Aug - de Genesi 201

Recitatio tertii Geneeos capitis.


1. 2. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus. Et dixit serpens ad mulierem: Quare dixit Deus ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? Et dixit mulier ad serpentem: Ex omni ligno quod est in paradiso edemus; a fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus ne edamus, sed neque tangamus, ne moriamur. Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini; sciebat enim Deus quia qua die manducaveritis ex illo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia bonum est oculis ad videndum et cognoscendum; et sumpsit fructum de ligno illo, et manducavit, et dedit viro suo; et accepit Adam, et manducavit: et aperti sunt oculi eorum, et tunc scierunt quia nudi erant; et sumpserunt sibi folia fici, et fecerunt sibi succinctoria. Et cum audissent vocem Domini deambulantis in paradiso ad vesperam, absconderunt se Adam et mulier eius ab ante faciem Domini Dei, ad illam arborem quae erat in medio paradiso. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi: Adam, ubi es? Et dixit ille: Vocem tuam audivi, Domine, in paradiso, et timui, et abscondi me, quia nudus sum. Et dixit Dominus Deus: Quis nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi quia ab illa arbore de qua dixeram tibi ex illa sola non manducare, ex illa manducasti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti mihi, dedit ut ederem, et manducavi. Et dixit Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore, et omni genere bestiarum. Pectore et ventre repes, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum, et inter semen illius. Ipsa tuum observabit caput, et tu eius calcaneum. Et mulieri dixit: Multiplicans multiplicabo dolores tuos, et suspiria tua, et in doloribus paries filios tuos; et ad virum tuum conversio tua, et ille tui dominabitur. Et tunc dixit Deus ad Adam: Quia audisti vocem mulieris tuae, et manducasti de ligno de quo praeceperam tibi, ex illo solo ne ederes, maledicta terra erit tibi in omnibus operibus tuis, et in tristitia et gemitu tuo manducabis ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, et edes pabulum agri tui. In sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et tunc Adam imposuit nomen uxori suae, Vita; quia mater est omnium vivorum. Et tunc fecit Dominus Deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit illos. Et dixit: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, ad scientiam cognoscendi bonum et malum. Et tunc ne porrigeret manum suam Adam ad arborem vitae et sumeret sibi inde, et ederet et viveret in aeternum, dimisit eum Dominus Deus de paradiso suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat. Et eiectus foras de paradiso, moratus est contra paradisum voluptatis. Et Cherubim et illam flammeam frameam quae versatur, posuit Deus ad custodiendam viam arboris vitae 2.

Genesis ad litteram ubique nequit exponi.

202
2. 3. Haec secreta verborum si non reprehendentes et accusantes, sed quaerentes et reverentes Manichaei mallent discutere, non essent utique Manichaei; sed daretur petentibus, et quaerentes invenirent, et pulsantibus aperiretur 3. Plures enim quaestiones in hoc sermone proponunt, qui diligentia pia quaerunt, quam isti miseri atque impii: sed hoc interest, quod illi quaerunt ut inveniant, isti nihil laborant, nisi non invenire quod quaerunt. Hic ergo totus sermo primo secundum historiam discutiendus est, deinde secundum prophetiam. Secundum historiam facta narrantur, secundum prophetiam futura praenuntiantur. Sane quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est non aliter intellegere quam littera sonat, et potuerit evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adiuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur; ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus, non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios quibus Dominus revelare dignatur.

Quid viride agri (@Gn 2,5@) designet.

203
3. 4. Factus est ergo dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri 4. Superius septem dies numerantur, nunc unus dicitur dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri, et omne pabulum, cuius diei nomine omne tempus significari bene intellegitur. Fecit enim Deus omne tempus simul cum omnibus creaturis temporalibus, quae creaturae visibiles coeli et terrae nomine significantur. Movere autem nos debet ad quaerendum, quod cum diem, qui factus est, et coelum, et terram nominasset adiecit etiam, viride agri, et omne pabulum. Non enim quando dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, tunc dictum est, factum esse omne viride agri et pabulum: manifeste enim legitur, quod tertio die factum est omne viride et pabulum agri. Quod autem dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, non pertinet ad aliquem dierum ex illis septem diebus. Adhuc enim vel materiam ipsam unde facta sunt omnia, coeli et terrae nomine nuncupabat: vel certe prius totam creaturam, coeli et terrae nomine proposuerat dicendo: In principio fecit Deus coelum et terram; et postea particulatim per ordinem dierum sicut oportebat, propter prophetiam, quam in primo libro commemoravimus 5, Dei opera exsecutus exposuit. Quid sibi ergo vult quod nunc nominato coelo et terra, addidit, viride agri et pabulum, et tacuit caetera tam multa, quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari; nisi quia viride agri invisibilem creaturam vult intellegi, sicut est anima? Ager enim solet in Scripturis figurate mundus appellari. Nam et ipse Dominus: Ager est hic, inquit, mundus 6, cum illam parabolam exponeret, ubi bono semini sunt commixta zizania. Viride ergo agri spiritalem atque invisibilem creaturam dicit, propter vigorem vitae, et nomine pabuli utique propter vitam bene hoc ipsum interpretamur.


3. 5. Deinde quod addidit, antequam essent super terram, intellegitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tamquam super terram nata, vel super terram esse, recte dicitur: ideoque addidit: Nondum enim pluerat Deus super terra.

Quid sibi velit illud (@Gn 2,5@): nondum pluerat super terram.

204
4. Quia et nunc viride agri Deus facit, sed pluendo super terram, id est, facit animas revirescere per verbum suum; sed de nubibus eas irrigat, id est de Scripturis Prophetarum et Apostolorum. Recte autem appellantur nubes, quia verba ista quae sonant et percusso aere transeunt, addita etiam obscuritate allegoriarum quasi aliqua caligine obducta, velut nubes fiunt: quae dum tractando exprimuntur, bene intellegentibus tamquam imber veritatis infunditur. Sed hoc nondum erat antequam anima peccaret; id est, antequam viride agri esset super terram. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea 7. Laboranti enim homini in terra imber de nubibus est necessarius, de quibus nubibus iam dictum est. Post peccatum autem homo laborare coepit in terra, et necessarias habere illas nubes. Ante peccatum vero, cum viride agri et pabulum fecisset Deus, quo nomine invisibilem creaturam significari diximus, irrigabat eam fonte interiore, loquens in intellectum eius: ut non extrinsecus verba exciperet, tamquam ex supradictis nubibus pluviam; sed fonte suo, hoc est de intimis suis manante veritate, satiaretur.

Fons irrigans terram (@Gn 2,6@) allegorice.

205
5. 6. Fons enim ascendebat, inquit, de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 8. De terra scilicet de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 9. Quando autem anima tali fonte irrigabatur, nondum per superbiam proiecerat intima sua. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo 10. Et quoniam in exteriora per superbiam tumescens coepit non irrigari fonte intimo, bene insultatur illi verbis propheticis, et dicitur: Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua 11. Quid est enim superbia aliud, nisi deserto secretario conscientiae foris videri velle quod non est? Et ideo laborans iam in terra necessariam habet pluviam de nubibus, id est doctrinam de humanis verbis, ut etiam hoc modo possit ab illa ariditate revirescere, et iterum fieri viride agri. Sed utinam vel pluviam veritatis de ipsis nubibus libenter excipiat. Nam propter illam Dominus noster nubilum carnis nostrae dignatus assumere, imbrem sancti Evangelii largissimum infudit, promittens etiam quod si quis biberit de aqua eius, rediet ad illum intimum fontem, ut forinsecus non quaerat pluviam. Dicit enim: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 12. Iste, credo, fons ante peccatum ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae, quia interior erat, et nubium non desiderabat auxilium: Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea 13. Cum enim dixisset: Nondum enim pluerat Deus super terram, subiecit et causam quare nondum pluerat: quia non erat homo qui operaretur in ea. Tunc autem homo coepit operari in terra, cum post peccatum de beata vita dimissus est, qua in paradiso fruebatur. Sic enim scriptum est: Et dimisit eum Dominus Deus de paradiso 14: unde suo loco requiremus 15.suavitatis, ut operaretur terram de qua et sumptus fuerat Quod nunc ad hoc commemoravi, ut intellegeremus laboranti homini in terra, id est in peccatorum ariditate constituto, necessariam esse de humanis verbis divinam doctrinam, tamquam de nubibus pluviam. Talis autem scientia destruetur. Videmus enim nunc in aenigmate, tamquam in nubilo saginam quaerentes: tunc autem facie ad faciem 16, quando universa facies terrae nostrae interiore fonte aquae salientis irrigabitur. Nam si fontem aliquem huius visibilis aquae voluerimus intellegere, de quo dictum est: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 17; non est verisimile quod cum tam multi fontes perennes, sive rivorum, sive fluviorum per universam terram inveniantur, solus ille siccaverit, qui irrigabat omnem faciem terrae.

Invisibilia quibus vocabulis signentur.

206
6. 7. Sub his ergo paucis verbis universa creatura nobis insinuata est ante peccatum animae. Nomine enim coeli et terrae universa visibilis creatura significata est; et nomine diei, universum tempus; et nomine viridium et pabuli agri, creatura invisibilis; et nomine fontis ascendentis et irrigantis omnem faciem terrae, inundatio veritatis animam satians ante peccatum. Dies autem iste, cuius nomine universum tempus significari diximus, insinuat nobis non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam tempus posse sentire: quod deanima nobis manifestatur, quae tanta varietate affectionum suarum, et ipso lapsu quo misera facta est, et reparatione qua rursus in beatitatem redit, tempore mutari posse convincitur. Et ideo non dictum est: Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram 18, tantum; quibus nominibus visibilis creatura intimatur: sed additum est etiam, viride, et pabulum agri 19; quo nomine invisibilem creaturam, propter vigorem et vitam, significari diximus, sicuti est anima. Et ita dictum est: Cum factus esset dies, quo die fecit Deus coelum et terram, et omne viride, et pabulum agri: ut sic intellegeremus non solum visibilem, sed etiam invisibilem creaturam pertinere ad tempus, propter mutabilitatem; quia solus Deus incommutabilis est, qui est ante tempora.

Quid mysterii habeat limus terrae.

207
7. 8. Nunc videamus post universae creaturae insinuationem tam visibilis quam invisibilis, et universale beneficium divini fontis erga invisibilem creaturam, quid de homine specialiter intimetur, quod ad nos maxime pertinet. Primo enim quod de limo terrae Deus hominem finxit 20, solet habere quaestionem qualis ille limus fuerit, vel quae materia nomine limi significata sit. Illi autem inimici veterum Librorum, omnia carnaliter intuentes, et propterea semper errantes, etiam hoc reprehendere mordaciter solent, quod de limo Deus hominem finxit. Dicunt enim: Quare de limo fecit Deus hominem? an defuerat ei melior et coelestis materia, unde hominem faceret, ut de labe terrena tam fragilem mortalemque formaret? Non intellegentes primo quam multis significationibus vel terra vel aqua in Scripturis ponatur: limus enim aquae et terrae commixtio est. Dicimus enim tabidum et fragile et morti destinatum corpus humanum post peccatum esse coepisse. Non enim in nostro corpore isti exhorrescunt nisi mortalitatem, quam damnatione meruimus. Quid autem mirum, aut difficile Deo, etiamsi de limo istius terrae hominem fecit, tale tamen corpus eius efficere, quod corruptioni non subiaceret, si homo praeceptum Dei custodiens peccare noluisset? Si enim speciem coeli ipsius de nihilo, vel de informi materia dicimus factam, quia omnipotentem artificem credimus; quid mirum si corpus, quod de limo qualicumque factum est, potuit ab omnipotenti artifice tale fieri, ut nulla molestia, nulla indigentia cruciaret hominem ante peccatum, et nulla corruptione tabesceret?

Finxitne limo Deus totum hominem an corpus tantum?


7. 9. Itaque superflue quaeritur unde hominis corpus Deus fecerit; si tamen nunc de corporis formatione dicitur. Sic enim nonnullos nostros intellegere accepi, qui dicunt, posteaquam dictum est: Finxit Deus hominem de limo terrae 21; propterea non additum, Ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur. Tunc autem homo interior significabatur, quando dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei 22.Sed etiamsi nunc quoque hominem ex corpore et anima factum intellegamus, ut non alicuius novi operis inchoatio, sed superius breviter insinuati diligentior retractatio isto sermone explicetur; si ergo, ut dixi, hominem hoc loco ex corpore et anima factum intellegamus, non absurde ipsa commixtio limi nomen accepit. Sicut enim aqua terram colligit, et conglutinat, et continet, quando eius commixtione limus eius efficitur; sic anima corporis materiam vivificando in unitatem concordem conformat, et non permittit labi et resolvi.

Quid sit spiritus insufflatio.

208
8. 10. Quod autem scriptum est: Et insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem 23: si adhuc corpus solum erat, animam adiunctam corpori hoc loco intellegere debemus; sive quae iam facta erat, sed tamquam in ore Dei erat, id est in eius veritate vel sapientia, unde tamen non recessit quasi locis separata, quando insufflata est - non enim Deus loco continetur, sed ubique praesens est - sive tunc anima facta est, quando in illud figmentum Deus insufflavit spiritum vitae, ut illa insufflatio ipsam operationem Dei significet, qua fecit animam in homine Spiritu potentiae suae. Si autem homo ille qui factus erat, iam corpus et anima erat; ipsi animae sensus est additus ista insufflatione, cum factus est homo in animam viventem: non quia illa insufflatio conversa est in animam viventem, sed operata est in animam viventem. Nondum tamen spiritalem hominem debemus intellegere, qui factus est in animam viventem, sed adhuc animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, cum in paradiso, hoc est in beata vita constitutus, praeceptum etiam perfectionis accepit, ut verbo Dei consummaretur. Itaque postquam peccavit, recedens a praecepto Dei, et dimissus est de paradiso, in hoc remansit ut animalis esset. Et ideo animalem hominem prius agimus omnes, qui de illo post peccatum nati sumus, donec assequamur spiritalem Adam, id est Dominum nostrum Iesum Christum, qui peccatum non fecit 24; et ab illo recreati et vivificati, restituamur in paradisum, ubi latro ille cum ipso eo die meruit esse, quo vitam istamfinivit 25. Sic enim Apostolus dicit: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, sicut scriptum est: Factus est primus Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem 26.

Quid in Scripturis vocetur spiritus hominis.


8. 11. Sic ergo debemus intellegere hunc locum, ut non quia dictum est: Insufflavit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem 27, credamus illam veluti partem naturae Dei in animam hominis fuisse conversam, et cogamur dicere naturam Dei esse mutabilem: in quo errore maxime istos Manichaeos veritas premit. Sicut enim est mater omnium haereticorum superbia, ausi sunt dicere quod natura Dei sit anima. Et hinc urgentur a nobis, cum eis dicimus, Ergo natura Dei errat et misera est, et vitiorum labe corrumpitur et peccat; aut etiam, ut vos dicitis, naturae contrariae sordibus inquinatur: et caetera talia quae de natura Dei nefas est credere. Nam factam esse animam ab omnipotente Deo, et ideo non illam esse partem Dei vel naturam Dei, manifeste alio loco scriptum est, dicente propheta: Et qui finxit spiritum omnibus, ipse fecit omnia 28: et alio loco: Qui finxit spiritum hominis in ipso est 29. Ergo factum esse spiritum hominis, manifeste his testimoniis approbatur. Spiritus autem hominis in Scripturis dicitur ipsius animae potentia rationalis, qua distat a pecoribus, et eis naturae lege dominatur. De quo dicit Apostolus: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est 30. Ne forte si probaretur his testimoniis animam factam esse, non deessent qui dicerent spiritum hominis non esse factum, et ipsum arbitrarentur esse naturam Dei, et in ipsum dicerent partem Dei esse conversam, cum illa insufflatio Dei facta est. Quod sana doctrina similiter respuit, quia et ipse spiritus hominis cum aliquando errat, et aliquando prudenter sapit, mutabilem se esse clamat: quod nullo modo de natura Dei fas est credere. Non autem potest maius signum esse superbiae, quam ut dicat se humana anima hoc esse quod Deus est, cum adhuc sub tantis vitiorum et miseriarum molibus gemat.

Paradisi deliciae quid significent.

209
9. 12. Nunc iam videamus ipsam beatitudinem hominis, quae paradisi nomine significatur: nam quoniam in nemoribus deliciosa quies hominum esse solet, et corporeis sensibus nostris de oriente lumen oritur, coelumque consurgit, quod superius corpus est nostro corpore atque excellentius; propterea his verbis etiam spiritales deliciae, quas habet beata vita, figurate explicantur, et ad orientem paradisus plantatur. Intellegamus autem nostra gaudia spiritalia significare omne lignum formosum ad aspectum intellegentiae, et bonum ad escam quae non corrumpitur, qua beatae animae pascuntur: nam et Dominus dicit: Operamini escam quae non corrumpitur 31; ut est omnis ratio, quae cibus est animae. Ad orientem, lucem sapientiae in Eden, id est in deliciis immortalibus et intellegibilibus. Nam deliciae, vel voluptas, vel epulum hoc verbo significari dicitur, si ex hebraeo in latinum interpretetur. Positum est autem sic sine interpretatione, ut aliquem locum significare videatur, magisque figuratam faciat locutionem. Productum autem ex terra omne illud lignum accipimus omne illud gaudium spiritale; id est, supereminere terrae, et non involvi atque obrui terrenarum cupiditatum implicamentis. Lignum autem vitae plantatum in medio paradisi, sapientiam illam significat, qua oportet ut intellegat anima, in meditullio quodam rerum se esse ordinatam, ut quamvis subiectam sibi habeat omnem naturam corpoream, supra se tamen esse intellegat naturam Dei: et neque in dexteram declinet, sibi arrogando quod non est; neque ad sinistram, per neglegentiam contemnendo quod est: et hoc est lignum vitae plantatum in medio paradisi. Ligno autem scientiae boni et mali, ipsa item medietas animae et ordinata integritas significatur: nam et ipsum lignum in medio paradisi plantatum est; et ideo lignum dignoscentiae boni et mali dicitur, quia si anima quae debet in ea quae anteriora sunt se extendere, id est in Deum, et ea quae posteriora sunt oblivisci 32, id est corporeas voluptates, ad seipsam deserto Deo conversa fuerit, et sua potentia tamquam sine Deo frui voluerit, intumescit superbia, quod est initium omnis peccati. Et cum hoc eius peccatum poena fuerit consecuta, experiendo discit quid intersit inter bonum quod deseruit, et malum in quod cecidit. Et hoc ei erit gustasse de fructu arboris dignoscentiae boni et mali. Praecipitur ergo illi ut de omni ligno quod est in paradiso edat, ex ligno autem in quo est dignoscentia boni et mali non edat; id est, non sic eo fruatur, ut ipsam ordinatam integritatem naturae suae, quasi manducando violet atque corrumpat.

Flumina paradisi quid notent.

210
10. 13. Flumen autem quod procedebat ex Eden, id est ex deliciis et voluptate et epulis, quod flumen a propheta significatur in Psalmis, cum dicit: Torrente voluptatis tuae potabis eos 33; hoc est enim Eden, quod latine voluptas dicitur: dividitur in quatuor partes, et quatuor virtutes significat, prudentiam, fortitudinem, temperantiam, iustitiam. Dicitur autem Phison ipse esse Ganges, Geon autem Nilus, quod etiam in Ieremia propheta animadverti potest: nunc aliis nominibus appellantur. Sicut nunc Tiberis dicitur fluvius, qui prius Albula dicebatur. Tigris vero et Euphrates etiam nunc eadem nomina tenent: quibus tamen nominibus virtutes, ut dixi, spiritales significantur; quod etiam ipsorum nominum interpretatio docet, si quis hebraeam linguam vel syram consideret. Sicut Ierusalem quamvis sit visibilis et terrenus locus, significat tamen civitatem pacis spiritaliter: et Sion quamvis sit mons in terra, speculationem tamen significat; et hoc nomen in Scripturarum allegoriis ad spiritalia intellegenda saepe transfertur: et ille qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, sicut Dominus dicit, et in via vulneratus, saucius et semivivus relictus est a latronibus 34, utique locos istos terrarum, quamvis secundum historiam in terra inveniantur, spiritaliter cogit intellegi.

Quattuor flumina allegorice quattuor cardinales virtutes esse.


10. 14. Prudentia ergo, quae significat ipsam contemplationem veritatis ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis, quam si eloqui velis, parturis eam potius quam paris, quia ibi audivit et Apostolus ineffabilia verba quae non licet homini loqui 35: haec ergo prudentia terram circumit, quae habet aurum, et carbunculum, et lapidem prasinum, id est disciplinam vivendi, quae ab omnibus terrenis sordibus, quasi decocta nitescit, sicut aurum optimum; et veritatem, quam nulla falsitas vincit, sicut carbunculi fulgor nocte non vincitur; et vitam aeternam, quae viriditate lapidis prasini significatur, propter vigorem qui non arescit. Fluvius autem ille qui circuit terram Aethiopiam multum calidam atque ferventem, significat fortitudinem calore actionis alacrem atque impigram. Tertius autem Tigris vadit contra Assyrios, et significat temperantiam, quae resistit libidini, multum adversanti consiliis prudentiae: unde plerumque in Scripturis Assyrii adversariorum loco ponuntur. Quartus fluvius non dictum est contra quid vadat, aut quam terram circumeat: iustitia enim ad omnes partes animae pertinet, quia ipsa ordo et aequitas animae est, qua sibi ista tria concorditer copulantur; prima, prudentia; secunda, fortitudo; tertia, temperantia; et in ista tota copulatione atque ordinatione iustitia.


Opera hominis in paradiso; mulier in hominis adiutorium facta.

211
11. 15. Quod autem ita constitutus est homo in paradiso, ut operaretur et custodiret; operatio illa laudabilior laboriosa non erat. Alia est namque in paradiso operatio, et alia in terra, quo post peccatum damnatus est. Ex eo autem quod additum est, et custodiret; significatum est qualis illa operatio erat. Namque in tranquillitate beatae vitae, ubi mors non est, omnis opera est custodire quod tenes. Accipit etiam praeceptum, de quo superius iam tractavimus 36. Quod praeceptum, quoniam sic concluditur, ut non ad unum loquatur; sic enim dicit: Qua die autem manducaveritis, morte moriemini 37; incipit exponi quomodo sit facta femina: et facta dicitur in adiutorium viri, ut copulatione spiritali spiritales fetus ederet, id est bona opera divinae laudis; dum ille regit, haec obtemperat; ille a sapientia regitur, haec a viro. Caput enim viri Christus, et caput mulieris vir 38. Ideoque dicitur: Non est bonum solum hominem esse 39. Adhuc enim erat, quod fieret, ut non solum anima corpori dominaretur, quia corpus servilem locum obtinet, sed etiam virilis ratio subiugaret sibi animalem partem suam, per quod adiutorium imperaret corpori. Ad huius rei exemplum femina facta est, quam rerum ordo subiugat viro; ut quod in duobus hominibus evidentius apparet, id est in masculo et femina, etiam in uno homine considerari possit: ut appetitum animae, per quem de membris corporis operamur, habeat mens interior tamquam virilis ratio subiugatum, et iusta lege modum imponat adiutorio suo, sicut vir debet feminam regere, nec eam permittere dominari in virum; quod ubi contingit, perversa et misera domus est.


11. 16. Primo ergo demonstravit Deus homini quanto melior esset pecoribus, et omnibus irrationabilibus animantibus: et hoc significat quod dictum est, adducta esse ad illum omnia animantia, ut videret quid ea vocaret, et eis nomina imponeret. Ex hoc enim apparet ipsa ratione hominem meliorem esse quam pecora, quod distinguere et nominatim ea discernere, nonnisi ratio potest, quae de ipsis iudicat. Sed haec facilis ratio est; cito enim homo intellegit se meliorem esse pecoribus: illa est difficilis ratio, qua intellegit in seipso aliud esse rationale quod regit, aliud animale quod regitur.

Adae sopito Eva iuncta quid sibi velit.

212
12. Et quoniam haec secretiore sapientia videt, ipsam visionem secretam nomine soporis significari arbitror, quem immisit Deus in Adam, quando ei mulier facta est. Ut enim hoc videatur, non est opus oculis istis corporeis, sed quanto quisque ab istis visibilibus rebus in interiora intellegentiae secesserit (hoc est autem quasi obdormiscere), tanto melius et sincerius illud videt. Ipsa enim cognitio, qua intellegitur in nobis aliud esse quod ratione dominetur, aliud quod rationi obtemperet; ipsa ergo cognitio veluti effectio mulieris est de costa viri, propter coniunctionem significandam. Deinde, ut quisque huic suae parti recte dominetur, et fiat quasi coniugalis in seipso, ut caro non concupiscat adversus spiritum, sed spiritui subiugetur, id est concupiscentia carnalis non adversetur rationi, sed potius obtemperando desinat esse carnalis, opus habet perfecta sapientia. Cuius contemplatio quia interior est et secretior, et ab omni sensu corporis remotissima, convenienter etiam ista soporis nomine intellegi potest. Tunc enim ordinatissime caput mulieris vir est, cum caput viri est Christus, qui Sapientia est Dei 40.

Mulier ex Adae costa mystice.


12. 17. Sane in locum illius costae carnem adimplevit, ut hoc nomine insinuaretur dilectionis affectus, quo diligit unusquisque animam suam, et non est durus ut eam contemnat; quod diligit quisque cui praeest. Non enim sic nominata est caro isto loco, ut carnalem concupiscentiam significet; sed isto modo potius quo propheta dicit auferri populo cor lapideum, et dari cor carneum 41. Hoc modo enim dicit etiam Apostolus: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 42. Aliud est quippe propria locutio, aliud figurata, qualis ista est quam tractamus modo. Quapropter etsi visibilis femina secundum historiam de corpore viri primo facta est a Domino Deo, non utique sine causa ita facta est, nisi ut aliquod secretum intimaret. Num enim aut limus defuit unde femina formaretur? aut, si vellet Dominus, homini vigilanti costam sine dolore detrahere non posset? Sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint, non frustra hoc modo dicta vel facta sunt; sed sunt plane mysteria et sacramenta, sive hoc modo quo tenuitas nostra conatur, sive aliquo alio meliore, secundum sanam tamen fidem sunt interpretanda et intellegenda.

Spiritale coniugium in homine.

213
13. 18. Vocavit ergo mulierem suam vir, tamquam potior inferiorem, et dixit: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea 43. Os de ossibus, fortasse propter fortitudinem; et caro de carne, propter temperantiam. Hae namque duae virtutes ad inferiorem animi partem, quam prudentia rationalis regit, docentur pertinere. Quod autem dictum est: Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est 44; ista origo nominis, et interpretatio in lingua latina non apparet. Quid enim simile habeat mulieris nomen ad viri nomen, non invenitur. Sed in hebraea locutione dicitur sic sonare, quasi dictum sit: Haec vocabitur virago, quoniam de viro suo sumpta est. Nam virago vel virgo potius habet aliquam similitudinem cum viri nomine; mulier autem non habet: sed hoc, ut dixi, linguae diversitas facit.

Verba (@Gn 2,24@) prophetiam significant.


13. 19. Quod autem additum est: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 45, quomodo referatur ad historiam non invenio, nisi quod plerumque in genere humano ista contingunt; sed tota prophetia est, cuius Apostolus meminit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia 46. Quod Manichaei si non caeci legerent, qui per Epistolas apostolicas multos decipiunt, intellegerent quomodo accipiendae sint Veteris Testamenti Scripturae, nec tam sacrilega voce auderent accusare quod nesciunt. Quod autem nudi erant Adam et mulier eius, et non confundebantur, simplicitatem animae castitatemque significat. Nam et Apostolus ita dicit: Aptavi vos une viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam fefellit versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo 47.

Diabolus in serpente notatus.

214
14. 20. Serpens autem significat diabolum, qui sane non erat simplex. Quod enim dicitur sapientior omnibus bestiis, figurate insinuatur eius versutia. Non autem dictum est quod in paradiso erat serpens, sed erat serpens inter bestias quas fecit Deus. Paradisus namque beatam vitam, ut superius dixi, significat 48, in qua iam non erat serpens, quia iam diabolus erat; et de sua beatitudine ceciderat, quia in veritate non stetit. Nec mirandum est quomodo mulieri loqui potuerit, cum illa esset in paradiso, et ille non esset; non enim aut illa secundum locum erat in paradiso, sed potius secundum beatitudinis affectum: aut etiamsi locus est talis qui paradisus vocetur, in quo corporaliter Adam et mulier habitabant, etiam diaboli accessum corporaliter intellegere debemus? Non utique, sed spiritaliter, sicut Apostolus dicit: Secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae 49. Numquid ergo visibiliter eis apparet, aut quasi corporeis locis accedit ad eos in quibus operatur? Non utique, sed miris modis per cogitationes suggerit quidquid potest. Quibus suggestionibus resistunt, qui vere dicunt, quod item dicit Apostolus: Non enim ignoramus astutias eius 50. Quomodo enim accessit ad Iudam, quando ei persuasit ut Dominum traderet? numquid in locis, aut per hos oculos ei visus est? Sed utique, ut dictum est, intravit in cor eius 51. Repellit autem illum homo, si paradisum custodiat. Posuit enim Deus hominem in paradiso, ut operaretur et custodiret: quia sic de Ecclesia dicitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus, fons signatus 52; quo utique non admittitur perversitatis ille persuasor. Sed tamen per mulierem decipit: non enim etiam ratio nostra deduci ad consensionem peccati potest, nisi cum delectatio mota fuerit in illa parte animi, quae debet obtemperare rationi tamquam rectori viro.


Aug - de Genesi 201