Aug - de Genesi 306

306
6. 26. Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem 32. Cum et lux nomen sit alicuius rei, et dies rursum, et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit, nomina rebus imposita esse, ut illa res cui nomen impositum est, utique alio quoque nomine - non enim aliter poterat - enuntiaretur. Et ita dictum est: Vocavit Deus Lucem diem, ut indifferenter etiam dici converse posset, Vocavit Deus diem lucem, et vocavit noctem tenebras. Quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerat: Luci nomen impositum est dies, an diei nomen impositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata voce enuntiantur, nomina sunt. Hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: Tenebris nomen impositum est nox, an nocti impositum est nomen tenebrae? Et quidem, ut Scriptura praescribit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem, et tenebrarum nomen dictum esse noctem. Quia cum diceret, Deus fecit lucem, et divisit inter lucem et tenebras, nondum de vocabulis agebatur: postea adhibita sunt vocabula, dies et nox; cum et illa sine dubio vocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia, sicut dies et nox. Ergo hoc ita accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res quae nomen accepit, nisi aliquo nomine; an potius ista vocatio accipienda est ipsa distinctio? Non enim omnis lux dies, aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se vicibus ordinatae atque distinctae, diei et noctis nominibus appellantur. Omne quippe vocabulum ad distinctionem valet. Unde etiam nomen quod rem notet, appellatum est, quasi notamen, notet autem, id est distinguat et doctitantemad discernendum adiuvet. Fortasse ergo ipsum divisisse inter lucem et tenebras, hoc est vocasse lucem diem, et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod vocasse. An ista vocabula significare nobis volunt quam lucem dixerit, et quas tenebras; tamquam si diceret, Fecit Deus lucem, et divisit inter lucem et tenebras; lucem autem dico diem, et tenebras dico noctem: ne aliquam aliam lucem intellegas, quae non sit dies; et ne aliquas alias tenebras intellegas, quae non sint nox? Nam si omnis lux dies posset intellegi, et omnes tenebrae noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere: Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem.

De qua die ac nocte hic agatur.


6. 27. Item quaeri potest quem diem dicat, et quam noctem. Si istum diem vult accipi quem solis ortus inchoat, et claudit occasus, et istam noctem quae a solis occasu usque in ortum tenditur; non invenio quomodo esse potuerint, antequam coeli luminaria facta essent. An ipsa spatia horarum et temporum, etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae, iam ita vocari potuerunt? Et quomodo in illam lucem rationalem, si haec significata est, aut sensualem cadit haec vicissitudo, quae nomine diei et noctis significatur? An non secundum quod evenit, sed secundum quod potest evenire, ista insinuata sunt; quia et rationi potest error succedere, et sensui quaedam stoliditas?

Gn 1,5 diem a mane ad mane sequens notat.

307Gn 1,57. 28. Et facta est vespera, et factum est mane dies unus 33. Non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum diceretur: Et vocavit Deus lucem diem; sed eo modo quo dicimus, verbi gratia, triginta dies habere mensem: hic enim nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita dictus est dies, ut a nocte seiungeretur. Itaque cum illa operatio Dei per lucem gesta insinuaretur, consequenter dicitur factam esse vesperam, et factum esse mane unum diem, ut sit scilicet sit unus dies a coepto die usque ad coeptum diem, id est a mane usque ad mane, quales dies annumeratis, ut dixi, noctibus appellamus. Sed quomodo facta est vespera, et factum est mane? An tanta mora temporis fecit lucem Deus, et divisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies lucens, id est non annumerata nocte? Et ubi est quod scriptum est: Subest enim tibi, cum voles posse 34, si opus est Deo productione temporis, ut aliquid perficiat? An omnia quidem tamquam in arte atque ratione perfecta sunt Deo, non in productione temporis, sed in ipsa vi quae illas etiam res, quas non stare, sed transire cernimus, stabiliter efficit? Non enim et in sermone nostro cum verba alia transeant, et alia succedant, credibile est ita fieri in arte ipsa, qua operante stabiliter artificiosa occurrit oratio. Quamquam ergo sine productione temporis faciat Deus, cui subest posse cum volet; ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt. Ita ergo fortasse dictum est: Et facta est vespera, et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur ita fieri debere aut posse, non ita ut fit temporibus tractatibus. Nam in ipsa ratione operationem contemplatus est in Spiritu Sancto, ille, qui dixit: Qui manet in aeternum creavit omnia simul 35: sed commodissime in hoc libro, quasi morarum per intervalla factarum a Deo rerum digesta narratio est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione stabili videri non poterat, per huiusmodi ordinem sermonis exposita quasi istis oculis cerneretur.

De firmamento deque aquis supra infraque illud.

308
8. 29. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam. Et sic factum est. Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et inter aquam quae erat supra firmamentum 36. Utrum aquae tales sint supra firmamentum, quales sub firmamento istae visibiles? an quia illam aquam videtur significare, supra quam Spiritus ferebatur, et eam intellegebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior sit materia corporalis, superior animalis? Hoc enim firmamentum dicit, quod coelum postea vocat. Coelesti autem corpore nihil est in corporibus alia melius. Alia quippe corpora coelestia, et terrestria; et utique coelestia meliora: quorum naturam quidquid transit, nescio quemadmodum corpus possit vocari; sed est fortasse vis quaedam subiecta rationi, qua ratione Deus veritasque cognoscitur: quae natura, quia formabilis est virtute atque prudentia, cuius vigore cohibetur eius fluitatio atque constringitur, et ob hoc quasi materialis apparet, recte aqua divinitus appellata est; non locorum spatio, sed merito naturae incorporeae coeli corporei ambitum excedens. Et quoniam coelum firmamentum vocavit, non absurde intellegitur quidquid infra aethereum coelum est, in quo pacata et firma sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius. Quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque formarum, a qua sub firmamento nominata est, fuerunt qui crederent has visibiles aquas et frigidas superficiem coeli superamplecti. Et documentum adhibere conati sunt de tarditate stellae unius de septem vagantibus, quae superior est caeteris, et a Graecis dicitur, et triginta annis peragit signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis aquis vicinior, quae supra coelum sunt. Quae opinio nescio quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista quaesierunt. Nihil autem horum temere affirmandum, sed caute omnia modesteque sunt tractanda.

Firmamenti species ac forma.


8. 30. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae et sit dividens inter aquam et aquam. Et sic est factum 37. Postquam dixit, sic factum est, quid opus erat rursum addere: Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et aquam quae erat supra firmamentum 38? Nam cum dixisset superius: Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux 39; non addidit rursum: Et fecit Deus lucem: hic autem posteaquam dixit: Et dixit Deus, Fiat. Et sic factum est, additum est, et fecit Deus. An hinc apparet non oportere lucem illam intellegi corporalem, ne eam aliqua creatura interposita fecisse Deus videatur - Deum autem Trinitatem dico -, hoc vero firmamentum coeli, quia corporeum est, per incorpoream creaturam accepisse speciem formamque credatur, ut prius incorporeae naturae rationaliter a Veritate impressum sit quod corporaliter imprimeretur, ut coeli fieret firmamentum: et ideo positum est: Et dixit Deus, Fiat. Et sic est factum; in ipsa rationali natura prius factum est fortasse unde imprimeretur corpori species.


9. Cum autem additum est: Et fecit Deus firmamentum, et divisit inter aquam quae erat sub firmamento, et aquam quae erat supra firmamentum 40; ipsa operatio in illa materia, ut corpus coeli fieret, significatur? An forte varietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non veniret, supra non est positum quod infra positum est, et non oportet scrupulose omnia rimari? Eligat quis quod potest: tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito asserat; memineritque se hominem de divinis operibus quantum permittitur quaerere.

Prius et postea in operibus, a Deo sine morarum intervallo factis.

309
9. 31. Et vocavit Deus firmamentum coelum 41. Quod de vocatione superius tractatum est, hic quoque considerari potest: non enim omne firmamentum coelum est. Et vidit Deus quod bonum est 42. Et de hoc superius quod tractatum est, retractaretur, nisi quod non eumdem ordinem video. Nam superius: Et vidit Deus lucem quia bona est 43; et post deinde subicitur: Divisit Deus inter lucem et tenebras; et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem 44: hic autem postquam factum enarratum est, quod factum dicebatur, et postea quam vocatum est firmamentum coelum, tum dicitur: Et vidit Deus quia bonum est. Quod si non fastidii evitandi gratia ita variatum est, illud certe intellegere cogimur quod dictum est. Et fecit Deus omnia simul. Quare enim primo ibi vidit quia bonum est, et postea nomen imposuit; hic autem primo nomen imposuit, et postea vidit quia bonum est? Nisi quia ista indifferentia significat morarum intervalla non esse in operatione Dei, quamvis in ipsis inveniantur operibus? Secundum autem morarum intervallum prius aliquid et postea efficitur, sine quibus narratio factorum esse non potest quamvis sine his Deus ista efficere potuerit. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus 45. Iam hinc superius tractatum est, et easdem rationes hic quoque valere arbitror.

Aquarum terraeque formatio et species.

310
10. 32. Et dixit Deus, Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in congregationem unam, et appareat arida. Et sic factum est 46. Hinc probabilius credi potest aquam dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. Nam si universum aqua oppletum erat, unde vel quo potuit congregari? Si enim quamdam confusionem materialem aquae nomine appellaverat, haec congregatio accipienda est ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse cernimus. Et ipsum, appareat arida, quod positum est, terrae formatio intellegi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam cernimus. Invisibilis enim et incomposita dicta erat, cum adhuc materiae species deesset. Dixit ergo Deus: Congregetur aqua quae sub coelo est; id est in formam redigatur materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. In congregationem unam: vis ipsa formae commendatur nomine unitatis. Hoc est enim vere formari, in unum aliquid redigi; quoniam summe unum est omnis formae principium. Et appareat arida: id est, speciem visibilem accipiat, atque a confusione distinctam. Et bene aqua congregatur, ut appareat arida; id est, cohibetur quod fluitat materiae, ut quod obscurum est illustretur. Et sic factum est: etiam hoc fortasse in rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea quod dicitur: Et congregata est aqua in congregationem unam, et apparuit arida, non superfluo additum videatur, cum iam dictum esset: Et sic factum est; sed ut post rationalem et incorpoream operationem intellegeremus etiam corporalem secutam.

Exponitur Gn 1,10: Vocavit Deus aridam, etc.

Gn 1,10

10. 33. Et vocavit Deus aridam terram, et congregationem aquae mare vocavit 47. Adhuc nobiscum facit illa causa vocabulorum: non enim omnis aqua, mare; aut omne aridum, terra. Ergo quae aqua esset, et quae arida, vocabulis segregandum fuit. Ipsam autem distinctionem atque formationem fuisse vocationem Dei, non absurde adhuc intellegi potest. Et vidit Deus quia bonum est 48. Et hic ipse ordo servatus est: quare huic etiam illa quae iam tractata sunt, conferantur.

Cur dicatur: ferentem semen secundum genus suum.

311
11. 34. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem 49. Postquam facta sunt terra et mare, et vocata et approbata, quod saepe diximus non morarum intervallis accipiendum esse, ne ineffabilem operantis Dei facultatem tarditas aliqua consequatur; non statim, sicut duobus diebus praecedentibus, subicitur: Facta est vespera, et factum est mane dies tertius: sed adiungitur alia operatio: Ut germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et Agnum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in se secundum suam similitudinem 50. Quod de luce illa, et firmamento, et aquis, et arida dictum non est; non enim habet lux successionis propaginem, aut coelum de alio coelo nascitur, aut terra aut mare alia maria et alias terras gignunt, quae sibi succedant. Hic ergo dicendum fuit, ferentem semen secundum genus suum et similitudinem, et cuius semen sit in se secundum suam similitudinem, ubi similitudo nascentium praetereuntis similitudinem servat.

Arborum stirpimque creatio.


11. 35. Haec autem omnia ita supra terram sunt, ut ipsi terrae radicitus cohaereant, et ei continuentur, et rursum quodammodo separentur: propterea huius naturae significationem in ista narratione servatam arbitror; quia et eodem die facta sunt, quo terra apparuit: et tamen iterum dixit Deus, ut terra germinaret; et iterum dictum est: Et sic factum est; deinde secundum superiorem regulam, postquam dictum est; Et sic factum est, subiungitur ipsa exsecutio: Et dedit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus suum; et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen in se secundum suam similitudinem 51. Et iterum dicit: Vidit Deus quia bonum est. Itaque et uno die ista iunguntur, et iteratis Dei verbis distinguuntur ab invicem. Quod de terra et mari proptereaputo non esse factum, quia magis harum rerum est discernenda natura, quae cum oriantur et occidant, seminis successione propagantur. An quia terra et mare simul fieri potuerint, non solum in rationibus creaturae spiritalis, ubi simul omnia facta sunt, sed etiam in ipsa corporali motione; arbores vero et quaeque stirpes nasci non possent, nisi terra in qua germinarent, praecessisset: propterea et repetendum erat iussum Dei, ut facta significarentur distantia, tamen non alio die facienda, propter quod radicibus terrae affiguntur et continuantur? Sed quaeri potest cur istis Deus non imposuerit nomina: an praetermissum est, quia multitudo eorum non sinebat? Verum haec quaestio melius postea considerabitur, cum animadvertemus alia quae non vocavit Deus, sicut vocavit lucem, et coelum, et terram, et mare. Et factum est vespera, et factum est mane dies tertius 52.

Expenditur prior pars versiculi Gn 1,14.

312Gn 1,1412. 36. Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem; et sint in signis et temporibus, et in diebus, et annis; et sint in splendorem in firmamento coeli, ut luceant super terram 53. Quarto die luminaria facta sunt, de quibus dicitur, et sint in diebus: quid sibi ergo volunt tres dies transacti sine luminaribus? aut cur ista erunt in diebus, si etiam sine istis dies esse potuerunt? An quia evidentius productio illa temporis et morarum intervallum motu istorum luminarium distingui ab hominibus potest? An ista dierum et noctium enumeratio ad distinctionem valet inter illam naturam quae facta non est, et eas quae factae sunt: ut mane nominaretur propter earum speciem factarum; vespera vero propter privationem? Quoniam quantum attinet ad illum a quo facta sunt, speciosa atque formosa sunt: quantum autem in ipsis est, possunt deficere, quia de nihilo facta sunt; et in quantum non deficiunt, non est eorum materiae, quae ex nihilo est, sed eius qui summe est, et illa facit esse in genere atque ordine suo.

Quae sint luminaria in firmamento facta.


12. 37. Et dixit Deus, Fiant in firmamento coeli luminaria ut luceant 54; utrum de fixis tantum dictum est sideribus, an etiam de vagis? Sed duo luminaria maius et minus inter vaga sidera numerantur: quomodo ergo in firmamento facta sunt omnia, cum singulos suos vel globos vel circulos vaga singula quaeque possideant? An quoniam in Scripturis et coelos multos legimus et coelum, sicuti in hoc loco cum dicitur firmamentum coelum, intellegendum est omnem istam aetheream machinam dici quae omnia sidera continet; sub quo puri et tranquilli aeris serenitas viget, sub qua item iste aer turbulentus et procellosus agitatur? Ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem 55. Nonne iam Deus diviserat inter lucem et tenebras, et vocaverat lucem diem, et tenebras vocaverat noctem? ex quo apparet eum inter diem et noctem divisisse: quid sibi nunc vult quod dicitur de luminaribus, et dividant inter diem et noctem? An ita nunc fit ista divisio per luminaria, ut hominibus nota sit etiam solis carnalibus oculis ad rerum istarum contemplationem utentibus; ita vero Deus eam fecit ante circuitum luminarium, ut nunc videri nisi a paucis sano spiritu et serena ratione non possit? An inter alium diem et aliam noctem divisit Deus, id est inter speciem quam imprimebat illi informitati, et informitatem quae adhuc formanda restabat; alius vero est iste dies et alia nox, quorum volvente coelo vicissitudo animadvertitur, quae fieri non posset nisi solis ortu et occasu?

Tempora, dies, anni, menses de quibus Gn 1,14.

313Gn 1,1413. 38. Et sint in signis et temporibus, et in diebus, et in annis 56. Videtur mihi hoc quod dixit, in signis, planum fecisse illud quod dixit, et in temporibus; ne aliud acciperentur signa, et aliud tempora. Haec enim nunc dicit tempora, quae intervallorum distinctione aeternitatem incommutabilem supra se manere significant, ut signum, id est quasi vestigium aeternitatis tempus appareat. Item cum adiungit, et in diebus, et in annis, ostendit quae dixerit tempora, ut dies fiant conversione fixorum siderum; anni vero manifesti, cum sol signiferum circulum peragit; obscuriores autem cum id unumquodque vagorum siderum in suis orbibus facit. Non enim dixit: Et mensibus, quia fortasse mensis annus est lunae; sicut duodecim lunae anni, annus est eius sideris quod Graeci vocant, et triginta solis anni annus est eius sideris quod dicitur. Et fortasse ita cum omnia sidera ad idem redierint, annus magnus peragitur, de quo multi multa dixerunt. An in signis dicit, quibus certum iter significatur navigandi: in temporibus autem, velut est vernum tempus, et aestas, et autumnus, et hiems; quia et ista circumactu siderum variantur, suasque vices atque ordinem servant: in diebus autem et in annis, sicut expositum iam est, accipiendum?

Explicatur Gn 1,15.

Gn 1,15

13. 39. Et sint in splendorem in firmamento coeli ut luceant super terram 57. Supra iam dictum erat: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram; cur putamus esse repetitum? An quemadmodum dictum est de stirpibus, ut ferant semen, et sit in eis semen, secundum genus suum et similitudinem; ita hic e contrario dictum est de luminaribus: Fiant et sint, id est fiant et non gignant, sed ipsa sint. Et sic factum est. Ordo ille servatur.

Luna eiusque luminum varietas Gn 1,16.

Gn 1,16

13. 40. Et fecit Deus duo luminaria; luminare maius initium diei, et luminare minus initium noctis, et stellas 58. Quid dicat initium diei, et initium noctis, mox apparebit. Et stellas vero quod addidit, utrum pertineant ad initium noctis annon, ambiguum est. Quidam autem volunt hic significari lunam plenam esse primitus factam, quod plena luna initio noctis assurgit, id est mox post solis occasum. Sed illud absurdum est, ut non a prima, sed a sexta decima vel quinta decima numerandi sumamus exordium. Nec illud moveat, quod perfectum fieri debuerit luminare quod factum est. Omni enim die perfecta est; sed eius perfectio ab hominibus non videtur, nisi cum ex contraria parte soli opposita fuerit. Nam etiam cum illo constituta, quoniam sub illo est, videtur finiri: sed etiam tunc plena est; quia ex alia parte illustratur, nec videri potest ab iis qui subter sunt, id est terram incolunt. Quod non paucis verbis, sed subtilibus dissertationibus et quarumdam figurarum visibilium demonstratione doceri potest.

Apud Deum facere et ponere idem esse.


13. 41. Et posuit illa Deus in firmamento coeli, ut luceant super terram 59. Quomodo dixit: Fiant in firmamento; et quomodo nunc dicit: Fecit Deus luminaria, et posuit in firmamento; quasi extra sint facta, et post ibi posita, cum iam dictum sit ut ibi fierent? An hinc etiam atque etiam significatur, non ita Deum fecisse ut homines solent, sed ita narratum ut hominibus potuit: scilicet ut apud homines aliud sit, fecit; aliud, posuit: apud Deum autem utrumque idem sit, qui faciendo ponit, et ponendo facit?

Sol in die lunaque in nocte principatum habent.


13. 42. Et praesint diei ac nocti, et dividant inter diem et noctem 60. Hoc est quod dictum erat initium diei, et initium noctis, quod hic exponit dicendo, praesint diei et nocti. Ergo initium illud, principatum intellegere debemus, quia et in die nihil est inter illa quae videntur sole excellentius, et in nocte nihil luna vel stellis. Unde etiam illa ambiguitas iam non moveat, et credamus stellas sic positas, ut ad initium noctis, id est principatum pertineant. Et vidit Deus quia bonum est 61. Idem ordo servatur. Meminerimus sane quod etiam ista Deus non vocaverit, cum dici potuerit. Et vocavit Deus luminaria sidera; quia non omne luminare sidus est.

Explanantur verba Gn 1,19.

Gn 1,19

13. 43. Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus 62. Si dies istos consideres, quos ortus solis occasusque distinguit, non iste quartus, sed fortasse primus est dies; ut eo tempore putemus ortum esse solem, quo factus est, et donec caetera sidera fierent, occidisse. Sed qui intellegit et solem alibi esse, cum apud nos nox est, et noctem alibi esse, cum sol apud nos est, dierum istorum enumerationem sublimius indagabit.

Quae sint reptilia aquae, scl. huius aeris terrae vicinioris Gn 1,20.

314Gn 1,2014. 44. Et dixit Deus, Eiciant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum est 63. Ea quae natantia sunt animalia, reptilia sunt appellata; quia pedibus non ambulant. An quia sunt alia quae sub aqua in terra repunt? An sunt pennata in aquis, sicut pisces qui squamas habent, vel alii qui non habent, sedtamen pennis nituntur? Qui utrum inter volatilia hoc loco numerandi sint, dubitari potest. Nam et ipsa volatilia cur aquis tribuerit, non aeri, nonnulla quaestio est. Non enim has aves tantum hic accipere possumus, quibus aquae familiares sunt, quales sunt mergi, et anates, et quaecumque huiusmodi. Nam si de his tantum dixisset, non praetermitteret alio loco de aliis avibus dicere, inter quas nonnullae usque adeo ab aquis remotae sunt, ut ne bibant quidem. Nisi forte istum aerem terris contiguum, quoniam se humidum etiam serenissimis noctibus rore testatur, aquam vocavit, quia et in nubem cogitur. Nubes autem aqua est, quod omnes sentiunt quibus contingit in montibus inter nubila, vel etiam in campis inter nebulas ambulare. In hoc quippe aere volare aves dicuntur. Nam in illo sublimiore atque puriore, qui vere aer ab omnibus appellatus est, nequeunt: non enim earum pondus tenuitate sua sustinet. In illo autem neque nubes concrescere asseruntur, neque aliquid procellosum existere: quippe ubi ventus adeo nullus est, ut in vertice Olympi montis, qui spatia huius humidi aeris excedere dicitur, quaedam litterae in pulvere solere fieri perhibeantur, et post annum integrae atque illaesae inveniri ab iis qui solemniter memoratum montem ascendebant.

Quid aquarum et firmamenti nomine teneatur.


14. 45. Quapropter non absurde existimari potest firmamentum coeli in divinis Scripturis usque ad haec spatia vocari, ut et ille aer tranquilli simus et sincerissimus ad firmamentum pertinere credatur. Hoc enim nomine firmamenti, ipsa tranquillitas et magna pars rerum significari potest. Unde etiam illud dici pluribus in Psalmis existimo: Et veritas tua usque ad nubes 64. Nihil est enim firmius et serenius veritate. Nubes autem sub ista sincerissimi aeris regione concrescunt. Quod quamquam figurate dictum accipiatur, ex his tamen rebus sumptum est, quae habent ad haec quamdam similitudinem; ut corporea creatura constantior et purior, quae a summitate coeli usque ad nubes est, veritatis figuram recte habere videatur, id est usque ad aerem caliginosum et procellosum et humidum. Ergo volatilia volantia super terram sub firmamento coeli, convenienter sunt aquis attributa; quia non inconvenienter aer iste aqua nominatur. Hinc etiam intellegi datur de aere nihil dictum esse, quomodo vel quando sit factus, quia iste aer nomine aquarum tenetur, ille autem nomine firmamenti; atque ita nullum elementum praetermissum est.

Quid sibi velit: Congregetur aqua et appareat arida.


14. 46. Sed fortasse quis dicat, Si eo quod dictum est: Congregetur aqua 65, intellegimus aquam esse factam ex illa confusione materiae, hanc autem congregationem mare appellavit Deus; quomodo ibi possumus hunc aerem intellegere factum, quod mare non dicitur, etiam si aqua dici potest? Quamobrem mihi videtur in eo quod dictum est, appareat arida, non solum speciem terrae, sed etiam huius aeris crassioris esse insinuatam. Per hunc enim terra illuminatur, ut perspicua nobis sit. In uno ergo verbo, quo dictum est, appareat, intimata sunt omnia sine quibus apparere non posset; id est et species eius, et nudatio ab aquis, et aeris superfusio, per quem in ea lumen a superiore mundi parte transmittitur. An potius in eo quod scriptum est: Congregetur aqua, species huius aeris commendatur, quia cum iste aer condensatur, hanc aquam videtur efficere? Coactionem itaque in densitatem, congregationem aquae fortasse appellavit, utmare fieret; ut id quod non congregatum, id est non spissatum superfertur, aqua sit, quae aves volantes possit sustinere, utrique nomini accommodata, ut vocari possit et aqua subtilior, et aer crassior. Sed quando iste factus sit cur non dicit? An forte verum est, quod quidam volunt, humidis exhalationibus maris et terrae has auras effici ita crassiores aere illo superiore ac liquido, ut gestandis volatibus avium sint accommodatae; ita porro teneriores iis aquis, quibus corpus abluitur, ut earum comparatione siccae atque aeriae sentiantur?Et quia de terra et mari iam dictum erat, quid opus erat dicere de exhalationibus eorum, id est aquis avium, cum illum aerem purissimum et tranquillissimum firmamento attributum intellexeris.

Cur liber Genesi taceat quomodo fontes et flumina facta sint.

14. 47. Nam neque de fontibus et fluminibus dictum est quomodo facta sint. Qui enim scrupulosius ista quaerunt et disserunt, aethereo superlapsu de mari dulcem invisibiliter dicunt extrahi vaporem, his videlicet ascensionibus quas nullo modo sentire possumus: inde conglobari nubes; atque ita terram imbribus madefactam antris occultioribus instillare atque insudare tantum, quantum coactum et per diversos tramites lapsum erumpat in fontes, sive parvos, sive gignendis fluminibus idoneos. Cuius rei documenta esse volunt, quod marinarum aquarum decoctarum vapor sinuato cooperculo exceptus, humorem dulcem gustantibus exhibet. Et omnibus fere manifestum est diminutos fontes inopiam sentire pluviarum. Attestatur et divina historia, cum Elias tempore ariditatis imbrem posceret: iussit enim, cum ipse oraret, ut Eliseus ad mare attenderet; unde cum videret oriri perparvam nubeculam, pluviam Regi sollicito adesse nuntiavit, qua mox etiam fugiens irrigatus est. Et David dicit: Domine, qui advocas aquam maris, et effundis eam super faciem terrae 66. Quapropter mari nominato, de aliis aquis superfluo diceret, sive istis roriferis, quae tenuitate auras volantibus avibus praebent, sive fontium ac fluminum; si et illae exhalationibus fiunt, et istae reciprocis imbribus, quos terra sorbet, emanant.

De iisdem verbis versiculi 20.

315
15. 48. Eiciant aquae reptilia animarum vivarum 67. Cur additum est vivarum? An possunt esse animae, nisi vivant? An istam manifestiorem vitam commendare voluit, quae inest animalibus sentientibus, quoniam stirpes ea carent? Et volatilia volantia super terram sub firmamento coeli 68. Si volatilia non volant in illo purissimo aere, ubi nulla nubila oriuntur, hinc manifestum est ad firmamentum eum pertinere; quia sub firmamento coeli dictum est volatilia volare super terram. Et sic factum est 69. Ordo ille servatur. Ideoque subiungitur sicut in caeteris, excepta luce, quae prior facta est.

Cur verbo volatile pennatum additum sit.


15. 49. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae eiecerunt aquae secundum genus eorum, et omne volatile pennatum secundum genus suum 70. Meminerimus sane secundum suum genus, de iis creaturis dici, quae seminali propagine reparantur: nam de herbis iam hoc, et de arboribus dictum est. Et omne volatile pennatum. Cur additum est pennatum? An potest esse volatile quod pennas non habeat? sed si potest, numquid hoc genus fecit Deus; quandoquidem non invenitur ubi sit factum? an omnino potest quidquam volare sine pennis? Nam et vespertiliones, et locustae, et muscae, et si quid huiusmodi est quod plumis careat, pennis non caret. Sed pennatum additum est, ne solas aves intellegeremus; quoniam pisces pennati sunt, et super terram volant infra aquas: ideo non dictum est, aves; sed, volantia generaliter et volatile pennatum. Et vidit Deus quia bonum est 71. Et hic sicut in caeteris locis intellegendum.

De benedictione Dei ad fecunditatem secundum (@Gn 1,22.


15. 50. Et benedixit ea, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram 72. Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quae in successione prolis apparet, ut ea benedictione, quia infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. Sed cum etiam stirpes nascendo teneant similitudinem praetereuntium, cur eas non benedixit? An quia sensu carent, qui rationi vicinus est? Non enim vacat fortasse, quod secunda persona utitur Deus in benedicendo, ut haec animantia compellet quodammodo tamquam audientia dicendo: Crescite, et multiplicamini, et implete aquas maris; nec tamen in eadem persona usque ad finem benedictionis invenitur: sequitur enim: Et volatilia multiplicentur super terram; non dixit: Multiplicamini super terram. Nisi forte hoc ipso significatur sensum animantium non adeo vicinum esse rationi, ut perfecte possit accipere compellantem, sicut quae intellegunt, atque uti ratione possunt.

Verbis mane et vespera significari materiam formatam atque informem.


15. 51. Et factum est sic 73. Hic plane quivis tardus iam evigilare debet, ut intellegat quales isti dies enumerentur. Cum enim certos seminum numeros Deus animantibus dederit, servantes miram certa ordinatione constantiam, ut certo dierum numero, pro suo quaeque genere, et concepta utero gerant, et edita ova calefaciant; cuius naturae institutio Dei sapientia conservatur, quae tendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 74: quomodo uno die potuerunt et concipere, et utero gravescere, et parta vaporare atque nutrire, et implere aquas maris, et multiplicari super terram? Ita enim subiungitur: Et sic factum est 75; ante vesperae adventum. Sed nimirum cum dicit: Facta est vespera; materiam informem commemorat: cum autem dicit: Factum est mane; speciem, quae ipsa operatione impressa est materiae: ita enim post operationem transactum diem concludit. Non tamen dixit Deus, Fiat vespera, vel, fiat mane: commemoratio est enim rerum factarum brevissima, significatis per vesperam et mane materia et specie, quae utique Deum fecisse iam dictum erat: cum ipsum defectum tamen, id est cum de specie ad materiam et ad nihilum tenditur, si hoc noctis nomine recte insinuatum putamus, non dixerit factum, sed tantum ordinatum a Deo, cum ait superius: DivisitDeus inter lucem et tenebras: ut vesperae vocabulo significetur informis materia, quae quamvis ex nihilo facta est, est tamen et habet capacitatem specierum atque formarum. Accipi etiam potest tenebrarum nomine ipsum omnino nihilum, quod non fecit Deus, et unde fecit quaecumque facere pro sua ineffabili bonitate dignatus est, cum sit omnipotens, qui etiam de nihilo tanta fecit.

Explanatur versiculus 23.


15. 52. Et facta est vespera, et factum est mane dies quintus 76. Hic postquam dixit: Et sic factum est, non subdidit sicuti solet exsecutionem, quasi iterum facta sint; iam enim superius dictum erat. Nec ea benedictione, quae ad gignendam prolem pertinet, aliqua nova natura fabricabatur; sed quae facta erant per successionem, conservabantur. Et ideo nec illud dictum est, Et vidit Deus quia bonum est: iam enim res ipsa placuerat, quae tantum servanda erat in fetibus. Nihil hic itaque repetitum est, nisi quod ait: Et factum est sic; statimque subiectum de vespera et mane: quibus nominatis, transacta opera de informi materia et specie quae imponitur, significari dictum est. Nisi forte aliquid melius atque sublimius occurrit quaerentibus.

Bestiae, quadrupedia serpentesque quo differant.


15. 53. Et dixit Deus, Eiciat terra animam vivam secundum suum genus; quadrupedum, et serpentium, et bestiarum terrae secundum genus, et pecora secundum genus. Et factum est sic 77. Cum dictum fuerit animam, cur additum sit vivam; et quid sit secundum genus; et de solita conclusione qua dicitur, et factum est sic, sicut superius tractatum est, consideranda et accipienda sunt. Cum autem in latina lingua nomine bestiarum omne irrationale animal generaliter significetur; hic tamen distinguendae sunt species, ut quadrupedes accipiamus omnia iumenta; serpentes, omnia repentia; bestias vel feras, omnia quadrupedia indomita; pecora vero, quadrupedia quae non operando adiuvant, sed dant aliquem fructum pascentibus.

Tractatus versiculus 25.


Aug - de Genesi 306