Aug. in Psalmos enar. 126

IN PSALMUM 126 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Amando Deum ascendis, amando saeculum cadis.

126
(
Ps 126)

1. (v. 1.] Inter omnia cantica quibus est titulus: Canticum graduum, iste psalmus aliquid amplius in titulo accepit, quod additum est: Salomonis. Sic enim praenotatur: Canticum graduum Salomonis. Itaque fecit nos intentos inusitatior titulus caeteris, ut quaeramus quare sit additum: Salomonis. Nam quid sit Canticum graduum, non opus est saepe repetere; plura enim dicta sunt hinc, quia cantat ascendentis vox in affectu pietatis et caritatis ad illam supernam Ierusalem, cui suspiramus quamdiu peregrinamur, et ubi laetabimur cum a peregrinatione redierimus. Ascendit ad hanc omnis qui proficit; cadit ab hac omnis qui deficit. Nec pedibus ascendere quaeras, nec pedibus te descendere putes: amando Deum, ascendis; amando saeculum, cadis. Sunt ergo ista cantica amantium, quodam sancto desiderio flagrantium. Ardent qui ista cantant ex corde, quorum etiam cor ardens invenitur in moribus, in bona conversatione, in operibus secundum praecepta Dei, in contemptu temporalium, in caritate aeternorum. Sed quare sit additum: Salomonis, quantum inspiraverit Dominus, dicam Caritati vestrae.

Templum sibi aedificavit verus Salomon, Iesus Christus.

2. Salomon erat tempore suo filius David, magnus ille, per quem multa sancta praecepta et salubria monita et divina sacramenta Spiritus sanctus in divinis Litteris operatus est. Nam ipse Salomon mulierum amator fuit, et reprobatus est a Deo: et usque adeo laqueus illi fuit illa cupiditas, ut a mulieribus etiam idolis sacrificare cogeretur, sicut de illo Scriptura testis est. Sed si illo cadente, quae per illum dicta sunt, delerentur; iudicaretur quia ipse dixerat, non per illum dicta erant. Optime igitur etiam hoc egit misericordia Dei et Spiritus eius, ut quidquid boni per Salomonem dictum est, Deo tribueretur; peccatum autem hominis homini. Quid mirum quia in populo Dei cecidit Salomon? In paradiso non cecidit Adam? Non cecidit de coelo angelus, et diabolus factus est? Ideo docemur in nullo hominum spem esse ponendam. Quia et iste Salomon aedificaverat templum Domino, in typo quidem et in figura futurae Ecclesiae et corporis Domini ; unde dicit in Evangelio: Solvite templum hoc, et in triduo excitabo illud : quia ergo ipse aedificaverat illud templum, aedificavit sibi templum verus Salomon Dominus noster Iesus Christus, verus pacificus. Nomen enim Salomonis interpretatur Pacificus: est autem ille verus pacificus, de quo dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse est verus pacificus, qui duos parietes e diverso venientes in se copulavit, quibus factus est lapis angularis, venienti populo ex circumcisione credentium, et venienti populo ex praeputio Gentium et ipsorum credentium; fecit unam Ecclesiam de duobus populis, factus est illis lapis angularis, et ideo vere pacificus. Quia ergo ille verus Salomon; Salomon autem ille filius David de muliere Bethsabee, rex Israel, figuram gestabat huius pacifici, quando templum aedificavit : ideo ne illum putes Salomonem qui aedificavit domum Deo, alium Salomonem tibi ostendens Scriptura sic coepit in Psalmo: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Dominus ergo aedificat domum, Dominus Iesus Christus aedificat domum suam. Laborant multi in aedificando; sed si non ille aedificet, in vanum laboraverunt aedificantes eam. Qui sunt qui laborant aedificantes? Omnes qui in Ecclesia praedicant verbum Dei, ministri Sacramentorum Dei. Omnes currimus, omnes laboramus, omnes aedificamus modo; et ante nos cucurrerunt, laboraverunt, aedificaverunt: sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, aedificantes eam. Ideo quosdam videntes ruere Apostoli, et proprie Paulus ait: Dies observatis, et annos, et menses, et tempora; timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos. Quia noverat se intus a Domino aedificari, plangebat istos, quia sine causa laboraverat in eis. Nos ergo loquimur foris, ille aedificat intus. Quomodo audiatis, nos advertimus; quid cogitetis, ille solus novit qui cogitationes vestras videt. Ipse aedificat, ipse monet, ipse terret, ipse intellectum aperit, ipse ad fidem applicat sensum vestrum: et tamen laboramus et nos tamquam operarii; sed nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam.

Sub Christo pastore, vobiscum oves sumus.

3. Quae autem domus Dei, et ipsa civitas. Domus enim Dei, populus Dei; quia domus Dei, templum Dei. Et quid dicit Apostolus? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Omnes autem fideles, quae est domus Dei, non solum qui modo sunt, sed et qui ante nos fuerunt et iam dormierunt, et qui post nos futuri sunt, adhuc qui nasci habent in rebus humanis usque in finem saeculi, congregati in unum fideles innumerabiles, sed Domino numerati, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt eius ; grana illa quae modo gemunt inter paleas, quae massam unam factura sunt, quando area in fine fuerit ventilata : omnis ergo numerus fidelium sanctorum, ex hominibus commutandorum ut fiant aequales Angelis Dei, adiuncti etiam ipsi Angelis, qui modo non peregrinantur, sed exspectant nos quando a peregrinatione redeamus; omnes simul unam domum Dei faciunt, et unam civitatem. Ipsa est Ierusalem. Habet custodes: quomodo habet aedificantes, laborantes ut aedificetur; sic habet et custodientes. Nam ad custodiam pertinet quod dicit Apostolus: Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo. Custodiebat, custos erat; vigilabat, quantum poterat, super eos quibus praeerat. Et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et tamquam custodiant populum. Nam et graece quod dicitur episcopus, hoc latine superintentor interpretatur; quia superintendit, quia desuper videt. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam, sic et episcopis altior locus factus est. Et de isto alto loco periculosa redditur ratio, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus, ut qui novit mentes vestras ipse custodiat. Quia nos intrantes vos et exeuntes possumus videre; usque adeo autem non videmus quid cogitetis in cordibus vestris, ut neque quid agatis in domibus vestris videre possimus. Quomodo ergo custodimus? Quomodo homines; quantum possumus, quantum accepimus. Et quia nos sicut homines custodimus, et perfecte custodire non possumus, ideo sine custode remanebitis? Absit. Nam ubi est ille de quo dicitur: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam? Laboramus in custodiendo, sed vanus est labor noster, nisi ille custodiat qui videt cogitationes vestras. Custodit ille cum vigilatis, custodit et cum dormieritis. Ille enim dormivit in cruce semel, et surrexit; iam non dormit. Estote Israel; quia non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel. Eia, fratres, si volumus sub umbra alarum Dei custodiri, simus Israel. Custodimus enim vos ex officio dispensationis; sed custodiri volumus vobiscum. Tamquam vobis pastores sumus, sed sub illo Pastore vobiscum oves sumus. Tamquam vobis ex hoc loco doctores sumus; sed sub illo uno Magistro in hac schola vobiscum condiscipuli sumus.

Esto humilis sicut et Christus humilis fuit.

4. (v. 2.] Si volumus custodiri ab illo qui humiliatus est propter nos, et exaltatus est ad custodiendos nos, humiles simus. Nemo sibi arroget aliquid. Nemo habet aliquid boni, nisi ab illo acceperit, qui solus bonus est. Qui autem sibi voluerit arrogare sapientiam, stultus est. Sit humilis, ut veniat sapientia et illuminet illum. Si autem antequam veniat in illum sapientia, putat se esse sapientem; ante lucem surgit, et ambulat in tenebris. Et quid audit in isto psalmo? In vanum est vobis ante lucem surgere. Quid est: In vanum est vobis ante lucem surgere? Si surgatis antequam surgat lux, necesse est ut in vanitate remaneatis, quia in tenebris eritis. Surrexit lux nostra Christus; bonum est tibi ut surgas post Christum, non surgas ante Christum. Qui surgunt ante Christum? Qui se volunt praeponere Christo. Et qui sunt qui se volunt praeponere Christo? Qui volunt hic excelsi esse, ubi humilis ille fuit. Sint ergo hic humiles, si volunt ibi esse excelsi, ubi Christus excelsus est. Ait enim de iis qui illi adhaeserant fide, in quibus et nos sumus, si et nos in illum puro corde credimus: Pater, inquit, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Magnum donum, magna gratia, magna promissio, fratres mei! Et quis non vult esse cum Christo, ubi est Christus? Sed iam excelsus Christus: vis ibi esse ubi est excelsus? Esto humilis, ubi et ille humilis fuit. Propterea illis dicit ipsa lux: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Qui volebant discipuli esse super magistrum; et servi volebant esse super dominum suum, ante lucem volebant surgere; in vanum ibant, quia non post lucem ibant. Illis ergo dicit iste psalmus: In vanum est vobis ante lucem surgere. Tales erant filii Zebedaei, qui antequam humiliarentur secundum passionem Domini, iam sibi loca eligebant, ubi sederent, unus ad dexteram, alter ad sinistram: ante lucem volebant surgere; ideo in vanum ibant. Revocavit illos Dominus ad humilitatem, cum hoc audiret, et ait illis: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum ? Ego veni humilis esse, et vos ante me vultis esse excelsi? Qua ego eo, illac sequimini, ait. Nam si hac vultis ire, qua ego non eo: In vanum est vobis ante lucem surgere. Et Petrus ante lucem surrexerat, quando consilium Domino dare volebat, ut non pateretur pro nobis. Dixerat enim ille de passione sua, in qua salvi futuri eramus, de ipsa humilitate; humilis enim passus est: cum ergo de passione sua futura diceret, expavit Petrus, qui illum paulo ante dixerat Filium Dei; timuit ne moreretur, et ait illi: Absit a te, Domine; propitius esto tibi: non fiet istud. Ante lucem volebat surgere, et luci consilium dare. Sed quid fecit Dominus? Fecit illum ut post lucem surgeret: Redi post me, satanas!. Ideo enim satanas, quia ante lucem vis surgere. Redi post me, ut ego praecedam, tu sequaris: qua ego eo, illac eas; non qua tu vis ire, illac me velis ducere.

Zebedaei filii exaltari volebant antequam humiliarentur.

5. Ergo illis qui volebant ante lucem surgere dicit Psalmus: In vanum est vobis ante lucem surgere. Et quando surgemus? Cum fuerimus humiliati: Surgite posteaquam sedistis. Surrectio exaltationem significat, sessio humilitatem significat. Aliis locis intellegitur sessio in honore iudicandi, aliis locis humilitatem ostendit. Quomodo in honore iudicandi sessio? Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Quomodo in signo humilitatis sessio? Hora sexta Dominus fatigatus sedit ad puteum. Fatigatio Domini, infirmitas Domini fuit, infirmitas virtutis, infirmitas sapientiae: sed ipsa infirmitas, humilitas. Ergo si sedit ex infirmitate, sessio illa humilitatem significat. Et ipsa sessio ipsius, id est humilitas ipsius, ipsa nos fecit salvos; quia: Quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Ideo dicit in quodam psalmo: Domine, tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam ; id est humilitatem meam, et exaltationem meam. Quid ergo vos ante lucem vultis exaltari, o filii Zebedaei? Sic enim loquamur, et ipsos potius nominemus, qui non nobis irascuntur; quia ideo de illis ista conscripta sunt, ut alii caverent superbiam in qua ipsi correpti sunt. Quid ergo vultis ante lucem surgere? In vanum est vobis. Exaltari vultis, antequam humiliemini? Dominus ipse vester, qui est lux vestra, humiliatus est ut exaltaretur. Audite Paulum dicentem: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quare illi non erat rapina? Quia natura erat, quia hoc natus erat, ut esset aequalis illi a quo genitus est. Sed quid fecit? Propter nos semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Haec est sessio ipsius. Sed audi resurrectionem: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Iam vos ad illud nomen festinatis; surgite, sed posteaquam sedistis. Surgere vultis, sed primo sedete: et surgens ab humilitate, pervenis ad regnum. Nam si praeripis regnum, cadis a regno antequam surgas. Potestis bibere, inquit, calicem quem ego bibiturus sum? Et illi: Possumus. Et ille: Calicem, inquit, meum bibetis; sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, ait, non est meum dare vobis: aliis paratum est a Patre meo. Quid est, non est meum dare vobis? Non est meum dare superbis; hoc enim adhuc erant. Sed si vultis illud accipere, nolite esse quod estis. Aliis paratum est; et vos alii estote, et vobis paratum est. Quid est: Alii estote? Prius humiliamini, qui iam vultis exaltari. Intellexerunt ergo humilitatem profuturam sibi, et correcti sunt. Ergo et nos hoc audiamus, quia hoc dicit psalmus iste: Surgite posteaquam sedistis.

In hoc saeculo humiliemur ut ascendere valeamus.

6. Sed ne quis putet se ad hoc sedere ut honoretur; ut ostenderet quia sessione ista humilitatem voluit commendare; ne quis se putaret iussum esse sedere aut ad iudicandum, aut ad epulandum et gaudendum, et maiorem superbiam ibi quaereret; in significationem humilitatis addidit: Qui manducatis panem doloris. Illi ergo manducant panem doloris, qui gemunt in ista peregrinatione. Ipsi sunt in convalle plorationis. Ascensiones enim facit Deus in corde. Sed ubi illas disponit? Ascensiones, inquit, in corde eius disposuit. Quis? Deus. Si ascensiones in corde, ideo cantant canticum graduum. Humiliemur in saeculo: ascendamus. Quomodo? Corde. Quia ipsa ascensio cordis, a convalle plorationis surgit. In convalle, inquit, plorationis. Quomodo erecti sunt montes, sic sederunt convalles: convalles enim dicuntur loca depressa terrarum: colles autem eminentiora loca, minus tamen quam montes; multum excelsa loca terrarum montes dicuntur. Parum est: non ait: "A colle surgite"; nec ait: "A campo"; sed: "A convalle", ut sit aliquid humilius quam campus est. Si ergo in convalle plorationis manducas panem doloris, et dicis: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? bene surgis, quia sedisti.

Ad nos pertinet resurrectio quae in Domino praecessit.

7. Et quasi diceres: Quando surgemus? modo iubemur sedere; quando erit nostra surrectio, quando fuit Domini. Ad eum attende, qui te praecessit: nam si non ipsum attendis, in vanum est tibi ante lucem surgere. Ipse quando exaltatus est? Cum mortuus est. Ergo et tuam exaltationem post mortem spera, in resurrectione mortuorum spera, quia ille resurrexit et ascendit. Sed ubi dormivit? In cruce. Quando dormivit in cruce, signum gestabat, imo implebat quod significatum est in Adam: quia cum dormiret Adam, costa illi detracta est, et Eva facta est ; sic et Domino cum dormiret in cruce, latus eius lancea percussum est, et Sacramenta profluxerunt, unde facta est Ecclesia. Ecclesia enim coniux Domini facta est de latere, quomodo Eva facta est de latere. Sed quomodo illa non est facta nisi de latere dormientis, sic ista non est facta nisi de latere morientis. Si ergo ille non resurrexit nisi mortuus, tu exaltationem speras nisi post hanc vitam? Sed ut doceat te iste psalmus, quasi interrogares: Quando surgam? fortassis priusquam sedero? Cum dedero, inquit, dilectis eius somnum. Dat hoc Deus, cum dormierint dilecti eius; tunc surgent dilecti eius, id est Christi. Omnes enim surgent, sed non quomodo dilecti eius. Omnium est resurrectio mortuorum; sed quid ait Apostolus? Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Resurgunt illi ad poenas; resurgimus nos quomodo resurrexit Dominus noster, ut sequamur caput nostrum, si membra ipsius sumus. Si autem membra eius sumus, tunc sumus dilecti eius, tunc ad nos pertinet illa resurrectio quae praecessit in Domino, ut lux surrexerit ante nos, nos post lucem: quia in vanum est nobis ante lucem surgere, id est, altitudinem quaerere antequam moriamur; cum Christus lux nostra non sit exaltatus in carne, nisi posteaquam mortuus est. Constituti ergo membra eius, et in membris eius dilecti eius, cum somnum acceperimus, tunc surgemus in resurrectione mortuorum. Unus resurrexit, iam non moriturus. Resurrexit Lazarus, sed moriturus ; resurrexit filia archisynagogi, sed moritura ; resurrexit filius viduae, sed moriturus : resurrexit Christus, non moriturus. Audi Apostolum: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Talem spera resurrectionem; et propter hoc esto christianus, non propter felicitatem terrae huius. Nam si propter felicitatem vitae huius vis esse christianus, quando illa lux tua non hic quaesivit mundanam felicitatem; ante lucem vis surgere; necesse est ut in tenebris perseveres. Mutare, sequere lucem tuam; qua resurrexit, surge: sede prius, et sic surge, cum dederit somnum dilectis eius.

Boni et mali, nunc permixti, in fine separabuntur.

8. (v 3.] Quasi quaereres iterum: Quibus dilectis? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quando dicit, fructus ventris; parturiti sunt filii isti. Est quaedam mulier, in qua spiritaliter ostenditur quod dictum est Evae: In gemitu parturies. Parit enim Ecclesia filios coniux Christi; et si parit, parturit. In cuius figura etiam Eva mater vivorum appellata est. In membris parturientis erat ille qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Sed non frustra parturivit, nec frustra peperit: erit semen sanctum in resurrectione mortuorum; abundabunt iusti, qui diffusi sunt modo toto orbe terrarum. Gemit illos Ecclesia, parturit illos Ecclesia: in illa autem resurrectione mortuorum apparebit partus Ecclesiae, transiet dolor et gemitus. Et quid dicetur? Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Huius fructus, non, hic fructus; merces huius fructus ventris. Quae est ipsa merces? Resurgere a mortuis. Quae est ipsa merces? Surgere, posteaquam sedisti. Quae est ipsa merces? Laetari posteaquam manducasti panem doloris. Cuius ventris? Ecclesiae: in cuius ventre, quia eius typum Rebecca gestabat, duo illi gemini tamquam duo populi luctabantur. Una mater in visceribus suis dissentientes fratres nondum natos continebat: pulsabant materna viscera discordiis internis; gemebat illa, vim patiebatur; sed pariens discernebat quos geminos praegnans pertulerat. Sic et modo, fratres, quamdiu gemitus datus est Ecclesiae, quamdiu parturit Ecclesia, ipsi sunt intus et boni et mali. Fructus autem ventris in Iacob erat, quia ipsum dilexit mater. Iacob dilexi, dicit Deus: Esau autem odio habui. Ambo de uno utero processerunt; unus amari meruit, alius reprobari. In dilectis ergo eius fructus erit. Ergo merces fructus ventris.

Filii excussorum qui sint.

9. (v 4.] Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. Unde enim facta est haereditas ista, fratres? unde facta est tam multa haereditas, de qua dici habet in fine: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris? Excussi sunt quidam de manu Domini, tamquam sagittae, et ierunt longe, et totam terram impleverunt, unde pullulant sancti. Nam ipsa est haereditas de qua dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et quomodo ista possessio pertenditur et crescit usque ad fines terrae? Quia sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum. De arcu excutiuntur sagittae, et quanto fortior excusserit, tanto longius vadit sagitta. Quid autem fortius excutiente Domino? De arcu suo mandat Apostolos suos: non potuit esse residuum, quo non perveniret sagitta a tam forti excussa; pervenit usque ad fines terrae. Ideo non ultra, quia nihil est ultra generis humani. Nam tantas vires ille habet, ut etiam si ultra esset quo pertenderet sagitta, excuteret illuc sagittam. Sic sunt autem filii excussorum, quomodo et illi excussi. Quaesitum est enim de hoc verbo etiam ab iis qui ante nos ista tractarunt, quare filii excussorum dicti sunt, vel qui sunt intellegendi filii excussorum; et quibusdam visum est, sicut modo dixi, filios excussorum, filios esse Apostolorum.

Quonam modo Apostoli excussi sunt.

10. Intendat paululum Caritas vestra. Quaesitum est quare excussi Apostoli: dictum est a quibusdam, ideo illos appellatos excussos, quia praecepit eis Dominus: Si exieritis de civitate in qua non audiunt vos, excutite pulverem de pedibus vestris. Sed ait alius: Non ergo filii excussorum dici debuerunt, sed filii excutientium: excutientes enim illos fecit Dominus, quibus dixit: Excutite pulverem de pedibus vestris; non excussos. Subtiliter quidem quasi contradicere voluit praecedenti sententiae, ille a quo iam ista tractata et dicta erant: verumtamen nos, quantum adiuvat Dominus, quaerentes quomodo recte dici potuerint etiam excussi, quibus ait Dominus: Excutite pulverem de pedibus vestris; invenimus non absurde dici potuisse. Quamvis enim ipsi excuterent, se ipsos excutiebant. Hoc dico: qui excutit, aut se excutit, aut aliquid aliud: si aliquid aliud excutiat, excutiens est, excussus non est; si autem se excutiat, et excutiens est et excussus. Intendite; hoc planius dicam, si potuero. Si aliud excutiat, excutiens est, non excussus; si ab alio excutiatur, excussus est, non excutiens: si autem excutiat seipsum, excutiens est, quia excutit se; et excussus, quia excutitur a se. Quaeritur ergo quos excusserint Apostoli? Utique seipsos: a pedibus enim suis pulverem excusserunt. Sed ait aliquis: Non se excusserunt, sed pulverem. Hoc plane calumniose dicitur. Duobus enim modis dicimus aliquid excuti; sive illud quod inde excutitur, sive illud unde excutitur. Nam et: Excussus est pulvis, dicimus; et, excussa est vestis. Tenent aliqui et excutiunt vestem, et exsilit inde pulvis qui inhaeserat. Quid dicis de pulvere? Excussus est pulvis. Quid dicis de veste? Excussa est vestis. Si ergo et quod inde excutiendo exsiliit, et illud unde exsiliit quod inhaeserat, excussum dicitur; et pulvis excussus est, et Apostoli excussi sunt. Quare ergo non dicantur filii excussorum filii Apostolorum?

Prophetia antea involuta, accedente diligentia et excussa et aperta est.

11. Sed est alia sententia quam praetermittere non debemus. Ideo enim forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, quia clausum invenerunt quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum invenirent. Dicimus excuti etiam aliquid, ut exeat inde quod forte absconditum est. Aliter enim dicimus excuti vestem, ut excutiant inde pulverem; et aliter dicimus excuti saccum, ut illud quod intus latebat, exeat. Ergo intellego, fratres, quantum possum, filios excussorum fortasse ipsos Apostolos dictos, filios Prophetarum. Prophetae enim clausa sacramenta et operta continebant: excussi sunt, ut inde manifesta procederent. Puta ergo prophetam dixisse, sicut et dixit: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit. Hoc mihi interim ad praesens occurrit, quod de propheta dicerem: si aliud occurrisset, hoc dixissem. Hoc autem audiens homo, si asinum et bovem, et pecora et iumenta quae videt, cogitaverit; nescio quid intus tamquam in involucro positum forinsecus pertractabit; quid ibi sit nescit. Asinus et bos aliquid significant. Quid ergo dicitur homini iam pronuntiare volenti? Exspecta; clausum est quod tangis, excute involucrum: Propheta nescio quid illis velaminibus nominum texit; et nescio quem asinum, nescio quem bovem significat. Nam asinus in figura populi Dei, iumentum Dei est, portans sessorem Dominum ne erret in via: et bos ille de quo dicit Apostolus: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? Dixit. Sed propter nos Scriptura dicit. Omnis ergo qui praedicat verbum Dei, monet, obiurgat, terret; triturat aream, et bovis implet officium. Veniebat bos de gente Iudaeorum; inde enim praedicatores Apostoli: veniebat et asinus de gente praeputii, id est a Gentibus. Venit enim ut portaret Dominum: et ideo in asino sedit Dominus, qui nunquam portaverat hominem; quoniam ad Gentes Lex non erat missa, nec Prophetae. Ergo quia Dominus noster Iesus Christus cibaria nostra voluit esse, et propterea natus in praesepio collocatus est: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Sed numquid ista exirent, nisi saccus excuteretur? Nisi prophetia involuta, accedente diligentia discuteretur, numquid operta exirent ad nos? Omnia ergo ista clausa erant, antequam veniret Dominus. Venit Dominus et excussit illa clausa, et manifestata sunt; excussi sunt Prophetae, et generati sunt Apostoli. Quia ergo excussis Prophetis generati sunt, Apostoli filii sunt excussorum. Ipsi in manu potentis positi tamquam sagittae, pervenerunt usque in fines terrae. Unde dici habet in fine: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris. Quia ideo de finibus terrae colligitur ista haereditas: quia: Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum; id est, filii Prophetarum Apostoli fuerunt quasi sagittae in manu potentis. Si potens ille, potenter excussit; si potenter excussit, usque in fines terrae pervenerunt quos excussit.

Quae non pereunt bona desideremus.

12. (v. 5.] Beatus homo qui implevit desiderium suum ex eis. Eia, fratres mei, quis replet desiderium suum ex eis? Qui non amat saeculum. Qui desiderio saeculi plenus est, non est quo intret quod illi praedicaverunt. Funde quod portas, et capax fiere ad id quod non habes. Id est, desideras divitias; non potes implere ex eis desiderium tuum: desideras honores in terra, desideras ea quae etiam iumentis donavit Deus, hoc est voluptatem temporalem, et salutem corporis, et talia; non ex eis implebis desiderium tuum. Si autem sic desideras, quomodo cervus desiderat ad fontes aquarum ; si dicis: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini : imples desiderium tuum ex eis; non quia iam illi possunt tale desiderium implere, sed tales imitando venis ad eum qui implevit desiderium ipsorum.

Dei domus et civitas Ecclesia; Christus eius porta.

13. Non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Fratres, in porta loquamur, id est, omnes noverint quid loquamur. Qui enim non vult loqui in porta, latere vult quod loquitur; et forte ideo vult latere, quia malum est. Si fidit, in porta loquatur; sicut dicitur de Sapientia: In portis autem civitatum audenter dicit. Quanto tempore iustitiam innocentes tenuerint, non erubescent: hoc est in porta praedicare. Et quis est qui praedicat in porta? Qui praedicat in Christo; quia Christus est porta qua intramus ad illam civitatem. Mentior, si non ipse dixit: Ego sum ianua. Si ianua est, et porta est. Ianua enim dicitur domus; ianua civitatis porta est, porta domus ianua est. Sed forte non bene dicitur porta, si non bene dicitur civitas quae dicta est domus. Utrumque enim paulo ante dictum est: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam; et ne istam domum audiendo parvum aliquid putares: Nisi Dominus, inquit, custodierit civitatem, in vanum laboravit qui custodit eam. Illa est ergo domus quae est civitas. Ipsa ergo habet ianuam tamquam domus, et habet portam tamquam civitas. Qui est ergo ianua domus, ipse est porta civitatis. Ergo si Christus porta civitatis, ille non erubescit qui in Christo stat, et sic praedicat. Qui autem contra Christum praedicat, clauditur contra illum porta. Qui sunt illi qui contra Christum praedicant? Qui negant quia missae sunt sagittae de manu potentis, et pervenerunt usque in fines terrae; et ipsa est haereditas Domini, de qua dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Praedicatum est, auditum est, antequam fieret; et iam factum nolunt agnoscere Qui disputant ergo contra Christum, extra portat sunt; quia suos honores quaerunt, non Christi. Qui autem praedicat in porta, Christi honorem quaerit, non suum; et ideo qui praedicat in porta, dicit: Nolite in me praesumere; non enim per me, sed per portam intrabitis. Illi autem qui volunt homines in seipsos praesumere, nolunt eos intrare per portam: non mirum si clauditur contra illos porta, et otiosi pulsant ut aperiatur. Adestote ergo animo, fratres, etiam propter crastinum sermonem, ex nostra pollicitatione, adiuvante Domino, vobis reddendum ex Evangelio de columba. In cuius nomine promisimus, in illius misericordia reddemus. Sed ut possimus esse idonei redditores, ne audaces fuerimus promissores, orate pro nobis.





IN PSALMUM 127 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Homo Deum timens benedicitur.

127
(
Ps 127)

1. (vv. 1-4.] Sicut dicit Apostolus, fratres carissimi: Spiritalibus spiritalia comparamus; animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei ; cavendum est ne homines animales non percipientes quae sunt Spiritus Dei, scandalizentur potius in hoc psalmo, quam aedificentur. Nam breviter (quamquam eum, cum cantaretur, audivimus), quia brevis est, curro eum, non tractans, sed legens. Et videte quia si talia quisque concupierit pro magno a Deo, qualia continet iste psalmus; et forte non quia desertus est ab illo, sed quia magis diligitur, non acceperit; videritque illa quae hic sic audivit esse praemia timentium Deum, abundare illis qui non timent Deum: nutent gressus illius, et effundantur lapsu vestigia eius, et dicat in corde suo, sine causa se Deum timuisse, quando illa dona non meruit, quae promisit timentibus se; insuper et illi acceperunt, qui eum non solum non timuerunt, sed etiam blasphemaverunt. Videte enim quid dicat: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Adhuc possumus hic, et quamvis animales, beatitudinem futuri saeculi cogitare; sed videte quid sequitur: Uxor tua sicut vinea fertilis, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellatio olivarum, in circuitu mensae tuae. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Quomodo? Ut sit uxor eius tamquam vinea fertilis in lateribus domus eius, et filii eius circumdent mensam eius, tamquam olivarum novellatio. Ergo perdiderunt mercedem suam, qui propter Deum etiam uxores ducere noluerunt? Sed ait qui noluit ducere uxorem: Aliter me benedicet Deus. Imo vero, aut sic te benedicet, aut non te benedicet: aperte dicta sententia est: Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Inde ab initio Ecclesia persecutionem patitur.

2. Quid ergo sibi hoc vult, fratres? Ne desiderando temporalem et terrenam felicitatem, perdamus coelestem, Propheta tamquam involucrum nobis constituit. Involucrum hoc nescio quid habet intus. Meminit autem Caritas vestra, cum superiorem psalmum vobis tractarem, qui est ante istum, incurrisse nos in quemdam versum obscurum, ubi dictum est: Sicut sagittae in manu potentis, sic filii excussorum ; et cum quaereremus qui sint filii excussorum, visum esse nobis, suggerente quantum credimus Domino, filios excussorum Apostolos dictos esse, filios Prophetarum: quia Prophetae in aenigmatis locuti sunt, et figuris rerum tamquam mysteriorum involucris cooperuerunt intellectum; qui intellectus prodire non potuit ad homines, nisi involucra illa excuterentur: unde dicti sunt illi filii excussorum, qui de Prophetis excussis profecerunt. Ergo et nos excutiamus istum, ne per involucra fallamur, et tangentes quod intus est et non videntes, dicamus forte lignum pro auro, aut testam pro argento. Excutiamus, si videtur Caritati vestrae: aderit Dominus, ut procedat quod intus est; maxime, fratres mei, quia martyrum natalitia celebramus. Quanta mala passi sunt martyres, quanta exitia, quanta tormenta, squalores carcerum, stricturam catenarum, saevitiam ferarum, ardorem flammarum, aculeos contumeliarum! Ista omnia passi essent, nisi nescio quid viderent quo se tenderent, quod ad huius saeculi felicitatem non pertinet? Turpe est autem ut natalitia martyrum celebremus, horum videlicet servorum Dei contemnentium mundum istum propter sempiternam felicitatem, et accipiamus quod hic scriptum est pro praesenti felicitate, ut cuicumque forte homini Dei fideli, civi illius Ierusalem, contingat etiam ducta uxore filios non habere, dicamus: Non timet homo iste Dominum; nam si timeret Dominum, uxor eius tamquam vinea fertilis esset in domo eius, non sterilis, ut nullum generaret; et si timeret Dominum homo iste, filii ipsius circumdarent mensam ipsius, tamquam arbores olivarum. Si enim talia dixerimus, animales sumus, non percipientes quae sunt Spiritus Dei. Incipiamus et nos excutere, ut simus et nos filii excussorum. Si enim erimus filii excussorum, erimus in manu potentis tamquam sagittae, et iaculabitur nos de praecepto suo in corda hominum nondum amantium, ut percussa sagittis verborum Dei ament. Nam si talia coeperimus illis praedicare: Filii, aut fratres mei, timete Dominum, ut habeatis filios et nepotes, ut gaudeat domus vestra; non sagittamus ut ametur illa aeterna Ierusalem: remanebunt in amore terrenorum, et videntes ista abundare impiis, etsi nobis non audent, in corde suo dicunt: "Quare ille qui non timet Deum, plenam domum habet filiis?" Et forte alius dicit illi: "Adhuc nescis quid illi possit contingere; quid si efferet illos, quia non timet Deum, et ad hoc illi plures nati sunt, ut maiorem dolorem de illorum morte patiatur?" Sed si talia dixeris, respondebit tibi ille: "Ego novi hominem impium, paganum, sacrilegum, adoratorem idolorum (et forte novit et verum dicit, nec unum novit, nec duos vel tres), quem deduxerunt ad fossam, senem, decrepitum, mortuum in lecto suo, turbae filiorum et nepotum. Ecce non timuit Dominum, et proles fecundissima domus eius clausit oculos eius". Quid ad hoc dicturi sumus? Nihil illi potest evenire mali, ut efferat filios suos vivus, quando iam mortuus a filiis ad sepulcrum gloriosum deductus est.

Christus caput et corpus est.

3. Excutiamus ergo, excutiamus, si volumus esse filii excussorum: exeat huc aliquid. Est enim quidam homo qui sic benedicitur; et nemo timet Dominum, nisi qui est in membris ipsius hominis: et multi homines sunt, et unus homo est; multi enim Christiani, et unus Christus. Ipsi Christiani cum capite suo, quod ascendit in coelum, unus est Christus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo homo Christus, caput et corpus. Quod est corpus eius? Ecclesia eius, dicente Apostolo: Quoniam membra sumus 3 4

corporis eius ; et: Vos autem estis corpus Christi et membra. Intellegamus ergo vocem huius hominis, in cuius corpore unus sumus homo; et ibi videbimus ista vera bona Ierusalem. Sic enim dixit in fine: Et videas bona quae sunt Ierusalem. Si autem ista bona terreno oculo attenderis, abundantiam filiorum et nepotum, et fertilitatem fecunditatemque coniugis, non sunt bona illius Ierusalem; quia bona ista in terra morientium sunt, illa terra viventium est. Noli valde pro magno habere, si habes filios morituros, etsi non ante te, certe post te. Vis habere filios nunquam morituros, et tecum semper victuros? Esto in illius corpore, de quo dictum est: Vos autem estis corpus Christi et membra.

4. Nam ut hoc ostenderet et ipse Psalmus, quia sic est obscurus ut admoneat pulsari, sic opertus ut velit excuti, a pluribus coepit: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Multis loquitur; sed quia ipsi multi unum sunt in Christo, sequitur et singulariter iam dicit: Labores fructuum tuorum manducabis. Superius dixerat: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius: modo quare: Labores fructuum tuorum manducabis; et non, manducabitis? et quare: Labores fructuum tuorum; et non: Labores fructuum vestrorum? Tam in proximo oblitus est quia pluribus loquebatur? Sed si iam excussisti, quid tibi respondit? Cum plures Christianos appello, in uno Christo unum intellego. Plures ergo estis, et unus estis; plures sumus, et unus sumus. Quomodo plures sumus, et unus sumus? Quia illi inhaeremus cuius membra sumus; et quorum caput in coelo est, ut membra sequantur.

Nunc de spe gaudemus, post hanc vitam de re gaudebimus.

5. Ipse ergo describat iam; quia manifestum est quem describit. Sic patebunt omnia quae sequuntur: tantum vos timete Dominum, et ambulate in viis eius, et nolite zelare eos qui non ambulant in viis eius, quando illos videritis esse felices infeliciter. Saeculi enim homines infeliciter felices sunt: martyres autem feliciter infelices erant. Erant enim ad tempus infelices, sed in aeternum felices; et in eo ipso quod erant ad tempus infelices, putabantur magis infelices quam erant. Quid enim dicit Apostolus? Quasi tristes, semper autem gaudentes. Quare, semper? Et hic et ibi: prorsus et hic et ibi. Hic enim unde gaudemus? De spe. Ibi unde gaudebimus? De re. Magnum gaudium habet spes gaudentis. Et si spe gaudentes, videte quid sequitur: In tribulatione patientes. Martyres ergo in tribulatione patientes erant, quia spe gaudebant. Sed quia nondum erat illud quod promittitur, quid dicit Apostolus? Spes enim quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Ecce quare omnia martyres pertulerunt, quia quod non videbant, per patientiam exspectabant. Illi qui eos occidebant, quae videbant amabant: illi qui occidebantur, ad ea quae non videbant suspirabant, et ea quae non videbant, apprehendere festinabant; et quod tardius occidebantur, moras sibi fieri arbitrabantur.

Felix martyr et nomine et corona et corona felix.

6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cuius hodie dies est, contempsit mundum. An forte quia timebat Dominum, inde erat felix, inde erat beatus, quia uxor eius tamquam vinea fertilis erat in terra, et filii eius circumdederant mensam eius? Omnia ista perfecte habet, sed in corpore illius qui hic describitur: et quia sic ille intellexit, contempsit praesentia, ut acciperet futura. Noveritis autem, fratres, non eum passum mortem, quam alii martyres passi sunt. Confessus est enim, dilatus est ad tormenta; alio die inventum est corpus eius exanime. Clauserant enim illi carcerem, sed corpori, non spiritui. Quem illic parabant torquere carnifices, absentem invenerunt, perdiderunt saevitiam suam. Iacebat exanimis, sine sensu illis, ne torqueretur; cum sensu apud Deum, ut coronaretur. Unde et iste felix, fratres, non tantum nomine, sed et praemio vitae aeternae, si ista dilexit?

Excludatur timor qui castus non est.

7. Ergo sic audiamus istum psalmum, tamquam de Christo dicatur: et omnes haerentes corpori Christi et effecti membra Christi, ambulemus vias Domini; et timeamus Dominum timore casto, timore permanente in saeculum saeculi. Est enim alius timor quem caritas excludit, dicente Ioanne: Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem. Non de omni timore dicit quia mittitur foras a caritate; habes enim psalmum dicentem: Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi. Alius ergo timor permanet, alius excluditur. Timor qui excluditur, castus non est; qui autem permanet, castus est. Quis est timor qui excluditur? Dignamini advertere. Aliqui propterea tantum timent, ne aliquid mali in terra patiantur, ne illis aegritudo accidat, ne damnum, ne orbitas, ne alicuius amissio cari, ne exsilium, ne damnatio, ne carcer, ne aliqua tribulatio; propterea timent et tremunt: adhuc iste timor non est castus. Adhuc audi. Alius non in hac terra pati timet, sed gehennas timet, unde terruit et Dominus. Audistis cum Evangelium legeretur: Ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Audiunt haec homines; et quia vere futura sunt impiis, timent, et continent se a peccato. Habent timorem, et per timorem continent se a peccato. Timent quidem, sed non amant iustitiam. Cum autem per timorem continent se a peccato, fit consuetudo iustitiae, et incipit quod durum erat amari, et dulcescit Deus: et iam incipit homo propterea iuste vivere, non quia timet poenas, sed quia amat aeternitatem. Exclusus est ergo timor a caritate; sed successit timor castus.

Videat unusquisque qualem timorem habeat.

8. Quis est iste timor castus? Secundum quem debemus, fratres mei, intellegere quod dictum est: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius. Si potuero digne dicere de isto timore casto, adiuvante Domino Deo nostro, multi fortasse hoc timore casto inflammabuntur in amorem castum. Nec possum explicare fortassis, nisi proposita aliqua similitudine. Pone aliquam feminam castam, timentem virum suum: aliam pone adulteram; et ipsa timet virum suum. Casta timet ne discedat vir; adultera, ne veniat. Quid si ambo absentes sunt? Illa timet ne veniat; illa, ne tardet. Absens est quodam modo cui desponsati sumus, absens est qui nobis arrham dedit Spiritum sanctum, absens est qui nos redemit sanguine suo; sponsus ille quo nihil est pulchrius, qui quasi foedus apparuit inter manus persequentium, de quo paulo ante dicebat Isaias: Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Ergo sponsus noster foedus est? Absit: quomodo enim illum virgines amarent, quae in terra maritos non quaesierunt? Ergo persequentibus foedus apparuit; et nisi eum foedum putarent, non insilirent, non flagellis caederent, non spinis coronarent, non sputis inhonestarent: sed quia foedus illis apparebat, fecerunt illi ista; non enim habebant oculos unde Christus pulcher videretur. Qualibus oculis Christus pulcher apparuit? Quales oculos quaerebat ipse Christus, quando dicebat Philippo: Tanto tempore vobiscum sum, et non me vidistis? Isti oculi mundandi sunt, ut possint videre illam lucem; et leviter tamen perstricti splendore, accenduntur amore, ut sanari velint, et fiant illuminati. Nam ut noveritis quia pulcher est Christus qui amatur, ait Propheta: Speciosus forma prae filiis hominum. Omnes homines superat illius pulchritudo. Quam rem amamus in Christo? Membra crucifixa, latus perforatum, an caritatem? Quando audimus quia passus est pro nobis, quid amamus? Caritas amatur. Amavit nos, ut redamaremus eum; et ut redamare possemus, visitavit nos Spiritu suo. Pulcher est ille, et absens est. Interroget se sponsa, si casta est. In membris sumus omnes, fratres mei; in membris ipsius sumus, ideo unus homo sumus. Videat unusquisque qualem timorem habeat, an eum quem excludit caritas, an castum permanentem in saeculum saeculi. Modo probavit; dico, et probabit. Absens est sponsus noster; interroga conscientiam tuam: vis ut veniat, an adhuc vis ut tardet? Videte, fratres: ego pulsavi ad ostia pectorum vestrorum; vocem inhabitantium ille audivit. Quid singulorum quorumque modo conscientiae dixerint, ad aures meas, quia homo sum, pervenire non potuit: ille qui absens est praesentia corporis, sed praesens est vigore maiestatis, audivit vos. Quam multi, si dicatur illis: Ecce iam Christus, cras dies iudicii; non dicunt: "Utinam veniat!" Qui enim dicunt, multum amant: et si dicatur illis: Tardabit; timent ne tardet, quia timor castus est. Quomodo autem nunc timetur ne tardet, sic cum venerit, timebitur ne discedat. Erit autem castus iste timor, quia tranquillus et securus. Non enim deseremur ab eo, cum invenerit nos, quando quaesivit nos antequam quaereremus eum. Castus ergo timor, fratres mei, hoc habet; venit de amore. Ille autem timor nondum castus, praesentiam et poenas timet. Timore facit quidquid boni facit; non timore amittendi bonum illud, sed timore patiendi illud malum. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor, utilis est; non quidem permanebit in saeculum saeculi: sed nondum est ille castus permanens in saeculum saeculi.

De timore casto in aeternum permanente.

9. In quo est castus? Iam iterum interrogo aliquid, quod vosmetipsos interrogetis. Si Deus veniens voce propria loqueretur nobis (quamquam non taceat loqui per Litteras suas), et diceret homini: Peccare vis, pecca; fac quidquid te delectat; quidquid amaveris in terra, tuum fiat; cui fueris iratus, intereat; quem rapere volueris, rapiatur; quem caedere, caedatur;

quem damnare, damnetur; quem possidere, possideas: nemo tibi resistat, nemo tibi dicat: Quid facis? nemo: Noli facere; nemo: Quare fecisti? Abundent tibi omnia ista terrena quae concupisti, et vive in illis, non usque ad tempus, sed semper: faciem tantum meam nunquam videbis. Fratres mei, unde ingemuistis, nisi quia iam natus est timor castus, permanens in saeculum saeculi? Quare percussum est cor vestrum? Si diceret Deus: Faciem meam nunquam videbis: ecce omni ista terrena felicitate, omnibus rebus abundabis, circumfluent te bona temporalia; non illa amittis, non illa deseris; quid vis amplius? Fleret quidem et gemeret timor castus, et diceret: Imo tollantur omnia, et faciem tuam videam. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret; Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Timor castus exclamaret de psalmo, et diceret: Unam petii a Domino. Vide quomodo ardeat timor iste castus, amor verus, amor sincerus. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid? Ut inhabitem in domo domini omnes dies vitae meae. Quid si propter terrenam felicitatem? Audi quid sequitur: Ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius ; id est, esse templum eius, et protegi ab eo, hanc unam petii a Domino. Hanc unam si petieritis, ad hanc unam si cor vestrum exercueritis, et hoc solum amittere timueritis, nec invidebitis felicitatibus terrenis, et illam felicitatem veram sperabitis, et eritis in eius corpore cui cantatur: Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.

Paganus christianae felicitati irridet.

10. Labores fructuum tuorum manducabis. O vos, o tu, vos multi qui unus estis, labores fructuum tuorum manducabis. Quasi perverse videtur dicere non intellegentibus: debuit enim dicere: Fructum laborum tuorum manducabis. Multi enim manducant fructum laborum suorum. Laborant in vinea, ipsum laborem non manducant; sed quod de labore ipsorum nascitur, manducant. Laborant circa arbores pomiferas; quis manducet labores? Sed quod illae arbores attulerint, fructus laboris, ipse iucundat agricolam. Quid sibi vult: Labores fructuum tuorum manducabis? Modo labores habemus, fructus postea erit. Sed quia et ipsi labores non sunt sine gaudio, propter spem, de qua paulo ante diximus: Spe gaudentes, in tribulatione patientes ; modo nos ipsi labores nostri iucundant, et laetos nos faciunt de spe. Si ergo labor noster potuit manducari, et potuit iucundare; manducatus fructus ipsius laboris qualis erit? Manducabant labores suos, qui euntes ibant et flebant, mittentes semina sua: quanto iucundius manducabunt fructus laborum, qui venientes venient cum exsultatione, portantes manipulos suos ? Et ut noveritis, fratres, quia manducatur labor iste, in superiore psalmo audistis dictum superbis, qui ante lucem volebant surgere, id est ante Christum, non per humilitatem, qua surrexit Christus; dictum est illis: Surgite posteaquam sedistis : id est, humiliamini, et inde surgite; quia et ille humiliari venit, qui exaltatus est propter vos. Et quid dictum est? Qui manducatis panem doloris. Iste est labor fructuum, panis doloris. Nisi enim manducaretur, non diceretur panis: nisi autem haberet aliquam suavitatem panis iste, nemo illum manducaret. Cum quanta suavitate plorat in gemitu, qui orat? Dulciores sunt lacrymae orantium, quam gaudia theatrorum. Et audi flammam desiderii, qua manducatur ipse panis, de quo hic dicit: Qui manducatis panem doloris. Alio loco dicit amans iste, cuius vocem in Psalmo plerumque agnoscimus: Factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte. Unde factae sunt lacrymae panis? Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Antequam enim videamus eum qui nos dilexit, qui nobis pignus dedit, cui desponsati sumus, insultant nobis Pagani, et dicunt: "Ubi est quod colunt Christiani? Ostendant nobis quem colunt. Ecce ego ostendo illis Deum meum, et ipsi ostendant mihi Deum suum". Cum tibi hoc dicit paganus, non invenis quod illi ostendas; quia non est cui ostendas. Redis ergo, et plangis ad Deum; quia illi suspiras, antequam videas, et desiderio ipsius gemis; et quia in ipsius desiderio ploras, dulces sunt et ipsae lacrymae, et pro cibo tibi erunt, quia factae sunt tibi et ipsae panis die ac nocte, dum dicitur tibi quotidie: Ubi est Deus tuus? Sed veniet Deus tuus, de quo dicitur: Ubi est? et absterget lacrymas, et ipse pro pane lacrymarum succedet, et te in aeternum saginabit; quia erit nobiscum verbum Dei, quo pascuntur Angeli. Interim modo labores fructuum, postea fructus laboris. Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es, et bene tibi erit. Beatus es, de praesenti est; bene tibi erit, de futuro est: cum manducas labores fructuum tuorum, beatus es; cum perveneris ad fructum laborum tuorum, bene tibi erit. Quid dixit? Nam si bene tibi erit, utique beatus eris; et si beatus eris, bene utique tibi erit. Sed interest inter spem et rem. Si spes tam dulcis, quanto res dulcior erit!

Christi uxor, Ecclesia eius.

11. Iam veniamus ad illud: Uxor tua: Christo dicitur. Ergo uxor eius, Ecclesia eius; Ecclesia eius, uxor eius, nos ipsi. Sicut vinea fertilis. Sed in quibus vinea fertilis? Videmus enim parietes istos intrantes multos steriles; videmus quia istos parietes intrant multi ebriosi, feneratores, mangones, quaerentes sortilegos, euntes ad praecantores et praecantatrices, quando illis caput dolet. Ista est fertilitas vineae? ista est ubertas uxoris? Non ipsa est. Istae spinae sunt, sed non ubique spinosa. Habet quamdam fertilitatem, et est vinea fertilis; sed in quibus? In lateribus domus tuae. Non omnes dicuntur latera domus. Quaero enim quae sint latera: quid dicam? Parietes sunt, quasi lapides fortes? Si de hoc habitaculo corporali diceret, forte hoc intellegeremus latera. Latera dicimus domus, eos qui inhaerent Christo. Non enim sine causa et in sermone quotidiano dicimus de aliquo, qui forte male agit ex malorum consiliis amicorum; de illo dicimus: "Mala latera habet". Quid est, "Mala latera habet?" Mali illi inhaerent. Ergo et de alio: "Bona latera habet: bonis consiliis vivit". Quid est hoc? Bonis consiliis regitur. Ergo latera domus sunt illi qui inhaerent Christo. Nec sine causa et ipsa coniux de latere facta est. Viro dormiente, Eva facta est, moriente Christo, Ecclesia facta est: et illa de latere viri, cum costa detracta est; et ista de latere viri, quando latus lancea percussum est, et Sacramenta profluxerunt. Ergo uxor tua ut vinea fertilis. Sed in quibus? In lateribus domus tuae. In aliis qui non adhaerent Christo, sterilis. Sed nec illos in vinea computabo.

Dominus vult ut consanguinitatibus terrenis Deum praeponamus.

12. Filii tui. Quae est uxor, ipsi sunt et filii. In istis carnalibus nuptiis et coniugiis, alia uxor et alii filii: in Ecclesia quae uxor, ipsi filii. Ad Ecclesiam enim pertinebant Apostoli, et in membris Ecclesiae erant. Ergo in coniuge ipsius erant, et coniux erant secundum portionem suam quam in membris obtinebant. Quare ergo de illis dicitur: Cum recesserit ab eis sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi ? Ergo ipsa coniux, et ipsi filii. Mirum dico, fratres mei. In verbis Domini invenimus Ecclesiam et fratres ipsius esse, et sorores ipsius esse, et matrem ipsius esse. Nam cum nuntiarentur ei mater eius et fratres foris stantes; quia foris stabant, typum gerebant. Quis typus matris? Synagoga. Quis typus fratrum carnalium? Iudaei foris stantes. Et foris stat synagoga. Nam Maria in lateribus domus eius, et cognati eius ex virginis Mariae consanguinitate venientes, qui in eum crediderunt, in lateribus domus eius; non in quantum carnali consanguinitate iuncti erant, sed in quantum verbum Dei audiebant et faciebant. Hoc enim respondit Dominus et ait: Quae mihi mater, aut qui fratres? Unde tentaverunt quidam dicere quia Christus matrem non habuit, quia dixit: Quae mihi mater? Quare? Ergo Petrus et Ioannes et Iacobus, et alii Apostoli patres non habuerunt in terra? Et tamen quid eis dicit? Nolite vobis dicere patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est. Quod ergo in patre docebat discipulos, hoc in matre ipse demonstravit. Vult enim Dominus ut consanguinitatibus terrenis praeponamus Deum. Defer patri, quia pater est; defer Deo, quia Deus est. Generavit te pater accommodando carnem suam; creavit te Deus adhibendo potentiam suam. Ne irascatur pater cum Deus illi praeponitur; imo gaudeat sibi tantum deferri, ut ille inventus esset qui ei deberet praeponi. Ergo quid dicam? Dominus quid ait? Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendit manus in discipulos suos, et ait: Ecce mater mea et fratres mei. Fratres erant; mater quomodo erant? Addidit: Et qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et soror, et mater est. Puta, frater, propter sexum virilem quem habet Ecclesia; soror, propter feminas quas hic in membris habet Christus: mater quomodo, nisi quia ipse Christus est in Christianis, quos Christianos per Baptismum quotidie parit Ecclesia? Ergo in quibus intellegis coniugem, in illis matrem, in illis filios.

Caritas est fructus noster.

13. Dicatur ergo quales debent esse filii. Quales? Pacifici. Quare pacifici? Quia: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur. Quia ergo in oliva fructus est pacis: oleum enim pacem significat, quia caritatem significat; sine caritate nulla pax est: et manifestum est quia qui diviserunt pacem, non habebant caritatem. Unde iam exposui Caritati vestrae quare columba folia cum fructu portavit ad arcam ; ut significaret quia et illi qui foris baptizati sunt, sicut ligna illa extra arcam baptizata sunt, si non sola folia habuerint, id est verba sola, sed habuerint et fructum, quod est caritas, ipsa columba illos reportat ad arcam, et veniunt ad unitatem. Tales ergo filii debent esse in circuitu mensae Domini, velut novellatio olivarum. Perfecta res est, magna beatitudo: iam quis ibi nolit esse? Cum videris aliquem blasphemum habere uxorem, filios, nepotes, et te forte non habere, noli zelare; vide quia et in te completum est, sed spiritaliter. An forte non es in membris? Si non ibi es, plange quia nec hic, nec ibi. Si autem ibi, securus esto; quia etsi ibi et non hic, fructuosius ibi quam hic.

14. Si ergo habemus, quare habemus? Quia timemus Dominum. Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Ille est homo, qui sunt homines; et ipsi homines, homo: quia multi unum, quia Christus unus.

Temporalia bona volatica sunt.

15. (vv. 5.6.] Benedicat te Dominus ex Sion. Coeperas enim attendere: Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum: iam forte oculi tui ibant per illos qui non timent Dominum, et videbant ibi uxores fecundas, filios abundantes circuire mensam patris sui; nescio qua ibas: Benedicat te Dominus, sed ex Sion. Noli quaerere illas benedictiones quae non sunt ex Sion. Non benedixit Dominus tales, fratres mei? Benedictio ista Domini est: aut si non est a Domino, quis ducet uxorem, si nolit Dominus? quis possit esse sanus, si nolit Dominus? aut quis posset esse dives, si nolit Dominus? Dat illa: sed non vides quia et pecoribus dedit? Non ergo de Sion est ista benedictio. Benedicat te Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Ierusalem. Nam illa bona non sunt Ierusalem. Vis videre quia non sunt bona Ierusalem? Et avibus dictum est: Crescite, et multiplicamini. Pro magno vis habere quod avibus donatum est? Voce quidem Dei donatum est, quis nesciat? Sed utere bonis istis, si accipis; et magis cogita quomodo nutrias qui nati sunt, quam ut nascantur. Non enim iam felicitas est habere filios, sed bonos habere. De nutriendis labora, si nati fuerint; si autem non nati, age gratias Deo. Forte minus sollicitus eris, et tamen sterilis non remansisti illius matris. Forte per te nascuntur spiritaliter de ista matre, qui sunt ut novellae olivarum circumeuntes mensam Domini. Consoletur ergo te Dominus, ut videas bona Ierusalem. Illa enim bona sunt. Quare sunt? Quia aeterna sunt. Quare sunt? Quia ibi est rex: Ego sum qui sum. Ista vero bona sunt, et non sunt: non enim stant; labuntur, fluunt. Filii sunt parvuli; blandiris parvulis, blandiuntur parvuli: numquid stant in eo? Sed optas ut crescant, ut accedat aetas optas. Sed vide quia cum accedit una, altera moritur. Veniente pueritia, moritur infantia; veniente adolescentia, moritur pueritia; veniente iuventute, moritur adolescentia; veniente senectute, moritur iuventus; veniente morte, moritur omnis aetas. Quot optas gradus aetatis, tot simul optas et mortes aetatum. Non sunt ergo ista. Num deinde nati sunt tibi filii in terra tecum victuri, an te potius exclusuri et successuri? Ad eos gaudes qui nati sunt, ut excludaris? Nati enim pueri tamquam hoc dicunt parentibus suis: Eia, cogitate ire hinc, agamus et nos mimum nostrum. Mimus est enim generis humani tota vita tentationis; quia dictum est: Universa vanitas omnis homo vivens. Et tamen si gaudetur ad filios successuros; quantum gaudendum est ad filios cum quibus permanebimus, et ad illum patrem cui nati sumus non moriturum, sed ut nos cum illo semper vivamus? Ipsa sunt bona Ierusalem, quia ipsa sunt. Benedicat te ergo Dominus ex Sion; et videas quae bona sunt Ierusalem. Nam ista quae attendis bona, caecus vides. Videas, sed illa bona quae corde videntur. Et quamdiu videbo bona Ierusalem? Omnes dies vitae tuae. Sed si vita tua aeterna fuerit, in aeternum videbis bona Ierusalem. Si autem, fratres mei, ista bona sunt, sed non omnes dies vitae tuae vides: non enim quando exis de corpore, moreris. Perseverat vita tua: corpus moritur, sed vita spiritus perseverat. Oculi non vident, quia discessit qui per oculos videbat. Ubicumque est qui per oculos videbat, videt aliquid. Non enim mortuus erat dives ille qui in terra induebatur purpura et bysso; si mortuus esset, apud inferos non torqueretur. Optandum illi forte erat ut moreretur, sed malo suo vixit apud inferos. Torquebatur enim, et non videbat bona illa quae in terra dimiserat: ecce erat vita ipsius talis, et bona illa non videbat. Ergo tu talia desidera bona quae videas omnes dies vitae tuae, id est, ut cum ipsis bonis vivas in aeternum.

Bonum nostrum est quam in fine adipiscemur aeterna pax.

16. Quae sunt ergo illa bona, fratres, attendite. Dici possunt bona ista: Aurum est, argentum est, fundus amoenus est, marmorati parietes sunt, tecta laqueata sunt? Absit. Ista abundantius pauperes habent in hac vita. Plus est enim pauperi videre coelum stellatum, quam diviti tectum inauratum. Fratres, ergo quod est illud bonum, quo accendimur, cui suspiramus, quo inflammamur, propter quod bonum adipiscendum et videndum tantos labores sustinemus, sicut audistis cum legeretur Apostolus, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur ? Non enim modo, quia diabolus per reges non saevit, ideo Christiani non patiuntur persecutionem. Si mortuus est diabolus, mortuae sunt persecutiones; si autem ille adversarius noster vivit, unde non tentationes suggerit? unde non saevit? unde non minas aut scandala procurat? O si incipias pie vivere, videbis quia omnis qui vult pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patietur. Propter quid ergo patimur tantas persecutiones? Si enim in hac vita in Christo sperantes sumus tantum, ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Propter quid damnati sunt ad bestias martyres? quod est illud bonum, dici potest? unde, aut quae lingua dicat? aut quae aures audiant? Et quidem illud nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Amemus tantum, proficiamus tantum: videtis enim quia pugnae non desunt, et pugnamus cum concupiscentiis nostris. Pugnamus foris cum infidelibus et inoboedientibus hominibus; pugnamus intus cum suggestionibus, cum perturbationibus carnalibus: ubique pugnamus adhuc, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam ; pugnamus adhuc, quoniam si spiritus vita est, tamen corpus mortuum est propter peccatum. Sed quid futurum est? Si autem Spiritus eius habitat in vobis, qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum eius qui habitat in vobis. Cum ergo vivificata fuerint membra nostra mortalia, iam nihil resistet spiritui nostro. Non fames erit, non sitis erit, quia de corruptione corporis ista nascuntur. Ideo reficis, quia a te aliquid deficit. Concupiscentiae delectationum carnalium contra nos pugnant. Mortem portamus infirmitate corporis: sed cum mors ipsa conversa fuerit in illam incommutabilitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, quid audiet tunc mors? Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et forte moritur, et dicetur: Restant aliqui inimici? Non; sequitur novissima inimica mors. Cum haec destructa fuerit, immortalitas succedet. Si nullus erit inimicus, quasi novissima destruetur mors. Bonum nostrum cui suspiramus, pax erit. Ecce bonum, fratres, magnum bonum pax vocatur. Quaerebatis quid vocaretur: Aurum est, argentum est, an fundus, an vestis? Pax est: non pax qualem inter se habent homines, infidam, instabilem, mutabilem, incertam; nec pax talis qualem secum habet ipse unus homo. Diximus enim quia et secum pugnat homo; usquequo domet omnes cupiditates, adhuc pugnat. Qualis ergo pax? Quam oculus non vidit, nec auris audivit. Qualis pax? De Ierusalem, quia Ierusalem interpretatur: "Visio pacis". Sic ergo benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona quae sunt Ierusalem, et videas omnes dies vitae tuae. Et videas, non filios tuos tantum, sed filios filiorum tuorum. Quid est, filios tuos? Opera tua quae hic agis. Qui sunt filii filiorum? Fructus operum tuorum. Facis eleemosynas, filii tui sunt: propter eleemosynas accipis vitam aeternam, filii filiorum tuorum sunt. Videas filios filiorum tuorum; et erit quod sequitur, quo concluditur: Pax super Israel. Haec pax vobis praedicatur a nobis, ipsa amatur a nobis, ipsa ut a vobis ametur, optamus. Ad illam pacem perveniunt qui et hic pacifici fuerint. Illi sunt et hic pacifici, qui et ibi; qui circumeunt mensam Domini tamquam novellatio olivarum, ut non sit sterilis arbor, qualis fuit illa ficulnea ubi fructum non invenit esuriens Dominus. Et videtis quid ei contigerit. Folia sola habebat, fructum non habebat: sic sunt qui verba habent, et facta non habent. Veniens esuriens Dominus non ibi invenit quod manducet; quia fidem nostram et facta bona esurit Dominus. Pascamus illum bene vivendo, et pascet nos in aeternum nobis vivere donando.






Aug. in Psalmos enar. 126