Aug - de Genesi 1023

Animae rationem causalem minime in angelica natura insertam esse.

1023
23. 34. An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem Deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam; causam scilicet rationemque praefigens secundum quam eum post illos septem dies faceret; ut videlicet corporis eius causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? Sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae: ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem Angeli, creator vero et animarum et corporum Deus sed corporum ex hominibus, animarum ex Angelis; aut prioris corporis ex terra, et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in iis quae simul omnia creavit; deinceps vero iam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima? Durum est hoc, Angeli aut Angelorum filiam dicere esse animam: sed multo durius, coeli corporei; quanto magis ergo, maris et terrae? Multo minus igitur in aliqua corporali creatura, causalis animae ratio praecondita est, cum faceret Deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret, si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.

Prior coniectura: anima est priusquam in corpus veniat.

1024
24. 35. Illud ergo videamus, utrum forsitan verum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis operibus quae simul omnia creavit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret, cuius corporis in illis simul conditis rebus rationem creasse causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. Nam neque illud quod dictum est, ad imaginem suam, nisi in anima; neque illud quod dictum est, masculum et feminam, nisi in corpore recte intellegimus. Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi; anima vero iam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret.

Anima, si extra corpus erat, an suopte nutu in corpus venit?

1025
25. 36. Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. Si enim iam facta erat anima, et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? Quid ergo fuit causae ut anima innocenter vivens insereretur vitae huius carnis, in qua peccando, ipsum qui eam creavit offenderet; unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? An illud dicendum est, quod ad corpus administrandum voluntate propria fuerit inclinata, in qua vita corporis, quoniam et iuste et inique vivi potest, quod eligeret hoc haberet, vel praemium de iustitia, vel de iniquitate supplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali 18? Illa quippe inclinatio voluntatis ad corpus, nondum est actio vel iustitiae vel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in iudicio Dei, recepturo unoquoque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum 19. Cur ergo non iam et illud credatur, quod Dei nutu ad corpus venerit; ubi si vellet secundum praeceptum eius agere, mercedem acciperet vitae aeternae, atque Angelorum societatis: si autem contemneret, poenas iustissimas lueret, sive laboris diuturni, sive ignis aeterni? An quia hoc ipsum, Deo volenti obtemperasse, iam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse vel boni vel mali?

Anima, si suo nutu corpori inserta, non fuit praescia futuri.

1026
26. 37. Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui, vel iusti, vel iniqui. Nimis quippe incredibile est eam potuisse propria voluntate inclinari ad corporis vitam, si se ita in quibusdam peccaturam praesciret, ut iuste supplicio perpetuo puniretur. Iuste sane Creator laudatur in omnibus qui fecit omnia bona valde. Neque enim ex iis tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit; cum recte laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. Natura quippe hominis ex Deo est, non iniquitas, qua se ipse involvit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret. Cogitandus quippe homo iuste vivens etiam non praescius futurorum, et ibi videndum est, excellentia voluntatis bonae quam non impediatur ad recte vivendum et Deo placendum, quod ignarus futuri vivit ex fide. Huiusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit Dei bonitati. Quisquis autem poenas eam non vult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.

Naturali appetitu ferri animam in corpus.

1027
27. 38. Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest utrum, si noluerit, compellatur. Sed melius creditur hoc naturaliter velle, id est, in ea natura creari ut velit, sicut naturale nobis est velle vivere: male autem vivere iam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam iuste poena consequitur.

Animam de materia spiritali factam congruentius creditur.


27.39. Frustra ergo iam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies. Sicut enim illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis, non tamen et ipsa instituta nisi a Deo, ex quo sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox cantum; quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?

Coniectura altera: animam creatam esse simul cum corpore.

1028
28. 40. Si autem aliquis non vult eam existimare factam, nisi cum formato corpori est inspirata, videat quid respondeat, cum quaeritur unde facta sit. Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse vel facere post illam consummationem operum suorum; et debet intueri quomodo explicet sexto factum hominem ad imaginem Dei (quod nisi secundum animam recte intellegi non potest), id est, in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei quae nondum fuit: aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam; et laborabit inquirendo quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritalis, secundum eas quaestiones quas superius versavimus; manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum, causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat.

Difficultates ex Scriptura de animae origine et creatione.


28. 41. Quam si eo modo devitare voluerit, ut dicat, sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum; videat de muliere quid dicat, quia masculum et feminam, dixit, fecit eos, et benedixit eos 20. Quod si et ipsam eo die factam esse de viri osse responderit, attendat quomodo asserat sexto die facta volatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum Scriptura omne genus volatilium quinto die creatum ex aquis insinuet; item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem Scriptura hoc creaturae genus tertio dici tribuerit. Ipsa etiam verba consideret quid sit: Eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam 21; tamquam illa quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus quae fecit Deus omnia bona valde: quid sit etiam: Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli 22; tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, vel potius nulla ante producta erant. Neque enim dictum est: Et finxit Deus adhuc de terra caeteras bestias agri, et caetera volatilia coeli, quasi quae minus vel terra sexto, vel aqua quinto die produxerit; sed, omnes bestias, inquit, et omnia volatilia. Necnon et illud cogitet, quemadmodum Deus et sex diebus fecerit omnia; primo, ipsum diem; secundo, firmamentum; tertio, speciem maris et terrae, atque ex terra herbam et ligna; quarto, luminaria et sidera; quinto, aquarum animalia; sexto, terrae; et postea dicatur: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri 23: quandoquidem cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem. Quomodo etiam omne viride agri fecerit antequam esset super terram, et fenum omne antequam exoreretur 24. Tunc enim factum cum exortum est, non antequam exoreretur, quis non diceret, nisi Scripturae verba revocarent? Meminerit etiam scriptum esse: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul 25; et videat quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. Curet quoque ostendere quomodo utrumque sit verum, quod contrarium videri potest, et Deum in die septimo ob omnibus operibus suis requievisse, quod Geneseos liber dicit 26, et usque nunc eum operari, quod Dominus dicit 27. Respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata.

Quomodo praesentia futuraque Deus fecerit.


28. 42. His enim omnibus divinae Scripturae testimoniis, quam esse veracem nemo dubitat nisi infidelis aut impius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus Deum ab exordio saeculi primum simul omnia creavisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, verum etiam futura fecit omnipotens, et ab eis factis requievit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium: quia et consummaverat ea propter omnium generum terminationem, et inchoaverat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata requiesceret, propter inchoata usque nunc operaretur. Sed si possunt haec melius intellegi, non solum non resisto, verum etiam faveo.

Conclusio: quae firmiter tenenda quaeque opinabilia melius exquirenda de anima.


28. 43. Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit substantia Dei; et sit incorporea, id est, non sit corpus, sed spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei procedens, sed factus a Deo; nec ita factus ut in eius naturam natura ulla corporis vel irrationalis animae verteretur; ac per hoc, de nihilo: et quod sit immortalis secundum quemdam vitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quamdam vero mutabilitatem, qua potest vel deterior vel melior fieri, non immerito etiam mortalis possit intellegi; quoniam veram immortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: Qui solus habet immortalitatem 28. Caetera quae in hoc libro disceptando locutus sum, ad hoc valeant legenti, ut aut noverit quemadmodum sine affirmandi temeritate quaerenda sint quae non aperte Scriptura loquitur; aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiverit sciam, ut si me potest docere non abnuat, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.

1 - (Gn 2,7).
2 - (Gn 2,7).
3 - Is 57,16 (sec. LXX).
4 - Is 57,17 (sec. LXX).
5 - Ps 48,13. 21.
6 - Ps 73,19.
7 - Ps 48,13.
8 - Ps 73,19.
9 - Cf. Mt 7,15; Ps 90,13.
10 - (Gn 2,7).
11 - (Gn 1,21).
12 - (Gn 2,7).
13 - Cf. CICERONE, Tuscul. 1,10,22. 17,41. 26,65. 27,66.
14 - (Gn 1,26).
15 - (Gn 1,27).
16 - Cf. Sap 7,24-25.
17 - Cf. Sap 8,1.
18 - Cf. Rom 9,11.
19 - Cf. 2 Cor 5,10.
20 - (Gn 1,27-28).
21 - (Gn 2,9).
22 - (Gn 2,19).
23 - (Gn 2,4-5).
24 - Cf. (Gn 2,4-5).
25 - Eccli 18,1.
26 - Cf. (Gn 2,2).
27 - Cf. Io 5,17.
28 - 1 Tim 6,16.


1100

LIBER OCTAVUS

Paradisus in Eden, et proprie et figurate accipiendus.

1101
1. 1. Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxit 1. Non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. Una eorum qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi volunt: alia eorum qui spiritaliter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum accipiunt; alias corporaliter, alias autem spiritaliter. Breviter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. Secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod Dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo, quod utique corpus humanum est, in paradiso corporali collocatus intellegatur: ut quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id quod eum formam futuri dixit esse Apostolus 2, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui vixit certo numero annorum, et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur caeteri homines, etsi non sicut caeteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est; ita et paradisus, in quo eum collocavit Deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet ubi habitaret homo terrenus.

Historia et figura in libris Scripturae.


1. 2. Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est, sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est, sicut in Regnorum libris et huiuscemodi caeteris. Sed quia illic ea dicuntur quae vitae humanae usus notissimus habet, non difficile, imo promptissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significaverint, exsculpatur: hic autem quia ea dicuntur quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi; atque ex illo loco volunt incipere historiam, id est, rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eva convenerunt atque genuerunt. Quasi vero usitatum nobis sit, vel quod tot annos vixerunt, vel quod Enoch translatus est, vel quod et grandaeva et sterilis peperit, et caetera huiusmodi.

Difficultas ex narratione rerum mirabilium et rerum creatarum.


1. 3. Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum. Illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum, quae magnalia nominantur; hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. Quibus respondetur: Sed ideo insolita et ipsa, quia prima. Nam quid tam sine exemplo, et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos; aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? Et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi: nunc vero cum ipsum sic credant a Deo factum, sicut alius nullus factus est; cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc vident silvas fieri?

Quae corporaliter nominata sunt, corporaliter etiam accipienda in primis.


1. 4. Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum Litterarum sequuntur: eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi volunt. Nam qui omnino adversantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus: quamquam et haec in hoc ipso opere nostro, quantum valemus, ita defendamus ad litteram, ut qui non rationabiliter moti, propter animum pervicacem vel hebetem, credere ista detrectant, nullam tamen inveniant rationem unde falsa esse convincant. Verum isti nostri qui fidem habent his divinis Libris, et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque magnum et magno fonte fecundum, cum videant nulla humana opera tot ac tanta vireta silvescere occulto opere Dei; miror quemadmodum credunt ipsum hominem ita factum, quemadmodum nunquam viderunt. Aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain, et Abel, et Seth? An et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? De proximo ergo attendant istam praesumptionem quo tendat, et conentur nobiscum cuncta primitus quae gesta narrantur in expressionem proprietatis accipere. Quis enim eis postea non faveat intellegentibus quid ista etiam figurata significatione commoneant, sive ipsarum spiritalium naturarum vel affectionum, sive rerum etiam futurarum? Sane si nullo modo possent salva fide veritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, corporaliter etiam accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intellegeremus, quam Scripturam sanctam impie culparemus? Porro autem si non solum non impediunt, verum etiam solidius asserunt divini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta; nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie viderit, malit in pristina remanere sententia, si forte illi visa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.

Cur Aug. alias contra Manichaeos allegorice Genesim exposuerit.

1102
2. 5. Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras Veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conversionis meae; cito volens eorum vel confutare deliramenta, vel erigere intentionem ad quaerendam in Litteris quas oderunt, christianam et evangelicam fidem. Et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi, magisque non posse accipi videbantur, aut vix posse aut difficile; ne retardarer, quid figurate significarent ea quae ad litteram non potui invenire, quanta valui brevitate et perspicuitate explicavi, ne vel multa lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere non curarent. Memor tamen quid maxime voluerim nec potuerim, ut non figurate sed proprie primitus cuncta intellegerentur, nec omnino desperans etiam sic posse intellegi, idipsum in prima parte secundi libri ita posui. Sane, inquam, quisquis voluerit omnia quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intellegere quam littera sonat, et potest evitare blasphemias, et omnia congruentia fidei catholicae praedicare; non solum ei non est invidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus teneamus, adiuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur 3: ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad prophetiam pertinent, explicemus; non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios, quibus Dominus revelare dignatur 4. Haec tunc dixi. Nunc autem quia voluit Dominus ut ea diligentius intuens atque considerans, non frustra, quantum opinor, extimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea quae superius voluimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur.

De arborum plantatione in paradiso.

1103
3. 6. Plantavit ergo Deus paradisum in deliciis (hoc est enim in Eden) ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat 5. Sic enim scriptum est, quia sic factum est. Deinde recapitulat, ut hoc ipsum quod breviter posuit, ostendat quemadmodum factum sit; hoc est, quemadmodum paradisum Deus plantaverit, et illic hominem, quem finxerat, constituerit. Sic enim sequitur: Et eiecit adhuc Deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam 6. Non dixit: Et eiecit de terra Deus aliud lignum vel caeterum lignum; sed: Eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam. Iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam, hoc est tertio die: nam sexto die dixerat: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen, quod est super omnem terram; et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam 7. Num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare voluit? Non opinor: sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo: quia tunc scilicet, quod scriptum est, ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi virtutem latenter acceperat, qua virtute fit ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.

Quomodo Deus locutus sit cum crearet rerum rationes causales.


3. 7. Verba ergo Dei sexto die dicentis: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram 8, et caetera, non sonabili vel temporali voce prolata verba sunt, sed sicut in eius Verbo est creandi potentia. Dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis Deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. Futurum enim erat ut homo iam de limo formatus, et flatu eius animatus, et quidquid ex illo humani generis exstitisset, uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa virtute generandi, quam terra iam acceperat. Cuius futuri causales rationes in creatura condens, tamquam iam exstitisset, loquebatur interna atque intima veritate, quam nec oculus vidit, nec auris audivit 9, sed Spiritus eius scribenti utique revelavit.

De ligno vitae.

1104
4. 8. Illud plane quod sequitur: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae dignoscendi bonum et malum 10, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. Dictum est enim de sapientia: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam 11. Verumtamen cum sit Ierusalem aeterna in coelis, etiam in terra civitas qua illa significaretur, condita est; et Sarra et Agar quamvis duo Testamenta significarent 12, erant tamen quaedam etiam mulieres duae; et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos irriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manavit 13, de qua diceretur: Petra autem erat Christus 14. Aliud quam erant illa omnia significaverunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. Et quando a narrante commemorata sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum rerum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio. Erat ergo et lignum vitae, quemadmodum petra Christus: nec sine mysteriis rerum spiritalium corporaliter praesentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere. Erat ei ergo in lignis caeteris alimentum, in illo autem sacramentum; quid significans, nisi sapientiam, de qua sic dictum est: Lignum vitae est amplectentibus eam 15: quemadmodum de Christo diceretur: Petra manans est sitientibus eam? Recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit. Ipse est ovis quae immolatur in Pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. Neque enim ovis illa non erat ovis; plane ovis erat, et occidebatur, et manducabatur 16: et tamen eo vero facto, aliud etiam quiddam figurabatur. Non sicut ille vitulus saginatus, qui minori filio revertente in epulas caesus est 17. Ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatione gestarum. Non enim hoc evangelista, sed Dominus ipse narravit: evangelista vero hoc Dominum narrasse narravit. Proinde ergo quod narravit evangelista, etiam factum est; Dominum scilicet talia locutum fuisse: ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et lapis unctus a Iacob, et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli 18: sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. Illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.


Lignum vitae et rem veram et figuram fuisse.

1105
5. 9. Sic et Sapientia, idem ipse Christus, lignum vitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem 19: creatum est autem, quod eam significaret, lignum vitae etiam in paradiso corporali; quia hoc illa Scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans, et hominem corporaliter factum, et in corpore viventem ibi constitutum esse narravit. Aut si quisquam putat animas, cum a corpore excesserint, locis corporaliter visibilibus contineri, cum sint sine corpore, asserat sententiam suam: non deerunt qui sic faveant, ut illum etiam divitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant, ipsamque animam omnino esse corpoream, propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam 20, pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. Melius est enim dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Illum quippe divitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. Sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua divitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, vix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus nunquam invenitur. Cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio, et multi sermonis indigens tardet: Si corporalibus locis animae continentur, etiam exutae corporibus; potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis; ut aptiore Scripturarum loco, si ulla necessitas flagitaverit, etiam de hac re quid vel quaeramus vel arbitremur, utcumque promamus.

Lignum vitae vere lignum fuisse sed et sapientiam figurasse.


5. 10. Nunc vero, quod sapientia non sit corpus, et ideo nec lignum, nec dubito, nec dubitari a quoquam puto: potuisse autem per lignum, id est, per corpoream creaturam, tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali, ille credendum non existimat, qui vel tam multa in Scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non videt, vel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento vivere non debuisse contendit; cum Apostolus dicat etiam hoc quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una 21. Mirum est autem, et vix ferendum, quemadmodum velint homines paradisum figurate dictum, et nolint etiam figurate factum. Quod si concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismael et Isaac, haec quoque et facta, et tamen etiam figurata; cur non admittant etiam lignum vitae, et vere aliquod lignum fuisse, et tamen sapientiam figurasse, non video.

Cuius modi fuerit cibus quem arbor illa praestaret.


5. 11. Illud quoque addo, quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. Profecto enim licet usitatus panis, aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem Deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio vindicavit 23. An forte credere dubitabimus, per alicuius arboris cibum, cuiusdam altioris significationis gratia, homini Deum praestitisse ne corpus eius vel infirmitate vel aetate in deterius mutaretur, aut in occasum etiam laberetur; qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus vasculis farina et oleum deficientes reficeret, nec deficeret 24? Iam hic de genere contentiosorum quisquam existat, et dicat Deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi vero non vel de pulvere hominem, vel de latere viri mulierem, maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitavit.

Lignum scientiae boni et mali arbor vera et innoxia.

1106
6. 12. Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et malum. Prorsus et hoc lignum erat visibile ac corporale, sicut arbores caeterae. Quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. Mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse illam arborem cibo noxiam; neque enim qui fecerat omnia bona valde 25, in paradiso instituerat aliquid mali: sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. Oportebat autem ut homo sub Domino Deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate; primumque esse et maximum vitium tumoris ad ruinam sua potestate velle uti, cuius vitii nomen est inobedientia. Non esset ergo unde se homo Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi aliquid ei iuberetur. Arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dignoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter obedientiae bonum, et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed quoddam vere lignum accipiendum est; cui non de fructu vel pomo quod inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra vetitum tacto fuerat secutura.

Paradisi flumina vera fuisse.

1107
7. 13. Flumen autem exiit de Eden, quod irrigabat paradisum, et inde divisum est in quatuor partes. Ex his uni nomen est Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilat, ubi est aurum: aurum autem terrae illius bonum, et ibi est carbunculus, et lapis prasinus. Et nomen flumini secundo Geon; hoc est quod circuit totam terram Aethiopiam. Flumen autem tertium Tigris; hoc est quod fluit contra Assyrios. Flumen autem quartum Euphrates 26. De his fluminibus quid amplius satagam confirmare quod vera sint flumina, nec figurate dicta quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa significent, cum et regionibus per quas fluunt notissima sint, et omnibus fere gentibus diffamata? Quinimo ex his, quoniam constat ea prorsus esse (nam duobus eorum nomina vetustas mutavit, sicut Tiberis dicitur fluvius qui prius Albula vocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo vero caetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt), nos admoneri oportet caetera quoque primitus ad proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed res ipsas quae ita narrantur et esse, et aliquid etiam figurare. Non quia non posset parabola locutionis assumere aliquid de re quam non proprie quoque esse constaret, sicut de illo Dominus loquitur, qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones 27: quis enim non sentiat et plane videat esse parabolam, locutionemque illam totam esse figuratam? verum duae civitates quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis demonstrantur. Sed hoc modo acciperemus et quatuor haec flumina, si caetera quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere ulla necessitas cogeret: at nunc cum primitus proprie res ipsas intellegere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem Scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum, res vere gestas prius intellegentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes?

De fonte et decursu fluminum illorum.


7. 14. An eo movebimur, quod de his fluminibus dicitur, aliorum esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos, et ideo non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi flumine dividuntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi, sicut fidelissima Scriptura testatur; sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi iisse sub terras, et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus nota esse perhibentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat? Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt. Exibat ergo flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et irrigabat paradisum, id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant.

Credi posse hominem, in paradiso positum, primo agriculturam sine labore exercuisse.


Aug - de Genesi 1023