Aug - in Ioannis 56

56

TRACTATUS 56: Coepit lavare pedes discipulorum; et venit ad Simonem Petrum (Io 13,6-

(Jn 13,98)

Quotidie pedes lavat nobis qui interpellat pro nobis, et quotidie nos opus habemus ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus.

1. Cum lavaret pedes discipulorum Dominus: Venit ad Simonem Petrum; et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 1 Quis enim non expavesceret lavari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo: tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum inter caeteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur ista verba Evangelii, quia cum dictum esset: Coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus; deinde subiunctum est: Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus iam lavisset, post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum Apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intellegendum est quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait: Domine, tu mihi lavas pedes? Quid est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua.

Christus ad pedes Petri.

2. Sed respondit Iesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est: Si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici assolet: Calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput 2. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem.

3. Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus 3. Hic moveatur fortassis quis, et dicat: Imo si mundus est totus, quid ei opus est vel pedes lavare? Dominus autem noverat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas eius secreta non penetrat. Verumtamen quantum nos erudire et ex lege sua docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid etiam ego de huius quaestionis profunditate, illo adiuvante, respondeam: ac primum ipsam locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. Quis enim non ita rectissime loqui possit: Mundus est totus, praeter pedes? Elegantius autem loquitur si dicit: Mundus est totus, nisi pedes; quod tantumdem valet. Hoc ergo ait Dominus: Non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Totus utique praeter pedes, vel, nisi pedes, quos habet opus lavare.

4. Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hoc necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit 4. Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis 5: et quotidie nos opus habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritalium gressuum dirigamus, in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 6. Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et iustus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 7, id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra.

Ecclesiam suam mundat Christus.



5. Proinde Ecclesia quam mundat Christus lavacro aquae in verbo, non solum in illis est sine macula et ruga 8, qui post lavacrum regenerationis continuo ex huius vitae contagione tolluntur, nec calcant terram ut opus habeant pedes lavare; verum etiam in iis quibus istam misericordiam praebens Dominus, fecit eos de saeculo isto lotis etiam pedibus emigrare. In his autem qui hic demorantur, etiamsi munda sit, quoniam iuste vivunt; opus tamen habent pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt. Propter hoc dicit in Cantico canticorum: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos? 9

Dicit enim hoc cum cogitur ad Christum venire, et terram calcare cum venit. Alia quaestio rursus exoritur. Nonne Christus sursum est? nonne ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris? nonne Apostolus clamat, et dicit: Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram 10? Quomodo ergo ut ad Christum eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis sursum cor habendum sit ad Dominum, ut cum illo esse possimus? Videtis, fratres, hodierni temporis angustias istam coarctare quaestionem. Quod et si vos forte minus videtis, ego utcumque video quantae disputationis indigeat. Unde peto ut eam potius suspendi, quam vel neglegentius vel angustius pertractari, non fraudata, sed dilata exspectatione patiamini. Aderit enim Dominus qui nos debitores facit, ut faciat etiam redditores.

57

TRACTATUS 57: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Io 13,10).

(Jn 13,10)

Quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi, Christe, aperiamus; et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos.

Ecclesia timet inquinare pedes, dum pergit ad Christum.

1. Non immemor mei debiti, iam reddendi tempus agnosco. Donet unde reddam, qui donavit ut debeam. Donavit enim dilectionem, de qua dictum est: Nemini quidquam debentis, nisi ut invicem diligatis 1; donet etiam sermonem, quem video me debere dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad Christum; cum potius iubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae super terram 2. Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est; propter quod et Saulo in terra saevienti dicit: Quid me persequeris? 3

Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes Dominus discipulis lavit, cum iam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intellegendum quod Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa scilicet conversatione vitae huius, contrahit unde dicat: Dimitte nobis debita nostra 4. Ac sic etiam inde mundatur ab eo qui pedes lavit, nec desinit interpellare pro nobis 6. Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? 7 cum vellet ire, et aperire ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat, ille speciosus forma prae filiis hominum 8. Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis, ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi.

2. Sic enim ait: Ego dormio, et cor meum vigilat; vox fratruelis mei pulsat ad ianuam Deinde dicit etiam ipse: Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. Et respondet illa: Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos? 9 O admirabile sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes, veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes? Timet certe, quia per terram venit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic constitutos non deserit. An non ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 10

? An non ipse ait: Videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis 11? Si ascendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic est? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, permanere autem in carne magis necessarium propter vos 12

? In eis hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet per fidem in cordibus hominum 13. In his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi



fiant 14. Tutius enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam eum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque iactantia, in qua utique inquinantur pedes.

3. Ergo, ut apostolus Iacobus dicit: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum 15. Dicit et alius homo Dei: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata 16. Hoc est quod dixi: Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius: Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 17. Fruamur auditu, sine strepitu nobis loquente intrinsecus veritate. Quamquam etiam cum forinsecus insonat per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum iactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quietam in studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et dicat: Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est: Ego dormio, et cor meum vigilat; nisi, ita quiesco ut audiam? Otium meum non impenditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, et cor meum vigilat: vaco, et video quoniam tu es Dominus 18: quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam 19. Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus.

Vox Christi pulsat ad ianuam.

4. Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta 20. Vox ergo eius pulsat ad ianuam, et dicit: Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. Velut si diceret: Tu vacas, et contra me ostium clausum est: tu studes otio paucorum, et abundante iniquitate refrigescit caritas multorum 21. Nox quippe, iniquitas est: ros vero eius et guttae, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non ametur Deus. Caput enim Christi Deus 22. Sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur: nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat: Aperi mihi, de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? quomodo enim audient sine praedicante 23?

5. Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias actionum, eo quod minus idoneos ad haec ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit caritatis. Sed in eis qui iam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet Ecclesia: Exui me tunica mea; quomodo induam eam? 24

Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui iam exuti sunt, rursus vestietur carne Ecclesia: non tamen nunc

quando fervefaciendi sunt frigidi, sed tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difficultatem propter inopiam praedicatorum, et recolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed iam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia: Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus exuta sunt, redire nunc possunt?

Sed ecce surgo, et aperio.

6. Deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos acquirere ac regere, ac sic Christo aperire utcumque possunt, sed in his difficultatibus actionum peccare metuunt: Lavi, inquit, pedes meos; quomodo inquinabo illos? Quisquis enim in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et quis est perfectus? quis est qui non offendit in tanta abundantia iniquitatis, tanto frigore caritatis? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? Quandoquidem lego, et audio: Nolite multi magistri fieri, fratres, quoniam maius iudicium sumitis: in multis enim offendimus

omnes 25

Sed ecce surgo, et aperio. Christe,



lava eos: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non est exstincta caritas nostra: quia et nos dimittimus debitoribus nostris 27. Quando te audimus, exsultant tecum in coelestibus ossa humiliata 28. Sed quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi aperiamus: et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos. Haec vobis hodie satis sint, dilectissimi. Si quid secus quam oportuit dicentes fortassis offendimus, vel laudibus vestris immoderatius quam oportuit elevati sumus; impetrate mundationem pedibus nostris, Deo placentibus orationibus vestris.

58

TRACTATUS 58: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis (Io 13,10-15). Non dedignetur quod fecit Christus facere

(Jn 13,10-15). Non dedignetur quod fecit Christus facere +christianus. Cum ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si iam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus.

1. Iam illa verba Evangelii, ubi Dominus lavans pedes discipulis suis, ait: Qui lotus est semel, non habet necessitatem nisi pedes lavare, sed est mundus totus 1, Dilectioni vestrae, ut Dominus donare dignatus est, exposuimus: nunc quod sequitur videamus. Et vos, inquit, mundi estis, sed non omnes. Hoc quid sit ne quaereremus, ipse Evangelista patefecit, adiungens: Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixi: Non estis mundi omnes 2. Quid hoc apertius? Proinde ad sequentia transeamus.

2. Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua; cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? 3

Nunc est ut beato Petro reddatur illa promissio: dilatus enim fuerat, quando expavescenti, et dicenti: Non lavabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea 4. Ecce est ipsum postea; iam tempus est ut dicatur quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse iam dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam expavescendi, et nisi ipse vehementer terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed Angelorum, et Dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum suorum: huius ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens: Scies autem postea; quid sit quod fecit, docere nunc incipit.

Nobis servire utile est veritati.

3. Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim 5. Bene dicitis, quia verum dicitis; sum quippe quod dicitis. Homini praeceptum est: Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui 6. Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus: nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non illi: nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur. Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subiacere illi utile est celsitudini, nobis servire utile est veritati. Quod se Dominum dicit, non illi vitium est, sed nobis beneficium. Cuiusdam saecularis auctoris verba laudantur, quia dixit: Cum omnis arrogantia odiosa est, tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima 7: et tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur: Dicerem, inquit, perfectam, si ita iudicarem; nec in veritate crimen arrogantiae pertimescerem 8. Si igitur ille homo eloquentissimus in veritate arrogantiam non timeret, quomodo arrogantiam ipsa veritas timet? Dicat se Dominum qui Dominus est, dicat verum qui veritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus

Paulus, non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Dei Filii servus et apostolus; non veritas, sed particeps veritatis; ait libere et constanter: Et si voluero gloriari, non ero insipiens; veritatem enim dico 9. Neque enim in seipso, sed in ipsa veritate quae superior est ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur: quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur 10. Itane non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator sapientiae; et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam qui dixit: In Domino laudabitur anima mea 11; et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, in qua laudatur anima servi? Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Ideo bene dicitis, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. Quomodo ergo negaret veritas, quod dicunt discipuli veritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa unde didicerunt? Quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo lux occultat quod videns indicat?

Faciamus invicem humiles quod humiliter fecit excelsus.

4. Si ergo, inquit, ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos ita faciatis 12. Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit te Magister tuus et Dominus tuus, lavans pedes tuos. Didicimus, fratres, humilitatem ab Excelso; faciamus invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus. Magna est haec commendatio humilitatis: et faciunt sibi hoc invicem fratres, etiam opere ipso visibili, cum se invicem hospitio recipiunt; est enim apud plerosque consuetudo huius humilitatis, usque ad factum quo cernatur expressa. Unde Apostolus cum viduam bene meritam commendaret: Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lavit 13.

Et apud sanctos ubicumque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum trium virorum: Benedicite, sancti et humiles corde, Domino 14. Multo autem est melius, et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit Christus, facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si iam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus.

5. Sed excepto isto morali intellectu, ita nos huius dominici facti altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes iam lotorum atque mundorum discipulorum, significaverit Dominus propter humanos quibus in terra versamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in apprehensione iustitiae, sciamus nos sine peccato non esse: quod subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 15. Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens: Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, ita et vos faciatis! Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Imo vero id etiam nos esse admonitos in huius dominici operis altitudine noverimus, ut confessi invicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat pro nobis 16. Audiamus Apostolum Iacobum hoc ipsum evidentissime praecipientem et dicentem: Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis 17. Quia et ad hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui ullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro nostris orare debemus? Et si dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus; quanto magis dimittere nobis debemus invicem, qui sine peccato hic vivere non

valemus? Quid enim videtur in hac altitudine sacramenti Dominus significare, cum dicit: Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis; nisi quod apertissime dicit Apostolus: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos 18? Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium caritatis et humilitatis adhibere: illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum, et in Christo; ut quod aliis etiam dimittimus, hoc est in terra solvimus, solvatur in coelo.

59

TRACTATUS 59: Qui me accipit, accipit eum qui me misit (Io 13,16-20).

(Jn 13,16-20)

Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit adtendat.

Magister humilitatis et verbo et exemplo.

1. Audivimus in sancto Evangelio loquentem Dominum atque dicentem: Amen, amen dico vobis; non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis si feceritis ea 1. Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes, magister humilitatis et verbo et exemplo: sed poterimus ea quae sunt operosius disserenda ipso adiuvante disserere, si non in eis quae manifesta sunt immoremur. Cum ergo haec Dominus praemisisset, adiunxit: Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat panem mecum, levabit super me calcaneum suum 2. Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum est de quo loquatur; Iudas ille traditor eius attingitur. Ergo ipsum non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto sermone secernit. Quod ergo dico, inquit: Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus vobis dico: est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstravit, qui efficere beatos potest? Non est, inquit, traditor Iudas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est 3

?

An et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius; non autem ad beatitudinem, de qua modo ait: Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit: scit enim quos ad societatem beatitudinis huius elegerit. Non est ex eis iste qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum: illi vitam, ille poenam. Qui enim manducat indigne ait Apostolus, iudicium sibi manducat 4. Amodo, inquit, dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum 5; id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est: Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum.

2. Deinde sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis; qui accipit si quem misero, me accipit;

qui autem me accipit, accipit eum qui me misit 6. Tantumne distare intellegi voluit inter eum quem mittit et seipsum, quantum inter seipsum et Patrem Deum? Hoc si isto modo acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, Arianorum more faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica verba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non ascendunt ad vitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt: Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamvis dixerit: Qui accipit si quem misero, me accipit; tantum et Filius distat a Patre, quamvis dixerit: Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Sed si hoc dicis, oblitus es, haeretice, gradus tuos. Si enim tanto intervallo propter haec Domini verba Filium a Patre, quantum apostolum distinguis a Filio, ubi positurus es Spiritum Sanctum? Exciditne tibi, eum vos ponere solere post Filium? Erit ergo ipse inter apostolum et Filium; et multo amplius distabit Filius ab apostolo quam Pater a Filio. An forte, ut inter Filium et apostolum, atque inter Patrem et Filium maneat paribus intervallis ista distinctio, aequalis erit Spiritus sanctus Filio? Sed nec hoc vultis. Ubi ergo eum posituri estis, si quanta Filium Patri, tanta apostolum Filio discretione supponitis? Cohibete itaque vestrae praesumptionis audaciam; et in his verbis nolite quaerere quantam Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum Filium audite potius dicentem: Ego et Pater unum sumus 7.

Ubi veritas vobis inter Genitorem et Unigenitum nullam distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus vestros Christus elisit, ubi scalas vestras petra confregit.

Unius naturae sunt Pater et Filius.

3. Sed haereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica verba: Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim voluerimus intellegere ideo dictum: Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater et Filius; consequens videbitur ex eorumdem verborum regula, qua dictum est: Qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Posset quidem non inconvenienter et hoc intellegi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultavit ad currendam viam 8: Verbum enim caro factum est 9, hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset videri: Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem: Qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas; sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem; si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. Ea quae sequuntur in Evangelio, non sunt temporis brevitate coarctanda. Et ideo sermo iste, carissimi, velut ovium sanctarum cibus, si sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter ruminetur.

60

TRACTATUS 60: Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu (Io 13,21).

(Jn 13,21)

Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas; an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero! nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis.

1. Non parva, fratres, ex Evangelio beati Ioannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me 1. Hincne turbatus est Iesus, non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat: Unus ex vobis tradet me? Numquidnam illi hoc tunc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens: Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum 2? Nonne etiam iam superius dixerat: Et vos mundi estis, sed non omnes? Ubi Evangelista subiunxit: Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum 3: quem iam et ante significaverat dicens: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? 4 Quid est ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An quia eum iam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse traditor iam fuerat exiturus, ut Iudaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cuius fuerat praecognitus animus? Tale quippe hoc est quod Iesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod ait: Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc 5. Sicut ergo tunc eius anima turbata est hora propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Iuda atque venturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu.

In eo turbatur nostra infirmitas.

2. Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam 6. Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero: nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae 7, transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit: nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens.

Turbetur animus christianus, non miseria, sed misericordia.



3. Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi 8; et Dominus novit cogitationes

hominum, quoniam vanae sunt 9. Turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia: timeat ne pereant homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat acquiri homines Christo, laetetur cum acquiruntur homines Christo: timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant eas iustis de causis animi christiani, nec philosophorum Stoicorum, vel quorumcumque similium consentiatur errori: qui profecto quemadmodum vanitatem existimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem; ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum, desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum.

4. Sed dicit aliquis: Numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari? Ubi est enim quod ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi et esse cum Christo 10; si illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit? Facile est quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam laetitiam perturbationem vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia morte imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum nomina velle mutare? Verum nos sacris Litteris accommodemus auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adiuvante solvamus: nec quoniam scriptum est: Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu, dicamus cum laetitia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse convincat ubi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem 11. Tale aliquid etiam hic intellegendum est, quando suo traditore iam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo redituro: Iesus turbatus est spiritu.

5. Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est: ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, peiore desperationis morte sorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis eius exspectare et sperare debemus, cuius nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Iudam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum; ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum 12, ut hoc intellegatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse iudicavit, in seipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit.


Aug - in Ioannis 56