Aug - de Genesi 1306

Locus alius e Scriptura sancta: Ps 32,15.


6. 10. Et illud quod scriptum est: Qui finxit singillatim corda eorum 8, si nomine cordium voluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum de quibus nunc ambigimus. Sive enim ex una illa quam flavit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora; sive singulas vel fingat et mittat, vel in eis ipsis quibus miserit, eas fingat: quamquam hoc non mihi videatur dictum, nisi ex eo quod per gratiam nostrae animae ad imaginem Dei renovatione formantur. Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed donum Dei est; non ex operibus, ne forte quisextollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis 9. Non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata vel ficta possumus intellegere, sed sicut in Psalmo dictum est: Cor mundum crea in me, Deus 10.

Explicatur locus Zach 12,1.


6. 11. Hinc etiam illud esse puto: Qui finxit spiritum hominis in ipso 11; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est, reficere ac renovare. Sed etiam hoc si non de gratia, in qua renovamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest: quia vel ex una illa primi hominis tamquam semen animae attractum ipse fingit in homine, ut vivificet corpus; sive spiritum vitae, non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum, ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam vivam.

Perpenditur locus @Sg 8,9-10@.

1307
7. 12. Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait: Sortitus sum animam bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum 12; diligentiorem considerationem flagitat. Magis enim videtur attestari opinioni qua non ex una propagari, sed desuper animae venire creduntur ad corpora. Verumtamen quid est: Sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeunt, quaenam cui homini tribuatur; aut alias Deus ad horam conceptorum vel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit. Mirum si hoc eos saltem adiuvat, qui credunt animas alibi factas, singillatim mitti a Deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt. Secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae venire ad corpora possunt putari, nisi secundum opera sua? Neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo qui omnes naturas bonas facit. Sed absit ut contradicamus Apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse ex operibus dici, sed ex vocante: Maior serviet minori 13; cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis. Sequestremus ergo paululum hoc de libro Sapientiae testimonium: neque enim neglegendi sunt, seu errent, seu verum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu. Quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut si Christo convenire non potuerit, quaeramus quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam veniamus fidem, putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus vivere.

Quid sibi velit @Ps 103,29-30@.

1308
8. 13. Nunc illud videamus, quemadmodum dictum sit: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae 14. Pro illis enim qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc videtur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant; quia non rursus, quemadmodum quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed Deus eum reddet, qui resuscitat mortuos 15. Ac per hoc eumdem spiritum dixit eorum cum moriuntur, Dei autem cum resurgunt. Quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed Deo mittente, animas venire asserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum cum moriuntur, quia in eis erat, et ab eis exit; Dei autem cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur: proinde hoc etiam testimonium neutri eorum adversatur.

@Ps 103,29-30@ allegorice explanatur.


8. 14. Ego vero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renovamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem viventium, et de sua vanitate praesumentium, quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se veterem hominem, et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes Domino per humilem confessionem: Memento quia pulvis sumus 16: quibus dictum erat: Quid superbit terra et cinis? 17 Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non velint constituere suam 18, semetipsos despiciunt, sicut Iob dicit 19, et distabescunt, et aestimant se terram et cinerem: hoc est enim: Et in pulverem suum convertentur 20. Accepto autem Spiritu Dei, dicunt: Vivo autemiam non ego, vivit autem in me Christus 21. Sic innovatur facies terrae, per Novi Testamenti gratiam, numerositate sanctorum.

Testimonium de libro Ecclesiaste (12,7@) in disceptatione vocatur.

1309
9. 15. Illud etiam quod apud Ecclesiasten scriptum est: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum 22, neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. Cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a Deo animam dari, quod converso pulvere in terram suam, id est carne, quae de pulvere facta est, revertetur spiritus ad Deum qui dedit illum; respondent illi: Utique ita est. Redit enim spiritus ad Deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflavit 23, converso pulvere, id est humano corpore, in terram, unde primitus factum est 24. Neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamvis inde sit creatus ex illo uno qui homini primo datus est; sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes revertitur, a quibus eam certe constat esse propagatam. Quemadmodum ergo caro non redit ad homines ex quibus creata est, sed ad terram unde primo homini formata est; ita et spiritus non redit ad homines a quibus transfusus est, sed ad Deum a quo primae illi carni datus est.


9. 16. Quo testimonio sane satis admonemur, ex nihilo Deum fecisse animam quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura, sicut corpus ex terra: et ideo cum redit, non habet quo redeat, nisi ad auctorem qui eam dedit; non ad eam creaturam ex qua facta est, sicut corpus ad terram. Nulla est enim creatura ex qua facta est, quia ex nihilo facta est; ac per hoc ad factorem redit quae redit, a quo ex nihilo facta est. Non enim omnes redeunt, quoniam sunt de quibus dicitur: Spiritus ambulans, et non revertens 25.

Quaestionem de animae origine difficile solvi ex Scripturis.

1310
10. 17. Quocirca difficile est quidem omnia de hac re Scripturarum sanctarum testimonia colligere; quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt: sed tamen nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur quibus ostenditur quod Deus animam fecerit, vel quod eam primo homini dederit, quonam modo per divini eloquii testimonium ista quaestio solvatur ignoro. Si enim scriptum esset quod similiter sufflaverit Deus in faciem formatae mulieris, et facta fuerit in animam vivam; iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus: adhuc tamen exspectaretur quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. Prima vero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam divinitus Evae datam, quia non ex illo tamquam proles orta est. Si autem homini qui primus ex illis natus est, commemoraret Scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in caeteris, etiam tacente Scriptura, oporteret intellegi.

An utrique sententiae accomodari possit illud @Rm 5,12.18-19@.

1311
11. 18. Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit accommodari, quod scriptum est: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 26: et paulo post: Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi 27. Ex his enim verbis Apostoli, qui defendunt animarum propaginem, sententiam suam sic astruere moliuntur: Si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum vel peccator, non cogimur in his verbis ex parentibus animam credere; si autem quamvis per illecebram carnis, non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est quod dictum est, in quo omnes peccaverunt, si non ex Adam etiam anima, sicut caro, propagata est? aut quomodo per illius inobedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?

Argumentum ex infantium baptismo.


11. 19. Cavendum est enim ne vel Deus videatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit; vel possit esse anima, praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccavit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti Baptismi etiam cum parvulis atque infantibus currant; in quibus si hoc vinculum peccati solvitur quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine Baptismo exirent. Si enim per hoc Sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari: at cum videamus hoc universaliter Ecclesiam retinere, ut cum viventibus curratur, et viventibus succurratur, ne cum mortui fuerint nihil possit fieri quod prosit; non videmus quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque parvulum non esse nisi Adam et corpore et anima, et ideo illi Christi gratiam necessariam. Aetas quippe illa in seipsa nihil egit vel boni vel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est: unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine Baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare, mirandus est.

Concupiscentiae causam et in corpore et in anima esse.

1312
12. 20. Verissime quippe ac veracissime scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem 28: sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse, puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. Ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. Ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur; ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. Carnem itaque concupiscentem adversus spiritum dicit Apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet adversus delectationem, quam solus habet. Solus quippe habet, nisi fallor, illud desiderium, non cum carnis voluptate, vel carnalium rerum cupiditate commixtum, quo desiderat et deficit anima in atria Domini 29. Solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: Concupisti sapientiam; serva mandatum, et Dominus praebet illam tibi 30. Nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio serviant, quo solus accenditur, velut cum assumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti, et caetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia; obedientiam caro exhibet, non concupiscentiam movet. His atque huiusmodi bonis desideriis quibus sola anima concupiscit, cum adversatur aliquid quod eamdem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.

Anima concupiscit quamdiu peccatum inest in corpore mortis.


12. 21. Sic enim dicta est caro in eo quod secundum ipsam facit anima, cum ait: Caro concupiscit 31; quemadmodum dictum est: Auris audit, et oculus videt Quis enim nescit quod anima potius et per aurem audiat, et per oculum videat? Ita loquimur et cum dicimus: Manus tua subvenit homini; cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subveniatur. Quod si de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere quae per carnem non videntur, dictum est: Videbit omnis caro salutare Dei 32; non utique nisi de anima, qua vivit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie videre, id est, formam qua indutus est propter nos, non pertineat ad concupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita velit accipere quod dictum est: Videbit omnis caro salutare Dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem vitam praebet, verum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit; quod in potestate non est ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est, violenta quaedam carnis illecebra in corpore mortis huius, veniens de vindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam

omnes ante gratiam filii sunt irae 33. Contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. Non autem regnat, cum desideriis eius, id est, his quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non obeditur. Proinde Apostolus numquid ait: Non sit peccatum in vestro mortali corpore (sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum vocat, depravata scilicet ex prima transgressione natura)? sed: Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 34.

Haec opinio quam sit expedita ad duos errores vitandos.

1313
13. 22. Secundum hanc sententiam, nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat; nec Manichaeis consentimus, qui cum viderent non posse carnem sine anima concupiscere, aliam quamdam animam suam ex alia natura Deo contraria carnem habere putaverunt, unde concupiscat adversus spiritum. Nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: Quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani Baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit, nec ex illa est quae in Adam prima peccavit?

Iterum de infantium baptismo disputatur.


13. 23. Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt attribuere quidam, nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur: quis vero audeat affirmare, furta, mendacia, periuria, non esse peccata, nisi qui talia vult impune committere? At his plena est puerilis aetas, quamvis in eis non ita ut in maioribus punienda videantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio convalescat, posse praecepta salutaria melius intellegere, eisque libentius obedire. Sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem voluptatem vel corporis vel animi si veritas et aequitas oppugnaverit, quibus possunt viribus dictorum atque factorum repugnant; pro qua, nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragari videbitur eis, vel ad percipienda quae alliciunt, vel ad vitanda quae offendunt? De infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteris (neque enim in pravis moribus naturae dona culpanda sunt; aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea sevit furantis manus: aut vero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad Deum convertendo correxerint; quanto minus filiis, si recte vixerint?).

Paedobaptismum favere traducianismo.

1314
14. 23. Sed illa aetas vehementem quaestionem movet, cuius anima cum peccatum nullum habeat de proprio voluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius hominis obedientiam, si per alterius unius inobedientiam rea non est? Haec vox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas volunt, non quidem nisi a creatore Deo, sed sicut etiam corpora. Non enim et haec parentes creant, ac non ille qui ait: Priusquam te formarem in utero, novi te 35.

Hic respondetur ex persona eorum, qui singulas singulis dari opinantur.

14. 24. Quibus respondetur, animas quidem corporibus hominum Deum novas singillatim dare, ad hoc ut in carne peccati de originali peccato veniente recte vivendo, carnalesque concupiscentias sub Dei gratia subigendo, meritum comparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis, et in Christo in aeternum cum Angelis vivant. Sed necesse esse ut, cum membris terrenis atque mortalibus, maximeque de peccati carnepropagatis, miro modo coaptantur, ut ea primitus vivificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam oblivione praegraventur. Quae si esset quodammodo indigestibilis, Creatori tribueretur: cum vero paulatim ab huius oblivionis torpore anima resipiscens possit converti ad Deum suum, eiusque misericordiam et veritatem primo ipsa pietate conversionis, deinde servandi praecepti eius perseverantia promereri; quid ei obest illo velut somno paululum immergi, unde paulatim evigilans in lucem intellegentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per voluntatem bonam eligere vitam bonam? quod quidem non poterit, nisi adiuverit gratia Dei per Mediatorem. Hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, verum etiam secundum spiritum erit Adam: si autem curaverit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte vivens, illud etiam quod de Adam culpabile tractum est, mundatum a labe peccati recipere merebitur illa commutatione quam sanctis resurrectio pollicetur.

Baptisma opus est infantibus ad solvendam poenam peccati originalis et concupiscentiam domandam.


14. 25. Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum vivere, necessarium habet Mediatoris Sacramentum, ut quod per eius fidem nondum potest, per eorum qui eum diligunt fiat. Eius enim Sacramento solvitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati; a quo nisi adiutus, etiam iuvenis, carnalem concupiscentiam non domabit; nec ea subiugata aeternae vitae meritum apprehendet, nisi eius dono, quem promereri studet. Ideo vivus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. Ipsa quippe affectio gravat etiam corpore exutam, nisi cum in corpore est, per unicum sacrificium veri sacerdotis expietur.

Idem argumentum penitius perpenditur.


15. 26. Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curaverint sui, vel infidelitate, vel neglegentia? Hoc quidem etiam de maioribus dici potest. Possunt enim vel repente emori, vel apud eos aegrotare, ubi eis quo baptizentur, nemo subveniat. Sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet immerito plecti pro iis quae in sua vita sua voluntate commiserint: illa vero anima, cui quaedam contagio tracta de carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo imputari potest (neque enim ullo peccato, sed natura qua sic facta est, et Deo dante carni data est); cur alienabitur ab aeterna vita, si baptizando infanti nemo subvenerit? An forte nihil oberit? Quid ergo prodest ei cui subvenitur, si nihil obest cui non subvenitur?

Quid respondeant fautores "creationismi".

1315
15. 27. Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum Scripturas sanctas, vel quod apud eas inveniatur, vel quod eis non adversetur, conantur asserere animas novas non de parentibus tractas corporibus dari; nondum me audisse, vel uspiam legisse fateor. Non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuvari videatur, occurrerit. Possunt enim adhuc dicere, Deum praescium quomodo quaeque anima victura esset, si diutius in corpore viveret, ei procurare lavacri salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praevidet pietatem, cum ad annos fidei capaces veniret, si non eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeveniri. Occultum itaque est, atque ab humano, vel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans, vel continuo vel cito moriturus: sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuvet, de quorum nunc sententiis disceptamus. Illa enim explosa opinione qua putantur animae pro anteactae vitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solvi meruisse videatur, quae non multa peccaverat, ne contradicamus Apostolo, nihil nondum natos boni vel mali egisse testanti 36; nec illi qui animae traducem affirmant, possunt pro se ostendere cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari novas volunt singulis singulas. Occulta ergo ista causa est, et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur, nec adversatur.

De baptismo et de infantium interitu immaturo.

1316
16. 28. Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium Baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cuius inobedientia peccatores constituti sunt multi 37; cum respondent, peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam vero nonnisi eos qui eo tempore male vixerunt, quo et bene potuissent; omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium Baptismi sacramentum, sine quo ex hac vita etiam in illa aetate emigrare non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem, nisi cum adhuc in ipsa carne est, Sacramento Mediatoris expietur; eique divinitus hoc auxilium procurari, quam Deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic viveret, pie fuisse victuram, quam propter aliquid quod ipse novit, et nasci voluit in corpore, et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest, nisi incertos nos eorum salutis fieri, qui hac vita bene gesta, in Ecclesiae pace defuncti sunt; si non solum secundum id quod quisque vixit, verum etiam secundum id quod victurus esset, si amplius vivere potuisset, quisque iudicandus est? quandoquidem valent apud Deum merita mala, non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si antequam fuerint commissa provenerit; nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est ne malitia mutaret intellectum eius 38. Deus enim praescius illius futurae malitiae, cur non eum secundum ipsam potius iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata colluvies, ideo subveniendum iudicavit per Baptismum, quia praescivit eam, si viveret, pie fideliterque fuisse victuram?

Omnes homines peccato originali obnoxios esse.


16. 29. An ideo potius refelli hoc inventum potest, quia meum est: illi autem qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt vel testimonia Scripturarum, vel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem, vel certe ostendant, non esse contra id quod sentiunt illud Apostoli, quo gratiam qua salvi efficimur, magna intentione commendans, ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 39; et: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius hominis iusti constituentur multi 40; eosdemque multos peccatores, non quibusdam exceptis, sed omnes intellegi volens, superius ait de Adam: In quo omnes peccaverunt 41: unde utique infantum animas non posse secerni, et eo quod dictum est, omnes, et eo quod eis per Baptismum subvenitur, non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta et liquida vel ratione, quae Scripturis sanctis non repugnet, vel earum ipsarum Scripturarum auctoritate redarguantur?

Testimonium ex Sapientiae libro in utramque partem tractatur.

1317
17. 30. Iam itaque videamus, quantum suscepti huius operis necessitas patitur, quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. Scriptum est enim in libro Sapientiae: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum 42. Cum enim videatur illos adiuvare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed venire ad corpus vel descendere Deo mittente animas dicunt; rursus hoc impedit eorum sententiam, quod ait: Sortitus sum animam bonam: cum procul dubio vel ex uno fonte manare quodammodo tamquam rivulos, vel pari natura fieri animas credunt, quas Deus mittit in corpora; non autem alias bonas vel magis bonas, et alias non bonas vel minus bonas. Unde enim bonae aut magis bonae, seu non bonae aut minus bonae animae, nisi vel moribus secundum liberum voluntatis arbitrium, vel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus gravantur corpore, quod corrumpitur et aggravat animam 43? Sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam venirent ad corpora; nec ex corpore minus gravante potuit iste dicere animam sumam bonam, qui ait: Sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Accessisse enim dixit bonitati qua bonus erat, sortitus videlicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum veniret. Aliunde ergo bonus antequam veniret ad corpus: sed utique non differentia morum, quia nullum antea vitae gestae meritum; non differentia corporis, quia prius bonus quam veniret ad corpus. Unde igitur?

Explicatio @Sg 8,19-20@ continuatur.


17. 31. Hoc autem illis qui ex traduce animae illius praevaricatricis animas creari asserunt, quamvis pro eis sonare non videatur, quod dictum est: Veni ad corpus, tamen in caeteris non incongrue coaptatur; ut cum dixisset: Puer autem eram ingeniosus, idipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret: Et sortitus sum animam bonam, videlicet ex paterno ingenio vel corporali temperamento. Deinde: Cum essem, inquit, magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc quidem quod dictum est: Veni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno venisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, videlicet vel a cruore menstruo; dicuntur enim ex hoc ingenia gravari; vel a contaminatione adulterina. Ita et haec verba libri huius aut magis eis favent, qui animarum traducem loquuntur; aut si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.

Potestne in Christum illud testimonium convenire?

1318
18. 32. Quae si de Domino secundum humanam, quae a Verbo assumpta est, creaturam velimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conveniant; maxime illud, quia idem ipse qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius cum ista verba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est ex semine viri in sanguine coagulatum 44: a quo nascendi modo utique alienus est Virginis partus, quam non ex semine viri carnem concepisse Christi, nullus ambigit christianus. Sed quia est in Psalmis, ubi ait: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 45, quae proprie illi uni congruunt; ibi etiam dixit: Deus, Deus meus, respice me, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum 46, quae rursus ei non conveniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius: et quia in ipso Evangelio, puer proficiebat aetate, et sapientia 47: si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro Sapientiae leguntur, propter humilem formam servi et unitatem corporis Ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi Domino coaptari; quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur 48? et quid illa anima melius, quae, etiamsi vincant non certando, sed probando, qui animarum traducem affirmant, non erit consequens ut etiam ipsa ex illius praevaricatoris traduce venisse credenda sit; ne per illius hominis inobedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius obedientiam ab illo reatu liberati, iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cuius caro etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen de peccati propagatione concepit; ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex severit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis, repugnat legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes, non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt; nec tamen tantummodo quousque licebat, eius impetum pertulerunt. Proinde corpus Christi quamvis ex carne feminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagatione concepta fuerat, tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Non enim accepit inde reatum moriendi, qui apparet in motu carnis non voluntario, quamvis voluntate superando, adversus quem spiritusconcupiscit 49: sed accepit inde, non quod contagioni praevaricationis, sed quod exsolvendae indebitae morti, et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret; quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum valeret.

Unde Christi anima.


18. 33. Denique si a me quaeratur unde acceperit animam Iesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores: sed tamen pro meo captu libentius responderim, unde Adam, quam de Adam. Si enim pulvis assumptus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit divinitus animari; quanto magis corpus assumptum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet levaturus? Et fortasse ideo ait: Sortitus sum animam bonam 50 (si tamen hoc de illo oportet intellegi), quia solent quae sorte dantur, divinitus dari: aut, quod fidenterdicendum est, ne vel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subvecta putaretur, ut cum ea Verbum caro fieret, et habitaret in nobis 51, ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.

Animam Christi non fuisse in Abrahae lumbis ideoque non ex traduce.

1319
19. 34. Est in Epistola quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus. Cum enim per Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Levi: Videte ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. Et ii quidem qui de filiis sunt Levi, sacerdotium accipientes, mandatum habent a decimis populi secundum Legem, hoc est a fratribus suis, quamvis et ipsi ex lumbis Abrahae exierunt: qui autem non est ex genere eorum, decimavit Abraham, et habentem promissionem benedixit. Sine ulla autem contradictione, qui minor est a maiore benedicitur: et hic quidem decimas morientes homines accipiunt; ibi autem qui testificatur se vivere, et sicut oportet dicere, propter Abraham, et Levi accipiens decimam decimatus est: adhuc enim in lumbis patris sui fuit 52. Si ergo etiam hoc valet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Levitico sacerdotium Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimavit Abraham, in quo et ipse Levi decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus. At si propterea decimatus est Levi, quia erat in lumbis Abrahae; propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. Porro autem si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Levi fuisse in Abraham; ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. Quid est ergo quod affertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Levi, quod Levi decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt; nisi quia necesse est intellegamus, secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? Quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? Ergo secundum animam ibi non fuit. Non est igitur anima Christi de traduce praevaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.


Aug - de Genesi 1306