Aug - in Ioannis 31

31

TRACTATUS 31: Quo hic iturus est? numquid in dispersionem gentium? (Io 7,25-36).

(Jn 7,25-36)

Iudaei, nescientes, salutem nostram praedixerunt. Nos enim non didicimus Christum in carne, et meruimus carnem eius manducare, et in carne eius membra esse. Quia misit ad nos servos suos, fratres suos, membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua.

1. Meminit Caritas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Iesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cuius potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Iudaeis, se occultari, et suum esse mysterium: hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur: Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 1 Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intellegentes illius potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt.

Generationem eius quis enarrabit.

2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant: Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adiungentes enim dixerunt: Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit 2. Haec opinio apud Iudaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur 3. Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis eius quaeramus, tamquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Iudaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt: In Bethlehem Iudae 4; et testimonium etiam propheticum protulerunt 5. Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis eius, et locum ubi eum peperit mater eius; unde nata est ista opinio apud Iudaeos, quam modo audivimus: Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt: Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est: Generationem autem eius quis enarrabit? 6 Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem maiestatis.

3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt: Istum novimus unde sit; et quod dixerunt: Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Iesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non

veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis 7. Hoc est dicere: Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere: Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Iesus a Nazareth, cuius etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Iesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit: Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem divinitatem: Et a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit 8:

et: Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 9.

4. Denique cum dixisset: Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subiecit: Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit 10. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cuius est Filius. Ideo Dominum Iesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Iesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit: Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intellegere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem.

Non sub fato Dominus natus est.

5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius 11: hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora eius? Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum 12. Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. Quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum longior series praecedebat. Denique ubi venit plenitudo temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus: nec dicitur ibi: Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem saeculo volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt; nullus manet: et momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in aeternitate, ubi iam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Iesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia 13: factum esse quod fecit. Factus est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem iam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat.

Abscessit potestate, qui non venerat necessitate.

6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora eius, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens: Sitio. Illi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait: Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum 14. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 15. Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit: Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus 16, et admirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam: Vere Filius Dei est hic 17. Unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se: Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt 18. Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas.

7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est? 19

Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista.

8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit 20. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam.

Visibilis carne, invisibilis maiestate.

9. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire 21. Hic iam resurrectionem suam praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem iam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat: Sine me nihil potestis facere 22. Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua

potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt 23. Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus? 24 Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cuius consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 25. Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis iam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat iniuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo 26: non dixit, qui fuit in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem maiestatem in coelo et in terra: ideo ait: Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid: Quo ego vado, vos non potestis venire 27; cum pro illis orans dixerit: Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 28. Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea 29.

10. Dixerunt ergo Iudaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus gentes? 30

Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes eius? Quos pedes conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris? 31 Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire? 32 Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intellegebant: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi 33. Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit.

Crux semen unde alia messis consurgit.

11. Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit: Quis me tetigit? 34 Quasi ignorans ignoratam sanavit: sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem eius manducare, et in carne eius membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Iudaei viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum 35. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel 36. Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum 37. Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili 38. Qui dixerat: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Iudaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono eius odore excitati credunt fideles eius per omnes gentes, erit exspectatio gentium 39, quando veniat qui iam venit; quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat iudicaturus qui venit iudicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis iudicatus: de illo enim dictum est: Inter iniquos reputatus est 40. Latro evasit:

Christus damnatus est 41. Accepit indulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim iudice constituto, unus latro qui credidit liberatus 42, alter qui insultavit damnatus est. Iam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Iudicabatur, et iudicium minabatur.

32

TRACTATUS 32: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Io 7,37-39)

(Jn 7,37-39). Accipimus et nos Spiritum Sanctum, si amamus +ecclesiam, si caritate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum Sanctum.

Si sitimus veniamus, amando veniamus.

1. Inter dissensiones et dubitationes Iudaeorum de Domino Iesu Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die 1 (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate iam antea meminit Caritas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Iesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quamquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras.

2. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et: Qui credit in me, flumina de ventre eius fluent aquae vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus 2. Est ergo sitis interior et venter interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat? Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et non videtur.

3. Aliquid etiam volo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delectantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. Nam si amet et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. Quare magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. Si ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis delectat si amentur; quales sunt amatores animorum? Et si magni sunt amatores animorum, quales sunt amatores Dei, qui pulchros animos facit? Sicut enim

animus facit decus in corpore, sic Deus in animo. Non enim facit corpori unde ametur nisi animus: qui cum migraverit, cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris, sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi, Deus.

Non nos deserit fons, si non deseramus fontem.

4. Clamat ergo Dominus ut veniamus et bibamus, si intus sitiamus; et dicit quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore vivescit purgata conscientia; et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere; non fluit aqua viva de ventre eius: si autem proximo festinat consulere; ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid sit quod bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debet agnoscere si bibit, et si vivit ex eo quod bibit: non enim nos deserit fons, si non deseramus fontem.

5. Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens: Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem. Animus enim cuiusque, proprius est spiritus eius: de quo dicit Paulus apostolus: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adiunxit: Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei 3. Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscuiusque hominis ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine eius Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat 4, et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus eius novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et huius pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cuius est arrha?

6. Sed quid est quod ait: Non enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Iesum. Ita enim disposuit Dominus Iesus non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non manus: quamquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Iesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit

etiam Anna vidua prophetissa 5

Spiritu sancto Zacharias multa dixit 7

impletus

accepit 8

; Spiritum sanctum ipsa Maria, ut Dominum conciperet, . Multa ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus

glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis huius, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est: Non erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum 9, qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo erexit 10, quo flatu animam membris dedit; significans eum se esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum 11. Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt 12.

7. Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est credendus accepisse Spiritum Sanctum? Absit ut ista perfidia tentatur cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas fidei attulerit ad fontem, tantum implet. Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia iam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In hac Ecclesia qui non est, nec modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium loquitur, renuntiet sibi; non habet. Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det signum quod tunc dabatur? Loquatur omnibus linguis. Respondet mihi: Quid enim, tu loqueris omnibus linguis? Loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, eius corporis cuius membrum sum. Diffusa Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis eius corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus linguis. Unitas enim membrorum caritate concordat; et ipsa unitas loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur.

Si amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid.

8. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si caritate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres; quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit: Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu 13. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est quod habes.

Livor separat, sanitas iungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus: Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum Sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in eius compage et caritate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis

hominibus, tamquam officia quorumque membrorum: Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro 14, et cepit loqui de caritate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit caritatem. Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet caritas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 15.

9. Quare ergo Dominus Spiritum, cuius maxima beneficia sunt in nobis, quia caritas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in resurrectione nostra caritas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc non amemus: caritate migremus, caritate sursum habitemus, caritate illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae peregrinatione meditemur, nisi quia et hic non semper erimus, et ibi nobis locum bene vivendo praeparabimus, unde nunquam migremus. Dominus enim noster Iesus Christus, posteaquam resurrexit, iam non moritur; mors illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur 16. Ecce quod amemus. Si vivimus, si in ipsum credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homines qui Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant: tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores et potestates in saeculo isto; videtis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. Non ipsam postremo corporis sanitatem: non quia ipse illam non dat, sed quia, ut videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam veniat, omnes de illa cum venerit murmurant. Non pulchritudinem corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae optatur exterminat. Vult esse pulcher, et vult esse senex: ista duo desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis. Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit: Qui credit in me, veniat, et bibat; et flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti caritate ferventibus; ideo ipsum Spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus: ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus.


Aug - in Ioannis 31