Aug - de Genesi 1000


1000

LIBER SEPTIMUS

De anima tractatio suscipitur.

1001
1. 1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et flavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam viventem 1. Haec verba Scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposueramus, et de ipso homine facto, maximeque de eius corpore, quantum satis duximus, quod secundum Scripturas visum est, disseruimus. Sed quia de anima humana non parva quaestio est, ad hunc eam librum differendam putavimus, nescientes quantum nos Dominus adiuturas esset recte loqui cupidos; illud tamen scientes, nisi quantum ipse adiuvaret, recte non esse locuturos. Recte est autem veraciter atque congruenter, nihil audacter refellendo, nihil temere affirmando, dum adhuc dubium est, verum falsumne sit, sive fidei, sive scientiae christianae; quod autem doceri potest vel rerum ratione apertissima, vel Scripturarum auctoritate certissima, sine cunctatione asserendo.

Quid sibi velit illud (@Gn 2,7@): Deus flavit, vel sufflavit, etc.


1. 2. Ac primum illud videamus, quod scriptum est: Flavit, vel: Sufflavit in faciem eius flatum vitae 2. Nonnulli enim codices habent: Spiravit, vel: Inspiravit in faciem eius. Sed cum Graeci habeant , non dubitatur flavit vel sufflavit esse dicendum. Quaerebamus autem in superiori sermone de manibus Dei, cum homo de limo formatus cogitaretur: quid ergonunc dicendum est in eo quod scriptum est: Sufflavit Deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisve sufflavit?


1. 3. Verumtamen hoc verbo Scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adiuvat.

Animam non esse eiusdem naturae cum Deo.

1002
2. 3. Nam cum quidam ex hoc verbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia Dei, id est, eiusdem naturae cuius ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de seipso eicit in flatu; hinc potius admonendi sumus, hanc inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. Nos enim credimus Dei naturam atque substantiam, quae in Trinitate creditur a multis, intellegitur a paucis, omnino esse incommutabilem. Porro autem animae naturam vel in deterius vel in melius commutari posse, quis ambigit? Ac per hoc sacrilega opinio est, eam et Deum credere unius esse substantiae. Quid enim hoc modo aliud quam et ile commutabilis creditor? Credendum itaque est, et intellegendum, neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a Deo tamquam rem quam fecerit, non tamquam naturae cuius est ipse, sive genuerit, sive quoquo modo protulerit.

Animam nec Dei substantiae partem nec nostrum esse flatum.

1003
3. 4. Et quomodo, inquiunt, scriptum est: Sufflavit in faciem eius, et factus est homo in animam vivam; si non anima Dei pars est, vel Dei omnino substantia? Imo vero ex hoc verbo satis apparet ita non esse. Cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subiacentem sibi naturam corporis movet, et de illa, non de seipsa flatum facit. Nisi isti forte tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus. fieri etiam flatum, cum voluntate sufflamus. Quod si etiam non ex hoc, qui forinsecus adiacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura qua constat, sufflando aliquid eiceremus, non eadem natura est corporis et animae; quod et ipsi utique consentiunt. Quapropter etiam sic aliud est animae substantia, quae corpus regit et movet; aliud flatus, quem regendo vel movendo facit de corpore sibi subdito, non de seipsa cui corpus est subditum. Cum itaque longe quidem incomparabili modo, sed tamen anima regat subditum corpus, et Deus subditam creaturam, cur non potius intellegatur de subiecta sibi creatura fecisse Deus animam in eo quod sufflasse dictus est; quandoquidem ipsa anima, quamvis corpori suo non ita dominetur, ut Deus universitati quam condidit, tamen eius motu, non de sua substantia flatum facit?

Qua condicione dici possit animam flatum Dei esse.


3. 5. Possemus quidem dicere nec ipsum Dei flatum esse animam hominis, sed Deum sufflando fecisse animam in homine: sed ne putentur meliora quae fecit verbo, quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est verbum quam flatus; nihil est interim secundum supradictam rationem, cur animam ipsam Dei flatum dicere dubitemus, dum intellegatur non esse Dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere; quod autem flatum facere, hoc animam facere. Cui sententiae congruit quod per Isaiam dicit Deus: Spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci 3; nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere, sequentia docent. Cum enim dixisset: Omnem flatum ego feci; Et propter peccatum, inquit, pusillum quid contristavi eum, et percussi eum 4. Quid ergo dicit flatum, nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? Quid igitur est: Omnem flatum ego feci, nisi: Omnem animam ego feci?

Anima non de substantia Dei, nec de corpore mundi.

1004
4. 6. Si ergo Deum diceremus tamquam corporei mundi huius animam, cui mundus ipse esset tamquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam hominis, nisi corpoream, de isto aere subiacente sibi ex corpore suo: non tamen quod dedisset sufflando, de seipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subiecto aere corporis sui, sicut anima de huiusmodi re similiter adiacente, hoc est de corpore, non de seipsa flatum facit. Nunc vero quia non tantummodo mundi corpus Deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam sive corporalem sive spiritalem; nec de seipso, nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando.

Anima quaeritur utrum ex nihilo an ex aliqua re.

1005
5. 7. Utrum autem ex eo quod omnino non erat, id est ex nihilo; an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritaliter erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. Si enim Deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creavit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requievisse credimus, quae inchoavit faceret, ut quidquid deinde faceret, ex his faceret; non video quemadmodum intellegamus, adhuc eum ex nihilo animas facere. An dicendum est, eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse illum diem occultum, ac si hoc potius credi oportet, spiritalem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est coelum et terram; atque in illis iam exstantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum naturarum, non ipsas naturas: alioquin si iam ibi creatae essent sicut erant futurae, non adhuc essent futurae? Quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura, et tunc esse coepit, cum eam Deus sufflando fecit, atque indidit homini.

Quaeritur num Dei flatus, ex nihilo factus, sit hominis anima.


5. 8. Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc utrum eam naturam, quae anima dicitur, et antea non erat, ex nihilo creaverit, tamquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo; sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum Deus flare voluit, idemque hominis anima factus sit: an vero iam erat aliquid spiritale, quamvis hoc quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus Dei quae natura esset animae; sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam Deus eam de limo terrae vel pulvere formasset. Non enim caro humana erat pulvis aut limus; sed tamen aliquid erat unde illa fieret, quae nondum erat.

Quaeritur num ut corporis ita et animae praecesserit materies quaedam.

1006
6. 9. Num ergo credibile est, in primis illis sex dierum operibus Deum condidisse, non solum futuri corporis humani causalem rationem, verum etiam materiem de qua fieret, id est terram, de cuius limo vel pulvere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret, non etiam quamdam pro suo genere materiam, de qua fieret? Si enim quiddam incommutabile esset anima, nullo modo eius quasi materiam quaerere deberemus: nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim vitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem virtutibus veritatisque doctrina, sed in sua iam natura qua est anima; sicut etiam caro in sua natura qua iam caro est, et salute decoratur, et morbis vulneribusque foedatur. Sed sicut haec, excepto quod iam caro est in qua natura vel proficit ut pulchra, vel deficit ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quae anima dicitur, cuius vel pulchritudo virtus, vel deformitas vitium est, habere aliquam materiam pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima; sicut terra de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamvis non erat caro.


6. 10. Sed enim terra implebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens universo totum suum, ut etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam, specie tamen sua mundi fabricam molemque compleret, secundum quam dicitur mundus coelum et terra.

Dici non posse qualis fuisset illa materies.

1007
7. 10. At vero illa spiritalis materies, si fuit ulla unde anima fieret, vel si est ulla unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? Vivit, an non? Si vivit, quid agit? quid confert universitatis effectibus? Beatamne vitam gerit, an miseram, an neutram? Vivificat aliquid? an ab hoc etiam opere vacat, et in quodam secreto universitatis otiosa requiescit, sine vigili sensu motuque vitali? Si enim nulla prorsus adhuc vita erat, quomodo esset vitae futurae quaedam incorporea nec viva materies? Aut falsum est, aut nimis latet. Si autem iam vivebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? Quod si tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est; irrationalis ergo vita materies erat animae rationalis, id est humanae? Quid ergo inter illam pecorisque distabat? An rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? Si enim videmus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione, et tamen eam rationalem iam dicimus; cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae iam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?

Vitam beatam illam materiem esse non potuisse.

1008
8. 11. Nam si iam beata erat vita, de qua facta est hominis anima; deterius ergo facta est: et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. Nam materies aliqua cum formatur, praesertim a Deo, in melius sine dubitatione formatur. Sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a Deo vitae defluxio anima humana posset intellegi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere vitam, dum anima facta est animans carnem, et eius sensibus velut nuntiis utens, atque in seipsa se vivere sentiens sua voluntate, intellectu, memoria. Si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni Deus inspiraret, tamquam sufflando animam faciens, idemque beatum est; nullo modo movetur, aut mutatur, aut amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit.

Illam materiem esse non posse irrationalem quamdam animam.


9. 11. Non est enim corpus, ut tamquam exhalando minuatur.

9. 12. Si autem anima irrationalis, materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur etiam ipsa irrationalis unde fiat; quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. An illa de materie corporali? Cur non ergo et ista? Nisi forte quod velut gradatim fieri conceditur, compendio posse Deum facere quisquam negabit. Proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae irrationalis, et anima irrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. Quod neminem unquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit.

Animarum translatio exploditur.

1009
9. 13. Deinde cavendum est ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur (quod veritati fideique catholicae omnino contrarium est), si concesserimus irrationalem animam veluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. Sic enim fiet, ut si haec in melius commutata, erit hominis; illa quoque in deterius commutata, sit pecoris. De quo ludibrio quorumdam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt, nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. Et credo ita esse, velut si quisquam etiam de Scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis 5: aut ubi item legitur: Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi 6. Neque enim non omnes haeretici Scripturas catholicas legunt; nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non recte intellegentes, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserunt. Sed quoquo modo se habeat vel non habeat opinio philosophorum de revolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non convenit credere animas pecorum in homines, aut hominum in pecora transmigrare.

Ex morum similitudine non effici ut hominis anima in pecus transeat.

1010
10. 14. Fieri sane homines vitae genere pecoribus similes, et ipsae res humanae clamant, et Scriptura testatur. Unde est illud quod commemoravi: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est eis 7: sed in hac vita utique, non post mortem. Proinde vel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat: Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi 8; quales cavendos Dominus significat, ubi dicit eos indutos vestitu ovium, intus autem esse lupos rapaces: vel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est leo et draco 9.

Exploditur philosophorum ratiocinatio pro animarum translatione.


10. 15. Quid enim afferunt argumenti philosophi qui putant hominum animas in pecora, vel pecorum in homines post mortem posse transferri? Hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, velut avaros in formicas, rapaces in milvos, saevos ac superbos in leones, sectatores immundae voluptatis in sues: et si qua similia. Haec quippe asserunt, nec attendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. Nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus vel etiam ovibus fiunt similiores quam hominibus. Cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt, et quae aliquantulum caeteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano, longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt: nunquam erunt hominum animae istae, si ea quae similiora sunt trahunt. Si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit illa vera opinio; quandoquidem nihil aliud afferunt, quo etiamsi non vera, saltem verisimilis habeatur? Unde proclivius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac vita potius intellegi voluisse, quadam perversitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri, ac sic quodammodo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto, eos a cupiditatum pravitate revocarent.

Ficticiae quarumdam animarum transmigrationes.

1011
11. 16. Nam illa quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint, aut falsa narrantur, aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. Si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse quod non fuit, aut egisse quod non egit; quid mirum si quodam Dei iusto occultoque iudicio, sinuntur daemones in cordibus etiam vigilantium tale aliquid posse?

Manichaeorum deterior quam philosophorum opinio.


11. 17. Manichaei autem qui se christianos vel putant, vel putari volunt, in hac opinione translationis vel revolutionis animarum eo sunt illis Gentium philosophis, vel si qui alii vani homines hoc putant, deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a Dei natura discernunt, isti autem cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam Dei substantiam, atque id omnino quod Deus est, non trepidant eam tam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu vermiculi genus, ubi eam non esse commixtam, vel quo revolvi non posse mirabili opinentur insania. Qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde versantes, necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et provolvantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et veraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem Deum; tota eorum mille formis fabula repente dilabitur, quam in suis vanis ac sacrilegis mentibus, nonnisi de Dei turpissima mutabilitate finxerunt.


11. 18. Non est igitur materies animae humanae, anima irrationalis.

Animam non esse ex corporeo elemento.

1012
12. 18. Quid est ergo, unde anima flatu Dei facta est? An corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? Nullo modo: hinc enim potius caro facta est. Nam quid aliud est limus quam terra humida? Nec humore solo anima facta credenda est, quasi caro de terra et anima de aqua. Nimis enim absurdum est, inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et volucris.

Nec ex aere esse animam.


12. 19. Ergo fortassis ex aere? Huic enim elemento etiam flatus competit; sed noster, non Dei. Unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tamquam unius maximi animantis Deum crederemus, ut ita eam flaverit de aere corporis sui, sicut flat nostra de sui. Cum vero Deum esse constet supra omne mundi corpus, et supra omnem spiritum quem creavit, incomparabili omnino distantia; quomodo id recte dici potest? An forte quanto magis Deus universae suae creaturae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? Sed cum anima non sit corporea, quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est, inque mundi elementis etiam aer iste numeretur; nec si de puri illius coelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. Omne quippe corpus in omne corpus posse mutari, non defuerunt qui assererent. Corpus autem aliquod sive terrenum sive coeleste, converti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides habet.

Medicorum sententiae quaedam de hominis corpore.

1013
13. 20. Deinde si non est contemnendum quod medici non tantum dicunt, verum etiam probare se affirmant, quamvis omnis caro terrenam soliditatem in promptu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod et pulmonibus continetur, et a corde per venas, quas arterias vocant, diffunditur; et ignis non solum fervidam qualitatem, cuius sedes in iecore est, verum etiam luculentam, quam velut eliquari ac subvolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tamquam in coelum corporis nostri; unde et radii emicant oculorum, et de cuius medio velut centro quodam, non solum ad oculos, sed etiam ad sensus caeteros tenues fistulae deducuntur, ad aures scilicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum, atque gustandum; ipsumque tangendi sensum qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi per medullam cervicis, et eam quae continetur ossibus, quibus dorsi spina conseritur, ut inde se tenuissimi quidam rivuli, qui tangendi sensum faciunt, per cuncta membra diffundant.

Animam nequaquam ex corporeis elementis esse.

1014
14. 20. Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium non latet, ipsa vero usque adeo aliud quiddam sit, ut cum vult intellegere, vel divina, vel Deum, vel omnino etiam seipsam, suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertat, eamque ad hoc negotium, non tantum nullo adiumento, verum etiam nonnullo impedimento esse sentiens, se in obtutum mentis attollat; quomodo ex eo genere aliquid est, cum eiusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adiuvatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos; habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat.

Animam haudquaquam corpus esse.

1015
15. 21. Quapropter non est quidem humanae animae natura, nec de terra, nec de aqua, nec de aere, nec de igne quolibet; sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est, humidam quamdam terram, quae in carnis versa est qualitatem, per subtiliorem naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem. Nullus enim sine his duobus vel sensus in corpore est, vel ab anima spontaneus corporis motus. Sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita prius est sentire quam movere. Anima ergo quoniam res est incorporea, corpus quod incorporeo vicinum est, sicuti est ignis, vel potius lux et aer, primitus agit, et per haec caetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra, unde carnis corpulentia solidatur, quae magis sunt ad patiendum subdita, quam praedita ad faciendum.

Cur dictum sit: Factus est homo in animam vivam.

1016
16. 22. Non mihi ergo videtur dictum: Factus est homo in animam vivam 10, nisi quia sentire coepit in corpore; quod est animatae viventisque carnis certissimum indicium. Nam moventur et arbusta, non tantum vi extrinsecus impellente, veluti cum ventis agitantur, sed illo motu quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque arboris pertinet, quo ducitur succus in radicem, vertiturque in ea quibus constat herbae natura vel ligni: nihil enim horum sine interno motu. Sed iste motus non est spontaneus, qualis ille qui sensui copulatur ad corporis administrationem, sicut in omni animalium genere, quam vocat Scriptura animam vivam 11. Nam et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora, nec ungues capillosque producerent. Sed si hoc solum esset in nobis sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam vivam.

Cur Deus dicitur in faciem hominis insufflasse.

1017
17. 23. Proinde quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem collocata est, atque in facie sunt ipsa velut organa sentiendi, excepto tangendi sensu qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriori parte cerebri ostenditur habere viam suam, quae retrorsus per verticem atque cervicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt: ideo scriptum arbitror, quod in faciem Deus sufflaverit homini flatum vitae, cum factus est in animam vivam 12. Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur; quia et ista ducit, illa sequitur, et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.

De tribus cerebri ventriculis.

1018
18. 24. Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine intervallis temporum nullus est, agere autem intervalla temporum spontaneo motu nisi per adiutorium memoriae non valemus; ideo tres tamquam ventriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad cervicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam vigere demonstrant, ne cum sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus. Haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo affectae morbo vel vitio, cum defecissent officia vel sentiendi, vel movendi membra, vel motus corporis reminiscendi, satis quid valerent singulae declararum, eisque adhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. Sed anima in istis tamquam in organis agit; nihil horum est ipsa: sed vivificat et regit omnia, et per haec corpori consulit, et huic vitae, in qua factus est homo in animam vivam.

Animae praestantia supra omnia corporea.

1019
19. 25. Unde ergo sit ipsa, id est, de qua velut materie Deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. Sicut enim Deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. Per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora, magisque habent faciendi praestantiam, quam patiendi corpulentiam sicut humor et terra, tamquam per ea quae spiritui similiora sunt, corpus administrat. Nuntiat enim aliquid lux corporea: cui autem nuntiat, non hoc est quod illa; et haec est anima cui nuntiat, non illa quae nuntiat. Et cum afflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato eius temperamento impediri offenditur, et haec offensio dolor vocatur. Et aer qui nervis infusus est, paret voluntati ut membra moveat, non autem ipse voluntas est. Et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non ipsa memoria est. Denique dum haec eius tamquam ministeria vitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt, desistentibus nuntiis sentiendi et ministris movendi, tamquam non habens cur adsit, abscedit. Si autemnon ita deficiunt, ut in morte assolet, turbatur eius intentio, tamquam conantis redintegrare labentia, nec valentis. Et in rebus quibus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut si potuerit, medicina succurrat.

Aliud esse animam aliud organa corporis.

1020
20. 26. Namque aliud esse ipsam, aliud haec eius corporalia ministeria, vel vasa, vel organa, vel si quid aptius dici possunt, hinc evidenter elucet, quod plerumque se vehementi cogitationis intentione avertit ab omnibus, ut prae oculis patentibus recteque valentibus multa posita nesciat; et si maior intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, avertens utique imperandi nutum a ministerio motionis qua pedes agebantur: si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non vacet advertere; obliviscitur aliquando et unde veniat, et quo eat, et transit imprudens villam quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud avocata. Quapropter istas corporei coeli corporeas quasdam particulas, id est, lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae vivificantis, eo quod incorporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum Deus de hoc circumfuso et superfuso coelo corpori viventis miscuerit, aut adiunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. Omne quippe corpus in omne corpus mutari posse, credibile est: quodlibet autem corpus mutari posse in animam, credere absurdum est.

Non esse putandum quintum mundi elementum, ex quo facta sit anima.

1021
21. 27. Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putaverunt, quintum quoddam esse corpus unde sint animae, quod nec terra, nec aqua sit, nec aer, nec ignis, sive iste turbulentior atque terrenus, sive ille coelestis purus et lucidus; sed nescio quid aliud quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit 13. Si enim qui hoc sentiunt, hoc dicunt corpus quod et nos, id est, naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine, spatium loci occupantem, neque hoc est anima, neque inde facta credenda est. Quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis dividi vel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inveniri nihilominus novit.

Anima tota se totam novit.


21. 28. Nec ipsa sibi tale aliquid occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando se ut cognoscat inquirit. Cum enim se quaerit, novit quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. Neque enim aliunde se quaerit, quam a seipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit; et omne quod novit tota novit: cum itaque se quaerentem novit, tota se novit, ergo et totam se novit: neque enim aliquid aliud, sed seipsam tota novit. Quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se novit? Neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se: sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit, vel quid futura sit quaerit. Desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus; quia si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se novit quam coelum et terram, quae per sui corporis oculos novit.

De animae vi, qua similitudines corporum memoriter detinet.


21. 29. Omitto dicere quia illud eius quod etiam pecora habere intelleguntur, vel coeli volatilia cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori simile esse deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. At si hoc corpus non est, quia certum est, eas similitudines corporum illic non solum memoriter detineri, verum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari; quanto minus alia qualibet vi sua corpori esse anima similis potest?

Cur anima dicatur "spiritus vitae".


21. 30. Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est, omnem naturam atque substantiam; non quidem admittenda est ista locutio, ne non inveniamus quomodo loquentes, ea quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus: non tamen nimis est de nomine laborandum. Nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quatuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora; sed neque hoc esse quod Deus est. Quid sit autem, non dicitur melius quam anima vel spiritus vitae. Ideo enim additur, vitae, quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. Quamquam et animam eumdem aerem appellaverunt, ut iam non possit inveniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus, nec Deus est, nec vita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec vita sine rationali mente, qualis est in pecoribus; sed vita nunc minor quam Angelorum, et futura quod Angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic vixerit.

Conclusio de animae natura.


21. 31. Unde sit autem, id est, de qua velut materie facta sit, vel de qua perfecta beataque natura defluxerit, vel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur, et quaeritur; illud tamen minime dubitandum est, et si aliquid antea fuit, a Deo factum esse quod fuit, et eam nunc a Deo factam, ut anima viva sit: aut enim nihil fuit, aut hoc quod est non fuit. Sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit iam satis tractavimus.

Quaeritur num ratio causalis animae condita fuerit diebus Geneseos.

1022
22. 32. Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est quomodo possit intellegi quod causalis eius ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus Dei, quando fecit Deus hominem ad imaginem suam, quod nisi secundum animam non recte intellegitur. Verendum est autem, ne cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias quae futurae fuerant, Deum creasse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. Quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam diciDeus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam flando fecerat? Et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat ut formaretur, erat et materies de qua formaretur, id est terra, in qua videri potest illa ratio velut in semine latuisse: animae autem faciendae, id est flatum faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 14 (quod nisi secundum animam recte intellegi non potest), si nulla erat natura ubi conderetur?

An in spiritali natura ratio causalis animae.


22. 33. Si enim haec ratio in Deo erat, non in creatura; nondum ergo erat condita: quomodo ergo dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 15? Si autem iam in creatura erat, hoc est, in iis quae simul omnia creaverat Deus, in qua creatura erat? utrum spiritali, an corporali? Si spiritali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu coelestibus, seu terrestribus? An in ea erat haec vacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut in ipso homine iam propriam ducente vitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur, nisi per concubitum atque conceptum? An et illa natura creaturae spiritalis, in qua latente erat haec ratio, nihil agebat sui operis? Et utquid creata erat? An ut contineret rationem futurae animae humanae, vel futurarum animarum, tamquam in seipsis esse non possent, sed in aliqua creatura propria vita iam vivente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus iam existentibus perfectisque naturis? Parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritalis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam Deus homini inspirandam facit. Neque enim et ex homine fetum vel seminis vel ipsius iam prolis creat et format nisi Deus, per Sapientiam attingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat 16, dum pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 17. Sed nescio quemadmodum possit intellegi, ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritalem, quae in Dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum Deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura quae commemorata non est. Magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae praecedentem rationem facienda.


Aug - de Genesi 1000