Aug. in Psalmos enar. 35

IN PSALMUM 35 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Qui odit iniquitatem iungit se sermoni Dei.

35
(
Ps 35)

1. (v 2.] Intendat Caritas vestra paululum textum et mysteria psalmi huius; et curramus eum, quia in multis locis apertus est: ubi autem obscuritatis necessitas nos immorari coegerit, tolerabitis fructu discendi. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius. Non unum hominem, sed genus hominum iniquorum dicit, qui sibi adversantur, non intellegendo ut bene vivant; non quia non possunt, sed quia nolunt. Aliud est enim quando quisque conatur aliquid intellegere, et per infirmitatem carnis non potest, sicut dicit quodam loco Scriptura: Quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem : aliud autem quando perniciosius agit adversum seipsum cor humanum, ut quod possit intellegere, si bona voluntas accederet, non intellegat, non quia difficile est, sed quia voluntas adversa est. Hoc autem fit dum amant peccata sua, et oderunt praecepta Dei. Sermo enim Dei adversarius tuus est, si tu amicus sis iniquitatis tuae: si autem tu adversarius sis iniquitatis tuae, sermo Dei amicus tuus est, et adversarius iniquitatis tuae. Si ergo odisti iniquitatem tuam, iungis te sermoni Dei; et eritis duo adversus illam perimendam, tu et sermo Dei. Tu enim per te ex viribus tuis nihil potes: adiuvat te ille qui tibi sermonem misit, et vincitur iniquitas. Si tu illam odisti; et Deus dimisit, et eris liber: si autem ipsam diligas; contrarium est tibi intellegere quidquid contra illam dicitur. Fac hominem quaerere quomodo sit aequalis Filius Patri; credidit, quaerit intellegere, nondum potest. Magna enim res est, et vires maiores desiderat ut possit capi; et est initium fidei quod custodit animam donec roboretur. Lacte nutritur ut perveniat ad habitudinem et firmitatem cibi solidioris; ut possit intellegere: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Antequam hoc possit, nutritur in fide: et conatur intellegere, ut intellegat quantum Deus dederit. Numquid et hoc cum conatu intellegit: Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris ; ut quia non vis pati iniquitatem; non facias iniquitatem; quia non vis pati dolum et insidias, non insidieris alteri? Hoc autem cum non vis intellegere, voluntati tuae tribuitur. Ideo dixit iniustus, ut delinquat in semetipso: proposuit delinquere.

2. Sed numquid qui proponit delinquere, publice hoc dicit, et non in semetipso? Quare in semetipso? Quia homo illum non videt. Quid ergo, quia homo non videt, in ipso corde, ubi sibi dicit ut delinquat, Deus ibi non videt? Videt ibi Deus. Sed quid sequitur? Non est timor Dei ante oculos eius. Ante oculos timor hominum est. Non audet enim publice profiteri iniquitatem, ne vel reprehendatur, vel damnetur ab hominibus. Discedit autem a conspectu hominum: quo? Ad semetipsum: ducit se intro, et nemo illum videt: ubi meditatur dolos et insidias et delicta, nemo videt. Posset nec ibi apud se meditari, si cogitaret quia Deus illum videt: sed quia non est timor Dei ante oculos eius, cum discesserit a conspectu hominum ad cor suum, ibi quem timeat? Numquid non ibi est praesens Deus? Sed non est timor Dei in conspectu eius.

Peccatum ignorantiae et peccatum dolosum.

3. (v 3.] Meditatur ergo dolos: et sequitur, (Forte latet illum, quia Deus ibi videt? Etiam ostenditur quod dicere coeperam: latet illum, sed volentem; quia contra se fecit nolens intellegere.) Quoniam dolose egit in conspectu eius. In cuius conspectu? Cuius timor non est ante oculos eius qui dolose egit. Ut inveniret iniquitatem suam, et odisset. Iste sic egit ut non inveniret. Sunt enim homines qui quasi conantur quaerere iniquitatem suam, et timent illam invenire; quia si illam invenerint, dicitur illis: Recedite ab illa: haec fecisti antequam scires, iniquitatem fecisti cum esses in ignorantia; dat Deus veniam: modo cognovisti eam; dimitte illam ut possit facile ignorantiae tuae venia dari, et libera fronte dicas Deo: Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris. Hac illam quaerit, hac timet ne inveniat illam: dolose enim quaerit. Non sciebam quia peccatum est, quando dicit homo? Cum viderit quia peccatum est, et destiterit facere ipsum peccatum, quod ideo faciebat, quia ignorabat; vere sic voluit nosse iniquitatem, ut inveniret, et odisset. Nunc autem multi dolose agunt, ut inveniant iniquitatem suam, id est, non ex animo agunt invenire et odisse. Sed quia in ipsa inquisitione dolus est, in inventione defensio iniquitatis erit. Cum enim invenerit iniquitatem, ecce iam manifestum est illi, quia iniquitas est. Noli illam facere, inquis. Et ille qui dolose agebat ut inveniret, iam invenit, et non odit: quid enim dicit? Quam multi hoc faciunt, et quis hoc non facit? Et numquid omnes perditurus est Deus? Aut certe hoc dicit: Si nollet Deus illa fieri, viverent homines qui ista committunt? Vides quia dolose agebas ad inveniendam iniquitatem tuam? Nam si non dolose, sed sinceriter ageres, iam invenisses et odisses: modo invenisti et defendis: dolose ergo agebas, cum quaereres.

4. (v 4.] Verba oris eius iniquitas et dolus: noluit intellegere, ut bene ageret. Videtis quia voluntati illud tribuit: quia sunt homines qui volunt intellegere, et non possunt; sunt autem homines qui nolunt intellegere, ideo non intellegunt. Noluit intellegere ut bene ageret. Cubile cor nostrum, ubi oratur, laboremus mundare.

5. (v 5.] Iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid dixit, in cubili suo? Dixit iniustus, ut delinquat in semetipso: quod dixit superius, in semetipso; hoc hic dixit, in cubili suo. Cubile nostrum est cor nostrum: ibi tumultum patimur malae conscientiae: et ibi requiescimus, quando bona conscientia est. Qui amat cubile cordis sui, aliquid boni ibi agat. Ibi est cubile, ubi nos Dominus Iesus Christus iubet orare: Intra in cubiculum tuum, et claude ostium tuum. Quid est, claude ostium tuum? Noli talia exspectare de Deo, quae forinsecus sunt; sed ea quae intrinsecus sunt: Et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Quis est qui non claudit ostium? Qui talia petit a Deo pro magno et ibi constituit omnes preces suas, ut accipiat ea quae sunt huius saeculi bona. Patet ostium tuum, turba videt cum oras. Quid est claudere ostium tuum? Ut hoc petas a Deo, quod solus Deus novit quomodo tibi det. Quid est hoc propter quod claudis ostium, et petis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Et forte non ascendit in ipsum cubile tuum, id est in cor tuum. Sed Deus novit quid tibi daturus est. Quando autem erit? Quando revelabitur Dominus, quando apparebit iudex. Quid enim manifestius quam quod dicturus est ad dexteram positis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Audient haec illi qui ad sinistram erunt, et gement infructuosa poenitentia ; quia cum ita viverent, eam fructuose noluerunt agere. Quomodo gement? Quia non est illis locus correctionis. Audient autem et ipsi: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Iste est auditus malus. Nam iusti ad auditum bonum gaudebunt; sic enim scriptum est: In memoria aeterna erit iustus, ab auditu malo non timebit. A quo auditu malo? Quem audituri sunt illi: Ite in ignem aeternum. Deus ergo qui potest supra quam petimus aut intellegimus facere, occultum gemitum nostrum quaerit, ut in conspectu eius placeamus, et non nos quasi de iustitia nostra ante homines iactemus. Qui enim de iustitia sua placere vult hominibus, non eo fine ut homines qui eum vident Deum laudent, sed ea intentione ut ipse laudetur, non claudit ostium contra strepitum: quia patet ostium illo strepitu, et non audit Deus quomodo audire vult. Cubile ergo cor nostrum laboremus mundare, ubi possit nobis bene esse. Novit Caritas vestra quam multa multi patiuntur in publico, in foro, in iurgiis, in contentionibus, in molestiis negotiorum: quomodo quisque fatigatus negotiis foris, currit ad domum suam ut ibi requiescat, et dat operam cito finire negotia quae foris sunt, et tollere se ad requiem in domum suam. Ideo enim unusquisque domum suam habet, quia ibi requiescit. Si vero et ibi molestias patiatur, ubi potest requiescere? Quid ergo? Bonum est ut vel in domo sua requiem habeat. Si autem patitur foris inimicos, intus forte malam uxorem; procedit in publicum: cum vult requiescere ab his quae foris sunt, intrat in domum: quando vero nec ibi requiescit, nec foris requiescit, ubi erit requies? Saltem in cubiculo cordis, ut tollas te ad interiora conscientiae tuae. Si ibi invenisti forte coniugem, quae tibi non faciat amaritudinem, sapientiam Dei; cum ipsa coniungere, quiesce intus in cubiculo tuo, non inde te eiciat fumus malae conscientiae. At ille ut meditaretur dolos, illuc se tollebat, de quo loquitur ista Scriptura, ubi homines non vident; et talia ibi meditabatur, ut nec in ipso corde requiesceret.

Iniquitatem meditatus est in cubili suo. De pugna spirituali.

6. Astitit omni viae non bonae. Quid est, astitit? Perseveranter peccavit. Unde et de quodam pio et bono dicitur: Et in via peccatorum non stetit. Quomodo ille non stetit, sic iste astitit. Malitiam autem non odio habuit. Ibi est finis, ibi fructus: si non potest non habere malitiam, vel oderit illam. Cum enim odisti illam, vix tibi subrepit ut aliquid mali facias. Est enim peccatum in mortali corpore: sed quid dicit Apostolus? Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis eius. Quando incipit non esse? Quando complebitur in nobis quod ait: Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Antequam hoc fiat, est delectatio iniquitatis in corpore; sed maior est delectatio voluptatis verbi sapientiae, praecepti Dei. Vince peccatum et voluntatem eius. Peccatum et iniquitatem oderis, ut iungas te Deo qui tecum illud oderit. Iam coniunctus mente legi Dei, mente servis legi Dei. Et si carne propterea servis legi peccati, quia sunt in te delectationes quaedam carnales, tunc nullae erunt quando iam non pugnabis. Aliud est non pugnare, et esse in pace vera atque perpetua, aliud pugnare et vincere; aliud pugnare et vinci; aliud nec pugnare, sed trahi. Sunt enim homines prorsus qui non pugnant, qualis est iste de quo loquitur: cum enim dicit: Malitiam non odio habuit; quomodo pugnat contra eam quam non odit? Iste a malitia trahitur, nec pugnat. Sunt autem qui pugnare incipiunt; sed quia de viribus suis praesumunt, ut ostendat illis Deus quia ipse vincit, si se homo subiungit Deo, et pugnantes vincuntur, et cum quasi coeperint tenere iustitiam, fiunt superbi, et eliduntur. Isti pugnant, sed vincuntur. Quis est autem qui pugnat, et non vincitur? Qui dicit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Vide pugnantem: sed non de viribus suis praesumit iste, ideo victor erit. Quid enim sequitur? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Praesumit de eo qui iussit ut pugnet, et vincit hostem adiutus a iubente. Iste autem malitiam non odio habuit. Bona terrena et coelestia munera Dei sunt.

7. (v 6.] Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Nescio quam misericordiam ipsius dicit, quae in coelo est. Est enim misericordia Domini et in terra. Habes scriptum: Misericordia Domini plena est terra. De qua ergo misericordia loquitur, cum dicit: Domine, in coelo misericordia tua? Munera Dei partim temporalia sunt atque terrena, partim aeterna et coelestia: qui propter hoc colit Deum, ut terrena ista atque temporalia accipiat, quae omnibus praesto sunt, quasi adhuc ut pecus est; utitur quidem misericordia Dei, sed non illa quae excepta est, quae non dabitur nisi solis iustis, sanctis, bonis. Quae sunt munera quae omnibus abundant? Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Quis non habet istam misericordiam Dei, primo ut sit, ut discernatur a pecoribus, ut rationale sit animal, qui possit Deum intellegere, deinde frui ista luce, isto aere, pluvia, fructibus, diversitate temporum, solatiis terrenis, salute corporis, affectu amicorum, salute domus suae? Omnia bona sunt, et Dei munera sunt. Ne putetis, fratres, quod aliquis illa poterit dare, nisi unus Deus. Quicumque ergo non exspectant ista, nisi a Domino, multum interest inter hos et eos qui illa quaerunt aut a daemonibus, aut a sortilegis, aut a mathematicis. Isti enim duobus modis miseri sunt, quia et terrena sola bona desiderant, et non ab eo petunt qui dat omnia bona. Qui vero ista bona desiderant, et in his bonis felices esse volunt, et ista sola petunt a Deo, hoc quidem meliores sunt, quia a Deo petunt; sed adhuc periclitantur. Dicit aliquis: Quare periclitantur? Aliquando enim considerant res humanas, et vident ista omnia bona terrena, quae desiderant, habere atque abundare impios et iniquos, et putant quia perdiderunt mercedem colendi Deum, quia id quod mali habent, et ipsi habent, cum ipsi colant Deum, quem non colunt illi; aut aliquando illi qui colunt non habent, et illi habent qui blasphemant: ergo in periculo sunt adhuc. Speremus misericordiam in Domino.

8. Hic autem vere intellexit quam misericordiam deprecetur a Deo. Domine, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes: id est, misericordia quaedam quam donas sanctis tuis, coelestis est, non terrena; aeterna est, temporalis non est. Et quomodo illam potuisti annuntiare hominibus? Quia veritas tua usque ad nubes. Nam quis posset nosse coelestem misericordiam Dei, nisi annuntiaret Deus hominibus? Quomodo illam annuntiavit? Mittendo veritatem suam usque ad nubes. Quae sunt nubes? Praedicatores verbi Dei. Unde quodam loco Deus iratus est cuidam vineae. Intellegit enim, quantum puto, Caritas vestra, audivit Isaiam prophetam, ubi dicit de quadam vinea: Exspectavi ut faceret uvam, fecit autem spinas. Et ne quis putaret de vinea ista visibili dicere, sic conclusit: Vinea autem Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Iuda, novellum dilectum. Ergo ipsam vineam increpabat, quam exspectavit ut faceret uvam, fecit autem spinas. Et quid ait? Mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Iratus Deus hoc dixit: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam : et vere factum est. Missi sunt enim praedicatores Apostoli. Sic habemus in Actibus Apostolorum, quia apostolus Paulus volebat praedicare Iudaeis, et invenit ibi non uvam, sed spinas: coeperunt enim pro bonis mala reddere, et persequi. Et ait, tamquam implens quod dictum est: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, ecce convertimur ad Gentes. Ergo impletum est: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Usque ad nubes veritas venit: ideo nobis potuit nuntiari misericordia Dei quae in coelo est, et non in terra. Et revera, fratres, nubes sunt praedicatores verbi veritatis. Quando minatur per praedicatores Deus, tonat per nubes. Quando miracula facit per praedicatores Deus, coruscat per nubes, terret per nubes, et irrigat per pluviam. Praedicatores ergo isti, per quos praedicatur Evangelium Dei, nubes Dei sunt. Speremus ergo misericordiam, sed illam quae in coelo est.

9. (v 7.] Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua sicut abyssus multa. Qui sunt montes Dei? Qui dicti sunt nubes, ipsi sunt et montes Dei: magni praedicatores, montes Dei. Et quomodo, quando oritur sol, prius luce montes vestit, et inde lux ad humillima terrarum descendit: sic quando venit Dominus noster Iesus Christus, prius radiavit in altitudinem Apostolorum, prius illustravit montes, et sic descendit lux eius ad convallem terrarum. Et ideo quodam loco dicit in psalmo: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed noli putare, quia ipsi montes tibi dabunt auxilium: accipiunt enim quod dent, non de suo dant. Et si remanseris in montibus, non erit firma spes tua: sed in illo qui illuminat montes spes tua et praesumptio tua debet esse. Auxilium autem veniet tibi de montibus, quia Scripturae per montes tibi ministratae sunt, per magnos praedicatores veritatis: sed noli in illis figere spem tuam. Audi quid dicat consequenter: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo? Montes tibi dant auxilium? Non: audi sequentia: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. De montibus venit auxilium, sed non a montibus. Et a quo? A Domino qui fecit coelum et terram. Erant montes alii, per quos unusquisque cum duceret navim, naufragium faceret. Emerserunt enim principes haeresum, et montes erant. Arius mons erat, Donatus mons erat. Maximianus modo quasi mons factus est. Multi in istos montes attendentes, et terram desiderantes, cum de fluctibus volunt liberari, ad saxa compulsi sunt, et naufragium in terra fecerunt. A talibus montibus non seducebatur ille qui ait: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer ? Nolo sit spes mea in Ario, nolo in Donato: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Discite quantum praesumatis de Deo, et quantum tribuatis hominibus; quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Modestissime et humiliter sanctus apostolus Paulus zelans vere Ecclesiam, sed sponso, non sibi, et horrens illos quando voluerunt dicere: Ego sum Pauli, ego Apollo ; suam personam potius assumpsit, quam calcaret et contemneret, ut Christum glorificaret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? Repellit a se, sed ut mittat ad Christum. Non vult a sponsa amari pro sponso nec amicum sponsi. Amici enim sponsi Apostoli. Huic sponso et ille humilis Ioannes, qui putabatur Christus, zelabat. Unde ait: Non sum ego Christus, sed qui post me venit, maior me est, cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Vere quia tantum se humilans, ostendit se non esse sponsum, sed amicum sponsi; et ideo ait: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Et si amicus sponsi mons est, non tamen a se habet lucem mons: sed audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Nos, inquit, de plenitudine eius accepimus. De cuius plenitudine? Illius qui erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Huic ergo zelabat Ecclesiam et Apostolus dicens: Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei: hoc est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sic nos existimet homo quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Sed ne iterum spes tua figatur in montibus et non sit in Deo, audi: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; et: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Iam ergo dixisti: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: sed quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; dic: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram: et: Iustitia tua sicut montes Dei, id est, montes implentur iustitia tua. In Ecclesia Christi inveniuntur boni et mali.

10. Iudicia tua sicut multa abyssus. Abyssum dicit profunditatem peccatorum, quo quisque pervenit contemnendo Deum; sicut quodam loco dicit: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt. Intendat Caritas vestra. Magna res est, magna res agitur. Quid est hoc? Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt. Ergo si Deus illos dedit in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt, ideo faciunt tanta illa mala? Quasi aliquis proponat quaestionem: Si Deus hoc facit, ut faciant quae non conveniunt, quid ipsi fecerunt? Occultum est quod audisti: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Ergo fuit concupiscentia, quam vincere noluerunt, cui traderentur iudicio Dei. Sed ut digni haberentur qui traderentur. vide quid de illis superius dixit: Qui cum cognovissent Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Unde? De superbia. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Inde iam sequitur: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Quia ergo fuerunt superbi et ingrati, digni habiti sunt qui traderentur in concupiscentias cordis sui, et facti sunt abyssus multa, ut non solum peccarent, sed etiam dolose agerent, ne intellegerent iniquitatem suam, et odissent. Ista profunditas est malitiae, ut nollent invenire et odisse. Sed ad istam profunditatem quomodo quisque pervenit, vide: Iudicia Dei abyssus multa. Sicut montes Dei iustitia eius, qui per gratiam ipsius fiunt magni: sic et per iudicia ipsius fiunt in profundo, qui merguntur in ultima. Hac ergo delectent te montes, hac avertere ab abysso, et convertere ad id quod dicitur: Auxilium meum a Domino. Sed unde? Quia levavi oculos meos in montes. Quid est hoc? Latine dicam: In Ecclesia Christi invenis abyssum, invenis et montes; invenis ibi pauciores bonos, quia montes pauci sunt, abyssus lata est, id est, multos male viventes ab ira Dei, quia sic egerunt ut traderentur in concupiscentias cordis sui, ut iam defendant peccata sua, et non confiteantur, sed dicant: Quare? quid feci? Et ille illud fecit; et ille hoc fecit. Iam etiam defendere volunt quod arguit sermo divinus: abyssus est. Ideo quodam loco ait Scriptura, audi abyssum: Peccator, inquit, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Ecce iudicia tua sicut abyssus multa. Sed nondum es mons, nondum es abyssus: fuge abyssum, attende in montes; sed nec remaneas in montibus. Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit coelum et terram.

11. (v 8.] Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quia dixit: Misericordia tua in coelo; ut et in terra esse sciatur, ait: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Magna est misericordia tua, et multiplex misericordia tua, Deus: et hanc das et hominibus et iumentis. Salus enim hominum a quo? A Deo. Numquid salus iumentorum a Deo non est? Qui enim fecit hominem, ipse fecit et iumenta; qui utrumque fecit, utrumque salvat: sed salus iumentorum temporalis est. Sunt autem qui pro magno hoc petunt a Deo quod dedit iumentis. Multiplicata est misericordia tua, Deus, ut non solum hominibus, sed et iumentis detur, quae datur hominibus, ista carnalis et temporalis salus. Nascimur de Adam, resurgimus per Christum.

12. Ergo homines non habent aliquid apud Deum exceptum, quod iumenta non mereantur, et quo iumenta non perveniant? Habent plane. Et ubi est quod habent? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Attendat Caritas vestra dulcissimam sententiam: Homines et iumenta salvos facies. Iam dixit homines et iumenta, deinde autem, filii hominum: quasi alii sint homines, alii autem filii hominum. Aliquando in Scripturis filii hominum dicuntur generaliter homines, aliquando proprie quodam modo dicuntur filii hominum, propria quadam significatione, ut non omnes homines intellegantur: maxime quando habet distinctionem. Non enim sine causa ibi positum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine: filii autem hominum: quasi his sequestratis, custodit seiunctos filios hominum. Seiunctos a quibus? Non solum a iumentis, sed et ab hominibus, qui salutem iumentorum quaerunt a Deo, et pro magno hoc desiderant. Qui sunt ergo filii hominum? Qui sub tegmine alarum eius sperant. Illi enim homines cum iumentis gaudent in re, filii autem hominum gaudent in spe: illi praesentia bona sectantur cum iumentis, isti futura bona sperant cum Angelis. Quare ergo cum distinctione illi vocantur homines, et isti vocantur filii hominum? Nam et quodam loco sic ait Scriptura: Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?

Quid est homo quod memor es eius? Memor eius es, quasi absentis; filium autem hominis visitas praesentem. Quid est, memor es hominis? Homines et iumenta salvos facies, Domine:

quia et ipsis malis das salutem, et ipsis qui non desiderant regnum coelorum. Tuetur enim illos, et non illos deserit secundum modum suum, tamquam pecora sua: et non illos deserit;

tamen tamquam absentium memor est. At vero quem visitat, filius hominis est; et dicitur ei:

Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et si vultis discernere ista duo genera hominum, duos homines primo attendite, Adam et Christum. Audi Apostolum: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Nascimur de Adam, ut moriamur: resurgimus per Christum, ut semper vivamus. Quando portamus imaginem terreni hominis, homines sumus: quando portamus imaginem coelestis hominis, filii hominum sumus; quia Christus Filius hominis dictus est. Etenim Adam homo erat, sed filius hominis non erat: ideo illi pertinent ad Adam qui desiderant carnalia bona, et salutem istam temporalem. Hortamur illos ut filii sint hominum, qui sub tegmine alarum eius sperent, et misericordiam illam desiderent, quae in coelo est, et quae annuntiata est per nubes. Sed si non possunt adhuc, interim vel temporalia bona non desiderent, nisi ab uno Deo: sic et in Veteri Testamento serviant, ut ad Novum perveniant. Quod tibi Deus promisit, daturus est.

1. 13. Nam et populus ille terrena bona desideravit, et regnum Ierusalem, subiectionem inimicorum suorum, abundantiam fructuum, salutem propriam, salutem filiorum suorum. Talia desiderabant, et talia accipiebant, sub Lege custodiebantur. Desiderabant a Deo bona, quae dat et iumentis, quia nondum ad illos venerat Filius hominis, ut essent Filii hominum: tamen iam habebant nubes annuntiantes Filium hominis. Venerunt ad illos Prophetae, annuntiaverunt Christum: et erant ibi quidam qui intellegebant, et spem futuram habebant, ut acciperent misericordiam, quae in coelo est. Erant ibi qui nonnisi carnalia desiderarent et terrenam ac temporalem felicitatem. Ipsis labebantur pedes ad facienda vel adoranda idola. Quando enim illos admonebat, et flagellabat in his omnibus quibus delectabantur, et auferebat ea, patiebantur famem, bella, pestilentias, morbos, et convertebantur ad idola. Talia bona quae pro magno a Deo desiderare debebant, ab idolis desiderabant, et dimittebant Deum. Attendebant enim ipsa bona, quae quaerebant, abundare impiis et sceleratis, et putabant se frustra Deum colere, quia non dabat mercedem terrenam. O homo! operarius es Dei; postea est tempus mercedem accipiendi: quid iam flagitas mercedem antequam opereris? Si venerit operarius ad domum tuam, numquid dabis mercedem ante, nisi perfecerit opera sua? Nam perversum eum existimabis, si dixerit: Prius accipiam mercedem, et tunc operabor. Irasceris. Quare autem irasceris? Quia non habuit fidem homini mendaci. Quomodo Deus non irascetur, cum tu fidem non habeas ipsi veritati? Quod tibi promisit, daturus est: non fallit, quia veritas est qui promisit. Sed times ne forte non habeat quod det? Omnipotens est. Noli timere, ne non sit qui det; immortalis est. Non timeas, ne succedatur ei; perpetuus est: securus esto. Si vis in te praesumere tota die operarium tuum, crede et tu Deo tota vita tua; quia vita tua momentum temporis est ad Deum. Et eris, quid? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt.

2. 14. (v 9.] Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Nescio quid nobis magnum promittit. Vult illud dicere, et non dicit: non potest, an nos non capimus? Audeo dicere, fratres mei, etiam de sanctis linguis et cordibus, per quas nobis veritas nuntiata est, nec dici potest quod annuntiabant, nec cogitari. Res enim magna est et ineffabilis: et ipsi ex parte in aenigmate viderunt, sicut dicit Apostolus: Videmus nunc ex parte in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Ecce in aenigmate videntes sic eructabant. Quales erimus, cum viderimus facie ad faciem quod ipsi parturiebant corde, et lingua parere non poterant ut caperent homines?

Quae enim necessitas fuerat ut diceret: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae? Quaesivit verbum unde loqueretur de rebus humanis, quod diceret: et quia vidit homines ingurgitantes se in ebrietate, accipere autem vinum immoderate, et mentem perdere; vidit quid diceret, quia cum accepta fuerit illa ineffabilis laetitia, perit quodammodo humana mens, et fit divina, et inebriatur ab ubertate domus Dei. Unde et in alio psalmo dicitur: Calix tuus inebrians quam praeclarus est ! Hoc iam calice inebriati erant Martyres, quando ad passionem euntes, suos non agnoscebant. Quid tam ebrium, quam non agnoscere uxorem flentem, non filios, non parentes? Non agnoscebant, non eos ante oculos esse arbitrabantur. Nolite mirari; ebrii erant. Unde ebrii erant? Videte: acceperunt calicem unde inebriarentur. Unde et ille gratias Deo agit, dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Ergo, fratres, simus filii hominum, et speremus sub tegmine alarum eius, et inebriemur ab ubertate domus eius. Quomodo potui dixi et quomodo possum video, et quomodo video, dicere non possum. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrentem voluptatis tuae potabis eos. Torrens dicitur aqua veniens cum impetu. Impetus erit misericordiae Dei, ad irrigandos et inebriandos qui modo ponunt spem sub umbraculo alarum eius. Voluptas illa quae est? Quasi torrens inebrians sitientes. Modo ergo qui sitit, spem ponat: qui sitit, habeat spem, inebriatus habebit rem: antequam habeat rem, sitiat in spe. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Christus fons et lumen vitae.

15. (v 10.] Quo ergo fonte irrigaberis, et unde currit tantus torrens voluptatis eius? Quoniam apud te, inquit, fons vitae. Quis est fons vitae, nisi Christus? Venit ad te in carne, ut irroraret fauces tuas sitientes: satiabit sperantem, qui irroravit sitientem. Quoniam apud te fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen. Hic aliud est fons, aliud lumen: ibi non ita. Quod enim est fons, hoc est et lumen: et quidquid vis, illud vocas, quia non est quod vocas; quia non potes congruum nomen invenire, non remanet in uno nomine. Si diceres, quia lumen est solum, diceretur tibi: Sine causa ergo mihi dictum est ut esuriam et sitiam: quis enim est, qui manducet lumen? Illud plane recte mihi dictum est: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt : si lumen est, oculos meos parem. Para et fauces; quia illud quod lumen est, et fons est: fons, quia satiat sitientes; lumen, quia illuminat caecos. Hic aliquando alibi lumen, alibi fons. Aliquando enim currunt fontes et in tenebris; et aliquando in eremo pateris solem, non invenis fontem: hic ergo possunt ista duo esse separata, ibi non fatigaberis, quia fons est; non tenebraberis, quia lumen est. Voluntas Dei est sequenda.

16. (v 11.] Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde. Quod saepe diximus, quia illi sunt recti corde, qui sequuntur in hac vita voluntatem Dei. Voluntas Dei est aliquando ut sanus sis, aliquando ut aegrotes: si quando sanus es, dulcis est voluntas Dei, et quando aegrotas, amara est voluntas Dei; non recto corde es. Quare? Quia non vis voluntatem tuam dirigere ad voluntatem Dei, sed Dei vis curvare ad tuam. Illa recta est, sed tu curvus: voluntas tua corrigenda est ad illam, non illa curvanda est ad te: et rectum habebis cor. Bene est in hoc saeculo, benedicatur Deus qui consolatur: laboratur in saeculo, benedicatur Deus quia emendat et probat: et eris recto corde dicens: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.

Christus humilitate curavit quos superbia vulneraverat.

17. (v 12.] Non veniat mihi pes superbiae. Certe iam dixit: Sub umbraculo alarum tuarum sperabunt filii hominum, et inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum coeperit quisque isto fonte uberius irrigari, caveat ne superbiat. Non enim deerat Adae primo homini: sed venit illi pes superbiae, et movit illum manus peccatoris, id est manus diaboli superba. Quomodo ille qui eum seduxit, dixit. Ponam sedem meam ad Aquilonem : sic illi persuasit: Gustate, et eritis sicut dii. Superbia ergo lapsi sumus, ut ad istam mortalitatem perveniremus. Et quia nos superbia vulneraverat, humilitas facit sanos. Venit humilis Deus, ut a tanto superbiae vulnere curaret hominem. Venit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Comprehensus est a Iudaeis, insultatum est ei. Audistis cum Evangelium legeretur, quid dixerunt, et cui dixerunt: Daemonium habes : et ille non dixit: Daemonium habetis vos, quia vos in peccatis vestris estis, et diabolus possidet corda vestra. Non hoc dixit, quod si diceret, verum diceret; sed non erat tempus ut hoc diceret, ne non veritatem praedicare, sed maledictum reddere videretur. Dimisit quod audivit, quasi non audisset. Medicus enim erat, et phreneticum curare venerat. Quomodo medicus non curat quidquid audiat a phrenetico, sed quomodo convalescat et fiat sanus phreneticus; nec si et pugnum ab illo accipiat curat; ille illi facit nova vulnera, ille veterem febrem sanat: sic et Dominus ad aegrotum venit, ad phreneticum venit, ut quidquid audiret, quidquid passus esset contemneret, hoc ipso eos docens humilitatem, ut humilitate docti, sanarentur a superbia; de qua iste liberari deprecatur dicens: Non veniat mihi pes superbiae; et manus peccatoris non moveat me. Si enim venerit pes superbiae, movet manus peccatoris. Quae est manus peccatoris? Male suadentis operatio. Factus es superbus? Cito te corrumpit, qui male suadet. Humilis figere in Deo, et non valde cures quid tibi dicatur. Hinc est quod alibi dicitur: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Quid est: Ab occultis meis? Non veniat mihi pes superbiae. Quid est: Et ab alienis parce servo tuo? Neque manus peccatoris moveat me. Serva quod intus est, et non timebis foris.

18. (v 13.] Quare autem valde hoc times? Quasi diceretur: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; ut venirent ad illam abyssum. de qua dictum est: Iudicia tua sicut abyssus multa; ut ad illud profundum pervenirent, ubi peccatores qui contemnunt, ceciderunt. Ceciderunt: ubi primo ceciderunt? In pede superbiae. Audite pedem superbiae: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Venit ergo illis pes superbiae, unde venerunt in profundum: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, facere quae non conveniunt. Radicem peccati, et caput peccati timuit qui dixit: Non veniat mihi pes superbiae. Quare illum pedem dixit? Quia superbiendo Deum deseruit, et discessit: pedem ipsius, affectum ipsius dixit. Non veniat mihi pes superbiae; et manus peccatoris non moveat me: id est, opera peccatoris non me dimoveant a te, ut imitari illa velim. Quare autem contra superbiam hoc dicit: Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem? Quia qui modo iniqui sunt, in superbia ceciderunt. Ideo cum cautam faceret Dominus Ecclesiam, ait: Illa tuum, inquit, observabit caput, et tu eius calcaneum. Serpens observat quando tibi veniat pes superbiae, quando labaris, ut deiciat; tu autem caput eius observa: initium omnis peccati superbia. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare: prior ille qui in veritate non stetit, deinde per eum illi quos dimisit Deus de paradiso. Unde ille humilis qui non se dicit dignum solvere corrigiam calceamenti, non est expulsus, sed stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi, et non propter suam, ne veniat ei pes superbiae, et expellatur, nec possit stare.

19. Et si cum labore aliquibus vestrum taedio fuerimus, finivimus psalmum, transivit taedium, et gratulabimur, quia psalmus totus expositus est. In medio iam timens ne onerarem vos, dimissurus eram: sed cogitavi quia intentio nostra praecideretur, et non sic rediretur ad dimidium, quomodo si excurreremus totum; et malui vobis gravis esse, quam re imperfecta reliquias servare. Debetur enim vobis etiam crastinus sermo: orate pro nobis ut valeamus exhibere, et afferte fauces esurientes et corda devota.






Aug. in Psalmos enar. 35