Aug. in Psalmos enar. 58

IN EUNDEM PSALMUM 58 Sermo 2 Dei dona excolenda.

Ps 58


1. Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit: quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram visitare imbribus sollemnibus, ita cor nostrum verbo suo tamquam agrum suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis iam homo est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit; verumque est quod hic dictum est: Fortitudinem meam ad te custodiam, quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus, recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate affectuum, et probitate sanctorum morum. Iudaeorum munus in oeconomia salutis.

2. (vv 12-14.] Videamus ergo quid restat de hoc psalmo. In hoc enim dimiseramus, cum coepisset de inimicis suis loqui dicens Deo: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Quamvis eos inimicos suos esse dixerit, rogavit tamen Deum ne occiderentur et obliviscerentur legem ipsius. Non tamen tenere legem, id est non oblivisci legem, iam perfectio est, et quasi securitas de praemio, et nulla sollicitudo de supplicio. Sunt enim qui tenent legem memoria, et non implent vita: qui vero implent vita, non possunt non tenere memoria. Ergo qui moribus praecepta Dei facit, et quodam modo vivendo, semper in corde suo ne deleatur agit quod tenet, vivendoque se commemorat quid ei in corde scriptum sit de lege Dei, ipse fructuose tenet legem Dei; ipse non inimicus deputabitur. Nam ecce inimici Iudaei, quos videtur significare psalmus iste, legem Dei tenent, et ideo de illis dictum est: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae; ut gens Iudaeorum maneret, et ea manente cresceret multitudo Christianorum. Per omnes gentes manent certe, et Iudaei sunt, nec destiterunt esse quod erant: id est, gens ista non ita cessit in iura Romanorum, ut amiserit formam Iudaeorum; sed ita subdita Romanis est, ut etiam leges suas teneat, quae leges sunt Dei. Sed quid in illis factum est? Decimatis mentam et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis misericordiam et iudicium; liquantes culicem, camelum autem glutientes. Hoc eis Dominus dicit. Et revera ita sunt; tenent Legem, tenent Prophetas; legunt omnia, cantant omnia: lucem Prophetarum non ibi vident, qui est Christus Iesus. Non solum eum nunc non vident, cum sedet in coelo: sed nec tunc viderunt, quando inter illos humilis ambulabat, et facti sunt rei fundendo sanguinem ipsius; sed non omnes. Hoc et hodie commendamus Caritati Vestrae. Non omnes: quia multi eorum conversi ad eum quem occiderunt, et in eum credendo, veniam et de effuso ipsius sanguine meruerunt; exemplumque praebuerunt hominibus quam non debeant diffidere dimitti sibi qualecumque peccatum, quando et interfectio Christi dimissa est confitentibus. Inde ergo dictum est: Quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia eius praeveniet me: hoc est, ante omnia merita mea bona praevenit me misericordia ipsius; etsi nihil in me boni invenerit, ipse me facit bonum, et ipse iustificat conversum, et ipse admonet ut convertatur aversus. Deus meus, inquit iterum, demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantum me diligat, quantumque mihi largiatur de bonitate sua, ex comparatione inimicorum meorum mihi ostendit; quia cum sint ex una massa vasa irae et vasa misericordiae, per vasa irae discunt vasa misericordiae quantum illis Deus largiatur boni. Et deinde: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: hoc dictum est de Iudaeis. Sed quid illis facies? Disperge eos in virtute tua. Ostende illis quia tu fortis es, non ipsi qui de virtute sua praesumendo, veritatem tuam non cognoverunt: non quales ipsi fortes sunt, de quibus dictum est: Irruerunt super me fortes; sed qualis tu fortis ad dispergendos eos. Et deduc eos, protector meus Domine: id est, sic eos disperge, ut non eos deseras, nequando obliviscantur legis tuae; et in eo ipso me protegas, ut de ipsorum dispersione habeam testimonium misericordiae tuae. Odisse debemus peccata, peccatores vero diligere.

3. Et sequitur: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quo coniungitur, quo connectitur ista sententia? Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum. Sequentia non ita connectuntur, ut doceant nos quo coniungatur ista sententia. Delicta, inquit, oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Hoc obscurum etiam heri dixeramus, et ideo ad recentiores mentes vestras expositionem distuleramus. Nunc itaque, quoniam nondum fatigati estis in audiendo, erigite corda ut adiuvetis me intentione; ne forte in obscuritate et perplexitate aliquantum sermo noster non sufficiat intentioni vestrae: et debetis aliquid et a vobis afferre, ut quod nos dicendo non impleverimus, intellegendo suppleatis. Sic ergo posita est ista sententia in medio, ut quo iungatur non facile videamus: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Recurramus ergo ad superiora. Quoniam dixerat: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae, quos tamen dixerat inimicos; adiunxit duos versiculos: Disperge eos in virtute tua, et deduc eos, protector meus Domine: et continuo intulit: Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum, hoc est, illum occide, non ipsos. Non ergo occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae: sed est quod in illis occidas, ut impleas quod supra dictum est: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Disperge ergo illos, et deduc eos: id est, noli deserere, cum dispergis; quia non deserendo habes quid in illis agas, cum ipsos non occidis. Quid ergo occides? Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quid in illis occides? Crucifige, crucifige ; quod clamaverunt, non qui clamaverunt. Illi enim Christum delere, interimere, perdere voluerunt: tu autem resuscitando Christum quem perdere voluerunt, occidis delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum. Quippe quem perdendum clamaverunt, vivere expavescunt; et quem in terra contempserunt, in coelo adorari ab omnibus gentibus admirantur: sic occiduntur delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Iudaeorum multitudo ad Petri vocem conversa.

4. Et comprehendantur in superbia sua. Quid est, comprehendantur in superbia sua? Quia frustra irruerunt fortes, et quasi cessit illis ut aliquid sibi fecisse viderentur, et praevaluerunt Domino. Potuerunt hominem crucifigere, potuit infirmitas praevalere, et virtus occidi; et visi sibi sunt aliquid, velut fortes, velut potentes, velut praevalentes, velut leo paratus ad praedam, velut tauri pingues, sicut eos alio loco commemorat: Tauri pingues obsederunt me. Quid autem fecerunt in Christo? Non vitam, sed mortem occiderunt. Exstincta quippe morte in moriente, et resurgente vita de morte in vivente, etenim et ipse se resuscitavit, quia erat in illo et quod mori non potuit, quid fecerunt? Audi quid fecerunt: solverunt templum. Quid vero ipse fecit? Triduo resuscitavit illud. Per hoc ergo occisa sunt delicta oris eorum, et sermo labiorum eorum. Et quid iam factum est in his qui conversi sunt? Et comprehendantur in superbia sua. Dictum est enim illis quia ille quem occiderunt, resurrexit. Crediderunt eum resurrexisse, quia viderunt eum in coelo positum, Spiritum sanctum inde misisse, et eos qui in illum crediderunt implevisse ; et invenerunt se et nihil damnasse, et nihil fecisse. Factum eorum in irritum venit; peccatum remansit. Quia ergo factum evacuatum est, peccatum autem remansit super facientes; comprehensi sunt in superbia sua, viderunt se sub iniquitate sua. Restabat ergo ut confiterentur peccatum, et ille ignosceret qui peccantibus cesserat, et mortem suam donaret occisus a mortuis, et vivificans mortuos. Comprehensi sunt ergo in superbia sua. Maximum vitiorum, superbia.

5. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Et hoc difficile intellegitur, quo iungatur et non erunt. Quid non erunt? Videamus ergo superiorem textum: cum comprehensi fuerint in superbia sua, annuntiabuntur ex maledicto et mendacio consummationes. Quae sunt consummationes? Perfectiones: consummari enim, perfici est. Aliud est consummari, aliud consumi. Consummatur enim quod sic finitur ut perficiatur: consumitur quod sic finitur ut non sit. Superbia non permittebat hominem perfici; nihil sic impedit perfectionem. Intendat quippe Caritas Vestra paululum ad id quod dico; et videte malum nimis molestum, nimis cavendum. Quale malum putatis? Quamdiu exaggerem quid mali sit in superbia? Diabolus inde solum puniendus est. Certe princeps est omnium peccatorum, certe seductor est ad peccandum: non ei imputatur adulterium, non vinolentia, non fornicatio, non rapina rerum alienarum; sola superbia lapsus est. Et quoniam superbiae comes est invidentia, fieri non potest ut superbus non invideat: ex hoc vitio, quod superbiam necessario sequitur, lapsus etiam invidit stanti, et dedit operam seducere hominem, ne illo levaretur unde ille deiectus est. Et ideo satagit vera persuadere peccata, quia talem iudicem habemus ubi obicere falsa non possit. Nam si apud iudicem hominem ageretur causa nostra, quem posset fallere criminationibus falsis; non multum ageret ut peccaremus; quia iudicem fallendo, et innocentes posset opprimere, et circumventos ad se traducere, et secum condemnari facere: nunc vero quia scit talem iudicem qui falli non possit, et quia scit cum iustum personas accipere non posse; tales ei vult reos perducere, quos necesse sit ut damnet, quia iustus est. Dat itaque operam ut peccemus sola invidentia, quae invidentia necesse est ut comitetur superbiam. Hoc ergo malum superbia est, impediens perfectionem. Iactet ergo se quisque de divitiis, iactet de pulchritudine et de viribus corporis: ista certe omnia mortalia sunt; ridendi sunt qui se de mortalibus iactant, a quibus rebus plerumque aut vivi deseruntur, aut mortui eas necesse est ut deserant. Illud est vitium capitale, quod cum quisque bene profecerit, superbia tentatur, ut perdat totum quod profecit. Denique omnia vitia in malefactis timenda sunt; superbia in benefactis plus metuenda est. Non itaque mirum quia sic est humilis Apostolus, ut dicat: Quando infirmor, tunc fortis sum. Nam hoc vitio ne ipse tentaretur, quale sibi medicamentum dicit appositum contra tumorem, a medico qui sciret quid curaret? Ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Videte quae sint consummationes. Apostolus, doctor gentium, pater fidelium per Evangelium, accepit stimulum carnis a quo colaphizaretur. Quis nostrum hoc dicere auderet, nisi ille confiteri non erubesceret? Si enim dixerimus hoc non passum fuisse Paulum; cum ei quasi honorem deferimus, mendacem facimus. Sed quia verax est, et verum dixit; oportet ut credamus datum illi esse angelum satanae, ne magnitudine revelationum extolleretur. Ecce quam timendus est serpens superbiae! Quid itaque factum est istis? In peccato suo comprehensi sunt, quia Christum occiderunt, et de ipsa magnitudine peccati plus humilati sunt, et maiore humilitate erigi meruerunt: hoc est: Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes: id est, ideo magis perficientur, quia in maledicto et mendacio deprehensi sunt. Superbia quippe eos non permittebat perfici: facinus abstulit superbiam per eorum confessionem; indulgentia delevit facinus per Dei miserationem, et ex maledicto et mendacio annuntiatae sunt consummationes: id est, dictum est homini: Vidisti quid sis, sensisti quid sis, errasti, excaecatus es, peccasti et lapsus es, agnovisti infirmitatem tuam; supplica medico, noli tibi videri sanus. Ubi est phrenesis tua? Ecce medicum occidisti, quem occidendo perdere non potuisti: tamen quantum ad te pertinuit, occidisti. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes. Fecistis quod ad maledictum pertinebat, o Iudaei: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno. Crucifixistis Christum; tamquam maledictum putastis. Adde maledicto mendacium: custodes ad sepulcrum posuistis; ut mentirentur, pecuniam dedistis. Ecce Christus resurrexit: ubi est maledictum crucis quod fecistis? ubi est mendacium custodum quos corrupistis? Dei ira et vindicta.

6. Ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Quid est, in ira consummationis annuntiabuntur consummationes? Est ira consummationis, et est ira consumptionis. Nam omnis vindicta Dei ira dicitur: sed aliquando ad hoc vindicat Deus, ut perficiat; aliquando ad hoc vindicat, ut damnet. Quomodo ad hoc vindicat, ut perficiat? Flagellat omnem filium quem recipit. Quomodo ad hoc vindicat, ut damnet? Quando posuerit impios ad sinistram, et dixerit eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Illa ira consumptionis est, non consummationis. Annuntiabuntur autem consummationes in ira consummationis; id est, praedicabitur ab Apostolis quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia, et pertinuit ad humilationis medicinam infirmitas hominis. Hoc cogitantes illi, et invenientes atque confitentes iniquitates suas, non erunt. Quid non erunt? In superbia sua. Supra enim dixerat: Comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis, et non erunt, utique in superbia, in qua comprehensi sunt. In Christo copulantur circumcisio et praeputium.

7. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Ante enim iusti sibi videbantur, quod gens Iudaea Legem acceperat, quod Dei praecepta servaverat: demonstratur illis quia non servavit, cum in ipsis Dei praeceptis Christum non intellexit, quia caecitas ex parte in Israel facta est. Vident et ipsi Iudaei quia non debent Gentes contemnere, quos quasi canes et peccatores putabant: quomodo enim pariter inventi sunt in iniquitate; ita pariter pervenient ad salutem. Non solum Iudaeis, inquit Apostolus, verum etiam et Gentibus. Ideo enim lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, ut duos iungeret in se: angulus enim duos parietes copulat. Iudaei excelsi et magni sibi videbantur: Gentes tamquam infirmi, tamquam peccatores, tamquam daemonum servi, tamquam idolorum adoratores; et tamen in utrisque iniquitas erat. Demonstrati sunt et Iudaei peccatores; quia non est qui faciat bonum, non est usque ad unum : deposuerunt superbiam et non inviderunt saluti Gentium, quia parem suam et illorum infirmitatem cognoverunt; et in angulari lapide copulati simul Dominum adoraverunt. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae. Non tantum Iudaeorum dominabitur, sed et finium terrae: quod non scirent, si adhuc in superbia sua essent; in superbia autem sua essent, si adhuc sibi iusti viderentur: ut autem sibi iusti non viderentur, annuntiatae sunt illis ex maledicto et mendacio consummationes in ira consummationis; quia comprehensi fuerunt in superbia sua, ex maledicto quod fecerunt, quando Christum occiderunt. Ecce quid fecit Dominus noster Iesus Christus. Mortuus est inter manus Iudaeorum, et redemit multitudinem Gentium: hac fusus est sanguis, hac profuit; sed conversis omnibus profuit; quia et illi quem occiderunt agnoverunt, et ab illo ipsius interfectionis et delicti sui magni veniam meruerunt. Bonum est humilari peccatorem.

8. (v 15.] Quid ergo et de ipsis? Quod supra: Convertentur ad vesperam: id est etsi sero, id est post interfectionem Domini nostri Iesu Christi. Convertentur ad vesperam; et famem patientur ut canes. Sed ut canes, non ut oves, aut vituli: ut canes, ut Gentes, ut peccatores; quia et ipsi cognoverunt peccatum suum qui sibi iusti videbantur. De quibus dictum est in alio psalmo: Postea acceleraverunt: hoc dictum est hic: Ad vesperam. Nam ibi sic est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; postea acceleraverunt. Unde acceleraverunt postea? Quia multiplicatae sunt infirmitates eorum: nam si sibi adhuc sani viderentur, nunquam accelerarent. Quod ergo ibi dictum est: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; hoc dictum est hic: Comprehendantur in superbia sua, et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes in ira consummationis. Et quod ibi dictum est: Postea acceleraverunt; hoc dictum est hic: Et non erunt, in superbia sua. Et scient quia Deus dominabitur Iacob, et finium terrae: et convertentur ad vesperam. Bonum est ergo humilari peccatorem; et nemo est insanabilior eo qui sibi sanus videtur. Et circumibunt civitatem. Iam et hesterno die exposuimus civitatem, id est circumstantiae civitatem, omnes gentes.

9. (v 16.] Dispergentur ut edant: id est, ut lucrentur alios, ut in corpus suum transforment credentes. Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. Quia et superius murmur eorum dixerat, dicentium: Quoniam quis audivit? Et tu, Domine, inquit, deridebis eos, dicentes: Quis audivit? Quare? Quia pro nihilo habebis omnes gentes. Sic et hic: Si autem non satiabuntur, et murmurabunt. Tentationibus superatis merito exsultat Ecclesia.

10. (v 17, 18.] Concludatur Psalmus. Videte angulum exsultantem, iam de utroque pariete gaudentem. Superbiebant Iudaei; humilati sunt: desperabant Gentes; erectae sunt. Veniant ad angulum; ibi conveniant, ibi concurrant, ibi pacis osculum inveniant: de diverso veniant, sed in adversum non veniant; illi de circumcisione, isti de praeputio. Longe erant parietes, sed antequam ad angulum venirent: in angulo autem teneant se, et tota iam Ecclesia ex utroque pariete, quid dicat? Ego autem cantabo potentiam tuam, et exsultabo mane misericordia tua. Mane transactis tentationibus, mane cum nox huius saeculi transierit, mane quando iam latronum insidias et diaboli et angelorum eius non expavescimus, mane quando iam non ad lucernam prophetiae ambulamus, sed ipsum Dei Verbum tamquam solem contemplamur. Et exsultabo mane misericordia tua. Merito in alio psalmo dicitur: Mane astabo tibi, et contemplabor. Merito et ipsius Domini resurrectio diluculo fuit, ut impleretur quod dictum est in alio psalmo: Vespere demorabitur fletus, et in matutino exsultatio. Ad vesperam quippe discipuli mortuum planxerunt Dominum nostrum Iesum Christum; diluculo ad resurgentem exsultaverunt. Exsultabo mane misericordia tua.

Quidquid sumus, totum de misericordia Domini est.

11. Quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Adiutor meus tibi psallam, quia tu Deus susceptor meus es. Quid eram, nisi subvenires? Quam desperatus eram, nisi curares? Ubi iacebam, nisi advenires? Certe ingenti vulnere periclitabar, sed illud vulnus meum medicum omnipotentem requirebat. Omnipotenti medico nihil est insanabile; non renuntiat ad aliquem: opus est ut tu curari velis, opus est ut manus eius non refugias. Sed etsi nolis curari, vulnus tuum admonet ut cureris: et aversum revocat, et refugientem quodammodo ad se redire compellit, et attrahit. In omnibus implet quod dictum est: Misericordia eius praeveniet me. Cogitate quod dictum est, praeveniet me. Si aliquid tuum primum attulisti, et ex tuo aliquo bono primo Dei misericordiam meruisti, non te praevenit. Quando autem vel intellegis quia praeventus es, nisi intellegas quod ait Apostolus:

Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hoc est, Misericordia eius praeveniet me. Denique attendens omnia bona quaecumque habere possumus, sive in natura, sive in instituto, sive in ipsa conversatione, in fide, in spe, in caritate, in bonis moribus, in iustitia, in timore Dei, totum non esse nisi ex illius donis, ita conclusit: Deus meus misericordia mea. Non invenit impletus bonis Dei, quid appellaret Deum suum, nisi misericordiam suam. O nomen, sub quo nemini desperandum est! Deus meus, inquit, misericordia mea. Quid est, misericordia mea? Si dicas: Salus mea, intellego quia dat salutem; si dicas: Refugium meum, intellego quia confugis ad eum; si dicas: Fortitudo mea, intellego quia dat tibi fortitudinem: Misericordia mea, quid est? Totum quidquid sum, de misericordia tua est. Sed promerui te, invocando te! Ut essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Si enim egi aliquid ut essem, iam eram antequam essem. Porro si omnino nihil eram antequam essem, nihil te promerui ut essem. Fecisti ut essem, et non tu fecisti ut bonus essem? Dedisti mihi ut sim, et potuit mihi alius dare ut bonus sim? Si tu mihi dedisti ut sim, et alius mihi dedit ut bonus sim; melior est ille qui mihi dedit ut bonus sim, quam ille qui mihi dedit ut sim. Porro quia te nemo melior, nemo te potentior, nemo te in misericordia largior; a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem. Deus meus misericordia mea.





IN PSALMUM 59 Enarratio Sermo ad populum. In psalmis Christus loquitur et Ecclesia.

59
(
Ps 59)

1. (v 1.2.] Titulus psalmi huius aliquantum prolixus est; sed non nos terreat, quia Psalmus brevis est. Tamquam ergo aliquantulum prolixiorem Psalmum audierimus, sic intendamus: quoniam in nomine Christi nutritis et nutriendis loquimur in Ecclesia Dei, nec alienis a sapore istarum Litterarum a quibus mundus alienus est, non quasi rudia vobis ista semper esse debent. Si enim ea quae saepissime audistis cum iucunditate in ore cogitationis ruminastis, nec oblivione tamquam in ventre sepelistis; eadem ipsa recordatio vestra, et memoria multum nos poterit adiuvare, ne multum loquamur ad enodanda quasi rudibus ea quae iam vos nosse novimus. Certe illud meminimus saepe vos audisse quod dicimus: vix est ut in Psalmis invenias voces, nisi Christi et Ecclesiae, aut Christi tantum, aut Ecclesiae tantum, quod utique ex parte et nos sumus. Ac per hoc quando voces nostras agnoscimus, sine affectu agnoscere non possumus: et tanto magis delectamur, quando indidem nos esse sentimus. David rex unus homo fuit, sed non unum hominem figuravit: quando scilicet figuravit Ecclesiam ex multis constantem, distentam usque ad fines terrae; quando autem unum hominem figuravit, illum figuravit qui est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. In hoc ergo psalmo, vel potius in huius psalmi titulo, dicuntur quaedam victoriosa David, quod fortiter fecerit debellando quosdam inimicos, et eos tributarios faciendo; quando post mortem Saulis persecutoris sui, regnum illius accepit manifestum in Israel. Nam et antequam persecutionem pateretur, rex erat, sed Deo tantum notus erat. Postea ergo iam manifesto regno, et evidenter atque eminenter accepto debellavit eos qui in hoc titulo commemorantur; et notatus est Psalmi titulus ita: In finem, pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam, cum succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, et convertit Ioab, et percussit Edom, in valle Salinarum duodecim millia. Legimus haec in libris Regnorum, istos omnes quos nominavit, debellatos esse a David, id est Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal, Ioab, Edom. Facta sunt ista, et quemadmodum facta sunt ita ibi conscripta sunt, ita leguntur: legat qui vult. Verumtamen sicut solet propheticus spiritus in Psalmorum titulis recedere aliquantulum ab expressione rerum gestarum, et aliquid dicere quod in historia non invenitur, et hinc potius admonere, non propter cognoscendas res gestas esse huiusmodi titulos inscriptos, sed propter futura praefiguranda; sicut dictum est quod coram Abimelech mutavit vultum suum, et dimisit eum, et abiit, cum indicet scriptura Regnorum hoc eum non fecisse coram Abimelech, sed coram Achis rege : ita et in hoc titulo invenimus aliquid, quo commoneamur ad aliquid. Namque in illa narratione bellorum fortiumque factorum regis David, ubi hi omnes quos commemoravimus, debellati sunt, eum aliquid succendisse non legimus. Hic autem maxime hoc positum est, quod ibi non est scriptum, quia succendit Mesopotamiam Syriae, et Syriam Sobal. Iam ergo incipiamus secundum rerum futurarum significationes ista discutere, et opacitatem umbrarum in lucem verbi revocare.

Regnum Christi non est de hoc mundo. Ad quattuor mittitur Dei mundi partes Verbum.

2. In finem, quid sit nostis: Finis enim Legis Christus est. Eos qui immutantur nostis. Qui enim, nisi qui a veteri vita in novam transeunt? Absit enim ut hic culpanda immutatio intellegatur. Non quomodo immutatus est Adam a iustitia ad iniquitatem, et a deliciis ad laborem; sed quomodo mutantur illi, quibus dictum est: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Immutantur autem isti in tituli inscriptionem. Nostis tituli inscriptionem. Titulus infixus est super crucem Domini scriptus: Hic est rex Iudaeorum : mutantur in huius tituli inscriptionem qui in regnum Christi transeunt a regno diaboli. Bene mutantur in huius tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur, in doctrinam. Cum enim dixisset: Pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem; addidit, ipsi David in doctrinam: id est, mutantur non sibi, sed ipsi David, et mutantur in doctrinam. Non enim ita rex Christus, quasi saeculo regnaturus; cum aperte dixerit: Regnum meum non est de hoc mundo. Ergo in eius doctrinam transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari, non nobis, sed ipsi David; ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quando ergo nos mutaret Christus, nisi fecisset quod dixit: Ignem veni mittere in mundum ? Si ergo Christus venit mittere in mundum ignem, utique salubriter atque utiliter; non quomodo missurus est mundum in ignem. Sed quomodo ignem in mundum? Quoniam ergo venit ignem mittere in mundum, quaeramus iam quid sit Mesopotamia quae succensa est, quid sit Syria Sobal. Interpretationes ergo nominum interrogemus secundum hebraeum eloquium, quo primum haec Scriptura locuta est. Mesopotamiam dicunt interpretari Elevatam vocationem. Iam totus mundus vocatione elevatus est. Syria interpretatur Sublimis. Sed illa quae erat sublimis, incensa est et humilata: et quemadmodum humilata est quae fuerat exaltata, sic exaltetur quae fuerat humilata. Sobal interpretatur Vana vetustas. Gratias Christo qui eam succendit. Quando vetera virgulta succenduntur, vireta succedunt; et alacrius et uberius et viridius nova nascuntur, cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur ignis Christi; fenum, consumit. Omnis enim caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni. Succendit ergo ista illo igne. Et convertit Ioab. Ioab interpretatur Inimicus. Conversus est inimicus: quod vis intellege. Si conversus in fugam, diabolus est; si conversus ad fidem, christianus est. Quomodo in fugam? De corde christiani: Princeps huius mundi, inquit, nunc missus est foras. Conversus autem ad Dominum christianus, quare inimicus conversus? Quia fidelis factus, qui fuerat inimicus. Percussit Edom. Interpretatur Edom Terrenus. Debuit percuti terrenus iste. Utquid enim viveret terrenus, qui coelestis debet vivere? Interfecta est ergo vita terrena; vivat coelestis. Sicut enim portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est. Vide illum interfici: Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Cum autem percussisset Edom, percussit duodecim millia in valle Salinarum. Duodecim millia perfectus est numerus, cui perfecto numero etiam duodenarius Apostolorum numerus deputatur: non enim frustra, nisi quia per totum mundum mittendum erat verbum. Verbum autem Dei quod est Christus, in nubibus, hoc est in praedicatoribus veritatis. Mundus autem quatuor partibus constat. Quatuor eius partes notissimae sunt omnibus, et saepe in Scripturis memoratae: quae etiam quatuor venti dictae sunt, oriens, occidens, aquilo et meridies. Ad omnes istas quatuor partes missum est verbum, ut in Trinitate omnes vocarentur. Duodenarium numerum ter quaterni faciunt. Merito ergo duodecim millia terrena percussa sunt; totus mundus percussus est: de toto enim mundo electa est Ecclesia, mortificata a terrena vita. Quare, in valle Salinarum? Vallis humilitas est: salinae saporem significant. Multi enim humilantur, sed vane et fatue: in vana vetustate humilantur. Patitur quis tribulationem pro pecunia, patitur tribulationem pro honore temporali, patitur tribulationem pro commodis vitae huius; passurus est tribulationem, et humilandus: quare non propter Deum? quare non propter Christum? quare non propter saporem salis? An nescis tibi esse dictum: Vos estis sal terrae; et: Si sal infatuatum fuerit, ad nihilum valebit aliud, nisi ut foras proiciatur ? Bonum est ergo sapienter humilari. Ecce nunc nonne humilantur haeretici? Nonne leges contra illos datae sunt etiam ab hominibus, contra quos divinae regnant, quae illos ante etiam condemnaverant? Ecce humilantur, ecce fugantur, ecce persecutionem patiuntur, sed sine sapore; pro fatuitate, pro vanitate. Iam enim sal infatuatum est: ideo proiectum est foras, ut conculcetur ab hominibus. Audivimus titulum Psalmi; audiamus etiam verba Psalmi. Christus spiritales hostes fugavit.

3. (v 3.] Deus repulisti nos, et destruxisti nos. Numquid ille David loquitur, qui percussit, qui succendit, qui debellavit; et non illi quibus haec fecit, ut percuterentur et repellerentur qui mali erant, et rursus vivificarentur et redirent ut boni essent? Istam quidem stragem fecit David ille manu fortis Christus noster, cuius figuram gerebat ille homo; fecit ista, dedit hanc stragem gladio suo et igne suo: nam utrumque attulit in hunc mundum. Et: Ignem veni mittere in mundum, habes in Evangelio et: Gladium veni mittere in terram, habes in Evangelio. Attulit ignem unde succenderetur Mesopotamia Syriae, et Syria Sobal; attulit gladium unde percuteretur Edom. Iam ergo ista strages facta est propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem ipsi David. Audiamus ergo eorum vocem: salubriter percussi sunt, erecti loquantur. Dicant ergo mutati in melius, mutati in tituli inscriptionem, immutati in doctrinam ipsi David; dicant: Deus repulisti nos, et destruxisti nos: iratus es, et misertus es nostri. Destruxisti nos, ut aedificares nos; destruxisti nos male aedificatos, destruxisti vanam vetustatem, ut sit aedificatio in novum hominem, aedificatio mansura in aeternum. Merito iratus es, et misertus es nostri. Non miserereris, nisi irascereris. Destruxisti nos in ira tua; sed ira tua in vetustatem nostram fuit, ut destrueretur vetustas. Sed misertus es nostri propter novitatem, propter eos qui immutantur in tituli inscriptionem: quia et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. De conversione peccatoris.

4. (v 4.] Commovisti terram, et conturbasti eam. Quomodo conturbata est terra? Conscientia peccatorum. Quo imus? quo fugimus, quando ille gladius vibratus est: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum ? Commovisti terram, et conturbasti eam. Sana contritiones eius, quoniam mota est. Non digna est sanari, si mota non est: sed loqueris, praedicas, minaris de Deo, venturum iudicium non taces, praeceptum Dei mones, ab his rebus non quiescis; et qui audit, si non timet, si non movetur, non est dignus sanari. Audit alius; movetur, stimulatur, pectus tundit, lacrymas fundit: Sana contritiones eius, quoniam mota est.

5. (v 5.] Post haec, percusso terreno, succensa vetustate, mutato homine in melius, facta luce eis qui tenebrae fuerunt, sequitur quod alibi scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Prior labor ut displiceas tibi, ut peccata expugnes, ut muteris in melius: secundus labor, pro eo quod mutatus es, ferre tribulationes et tentationes huius saeculi, et inter illas perseverare usque in finem. De his ergo cum loqueretur, has significans, quid subiungit? Ostendisti plebi tuae dura: iam plebi tuae, factae tributariae post victoriam David. Ostendisti plebi tuae dura. In quibus? In persecutionibus quas pertulit Ecclesia Christi, quando tantus martyrum sanguis effusus est. Ostendisti plebi tuae dura: potasti nos vino stimulationis. Quid est, stimulationis? Non peremptionis. Non enim erat peremptio perdens, sed medicina urens. Potasti nos vino stimulationis. Temporales tribulationes iustis prosunt.

6. (v 6.] Quare hoc? Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Per tribulationes, inquit, temporales, significasti tuis fugere ab ira ignis sempiterni. Dicit enim apostolus Petrus: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei. Et exhortans martyres ad tolerantiam, cum saeviret mundus, cum strages a persecutoribus fierent, cum longe lateque sanguis fidelium funderetur, cum in catenis, in carceribus, in tormentis, multa dura Christiani paterentur; ne in his ergo duris deficerent, eos alloquitur Petrus: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei; et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt ? Quid ergo futurum est in iudicio? Arcus est extentus; adhuc in comminatione est, nondum in praesentatione. Et videte quid sit in arcu. Nonne sagitta in priora mittenda est? Nervus tamen retro tenditur in contrarium qua illa mittenda est; et quanto plus ierit eius extensio retrorsum, tanto maiore impetu illa currit in priora. Quid est quod dixi? Quanto magis differtur iudicium, tanto maiore impetu venturum est. Ergo et de temporalibus tribulationibus gratias Deo agamus, quia dedit plebi suae significationem, ut fugiant a facie arcus: ut exercitati fideles eius in tribulationibus temporalibus, digni sint evadere damnationem ignis aeterni, quae inventura est omnes qui ista non credunt. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Non exaudiris ad voluntatem, sed ad utilitatem.

7. (v 7.] Ut eruantur dilecti tui. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Dextera tua, Domine, salvum me fac: ita salvum me fac, ut ad dexteram stem. Salvum me fac dextera tua: non salutem temporalem peto; de hac fiat voluntas tua. Ad tempus quid nobis prosit, penitus ignoramus; quid enim oremus sicut oportet, nescimus : sed salvum me fac dextera tua, ut etsi in tempore isto tribulationes aliquas patiar, transacta nocte omnium tribulationum ad dexteram inveniar inter oves, non ad sinistram inter haedos. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Quia iam illud peto quod dare vis; non verbis delictorum meorum clamo per diem, ut non exaudias, et nocte, ut non exaudias, et non ad insipientiam mihi ; sed utique ad commonitionem, addendo saporem de valle salinarum, ut in tribulatione noverim quid petam: peto autem vitam aeternam ergo exaudi me, quia dexteram tuam peto. Intellegat ergo Caritas Vestra omnem fidelem habentem in corde verbum Dei, cum timore timentem iudicium futurum, viventem probabiliter, ne de illo blasphemetur nomen sanctum Domini eius, multa deprecari secundum saeculum, et non exaudiri; ad vitam autem aeternam semper exaudiri. Quis enim sanitatem non petat, cum aegrotat? Et tamen forte adhuc aegrotare ei utile est. Potest fieri ut hinc non exaudiaris: non tamen exaudiris ad voluntatem, ut exaudiaris ad utilitatem. At vero cum illud petis, ut det tibi vitam aeternam Deus, ut det tibi regnum coelorum Deus, ut det tibi ad dexteram Filii sui stare, cum venerit iudicare terram; securus esto; accipies, si modo non accipis: non enim iam venit tempus ut accipias. Exaudiris, et nescis: quod petis agitur, etsi nescis in quo agitur. In radice res est, nondum in fructu. Salvum me fac dextera tua, et exaudi me. Non omnium est fides.

8. (v 8.] Deus locutus est in sancto suo. Quid times ne non fiat quod Deus locutus est? Si haberes aliquem gravem amicum et sapientem, quomodo diceres? Ille locutus est haec, fiat necesse est quod locutus est: vir gravis est, non levitate utitur, non facile de sententia dimovetur, quod promisit fixum est. Sed tamen homo est, qui aliquando quod promisit facere vult, et non potest. De Deo non est quod tu timeas: quia verax est, constat; quia omnipotens est, constat; fallere te non potest, habet unde faciat. Quid ergo times ne decipiaris? Opus est ut tu te non decipias, et perseveres usque in finem, cum daturus est quod promisit. Deus locutus est in sancto suo. In quo sancto suo? Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. In sancto illo, de quo alibi audistis: Deus in sancto via tua. Deus locutus est in sancto suo. Laetabor, et dividam Sichimam. Quia Deus hoc locutus est, fiet: vox Ecclesiae est, Deus locutus est in sancto suo. Non verba dicit quae Deus locutus est; sed quoniam Deus locutus est in sancto suo, nec fieri aliquid potest, nisi quemadmodum locutus est Deus, consequenter ista eveniunt: Laetabor, et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Sichima Humeri interpretantur. Secundum historiam vero, Iacob rediens a Laban socero suo cum omnibus suis, abscondit idola in Sichima quae habebat de Syria, ubi diu peregrinatus, tandem aliquando inde veniebat. Tabernacula autem fecit ibi propter oves suas et armenta, et appellavit locum illum Tabernacula. Et haec dividam, inquit Ecclesia. Quid est hoc, dividam Sichimam? Si ad historiam ubi abscondita sunt idola referatur, Gentes significat. Divido Gentes. Quid est, divido? Non enim omnium est fides. Quid est divido? Alii credent, alii non credent: sed tamen non timeant qui credunt, inter illos qui non credunt. Divisi sunt enim nunc fide; postea dividentur in iudicio, oves ad dexteram, haedi ad sinistram. Ecce invenimus quemadmodum Ecclesia dividat Sichimam. Quomodo dividit humeros, secundum nominis interpretationem? Dividuntur humeri, ut alios gravent peccata sua, alii tollant sarcinam Christi. Humeros enim pios quaerebat, cum diceret: Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. Alia sarcina premit et aggravat te; Christi autem sarcina sublevat te: alia sarcina pondus habet; Christi sarcina pennas habet. Nam et avi si pennas detrahas, quasi onus tollis; et quo magis onus abstulisti, eo magis in terra remanebit. Quam exonerare voluisti, iacet: non volat, quia tulisti onus; redeat onus, et volat. Talis est Christi sarcina. Portent illam homines; non sint pigri: non attendantur illi qui eam ferre nolunt; ferant illam qui volunt, et invenient quam sit levis, quam suavis, quam iucunda, quam rapiens in coelum et a terra eripiens. Dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum dimetiar. Forte propter oves Iacob, convallis tabernaculorum intellegitur gens Iudaeorum, et ipsa dividitur: nam transierunt inde qui crediderunt; foris reliqui remanserunt. Martyrum acervus Christum Dei virtutem testatur.

9. (v 9.] Meus est Galaad. Nomina sunt ista lecta in Litteris Dei. Galaad habet interpretationis suae vocem et magni sacramenti: interpretatur enim Acervus testimonii. Quantus acervus testimonii in martyribus? Meus est Galaad: meus est acervus testimonii, mei sunt Martyres veri. Moriantur alii pro vetusta vanitate sua sine sale; numquid pertinent ad acervum testimonii? Quia et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Cum autem quodam loco moneret Dominus de pace retinenda, praemisit salem: Habete, inquit, in vobis salem, et pacem habete inter vos. Ergo, Meus est Galaad: sed Galaad, id est acervus testimonii, in magna tribulatione evidenter factus est. Tunc ignominiosa Ecclesia erat in hominibus, tunc opprobrium illi viduae obiectabatur, quia Christi erat, quia signum crucis in fronte portabat: nondum erat honor; crimen erat tunc. Quando ergo non honor, sed crimen erat, tunc factus est acervus testimonii; et per acervum testimonii dilatata est caritas Christi; et per dilatationem caritatis Christi occupatae sunt gentes. Sequitur: Et meus est Manasses: quod interpretatur Oblitus. Huic enim dictum erat: Confusionem in perpetuum oblivisceris, et ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Erat ergo confusio Ecclesiae aliquando, quam modo oblita est: confusionis enim et ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Quando enim quaedam erat confusio inter homines, acervus testimonii factus erat. Modo iam nemo vel meminit illius confusionis, quando ignominia erat esse christianum; iam nemo meminit, iam omnes obliti sunt, iam meus est Manasses. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Ephraem Fructificatio interpretatur. Mea, inquit, fructificatio, et haec fructificatio fortitudo est capitis mei. Caput enim meum Christus est. Et unde fructificatio fortitudo eius? Quia nisi granum caderet in terram, non multiplicaretur, solum remaneret. Cecidit ergo in terram Christus in passione, et secuta est fructificatio in resurrectione. Et Ephraem fortitudo capitis mei. Pendebat et contemnebatur: granum erat intus, habebat vires trahendi post se omnia. Quomodo in grano numeri seminum latent; abiectum nescio quid apparet oculis, sed vis convertens in se materiam et proferens fructum abscondita est: sic in Christi cruce abscondita erat virtus; apparebat infirmitas. O magnum granum! Certe infirmus est pendens, certe ante illum caput plebs illa agitavit, certe dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Audi fortitudinem eius: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Merito tanta fructificatio consecuta est: haec mea est, dicit Ecclesia. Ab iis qui lege abutuntur tribulantur Ecclesia. Numquam deficiet Ecclesia.

10. (v 10.] Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Iuda rex meus: quis Iuda? Qui de tribu Iuda. Quis Iuda, nisi cui dixit ipse Iacob: Iuda, te laudabunt fratres tui ? Iuda rex meus. Quid ergo timeam, quando Iuda rex meus dicit: Nolite timere eos qui occidunt corpus ? Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Quare, olla? Quia tribulatio. Quare, spei meae? Quia praecessit Iuda rex meus. Qua enim praecessit, tu sequi quid times? Qua praecessit? Per tribulationes, per angustias, per opprobria. Septa erat via, sed antequam transiret: posteaquam transiit, sequere; iam patet via illius transitu. Singularis ego sum, inquit, sed quousque transeam : singulare granum, sed quoadusque transeat; cum transierit, sequetur fructificatio. Iuda rex meus. Ergo quia Iuda rex meus: Moab olla spei meae. Moab intellegitur in Gentibus. Nata est enim ista gens de peccato, nata est ista gens de filiabus Lot quae cum patre inebriato concubuerunt, male utentes patre. Melius erat ut steriles remanerent, quam sic matres fierent. Erat autem illa figura quaedam eorum qui male utuntur lege. Nolite enim attendere quia lex in latina lingua feminini generis est; in graeca masculini est: sed sive sit feminini generis in loquendo, sive masculini, non praescribit veritati locutio. Lex enim magis masculinam vim habet, quia regit, non regitur. Porro autem apostolus Paulus quid ait? Bona est lex, si quis ea legitime utatur. Illae autem filiae Lot non legitime usae sunt patre. Quomodo autem nascuntur opera bona, cum quisque lege bene utitur: sic nascuntur opera mala, cum lege quisque male utitur. Proinde male illae utentes patre, hoc est male utentes lege, generaverunt Moabitas; per quos significantur opera mala. Inde tribulatio Ecclesiae, inde olla ebulliens. De hac olla quodam loco prophetiae dicitur: Olla succensa ab aquilone. Unde nisi a partibus diaboli qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem ? Tribulationes ergo maximae non oriuntur adversum Ecclesiam, nisi ab eis qui lege male utuntur. Quid ergo? Defectura est hinc Ecclesia, et propter ollam, id est abundantiam scandalorum, non erit perseveratura usque in finem? Nonne Iuda rex illius praedixit hoc ei? Nonne ait illi: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum ? Olla bulliente caritas refrigescit. Quare non potius, o caritas, et tu contra ollam fervescis? An ignoras tibi esse dictum, cum de illa abundantia scandalorum rex tuus loqueretur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ? Persevera ergo usque in finem contra ollam scandalorum. Ardet olla iniquitatis, sed maior est flamma caritatis. Noli vinci; persevera usque in finem. Quid times Moabitas, opera mala eorum qui lege male utuntur? Quid enim, Iuda rex tuus qui praecessit, nonne tales pertulit? Nescis Iudaeos male utendo lege, Christum occidisse? Ergo spera, et qua praecessit rex tuus sequere. Dic, Iuda rex meus. Et ex eo quia Iuda rex meus, Moab quid factus est? Olla spei meae, non consumptionis meae. Vide in tribulationibus ollam spei; audi Apostolum: Sed et gloriamur, inquit, in tribulationibus. Olla est iam; sed vide istum, si explicat ollam spei. Scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem. Si tribulatio patientiam, patientia probationem, probatio spem, olla est autem tribulatio quae operatur spem; merito Moab olla spei meae. Spes autem non confundit. Et quid? Ferves contra ollam? Ita plane, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Evangelium opportune importune praedicandum.

11. In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ecclesia loquitur: Perveniam usque in Idumaeam. Saeviant tribulationes, bulliat scandalis mundus, extendam calceamentum meum usque in Idumaeam; usque ad eos ipsos qui terrenam vitam degunt (quoniam Idumaea interpretatur Terrena); usque ad ipsos, usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Cuius rei calceamentum, nisi Evangelii? Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, 4950

qui annuntiant bona! et: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Prorsus, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio spem, olla non me consumet: Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Non deficiamus Evangelium praedicare, non deficiamus Dominum annuntiare. Usque in Idumaeam extendam calceamentum meum. Nonne serviunt et ipsi terreni? Etsi cupiditatibus terrenis obligantur, Christum tamen adorant. Hodie videmus, fratres, quam multi terreni committunt pro lucro fraudes, pro fraudibus periuria; propter timores, sortilegos, mathematicos consulunt: omnes isti Idumaei, terreni; et tamen omnes isti adorant Christum, sub calceamento ipsius sunt; iam usque in Idumaeam extendit calceamentum suum. Mihi Allophyli subditi sunt. Allophyli, qui sunt? Alienigenae, non pertinentes ad genus meum. Subditi sunt, quia multi adorant Christum, et non sunt regnaturi cum Christo. Mihi Allophyli subditi sunt. Martyres suos intus operando sustentat Deus.

12. (v 11.] Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quae est civitas circumstantiae? Si meministis, iam eam commemoravi in alio psalmo, ubi dictum est: Et circumibunt civitatem. Circumstantiae enim civitas, Gentium circumfusio est; quae circumfusio Gentium in medio habebat unam gentem Iudaeorum, colentem unum Deum: caetera circumfusio Gentium idolis supplicabat, daemonibus serviebat. Et mystice vocata est civitas circumstantiae; quia undique se Gentes circumfuderant, et ei circumsteterant quae colebat unum Deum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis, nisi Deus? Hoc vult dicere, quomodo deducet per illas nubes, de quibus dictum est: Vox tonitrui tui in rota. Rota ipsa est civitas circumstantiae, quae dicta est rota, id est orbis terrarum. Quis deducet me in civitatem circumstantiae? Quis deducet me usque in Idumaeam? id est, ut regnem etiam terrenis, ut me venerentur etiam qui de me non sunt, qui de me nolunt proficere.

13. (v 12.] Quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Nonne tu nos deduces qui nos repulisti? Sed quare repulisti nos? Quia destruxisti nos. Quare destruxisti nos? Quia iratus es, et misertus es nostri. Tu ergo deduces qui repulisti, qui non egredieris Deus in virtutibus nostris, tu deduces. Quid est, non egredieris in virtutibus nostris? Saeviturus est mundus, conculcaturus est nos mundus, futurus est acervus testimonii effuso martyrum sanguine, et dicturi sunt Pagani saevientes: Ubi est Deus eorum ? Tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris: non contra eos apparebis; non ostendes potentiam tuam, qualem ostendisti in David, in Moyse, in Iesu Nave, quando eorum fortitudini Gentes cesserunt, et strage facta, magnaque reddita vastitate, in terram quam promisisti, plebem tuam induxisti. Hoc tunc non facies; non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, sed intus operaberis. Quid est, non egredieris? Non apparebis. Certe enim quando catenati martyres ducebantur, quando includebantur in carcere, quando ludibrio habendi producebantur, quando bestiis subigebantur quando percutiebantur ferro, quando igne cremabantur, nonne contemnebantur tamquam deserti, tamquam sine adiutore? Quomodo Deus operabatur intus? quomodo intus consolabatur? quomodo eis dulcem faciebat spem vitae aeternae? quomodo non deserebat corda eorum, ubi homo habitabat in silentio, bene si bonus, male si malus? Numquid ergo quia non egrediebatur in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non egrediendo in virtutibus eorum, deduxit Ecclesiam usque ad Idumaeam, deduxit Ecclesiam usque in civitatem circumstantiae? Si enim bellare vellet Ecclesia et gladio uti, videretur pro vita praesenti pugnare: quia vero contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus testimonii de vita futura.

14. (v 13.] Tu ergo, Deus, qui non egredieris in virtutibus nostris: Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis. Eant nunc qui salem non habent, et optent salutem temporalem suis, quae est vana vetustas. Da nobis auxilium: inde da unde putabaris deserere, inde subveni. Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis.

15. (v 14.] In Deo faciemus virtutem, et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Non faciemus virtutem in gladio, non in equis, non in loricis, non in scutis, non in potentatu exercitus; non foris. Sed ubi? Intus, ubi latemus. Ubi intus? In Deo faciemus virtutem: et quasi abiecti, et quasi conculcati, quasi nullius momenti homines erimus, sed ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. Denique factum est hoc de inimicis nostris. Conculcati sunt martyres: patiendo, perferendo, usque in finem perseverando, in Deo fecerunt virtutem. Fecit et ipse quod sequitur: ad nihilum deduxit inimicos eorum. Ubi sunt modo inimici martyrum, nisi forte quia modo eos ebriosi calicibus persequuntur, quos tunc furiosi lapidibus persequebantur?






Aug. in Psalmos enar. 58