sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuvatur aeternitate, veritate, caritate Creatoris. Extrinsecus vero si adiuvari dicenda est, eo fortasse solo adiuvatur, quod invicem vident, et de sua societate gaudent in Deo, et quod perspectis etiam in eis ipsis omnibus creaturis, undique gratias agit laudatque Creatorem. Quod autem attinet ad creaturae angelicae actionem, per quam universarum rerum generibus, maximeque humano providentia Dei prospicitur; ipsa extrinsecus adiuvat, et per illa visa quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora quae angelicae subiacent potestati.

Omnia a Deo immutabili gubernari.


1126
26. 48. Quae cum ita sint, cum Deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, veritate, voluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus, movet per tempus creaturam spiritalem, movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem; ut eo motu naturas quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret, et per voluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi atque illis voluntatibus subdita, quae per tempus et locum movet, eo tempore ac loco cuius ratio in ipso Deo vita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid Deus agit, non debemus opinari eius substantiam qua Deus est, temporibus locisque mutabilem, aut per tempora et loca mobilem, sed in opere divinae providentiae ista cognoscere; non in illo opere quo naturas creat, sed in illo quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse, nullo locorum vel intervallo vel spatio, incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. Item nullo temporum vel intervallo vel spatio, incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et novior omnibus, quia idem ipse post omnia.

Quomodo Deus loquatur.

1127
27. 49. Quapropter cum audimus Scripturam dicentem: Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini 57; si modum quaerimus quomodo ista locutus sit Deus, modus quidem ipse a nobis proprie comprehendi non potest: certissime tamen tenere debemus, Deum aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spiritales vero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam illuminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in Verbo eius quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, per quod facta sunt omnia 58. Illis autem qui eam capere non possunt, cum loquitur Deus, nonnisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritalem, sive in somnis, sive in ecstasi in similitudine rerum corporalium; aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces.

Quomodo Deus locutus sit Adae.


27. 50. Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem Dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam; non dubitandum est quod eius mentem per tempus moverit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum veritatis impresserit, et quae transgressori poena deberetur, ea ipsa ineffabiliter veritate monstraverit: sicut audiuntur vel videntur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili Sapientia, quae in animas sanctas se transfert 59 ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. Si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret Dei voluntatem atque iussionem, sicut nobis Prophetae, sicut ipsis Angeli; cur ambigamus per aliquam huiusmodi creaturam ei esse locutum Deum, talibus vocum signis quae intellegere posset? Illud enim quod postea scriptum est, cum peccassent eos audisse vocem Domini Dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam Dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat qui fidem catholicam sapit. Ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere volui, quia nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei nullo assumpto corpore per seipsam esse visibilem, et ideo antequam ex Virgine corpus acciperet, ipsum visum esse Patribus opinantur, tamquam de solo Deo Patre dictum sit: Quem nemo hominum vidit, nec videre potest 60; quia Filius visus sit ante acceptam servi formam 61, etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est. Sed de hoc plenius alias, si Domino placuerit, disseremus: nunc terminato isto volumine, id quod sequitur, quomodo sit mulier ex viri sui latere creata, in consequenti sperandum est.

1 - (Gn 2,8).
2 - Cf. Rom 5,14.
3 - Cf. Mt 7,7.
4 - De Gn c. Man. 2,2,3.
5 - (Gn 2,8).
6 - (Gn 2,9).
7 - (Gn 1,29).
8 - (Gn 1,29).
9 - Cf. 1 Cor 2,9.
10 - (Gn 2,9).
11 - Prov 3,18.
12 - Cf. Gal 4,24-26.
13 - Cf. Ex 17,6.
14 - 1 Cor 10,4.
15 - Prov 3,18.
16 - Ex 12,3-11.
17 - Cf. Lc 15,23.
18 - Ps 117,22.
19 - Cf. Lc 23,43.
20 - Cf. Lc 16,24.
21 - (Gn 2,24); Eph 5,31.
22 - Cf. Eph 5,32.
23 - 3 Reg 19,5-8.
24 - 3 Reg 17,16.
25 - Cf. (Gn 1,31.
26 - (Gn 2,10-14).
27 - Lc 10,30.
28 - (Gn 8,11 Gn 24).
29 - Cf. (Gn 2,8).
30 - 1 Cor 3,7.
31 - (Gn 8,11).
32 - (Gn 2,5).
33 - (Gn 3,18).
34 - Eccli 10,12.
35 - (Gn 2,15).
36 - Ps 15,2.
37 - Ps 72,28.
38 - Ps 58,10.
39 - Eph 2,10.
40 - Eph 2,8-10.
41 - Phil 2,12-13.
42 - (Gn 2,16).
43 - Cf. (Gn 1,12 Gn 31).
44 - Cf. Is 7,14; Mt 1,23.
45 - Cf. 1 Tim 2,5.
46 - Cf. Io 1,1. 14.
47 - Is 7,16 (sec. LXX).
48 - Cf. Io 6,38.
49 - Rom 5,19.
50 - 1 Cor 15,22.
51 - (Gn 2,16-17).
52 - (Gn 2,17).
53 - 1 Cor 14,35.
54 - Cf. (Gn 3,8.
55 - 1 Tim 6,16.
56 - Rom 11,36.
57 - (Gn 2,16-17).
58 - Io 1,1-3.
59 - Cf. Sap 7,27.
60 - 1 Tim 6,16.
61 - Cf. Phil 2,7.


1200

LIBER NONUS

Textus (@Gn 2,18-24@) qui hoc libro tractatur.

1201
1. 1. Et dixit Dominus Deus: Non bonum est hominem esse solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum. Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid vocaret illa. Et omne quodcumque vocavit illud Adam animam vivam, hoc est nomen eius. Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus, et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. Ipsi autem Adam non est inventus adiutor similis ei. Et immisit Deus ecstasim in Adam, et obdormivit. Et accepit unam costarum eius, et adimplevit carnem in locum eius: et aedificavit Dominus Deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam. Et dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur mulier, quoniam ex viro suo sumpta est. Et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur ad uxorem suam; et erunt duo in carne una 1. Si aliquid adiuvant lectorem, quae in libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius immorari, quod finxit adhuc Deus de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli: cur enim dictum sit, adhuc, id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam quantum potuimus, in praecedentibus intimavimus. Et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter attendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus attendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari.

Cur dictum sit: Et finxit Deus, etc.


1. 2. Si quem autem movet quia non dixit: Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et de aquis omnia volatilia coeli, sed tamquam utraque genera de terra finxerit: Et finxit, inquit: Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli 2; videat duobus modis esse intellegendum: aut tacuisse nunc unde finxerit volatilia coeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur Deum finxisse, sed tantummodo bestias agri; ut volatilia coeli etiam tacente Scriptura intellegamus unde finxerit, velut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta: aut terram universaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi coelestium laudibus terminatis, ad terram facta est conversio sermonis, et dictum: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi 3, et cetera, nec postea dictum est: Laudate Dominum de aquis. Ibi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant Dominum: ibi etiam reptilia et volatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant Dominum. Secundum istam universalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur, Deus qui fecit coelum et terram, sive de arida sive de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata veraciter intelleguntur.

Rursus quaeritur quibus modis locutus sit Deus, utrum temporalibus vocibus ac syllabis.

1202
2. 3. Nunc iam videamus quomodo accipiendum sit quod dixit Deus: Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum 4: utrum temporaliter vocibus ac syllabis editis hoc dixerit Deus; an ipsa ratio commemorata est, quae in Verbo Dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc Scriptura cum

diceret: Et dixit Deus: Fiat 5 hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. An forte in mente ipsius hominis hoc dixit Deus, sicut loquitur quibusdam servis suis in ipsis servis suis? Ex quo genere servorum eius erat etiam ille qui dixit in Psalmo: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus 6. An aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta revelatio in similitudinibus vocum corporalium, quamvis tacuerit Scriptura utrum in somnis, an in ecstasi; ita enim fieri haec solent: an aliquo alio modo, sicut revelatur Prophetis; unde illud est: Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me 7. an per corporalem creaturam vox ipsa sonuerit, sicut de nube: Hic est Filius meus 8. Quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum comprehendere non valeamus; verumtamen certissime teneamus et dixisse hoc Deum, et si corporali voce vel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per substantiam suam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractavimus.

Quomodo Deus visiones praebeat homini.


2. 4. Nam visus est Deus etiam postea sanctis viris, alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum 9, alias aliter atque aliter: non tamen illas visioneshominibus per substantiam qua ipse est, sed per sibi subdita quae creavit, eum praebuisse, et per similitudines formarum vocumque corporalium, quod voluit ostendisse ac dixisse, certissimum est eis qui substantiam Trinitatis incommutabiliter aeternam, nec per tempus nec per locum moveri, et per tempus et per locum movere vel fideliter credunt, vel etiam excellenter intellegunt. Non ergo iam quaeramus quomodo istud dixerit, sed potius intellegamus quid dixerit Deus. Adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum, aeterna ipsa veritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit qui potest in ea cognoscere quid quare creatum sit.

Mulier in adiutorium propter sobolem facta.

1203
3. 5. Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit, quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est, ut virgultum ex utroque nascatur: hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius 10. Quae ratio conditionis et coniunctionis masculi et feminae atque benedictio, nec post peccatum hominis poenamque defecit. Ipsa enim est secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus eius.

Quid coniugium in paradiso fuisset, si progenitores non peccassent.


3. 6. Quamquam enim iam emissi de paradiso convenisse et genuisse commemorantur; tamen non video quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae, et torus immaculatus 11: hoc Deo praestante fideliter iusteque viventibus, eique obedienter sancteque servientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi, fetus ex eorum semine gigneretur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis qui genuissent in aliquo formae statu manentibus, et ex ligno vitae, quod ibi plantatum erat, corporalem vigorem sumentibus, et illi qui gignerentur ad eumdem perducerentur statum, donec certo numero impleto, si iuste omnes obedienterque viverent, tunc fieret illa commutatio, ut sine ulla morte animalia corpora conversa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante sine ullis alimentorum corporalibus sustentaculis viverent, spiritalia vocarentur. Potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis supplicium mereretur.

Status naturae ante peccatum.


3. 7. Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae iam post peccatum poenamque humanam sic currentis attendunt: non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt nisi quod videre consueverunt. Quis enim dubitet homini obedienter et pie viventi praestari potuisse quod diximus, qui non dubitat vestibus Israelitarum impertitum esse quemdam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla vetustatis detrimenta paterentur 12?

Quare primi parentes in paradiso non coierint.

1204
4. 8. Cur ergo non coierunt, nisi cum exiissent de paradiso? Cito responderi potest: Quia mox creata muliere, prius quam coirent, facta est illa transgressio, cuius merito in mortem destinati, etiam de loco illius felicitatis exierunt. Non enim Scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos factos, et ex eis natum Cain. Potest etiam dici quia nondum Deus iusserat ut coirent. Cur enim non ad hanc rem divina exspectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tamquam stimulus inobedientis carnis urgebat? Ideo autem hoc non iusserat Deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde iam mortale genus propagandum esset humanum.

Ad quid sit facta mulier.

1205
5. 9. Aut si ad hoc adiutorium gignendi filios, non est facta mulier viro, ad quod ergo adiutorium facta est? Si quae simul operaretur terram; nondum erat labor ut adiumento indigeret, et si opus esset, melius adiutorium masculus fieret: hoc et de solatio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. Quanto enim congruentius ad convivendum et colloquendum duo amici pariter quam vir et mulier habitarent? Quod si oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter vivere, ne contrariae voluntates pacem cohabitantium perturbarent; nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. An aliquis dixerit de costa hominis Deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc vellet, facere potuisse? Quapropter non invenio ad quod adiutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur.

Filiorum successio qualis futura, si Adam non peccasset.

1206
6. 10. Nam si parentes filiis suis cedere ex hac vita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate impleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis, perfectaque humani officii iustitia, hinc ad meliora transferri, non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam qua receptis corporibus fient sancti sicut Angeli in coelis 13; aut si illam dari non oportet, nisi omnibus simul in saeculi fine, aliqua inferiore quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam vel hoc corpus habet, vel illa etiam quae primitus facta sunt, viri ex limo terrae, mulieris ex viri carne.

Progenitores potuissent extra terram transferri ut Elias.


6. 11. Neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse iam sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt 14; vel sic quemadmodum sunt homines qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migravit 15. Iam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset; quamvis nondum habeat quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur 16. Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem, filiosque procreasset (creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura non dixit, quamvis et de caelibatu eius nihil dixerit); quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est 17? Cur ergo et Adam et Eva, si iuste viventes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte, succedentibus cedere? Nam si Enoch et Elias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et, quod tamdiu dilatum est, morituri 18, nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur, sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum, in angelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur?

Unde laudabiles virginitas nuptiaeque: matrimonii triplex bonum.

1207
7. 12. Non itaque video ad quod aliud adiutorium mulier facta sit viro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare subtrahatur ignoro. Unde enim magnum magnique honoris meritum apud Deum fidelis et pia virginitas habet, nisi quia isto iam tempore continendi ab amplexu cum ex omnibus gentibus ad implendum sanctorum numerum largissima suppetat copia, percipiendae sordidae voluptatis libido non sibi vindicat quod iam sufficiendae prolis necessitudo non postulat? Denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis, recte excipitur honestate nuptiarum, ut quod sanis esse posset officium, sit aegrotis remedium. Neque enim quia incontinentia malum est, ideo connubium, vel quo incontinentes copulantur, non est bonum: imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum veniale est illud malum; quoniam id quod bonum habent nuptiae, et quo bonae sunt nuptiae peccatum esse nunquam potest. Hoc autem tripartitum est; fides, proles, sacramentum. In fide attenditur ne praeter vinculum coniugale, cum altera vel altero concumbatur: in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur: in sacramento autem, ut coniugium non separetur, et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri coniungatur. Haec est tamquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel incontinentiae regitur pravitas. Unde quia satis disseruimus in eo libro quem de Bono Coniugali nuper edidimus, ubi et continentiam vidualem et excellentiam virginalem pro suorum graduum dignitate distinximus, diutius hic noster stilus non est occupandus.

Difficile esse ut quis vitia perverse declinans non in eorum contraria perniciter currat.

1208
8. 13. Nunc enim quaerimus cui adiutorio mulier facta sit viro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. Qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant. Difficile est namque, ut dum perverse homines vitia devitant, non in eorum contraria perniciter currant. Etenim sicut exhorrens avaritiam, fit profusus; aut exhorrens luxuriam, fit avarus; aut inquietus fit, cuius pigritiam reprehenderis; aut cuius inquietudinem, piger; aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit; aut qui timidus non esse conatur, tamquam abrupto vinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines quid in adulteriis et fornicationibus divino iure damnetur, etiam causa procreandi coniugalem concubitum detestantur.

Progenitores potuisse procreare ante peccatum.

1209
9. 14. Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis divinitus datam sentiunt; nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi, propter peccatum quod admiserant morituri, gignendo requirerent successores: nec attendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse victuris. Impleta enim terra genere humano, recte proles nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur: ut autem per duos homines terra impleretur, quomodo ipsi, nisi gignendo, officium societatis implerent? An vero ita quis caecus est mente, ut noncernat quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque vivatur; quantumque valeat ordo reipublicae, in cuiusdam pacis terrenae vinculum coercens etiam peccatores? Neque enim tantum depravati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et volatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam, quem non considerare delectet? Quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus impleretur?

Mulier ad gignendos filios creata, etsi homini moriendum non fuisset.


9. 15. Nam quia numerosissima est superna civitas Angelorum, ideo non recte connubio copularentur, nisi morerentur. Hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum Angelis sociandam Dominus praesciens ait: In resurrectione neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei 19: hic vero cum implenda esset hominibus terra, et eam, propter cognationis arctiorem necessitudinem et unitatis vinculum maxime commendandum, ex uno oporteret impleri; propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris, tamquam terrae fecunditas, adiuvaret?

Libidinis morbus ex peccato.

1210
10. 16. Quamvis honestius meliusque credatur, ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso, nondum mortis lege damnatum, ut non haberent appetitum carnalis voluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt. Neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibito edissent: quandoquidem Deus dixerat, non: Si ederitis, morte moriemini; sed: Qua die ederitis, morte moriemini 20: ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod Apostolus gemit dicens: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 21. Non enim sufficeret ei, si diceret: Quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius. Sicut etiam illud: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum 22: nec ibi ait mortale, sed mortuum; quamvis utique et mortale, quia moriturum. Non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritalia, non tamen mortua, id est, quae necesse esset ut morerentur: quod ea die factum est, qua lignum contra vetitum tetigerunt.

Protoparentum corpora, nisi peccavissent, angelicam formam acceptura.


10. 17. Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam viscera depascatur, quo inspecto, medici mortem imminere pronuntient; mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter quam cum esset sanum, quamvis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam coelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris velut aliqua aegritudo letalis, mors ipsa concepta est; mutavitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae 23; quia etsi nondum spiritale, sed animale corpus erat, nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. Quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quamdam inchoavimus, qua sumus necessario morituri? Neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops, vel syntecticus, vel elephantiosus factus fuerit, quam eum qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filiiirae 24, quia hoc non fecit nisi poena peccati.

Ante peccatum sine ardore seminaretur, sine dolore pareretur.


10. 18. Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse, sicut caeteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia, et quasi pruritu voluptatis movet? Si enim Creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donavit ut sic operentur generationem filiorum, quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis; cur incredibile videatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut si non peccassent, et morbum quemdam quo morerentur, continuo non concepissent, eo nutu imperarent membris quibus fetus exoritur, quo pedibus cum ambulatur, ut neque cum ardore seminaretur, neque cum dolore pareretur. Nunc vero transgrediendo praeceptum, motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt; quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut quemadmodum de peccato factum est supplicium, sic de supplicio fiat meritum.

Res de femineo sexu, de coniugali commercio concluditur.

1211
11. 19. Factam itaque feminam viro, de viro, in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt; quae peperit Cain et Abel, et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth, per quem ventum est ad Abraham 25
et ad populum Israel, gentemque omnibus iam notissimam gentibus, et per Noe filios omnes gentes; quisquis dubitaverit, omnia cogit nutare quae credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. Cum ergo quaeritur ad quod adiutorium factus sit ille sexus viro, diligenter, quantum valeo, cuncta consideranti, nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra impleretur; et non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per Dei gratiam virtute superatur: hoc enim esse non potuisse credendum est, nisi in corpore mortis huius, quod corpus mortuum est propter peccatum. Et quid hac poena iustius, quam ut non ad omnem nutum serviat corpus, id est, suus famulus animae, sicut Domino suo detrectavit ipsa servire; sive utrumque ex parentibus creet Deus, corpus ex corpore, animam ex anima; sive alio modo faciat animas: non utique ad opus impossibile nec mercede parva, ut cum anima pietate Deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis huius, quam primus homo accepit in poenam, vicerit ipsa per gratiam, praemium coeleste percipiat maiore gloria, demonstrans quanta sit laus obedientiae, quae alienae inobedientiae poenam potuit virtute superare?

Quid praefigurarit Adam nomina imponens animalibus.

1212
12. 20. Sed quoniam cui adiutorio femina facta sit viro, satis, quantum existimo, requisitum est; illud iam videamus quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri, et omnia volatilia coeli, ut eis nomina imponeret; atque ita velut necessitas oriretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inventum. Videtur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. Quid est enim hoc ipsum quod volatilibus terrestribusque animantibus, non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina imposuit? Si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia, quemadmodum eis homines loquendo nomina imposuerunt. Non solum haec quae sunt in aquis et terris, verum etiam ipsa terra, et aqua, et coelum, et quae videntur in coelo, et quae non videntur, sed creduntur, pro diversitate linguarum gentilium, diversis nominibus appellantur. Unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illiuspost diluvium fabricatae, in diversos signorum sonos humanam divideret societatem 26. Quaecumque autem illa lingua fuerit, quid attinet quaerere? Illa certe tunc loquebatur Adam, et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae voces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et volatilibus nomina imposuit. Num igitur ullo modo credibile est, in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed divinitus instituta, quae Deo docente homo postea disceret? Quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. Sed credendum est, paulatim cognitis piscium generibus nomina imposita: tunc autem cum pecora, et bestiae, et volatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis, generatimque distinctis, nomina imponeret, quibus etiam ipsis paulatim, et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina imponere; quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum valeret? Cui rei maxime ordo narrationis huius invigilat.


Aug - de Genesi 1124