Aug - in Ioannis 14

14

TRACTATUS 14: Illum oportet crescere, me autem minui (Io 3,29-36).

(Jn 3,29-36)

Natus est Christus cum iam inciperent crescere dies, natus est Iohannes quando coeperunt minui dies. Adtestata est ipsa creatura verbis Iohannis dicentis: Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra.

1. Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Iesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Iesus Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et salvator Iesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Ioannes vero excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Ioanne enim dictum est: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 1. Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent caetera ut luceant.

Qui vult gaudere de se, tristis erit.

2. Confessus est ergo Ioannes, sicut audistis, quia cum discipulos multos faceret Iesus, et perferretur ad eum veluti ut instigaretur; quasi invido enim narraverunt: Ecce ille facit plures discipulos quam tu: ille confessus est quid esset, et inde meruit ad ipsum pertinere, quia non est ausus se dicere quod est ille. Hoc ergo dixit Ioannes: Non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo. Ergo Christus dat, homo accipit. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Ego non sum Christus, sed quia missus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi 2. Non sibi gaudium fecit de se. Qui enim vult gaudere de se, tristis erit: qui autem de Deo vult gaudere, semper gaudebit; quia Deus sempiternus est. Vis habere gaudium sempiternum? Inhaere illi qui sempiternus est. Talem se dixit Ioannes. Propter vocem sponsi gaudet amicus sponsi, ait, non propter vocem suam: et stat, et audit eum. Si ergo cadit, non audit eum: de illo enim quodam qui cecidit, dictum est: Et in veritate non stetit 3; de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia eius quam accepit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Ioannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem lumen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 4. Si ergo omnem hominem, et ipsum Ioannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit maior Ioanne in natis mulierum 5, unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambae enim generationes Domini inusitatae sunt, et divina et humana: divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de caeteris Ioannes, sed tamen maioris gratiae, ita ut in natis mulierum nemo exsurgeret maior illo, tantam testificationem tribuit Domino nostro Iesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit iam

multa Caritas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intellegendum. Sed quoniam dicit ipse Ioannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de coelo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de coelo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est.

3. Hoc ergo sequitur, et dicit Ioannes: Hoc ergo gaudium meum impletum est 6. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne et quod accepi amittam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intellegat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quaerat, et non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis: Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit. De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint ipsi inexcusabiles. Quare inexcusabiles? Quia cognoscentes Deum; non dixit, quia non cognoverunt; cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 7. Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos fecerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se non habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingratis. Noluit esse hoc Ioannes, gratus esse voluit:

confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait: Hoc ergo gaudium meum impletum est.

4. Illum oportet crescere, me autem minui 8. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Iesus? quomodo crescit Deus? Perfectus non crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Iesus autem Deus quomodo crescit? Si ad aetatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in praesepi iacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiae de matre suxit: quia crevit ergo Iesus aetate carnis, ideo forte dictum est: Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc? Ioannes et Iesus, quod ad carnem pertinet, coaevi erant: sex menses inter se habebant 9, pariter creverant; et si diutius ante mortem Dominus noster Iesus Christus vellet hic esse, et ipsum Ioannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant: quare ergo: Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quia iam et Dominus triginta annorum erat 10: numquid iuvenis, si iam triginta annorum sit, adhuc crescit? Iam ab ipsa aetate vergere incipiunt homines, et declinare ad graviorem aetatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret: Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret: Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt aetatem; magis illud invenit lectio quam aspectio.

Crescat in te Deus.

5. Quid ergo est: Illum oportet crescere, me autem minui? Magnum hoc sacramentum! intellegat Caritas vestra. Antequam veniret Dominus Iesus, homines gloriabantur de se: venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis: miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, illum oportet dare, me

autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intellegat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 11

Intellegat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est eius, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Haec testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis significaverunt Christus et Ioannes. Nam Ioannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est: Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum iam inciperent crescere dies, natus est Ioannes quando coeperunt minui dies. Adtestata est ipsa creatura et ipsae passiones verbis Ioannis dicentis: Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur 12. In te vis gloriari? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim male crescit, iuste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intellegis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intellegebas heri modicum, intellegis hodie amplius, intelleges cras multo amplius: lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicuius oculi ex pristina caecitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere: lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo, et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidat, et in gloriam Dei surgat.

6. Et distincte iam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est 13; Christus est: Qui autem est de terra, de terra est, et de terra loquitur; Ioannes est. Et hoc est totum, Ioannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Ioanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter aestimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homo. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas 14; assumat mentem humanam, convertat ad lucem suam: incipit iam dicere, quod Apostolus dicit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 15; et: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus 16. Hoc est: Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Ioannes, quod ad Ioannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur: si quid divinum audisti a Ioanne, illuminantis est, non recipientis.

Cor tuum adtende. Quando concipis verbum...

7. Qui de coelo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium eius nemo accipit 17. De coelo venit, supra omnes est, Dominus noster Iesus Christus: de quo superius dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo 18. Est autem super omnes; et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et quod

audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intellegendum, vel lingua ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum hic deficiat omnis coniectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre 19; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 20. Nos loquimur verba volantia et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus, fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est? Hebraea, an graeca, an latina? ibi necessariae linguae, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo iam verbum est; nondum processit, sed iam natum est in corde, et manet ut procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latinam quaeris; si Graecus est, verba graeca meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum conceptum: illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguam non quaereret, et genus locutionis non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde habes, et apud te est, et ipsa conceptio spiritalis est (nam sicut anima tua spiritus est; ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis): sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde: Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum De Filius sit, Filius autem locutus est nobis, non verbum suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit, dixit Ioannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum pervenit dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet quo pulset, habet a quo quaerat, habet a quo petat, habet a quo accipiat.

8. Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium eius nemo accipit. Si nemo, utquid venit? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus praeparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo: horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur: Qui autem accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est 21? Certe ergo non nemo, si tu ipse dicis: Qui accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Ioannes interrogatus, et diceret: Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc praecognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam aeternam; et novit iam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit nosse per Spiritum suum, dedit et Ioanni. Attendebat ergo Ioannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in infidelitate sua, ait: Testimonium eius qui venit de coelo, nemo accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum quibus dicetur: Ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 22. Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem; et quod nondum

locis separatum est, separavit intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium et infidelium: attendit infideles, et ait: Qui de coelo venit, supra omnes est: et quod vidit et audivit, hoc testatur; et testimonium eius nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait: Qui accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est? Quia nemo hominum potest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab eo qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium eius, et invenis: Qui enim accepit testimonium eius, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de coelo venit et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intellegis Deum, nondum accepisti testimonium eius: accipe, et signas, praesumenter intellegis, definienter agnoscis quia Deus verax est.

Pax unitatis in Trinitate.

9. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur 23. Ipse est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Iunge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus: et de ambobus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est caritas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhaeret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est 24; quanto magis Filius aequalis adhaerens Patri simul cum illo unus Deus est? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quae habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino 25. Si caritas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est caritas inter Patrem et Filium? Maior utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter caritatem, et multorum fratrum anima una propter caritatem; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt? Si duo dii sunt, non est ibi summa caritas. Si enim hic tanta caritas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sentiat fides non ficta. Prorsus quantum excellat caritas illa, hinc intellegite. Multae animae sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multae animae, possunt in hominibus, quia non est tanta coniunctio: ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas caritatis tanta, ut maior esse non possit.

10. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur 26. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Ioannem nonne Deus misit? An non ipse dixit: Missus sum ante eum 27, et: Qui me misit baptizare in aqua 28: et de illo dictum est: Ecce mitto angelum meum ante te, et praeparabit viam tuam 29? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta 30? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adiungat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum 31. Quid est hoc: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem: Secundum mensuram donationis Christi 32. Hominibus ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alii fides in eodem Spiritu, alii prophetia, alii

diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes

interpretantur? 33 Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste: mensura est, divisio quaedam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur, et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat: sic sunt etiam diversa dona fidelium, tamquam membris ad mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit.

Pater mittens Filium, se alterum misit.

11. Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius 34. Adiecit: Omnia dedit in manu eius, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit: Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Ioannem? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu eius. Pater diligit Filium: sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu eius. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad aequalitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non esset in forma Dei esse aequalem Deo 35. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit.

12. Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid maius est quam Filius, videntes carnem et non intellegentes divinitatem, dixerunt ei: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 36. Tamquam dicerent: Iam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te: gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo maior esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Iesus parvos magna quaerentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Posset hic Philippus respondere: Cognovimus te; sed numquid diximus tibi: Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quaerimus. Subiecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem 37. Si ergo aequalis Patri missus est, non eum aestimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus maiestatem indutam carne, non oppressam carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, fieres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum: videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanos, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritaliter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe? Qui me vidit, vidit et Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed maiestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Iudaei qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret: non enim deseruit Patrem quando venit ad carnem.

13. Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. Non dixit, ira Dei venit ad eum; sed, ira Dei manet super eum 38. Omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam. Si enim peccavit primus homo, et audivit: Morte morieris 39; factus est mortalis ille, et coepimus nasci mortales; cum ira Dei nati sumus.

Venit inde Filius non habens peccatum, et indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manet super eum. Quae ira Dei? De qua dicit Apostolus: Fuimus et nos natura filii irae sicut et caeteri 40. Omnes ergo filii irae; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum pro te mortalem, ut illum capias immortalem: quando enim ceperis eius immortalitatem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris: mortuus est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus vicit mortem, ne mors vinceret hominem.

15

TRACTATUS 15: Iesus fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem (Io 4,1-42).

(Jn 4,1-42)

Iam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Iesus, non enim frustra fatigatur virtus Dei. Invenimus fortem Iesum, et invenimus infirmum Iesum. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua.

1. Non rude est auribus Caritas vestrae, evangelistam Ioannem velut aquilam volare altius, caliginemque terrae transcendere, et lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim iam ex Evangelio eius per ministerium nostrum Domino adiuvante tractata sunt: ex ordine autem sequitur haec lectio, quae hodie recitata est. Ea quae dicturus sum Domino donante multi sic audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Iesus ad puteum Iacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem, reficientes languentem.

2. Dominus enim haec cum audisset, cognovisse Pharisaeos quod plures discipulos faceret quam Ioannes, et plures baptizaret (quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius), reliquit Iudaeam terram, et abiit iterum in Galilaeam 1. Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisaeos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari; magis non relinqueret Iudaeam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et praesens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris praebebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quaerentium in malum animam suam; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus praecessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret.

Iesus adhuc baptizat.

3. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit: Baptizabat Iesus plures quam Ioannes; et posteaquam dictum est: Baptizabat, subiectum est: Quamquam Iesus non baptizabat, sed discipuli eius. Quid ergo? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est: Quamquam Iesus non baptizabat, sed discipuli eius? An utrumque verum est, quia et Iesus baptizabat, et non baptizabat? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adiutorium maiestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo dictum est ab eodem Ioanne, per Ioannis Baptistae personam dicentis: Hic est qui baptizat 2. Ergo Iesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Iesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem magistrum.

4. Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam etiam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis

imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum: Sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi 3. Mundans eam. Unde? Lavacro aquae in verbo. Quid est baptismus Christi? Lavacrum aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus: tolle verbum, non est baptismus.

5. Iam ergo his praeiactis, per quae venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, iuxta praedium quod dedit Iacob filio suo Ioseph. Erat autem ibi fons Iacob 4. Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat.

6. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Hora erat quasi sexta 5. Iam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Iesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. Fatigatur tamen Iesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et iuxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut diceret: Pulsate, et aperietur vobis 6. Tibi fatigatus est ab itinere Iesus. Invenimus fortem Iesum, et invenimus infirmum Iesum; fortem et infirmum Iesum: fortem, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 7. Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset: infirmitas Christi fecit ut quod erat non periret. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua.

Iter ipsius est caro pro nobis adsumpta.

7. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tamquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit: Quoties volui, inquit ad Ierusalem, congregare filios tuos sub alas, tamquam gallina pullos suos, et noluisti? 8

Videtis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non sequantur, filios non videas, matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibus membris demissa et abiecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non videas, matrem tamen intellegas. Sic ergo infirmus Iesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis assumeret? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere quid est aliud, quam fatigatus in Carne? Infirmus in carne Iesus: sed noli tu infirmari; in illius infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus 9.

Illius infirmitas nostra est fortitudo.

8. Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma futuri 10, praebuit nobis magnum indicium sacramenti; imo Deus in illo praebuit. Nam et dormiens meruit accipere uxorem, et de costa eius facta est ei uxor 11: quoniam de Christo in cruce dormiente futura erat Ecclesia de latere eius, de latere scilicet dormientis; quia et de latere in cruce pendentis lancea percusso sacramenta Ecclesiae profluxerunt 12. Sed quare hoc dicere volui, fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere homini unde faceret feminam, et magis videtur quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior, et magis de carne infirmitas fieri debuit quam de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit carnem unde faceret mulierem; sed detraxit os, et detracto osse formata est mulier, et in locum ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere, poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem detrahere. Quid igitur significavit? Facta est mulier in costa tamquam fortis: factus est Adam in carne tamquam infirmus. Christus est et Ecclesia, illius infirmitas nostra est fortitudo.

9. Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta. Computa in Evangelio tamquam unam horam, unam aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad David; quartam a David usque ad transmigrationem Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae usque ad baptismum Ioannis: inde sexta agitur. Quid miraris? Venit Iesus, et humiliando se venit ad puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit. Hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum, quia ad profunditatem huius habitationis nostrae. Unde dicitur in Psalmis: De profundis clamavi ad te, Domine 13.

Sedit, ut dixi, quia humiliatus est.

Ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae.

10. Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non iam iustificatae, sed iam iustificandae; nam hoc agit sermo. Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria haurire aquam 14. Samaritani ad Iudaeorum gentem non pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas terras incolerent. Longum est originem Samaritanorum retexere, ne nos multa teneant, et necessaria non loquamur: sufficit ergo ut Samaritanos inter alienigenas deputemus. Et ne hoc audacius me arbitremini dixisse quam verius, audite ipsum Dominum Iesum, quid dixerit de illo Samaritano, uno de decem leprosis quos mundaverat, qui solus rediit ut gratias ageret: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? non erat alius qui daret gloriam Deo, nisi alienigena iste? 15

Pertinet ad imaginem rei, quod ab alienigenis venit ista mulier, quae typum gerebat Ecclesiae: ventura enim erat Ecclesia de Gentibus, alienigena a genere Iudaeorum. Audiamus ergo in illa nos, et in illa agnoscamus nos, et in illa gratias Deo agamus pro nobis. Illa enim figura erat, non veritas; quia et ipsa praemisit figuram, et facta est veritas. Nam credidit in eum, qui de illa figuram nobis praetendebat. Venit ergo haurire aquam. Simpliciter venerat haurire aquam, sicut solent vel viri vel feminae.

11. Dicit ei Iesus: Da mihi bibere. Discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis 16. Videtis alienigenas: omnino vasculis eorum Iudaei non utebantur. Et quia ferebat secum mulier vasculum unde aquam hauriret, eo mirata est, quia Iudaeus petebat ab ea bibere, quod non solebant facere

Iudaei. Ille autem qui bibere quaerebat, fidem ipsius mulieris sitiebat.

Donum Dei est Spiritus Sanctus.

12. Denique audi quis petat bibere. Respondit Iesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam 17.

Petit bibere, et promittit bibere. Eget quasi accepturus, et affluit tamquam satiaturus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spiritus sanctus. Sed adhuc mulieri tecte loquitur, et paulatim intrat in cor. Fortassis iam docet. Quid enim ista hortatione suavius et benignius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan peteres, et daret tibi aquam vivam: huc usque suspendit. Viva aqua dicitur vulgo illa quae de fonte exit. Illa enim quae colligitur de pluvia in lacunas aut cisternas, aqua viva non dicitur. Et si de fonte manaverit, et in loco aliquo collecta steterit, nec ad se illud unde manabat admiserit, sed interrupto meatu. tamquam a fontis tramite separata fuerit; non dicitur aqua viva: sed illa aqua viva dicitur, quae manans excipitur. Talis aqua erat in illo fonte. Quid ergo promittebat quod petebat?

13. Tamen mulier suspensa ait: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est 18. Videte quomodo intellexerit aquam vivam, aquam scilicet quae erat in illo fonte. Tu mihi vis dare aquam vivam, et ego fero unde hauriam, et tu non fers. Aqua viva hic est, quomodo mihi daturus es? Aliud intellegens et carnaliter sapiens quodammodo pulsat, ut aperiat magister quod clausum est. Pulsabat ignorantia, non studio; adhuc miseranda, non dum instruenda.

14. Dicit aliquid evidentius Dominus de illa aqua viva. Dixerat enim mulier: Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et pecora eius: De hac aqua viva dare mihi non potes, quoniam hauritorium non habes: forte alium fontem promittis? Patre nostro melior potes esse, qui hunc puteum fodit, et ipse cum suis usus est eo? Dominus ergo dicat quid dixerit aquam vivam. Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 19.

Apertius locutus est Dominus: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Qui biberit de aqua ista, non sitiet in aeternum. Quid evidentius, quia non aquam visibilem, sed invisibilem promittebat? quid evidentius, quia non carnaliter, sed spiritaliter loquebatur?

15. Adhuc tamen illa mulier carnem sapit: delectata est non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino. Quod quidem fiet, sed in resurrectione mortuorum. Iam hoc volebat illa. Dederat enim Deus aliquando servo suo Eliae, ut per quadraginta dies nec esuriret, nec sitiret 20. Qui hoc potuit dare per quadraginta dies, non potuit dare semper? Suspirabat tamen illa, nolens indigere, nolens laborare. Assidue venire ad illum fontem, onerari pondere, quo indigentia suppleretur; et finito quod hauserat, rursus redire cogebatur: et quotidianus ei fuit iste labor; quia indigentia illa reficiebatur, non exstinguebatur. Delectata ergo tali munere, rogat ut ei aquam vivam daret 21.

16. Verumtamen non praetereamus, quoniam Dominus spiritale aliquid promittebat. Quid est: Qui biberit de aqua hac, sitiet iterum? Et verum est secundum hanc aquam; et verum est secundum quod significabat illa aqua. Etenim aqua in puteo, voluptas saeculi est in profunditate tenebrosa: hinc eam hauriunt homines hydria cupiditatum. Cupiditatem quippe proni submittunt, ut ad voluptatem haustam de profundo perveniant; et fruuntur voluptate, praecedente et praemissa cupiditate. Nam qui non praemiserit cupiditatem, pervenire non potest ad voluptatem. Pone ergo hydriam, cupiditatem; et aquam de profundo, voluptatem: cum pervenerit quisque ad voluptatem saeculi huius, cibus est, potus est, lavacrum est, spectaculum est, concubitus est; numquid non iterum sitiet? Ergo de hac aqua qui biberit, iterum, inquit, sitiet: si autem acceperit a me aquam, non sitiet in aeternum. Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae 22. De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa de qua dictum est:

Apud te est fons vitae? Nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae 23

?

17. Promittebat ergo saginam quamdam et satietatem Spiritus sancti: et illa nondum intellegebat; et non intellegens, quid respondebat? Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire 24. Ad laborem indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. Utinam audiret: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam 25. Hoc enim ei dicebat Iesus, ut iam non laboraret, sed illa nondum intellegebat.

18. Denique volens ut intellegeret, dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum et veni huc 26.

Quid est: Voca virum tuum? Per virum suum ei volebat aquam illam dare? An quia non intellegebat, per virum suum eam volebat docere? Forte quomodo ait Apostolus de mulieribus: Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent 27? Sed ibi dicitur, domi viros suos interrogent, ubi non est Iesus qui doceat: denique dicitur mulieribus quas prohibebat Apostolus loqui in Ecclesia. Cum vero ipse Dominus aderat, et praesens praesenti loquebatur? quid opus erat ut per virum eius ei loqueretur? Numquid per virum suum loquebatur Mariae sedenti ad pedes suos, et excipienti verbum suum, quando Martha circa multum ministerium etiam de sororis suae felicitate occupatissima murmurabat 28? Ergo, fratres mei, audiamus et intellegamus quod ait Dominus: Voca virum tuum, mulieri. Forte enim et animae nostrae dicit: Voca virum tuum. Quaeramus et de viro animae. Cur iam non ipse Iesus vir animae verus est? Adsit intellectus, quoniam quod dicturi sumus, vix capitur nisi ab intentis: adsit ergo intellectus ut capiatur, et ipse intellectus erit fortasse vir animae.

19. Videns ergo Iesus quia mulier non intellegebat, et volens eam intellegere: Voca, inquit, virum tuum. Ideo enim nescis quod dico, quia intellectus tuus non adest: loquor ego secundum spiritum, tu audis secundum carnem. Quae loquor, nec ad voluptatem aurium pertinent, nec ad oculos, nec ad olfactum, nec ad gustum, nec ad tactum; mente sola capiuntur, intellectu solo hauriuntur: ille intellectus non tibi adest, quomodo capis quod dico? Voca virum tuum, praesenta intellectum tuum. Quid tibi est enim animam habere? Non est magnum, nam et pecus habet. Unde tu melior? Quia intellectum habes, quod pecus non habet. Quid est ergo: Voca virum tuum? Non me capis, non me intellegis: de dono Dei tibi loquor, tu autem carnem cogitas; secundum carnem sitire non vis, ego spiritum alloquor: absens est intellectus tuus: Voca virum tuum. Noli esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 29. Ergo, fratres mei, animam habere, et intellectum non habere, hoc est, non adhibere, nec secundum eum vivere, bestialis est vita. Est enim in nobis quiddam bestiale quo in carne vivimus, sed intellectu regendum est. Motus enim animae secundum carnem se moventis, et in delicias carnales immoderate diffluere cupientis, regit desuper intellectus. Qui debet dici vir? qui regit, an qui regitur? Procul dubio cum ordinata vita est, intellectus animam regit, ad ipsam animam pertinens. Non enim aliquid aliud est quam anima, sed aliquid animae est intellectus: quomodo non aliquid aliud quam caro est oculus, sed aliquid carnis est oculus. Cum autem carnis aliquid sit oculus, solus tamen luce perfruitur: caetera autem membra carnalia luce perfundi possunt, lucem sentire non possunt; solus ea oculus et

perfunditur et perfruitur. Sic in anima nostra quiddam est quod intellectus vocatur. Hoc ipsum animae quod intellectus et mens dicitur, illuminatur luce superiore. Iam superior illa lux, qua mens humana illuminatur, Deus est; Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 30. Talis lux Christus erat, talis lux cum muliere loquebatur: et illa intellectu non aderat, qui illa luce illuminaretur, nec tantum perfunderetur, verum etiam frueretur. Ergo Dominus tamquam diceret: Illustrare volo, et non adest quem; Voca, inquit, virum tuum: adhibe intellectum per quem docearis, quo regaris. Ergo constitue animam excepto intellectu tamquam feminam: intellectum autem habere, tamquam virum. Sed iste vir non bene regit feminam suam, nisi cum a superiore regitur. Caput enim mulieris vir, caput autem viri Christus 31. Loquebatur caput viri cum femina, et non aderat vir. Et tamquam diceret Dominus: Adhibe caput tuum ut ille suscipiat caput suum: ergo voca virum tuum, et veni huc; id est, adesto, praesens esto: velut enim absens es, dum non intellegis praesentis vocem veritatis; praesens esto, sed noli sola; cum viro tuo adesto.

20. Et adhuc illa nondum advocato illo viro, non intellegit, adhuc carnem sapit; absens est enim vir: Non habeo, inquit, virum. Et Dominus sequitur, et mysteria loquitur. Intellegas revera istam mulierem non habuisse tunc virum; sed coutebatur nescio quo non legitimo viro, adultero magis quam viro. Et Dominus ei: Bene dixisti: Quia non habeo virum. Unde ergo tu dixisti: Voca virum tuum? Et audi quia bene novit Dominus eam non habere virum: Dicit ei, etc. Ne forte putaret mulier ideo dixisse Dominum: Bene dixisti: Quia non habeo virum, quod hoc a muliere didicerit, non quod ipse istud divinitate cognoverit, audi aliquid quod non dixisti: Quinque enim viros habuisti, et iste quem habes, non est vir tuus, hoc vere dixisti 32.

21. Iterum cogit de istis quinque viris subtilius aliquid perscrutari. Multi quippe intellexerunt, non quidem absurde, nec usquequaque improbabiliter, quinque viros mulieris huius, quinque libros Moysi. Utebantur enim eis Samaritani, et sub eadem Lege erant: nam inde illis et circumcisio inerat. Sed quoniam angustat nos quod sequitur: Et nunc quem habes, non est vir tuus; videtur mihi facilius nos posse accipere quinque viros priores animae, quinque sensus corporis esse. Quando enim quisque nascitur, antequam uti possit mente atque ratione, non regitur nisi sensibus carnis. Anima in puero parvulo, quod auditur, quod videtur, quod olet, quod sapit, quod tactu sentitur, hoc appetit aut fugit. Appetit quidquid mulcet, fugit quidquid offendit hos quinque sensus. Hos enim quinque sensus mulcet voluptas, offendit dolor. Secundum hos quinque sensus, tamquam quinque viros, prius vivit anima; quia istis regitur. Quare autem viri dicti sunt? Quia legitimi. A Deo quippe facti, et a Deo donati animae. Infirma est adhuc quae istis quinque sensibus regitur, et sub istis quinque viris agit: at ubi venerit ad annos exserendae rationis, si eam susceperit optima disciplina et doctrina sapientiae; quinque illis viris ad regendum non succedit, nisi vir verus legitimus et illis melior, et qui melius regat, et qui ad aeternitatem regat, ad aeternitatem excolat, ad aeternitatem instruat. Nam isti quinque sensus non ad aeternitatem nos regunt, sed ad ista temporalia vel appetenda vel fugienda. Ubi vero intellectus sapientia imbutus regere coeperit animam, scit iam non solum fugere foveam, et ambulare in aequali quod oculi ostendunt animae infirmae: nec tantum canoras voces suaviter audire, dissonasque repellere; vel blandis odoribus delectari, putoresque respuere; aut dulcedine capi, et amaritudine offendi; aut lenibus mulceri, et asperis laedi. Ista enim omnia infirmae animae sunt necessaria. Quid ergo regiminis adhibetur per illum intellectum? Non alba et nigra discreturus est, sed iusta et iniusta, bona et mala, utilia et inutilia, castitatem et impudicitiam, hanc ut amet, istam ut vitet; caritatem et odium, in hac ut sit, in illo ut non sit.

22. Hic vir quinque illis viris in ista muliere non successerat. Ubi enim non succedit ille, error dominatur. Nam cum coeperit anima capax esse rationis, aut a sapiente mente regitur, aut ab errore: sed error non regit, sed perdit. Post istos ergo quinque sensus mulier illa adhuc

errabat, et error eam ventilabat. Error autem iste non erat legitimus vir, sed adulter: ideo ei Dominus, ait: Bene dixisti: Quia non habeo virum. Quinque enim viros habuisti: quinque te sensus carnis primo rexerunt; venisti ad aetatem utendae rationis, nec ad sapientiam pervenisti, sed in errorem incidisti. Ergo post illos quinque viros, iste quem habes, non est tuus vir. Et quid erat, si vir non erat, nisi adulter? Voca itaque non adulterum, sed virum tuum; ut intellectu me capias, non errore de me aliquid falsum sentias. Adhuc enim errabat mulier, quae aquam illam cogitabat; cum iam Dominus de Spiritu sancto loqueretur. Quare errabat, nisi quia adulterum, non virum habebat? Tolle ergo hinc istum adulterum qui te corrumpit, et vade, voca virum tuum. Voca, et veni, ut intellegas me.

23. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu 33. Coepit venire vir, nondum plene venit. Prophetam Dominum putabat. Erat quidem et propheta: nam de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua 34. Item de illo dictum est ad Moysen: Prophetam eis suscitabo de fratribus eorum, similem tui 35. Similem scilicet ad formam carnis, non ad eminentiam maiestatis. Ergo invenimus Dominum Iesum dictum prophetam. Proinde iam non multum errat mulier ista. Video, inquit, quia propheta es tu. Incipit vocare virum, adulterum excludere: Video quia propheta es tu. Et incipit quaerere quod illam solet movere. Contentio quippe fuerat inter Samaritanos et Iudaeos, quia Iudaei in templo a Salomone fabricato adorabant Deum; Samaritani longe inde positi, non in eo adorabant. Ideo Iudaei meliores se esse iactabant, quia in templo adorabat Deum. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis: quia dicebant eis: Quomodo vos iactatis, et ideo vos meliores nobis esse perhibetis, quia templum habetis quod nos non habemus? Numquid patres nostri qui Deo placuerunt in illo templo adoraverunt? nonne in monte isto adoraverunt, ubi nos sumus? Melius ergo nos, inquiunt, in hoc monte Deum rogamus, ubi patres nostri rogaverunt. Contendebant utrique ignari, quia virum non habentes: illi pro templo, illi pro monte inflabantur adversus invicem.

24. Dominus tamen modo quid docet mulierem, tamquam cuius vir coeperit praesens esse? Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia Ierosolymis est locus ubi adorare oportet. Dicit ei Iesus: Mulier, crede mihi 36. Veniet enim Ecclesia, sicut dictum est in Canticis canticorum, veniet et pertransiet ab initio fidei 37. Veniet ut pertranseat, et pertransire non potest nisi ab initio fidei. Merito iam praesente viro audit: Mulier, crede mihi. Iam enim est in te qui credat, quia praesens est vir tuus. Coepisti adesse intellectu, quando me prophetam appellasti. Mulier, crede mihi: quia nisi credideritis, non intellegetis 38. Ergo: Mulier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; quia salus ex Iudaeis est. Sed veniet hora. Quando? Et nunc est. Quae ergo hora? Quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate; non in monte isto, non in templo, sed in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Quare Pater tales quaerit qui adorent eum, non in monte, non in templo, sed in spiritu et veritate? Spiritus est Deus. Si corpus esset Deus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; oportebat eum adorari in templo, quia corporeum est templum. Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare 39.

Intus exhibe te templum Deo.

25. Audivimus, et manifestum est; foras ieramus, intro missi sumus. O si invenirem, dicebas, montem aliquem altum et solitarium! credo enim quia in alto est Deus, magis me exaudit ex alto. Quia in monte es, propinquum te Deo putas, et cito te exaudiri, quasi de proximo

clamantem? In excelsis habitat, sed humilia respicit 40. Prope est Dominus. Quibus? forte altis? His qui obtriverunt cor 41. Mira res est: et in altis habitat, et humilibus propinquat: humilia respicit, excelsa autem a longe cognoscit; superbos longe videt, eo illis minus propinquat, quo sibi videntur altiores. Quaerebas ergo montem? descende ut attingas. Sed ascendere vis? ascende: noli montem quaerere. Ascensiones, inquit, in corde eius (hoc Psalmus dicit), in convalle plorationis 42. Convallis humilitatem habet. Ergo intus age totum. Et si forte quaeris aliquem locum altum, aliquem locum sanctum, intus exhibe te templum Deo. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos 43. In templo vis orare? in te ora. Sed prius esto templum Dei, quia ille in templo suo exaudiet orantem.

26. Venit ergo hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nos adoramus quod scimus, vos adoratis quod nescitis; quoniam salus ex Iudaeis est. Multum dedit Iudaeis: sed noli istos reprobos accipere. Parietem illum accipe cui adiunctus est alius, ut pacati in lapide angulari, quod est Christus, copulentur. Unus enim paries a Iudaeis, unus a Gentibus: longe a se isti parietes, sed donec in angulo coniungantur. Alienigenae autem hospites erant, et peregrini a testamentis Dei 44. Secundum hoc ergo dictum est: Nos adoramus quod scimus. Ex persona quidem Iudaeorum dictum est, sed non omnium Iudaeorum, non reproborum Iudaeorum: sed de qualibus fuerunt Apostoli, quales fuerunt Prophetae, quales fuerunt illi omnes sancti, qui omnia sua vendiderunt, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt 45. Non enim repulit Deus plebem suam quam praescivit 46.

27. Audivit hoc mulier ista, et addidit. Iamdudum prophetam dixerat; vidit talia dicere eum cum quo loquebatur, quae iam plus essent ad prophetam; et quid respondit, videte: Dicit ei mulier: Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, omnia nobis demonstrabit 47. Quid est hoc? Modo, inquit, de templo contendunt Iudaei, et nos de monte contendimus: cum ille venerit, et montem spernet, et templum evertet; docebit nos iste omnia, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Sciebat quis eam posset docere, sed iam docentem nondum agnoscebat. Iam ergo digna erat cui manifestaretur. Messias autem unctus est; unctus graece Christus est; hebraice Messias est: unde et punice: Messe dicitur ungue. Cognatae quippe sunt linguae istae et vicinae, hebraica, punica, et syra.

28. Ergo dicit ei mulier: Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Iesus: Ego sum qui loquor tecum. Vocavit virum suum, factus est vir eius caput mulieris, factus est Christus caput viri 48. Iam mulier ordinatur in fide, et regitur bene victura. Posteaquam audivit hoc: Ego sum qui loquor tecum, iam ultra quid diceret; quando Christus Dominus manifestare se voluit mulieri, cui dixerat: Crede mihi?

29. Et continuo venerunt discipuli eius, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Quia quaerebat perditam, qui venerat quaerere quod perierat, hoc illi mirabantur. Bonum enim mirabantur, non malum suspicabantur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? 49

30. Reliquit ergo hydriam suam mulier. Audito: Ego sum qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi iam hydriam dimitteret, et evangelizare curreret? Proiecit cupiditatem, et properavit annuntiare veritatem. Discant qui volunt evangelizare, proiciant hydriam ad puteum. Recordamini quid superius dixerim de hydria: vas erat unde aqua

hauriebatur, graeco nomine appellatur hydria, quoniam graece aqua dicitur; tamquam si aquarium diceretur. Proiecit ergo hydriam, quae iam non usui, sed oneri fuit: avida quippe desiderabat aqua illa satiari. Ut nuntiaret Christum, onere abiecto, cucurrit ad civitatem, et dicit illis hominibus: Venite, et videte hominem qui mihi dixit omnia quaecumque feci. Pedetentim, ne illi quasi irascerentur, et indignarentur, et persequerentur. Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? Exierunt de civitate, et veniebant ad eum 50.

31. Et interea rogabant eum discipuli dicentes: Rabbi, manduca. Ierant enim emere cibos et venerant. Ille autem dixit: Ego habeo cibum manducare quem vos non scitis. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? Quid mirum si mulier illa non intellegebat aquam? ecce discipuli nondum intellegunt escam. Audivit autem cogitationes illorum, et iam instruit ut magister; non per circuitum, sicut illam cuius adhuc virum requirebat, sed iam aperte: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit

me 51. Ergo et potus ipse erat in illa muliere, ut faceret voluntatem eius, qui miserat eum. Ideo dicebat: Sitio, da mihi bibere; scilicet ut fidem in ea operaretur, et fidem eius biberet, et eam in corpus suum traiceret: corpus enim eius Ecclesia. Ipse est ergo, inquit, cibus meus ut faciam voluntatem eius qui me misit.

32. Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? In opus fervebat, et operarios mittere disponebat. Vos quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte quia iam albae sunt regiones ad messem. Ergo messores missurus est. In hoc enim est verbum verum, quia alius est qui metit, alius qui seminat: ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis 52. Quid ergo? messores misit, non seminatores? Quo messores? Ubi iam alii laboraverunt. Nam ubi iam laboratum erat, utique seminatum erat; et quod seminatum erat, iam maturum erat factum, falcem et trituram desiderabat. Quo ergo erant messores mittendi? Ubi iam Prophetae praedicaverant; ipsi enim seminatores. Nam si ipsi non seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat: Scio quia Messias veniet? Iam ista mulier fructus maturus erat, et erant albae messes, et falcem quaerebant. Misi vos ergo: quo? Metere quod non seminastis: alii seminaverunt, et vos in labores eorum introistis. Qui laboraverunt? Ipse Abraham, Isaac, et Iacob. Legite labores eorum: in omnibus laboribus eorum prophetia Christi; et ideo seminatores. Moyses et caeteri Patriarchae et omnes Prophetae, quanta pertulerunt in illo frigore quando seminabant? Ergo iam in Iudaea messis parata erat. Merito ibi tamquam matura seges fuit, quando tot hominum millia pretia rerum suarum afferebant, et ad pedes Apostolorum ponentes 53, expeditis humeris a sarcinis saecularibus, Christum Dominum sequebantur: vere matura messis. Quid inde factum est? De ipsa messe eiecta sunt pauca grana, et seminaverunt orbem terrarum, et surgit alia messis quae in fine saeculi metenda est. De ista messe dicitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent 54. Ad istam ergo messem non Apostoli, sed Angeli mittentur: Messores, inquit: Angeli sunt 55. Ista ergo messis crescit inter zizania, et exspectat purgari in fine. Illa vero messis iam matura erat, quo prius missi sunt discipuli, ubi Prophetae laboraverunt. Sed tamen, fratres, videte quid dictum sit: Simul gaudeat et qui seminat et qui metit. Dispares temporis labores habuerunt: sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam.

Christus nuntiatur per christianos amicos.

33. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritani, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. Cum venissent autem ad eum Samaritani, rogaverunt ut apud eos maneret, et mansit ibi duos dies. Et multo plures crediderunt propter sermonem eius: et mulieri dicebant: Quia iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim nos audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi 56. Et hoc paululum animadvertendum est, quia lectio terminata est. Mulier primum nuntiavit, et ad mulieris testimonium crediderunt Samaritani, et rogaverunt eum ut apud eos maneret, et mansit ibi biduo, et plures crediderunt: et cum credidissent, dicebant mulieri: Non iam propter verbum tuum credimus, sed ipsi cognovimus, et scimus quia vere hic est Salvator mundi; primo per famam, postea per praesentiam. Sic agitur hodie cum eis qui foris sunt, et nondum sunt christiani: Christus nuntiatur per christianos amicos; tamquam illa muliere, hoc est Ecclesia annuntiante, ad Christum veniunt, credunt per istam famam; manet apud eos biduo, hoc est, dat illis duo praecepta caritatis; et multo plures et firmius in eum credunt, quoniam vere ipse est Salvator mundi.


Aug - in Ioannis 14