Aug. in Psalmos enar. 131

IN PSALMUM 131 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

131
(
Ps 131)

Prooemium.

1. (v. 1, 2.] Iustum quidem erat, carissimi, ut fratrem potius audiremus collegam meum, praesentem omnibus nobis. Et modo non negavit, sed distulit: et ideo hoc indico Caritati vestrae, ut mecum promissum teneatis. Non fuit autem absurdum Caritati vestrae, ut prior obtemperarem iubenti: extorsit enim mihi ut esset modo auditor meus, eo sane pacto ut et ego sim ipsius, quia in ipsa caritate omnes eius auditores sumus, qui unus nobis in coelo Magister est. Ergo animum intendite ad Psalmum, quem in ordine, sicut nostis, tractandum habemus. Est etiam ipse praenotatus: Canticum graduum; et aliquanto caeteris sub eodem titulo prolixior. Non ergo immoremur, nisi ubi necessitas coegerit; ut totum, si Dominus permiserit, explicare possimus. Quia et vos non tamquam rudes omnia debetis audire; aliquid et de praeteritis auditionibus adiuvare nos debetis, ne omnia tamquam nova a nobis dici necesse sit. Et novi quidem esse debemus, quia vetustas nobis obrepere non debet; sed etiam crescendum et proficiendum est. De ipso quippe profectu ait Apostolus: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Non sic proficiamus ut ex novis veteres efficiamur, sed ipsa novitas crescat.

In psalmis per litteram mysteria scrutemur.

2. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. Sicut iuravit Domino; votum vovit Deo Iacob. David secundum fidem rerum gestarum unus homo erat, rex Israel, filius Iesse. Erat quidem et ipse mansuetus, sicut eum indicat atque commendat Scriptura divina, et ita mansuetus ut nec persecutori suo Sauli malum pro malo reddiderit. Servavit autem erga eum tantam humilitatem, ut illum regem fateretur, se autem canem: et non proterve nec superbe, cum esset in Deo potentior, respondebat regi; sed eum placare potius affectabat humilitate, quam concitare superbia. Etiam in potestate datus est ei Saul, et hoc a Domino Deo, ut ei faceret quidquid vellet: sed quia non praeceptum illi erat ut occideret, sed tantum in potestate datus illi erat (licet autem homini uti potestate sua); ad lenitatem potius deflexit quod ei Deus concessit. Qui si vellet occidere, careret inimico: sed quomodo diceret: Dimitte mihi debita, sicut et ego dimitto debitoribus meis. In speluncam intravit Saul ubi erat David, nesciens quod illic esset David: ad necessaria ventris ille intravit. Surrexit David sensim et lente post ipsum, praecidit illi de veste panniculum, quem illi ostenderet, ut nosset quia illum habuerat in potestate; et non necessitate, sed voluntate pepercerat, et noluit occidere. Forte ipsam mansuetudinem commendavit modo dicens: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. Hoc secundum rerum gestarum fidem, quam Scriptura divina, ut diximus, continet. Sed solemus in Psalmis non ad litteram attendere, sicut in omni prophetia, sed per litteram scrutari mysteria. Et meminit Caritas vestra quia cuiusdam hominis vocem in omnibus Psalmis solemus audire; qui unus habet caput et corpus. Caput autem in coelo est, corpus in terra: sed quo praecessit caput, et corpus secuturum est. Et iam non dico quis caput sit, qui corpus sint; quia scientibus loquor.

Christus eiusque Ecclesia David praefigurabantur.

3. Commendatur ergo humilitas David, commendatur mansuetudo David; et dicitur Deo: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. Ad quam rem memento, Domine, David? Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob. Ergo ad hoc memento, ut impleat quod promisit. Ipse David vovit tamquam in potestate habens, et rogat Deum ut impleat quod vovit: est devotio voventis, sed est humilitas deprecantis. Nemo praesumat viribus suis se reddere quod voverit: qui te hortatur ut voveas, ipse adiuvat ut reddas. Quid ergo vovit videamus, et hinc intellegimus quemadmodum sit accipiendus in figura David. David autem interpretatur, Manu fortis. Erat enim magnus belligerator. Praesumens quidem de Domino Deo suo, confecit bella omnia, prostravit omnes inimicos suos, Deo se adiuvante, quemadmodum se habebat illius imperii dispensatio; praefigurans tamen fortem manu quemdam ad debellandos inimicos, diabolum et angelos eius. Hos autem inimicos Ecclesia debellat. Et quomodo debellat? Mansuetudine. Mansuetudine enim ipse Rex noster vicit diabolum. Saeviebat ille; iste sufferebat: victus est qui saeviebat; vicit qui sufferebat. In ista mansuetudine corpus Christi, quod est Ecclesia, vincit inimicos. Sit manu fortis, operando vincat. Cum autem corpus Christi est et templum, et domus, et civitas; et ille qui caput corporis est, et habitator domus est, et sanctificator templi est, et rex civitatis est: quomodo Ecclesia omnia illa, sic Christus omnia ista. Quid ergo vovimus Deo, nisi ut simus templum Dei? Nihil gratius ei possumus offerre, quam ut dicamus ei quod dicitur in Isaia: Posside nos. Equidem in istis possessionibus terrenis patrifamilias praestatur, quando ei datur possessio: non sic est possessio, quae est Ecclesia; ipsi possessioni praestatur, ut a tali possideatur.

Si vis locus esse Domini, esto mansuetus et humilis.

4. (vv. 3-5] Quid ergo dicit: Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob? Videamus quod votum. Iurare est autem firme promittere. Attendite votum hoc, id est, quod voverat quo ardore voverit, quo amore, quo desiderio; et tamen ad hoc implendum Dominum deprecatus est dicens. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. In hac mansuetudine votum vovit, ut sit domus Dei: Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei. Si dedero somnum oculis meis. Parum visus est dicere, somnum oculis meis: Et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis si dedero, quoadusque inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. Ubi quaerebat locum Domino? Si mansuetus erat, in se quaerebat. Quomodo est enim locus Domini? Audi prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea. Vis esse locus Domini? Esto humilis, et quietus, et tremens verba Dei, et tu ipse efficieris quod quaeris. Si enim in te non fiat quod quaeris, in altero quid tibi prodest? Operatur quidem Deus aliquando per evangelistam salutem alterius tantum, si ipse dicit et non facit; et fit per linguam eius in alio locus Domino, non autem fit ipse locus Domino. Qui autem quae docet bene facit, et sic docet, fit locus Domino cum eo quem docet: quia omnes credentes unum locum faciunt Domino. In corde enim habet locum Dominus; quia unum cor est omnium in caritate copulatorum.

Multa mala oriuntur ex his quae privatim possidentur.

5. Quam multa millia crediderunt, fratres mei, quando pretia rerum suarum posuerunt ad pedes Apostolorum ! Sed quid de illis dicit Scriptura? Certe facti sunt templum Dei; non tantum templum Dei singuli, sed et omnes templum Dei simul. Facti sunt ergo locus Domino. Et ut noveritis quia unus locus factus est Domino in omnibus, Scriptura dicit: Erat illis anima una et cor unum in Deum. Multi autem ne faciant locum Domino, sua quaerunt, sua diligunt, potestate sua gaudent, privatum suum concupiscunt. Qui autem vult facere locum Domino, non de privato, sed de communi debet gaudere. Hoc illi fecerunt de rebus suis privatis; fecerunt illas communes. Quod habebant suum, numquid amiserunt? Si soli haberent, et unusquisque suum haberet; hoc solum haberet quod suum habebat: cum autem quod proprium erat, commune fecit; et ea quae erant caeterorum, ipsius facta sunt. Intendat Caritas vestra: quia propter illa quae singuli possidemus, existunt lites, inimicitiae, discordiae, bella inter homines, tumultus, dissensiones adversum se, scandala, peccata, iniquitates, homicidia. Propter quae? Propter ipsa quae singuli possidemus. Numquid propter ista quae communiter possidemus, litigamus? Aerem istum communiter ducimus, solem communiter omnes videmus. Beati ergo qui sic faciunt locum Domino, ut privato suo non gaudeant. Talem ergo describebat iste, qui dicebat: Si introiero in tabernaculum domus meae. Privatum hoc erat. Sciebat privato se impediri, ne faceret locum Domino, et ea commemorat quae ad seipsum pertinebant: non introibo in tabernaculum domus meae, donec inveniam: quid? cum inveneris locum Domino, intrabis in tabernaculum tuum? An ipsum erit tabernaculum tuum, ubi inveneris locum Domino? Quare? Quia ipse eris locus Domini, et cum eis qui fuerint locus Domini, unum eris.

Securi optemus Christi amicitiam.

1. 6. Abstineamus ergo nos, fratres, a possessione rei privatae; aut ab amore, si non possumus a possessione; et facimus locum Domino. Multum est ad me, ait aliquis. Sed vide quis sis, facturus locum Domino. Si vellet apud te hospitium habere aliquis senator, non dico senator, procurator alicuius magni secundum saeculum, et diceret: Offendit me quiddam in domo tua; etsi amares hoc, auferres tamen ne eum offenderes, ad cuius amicitiam ambires. Et quid tibi prodest hominis amicitia? Forte ibi non solum nullum auxilium, sed et periculum invenires. Nam multi non periclitabantur antequam maioribus iungerentur; exoptarunt maiorum amicitias, ut maiora pericula incurrerent. Securus opta amicitiam Christi: hospitari apud te vult; fac illi locum. Quid est, fac illi locum? Noli amare teipsum, illum ama. Si te amaveris, claudis contra illum; si ipsum amaveris, aperis illi: si autem aperueris et intraverit, non peries amando te, sed invenieris cum amante te.

2. 7. Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei. Privata enim res ipsa, ubi homo acquiescit, superbos facit; ideo dixit: Si ascendero. In re quam privatam quisque possidet, necesse est superbus sit: inde se enim tendit homo ad hominem, cum ambo sint caro. Quid est homo, fratres? Caro. Et quid est alter homo? Altera caro. Et tamen caro dives extendit se contra carnem pauperem; quasi aliquid illa caro attulerit quando nata est, aut aliquid auferat quando moritur. Ad hoc plus habuit, ut plus tumeret. Iste autem qui vult invenire locum Domino, dicit: Si ascendero super lectum stratus mei.

Omnes saeculi felicitates somnia sunt dormientium.

8. Si dedero somnum oculis meis. Multi enim cum dormiunt, non faciunt locum Domino. Tales excitat Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus ; et alio loco: Nos autem qui diei sumus, vigilemus, et sobrii simus: nam qui dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte ebrii sunt. Noctem dicens iniquitatem, in qua illi obdormiunt cupiendo ista terrena. Et omnes istae felicitates quae videntur saeculi, somnia sunt dormientium. Et quomodo qui videt thesauros in somnis, dormiens dives est; sed evigilabit, et pauper erit: sic omnia ista vana huius saeculi, de quibus homines gaudent, in somno gaudent: evigilabunt quando nolunt, si non modo evigilant quando utile est; et invenient somnia fuisse illa, et transisse, sicut dicit Scriptura, veluti somnium exsurgentis : et alio loco: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Dormierunt somnum suum, finitus est somnus, et nihil invenerunt in manibus suis; quia in somnis videbant divitias transitorias. Iste ergo qui vult invenire locum Domino, dixit etiam: Si dedero somnum oculis meis. Sunt autem quidam qui non dormiunt, sed dormitant. Aliquantum retrahunt se ab amore temporalium, et rursus revolvuntur in eum; quasi dormitantes, caput crebro inclinant. Evigila, excute somnum; dormitando casurus es. Non vult Psalmus, oculis suis dare somnum, nec palpebris dormitationem, eum qui vult invenire locum Domino.

9. Et requiem, inquit, temporibus meis. A requie temporum somnus venit ad oculos. Tempora circa oculos sunt. Veluti futurus somnus, gravedo temporum est. Nam hominibus dormituris gravari tempora incipiunt; et cum senserint sibi gravari tempora, iam imminet somnus: qui si dandus est oculis, dant requiem temporibus suis, et venit somnus; si non dederint requiem temporibus suis, non venit somnus. Cum ergo coeperit te aliquid temporale delectare ad peccatum, iam gravantur tibi tempora. Vis evigilare, et non dormire, nec dormitare? Noli te credere tali delectationi; maiores dolores habebit quam suavitates. Ista cogitatione quasi confricans frontem, excutis somnum, et paras locum Domino.

In caelo non procedemus ad pugnandum sed permanebimus ad laudandum.

10. Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. Quamquam aliquando dicitur tabernaculum Dei domus Dei, et domus Dei tabernaculum Dei: distinctius tamen accipitur, fratres carissimi, tabernaculum Ecclesia secundum hoc tempus; domus autem Ecclesia coelestis Ierusalem, quo ibimus. Tabernaculum enim tamquam militantium et pugnantium: tabernacula militum in procinctu, in expeditione; unde contubernales dicuntur milites, quasi tabernacula eadem habentes et habitantes. Quamdiu ergo habemus hostem cum quo pugnemus, tabernaculum Deo facimus. Cum autem transierit tempus pugnae, et venerit pax illa quae praecellit omnem intellectum, sicut dicit Apostolus: Et pax Christi quae praecellit omnem intellectum ; quantumcumque enim cogitaveris de pace illa, minus eam capit animus adhuc in ista corporis gravedine constitutus: cum venerit illa patria, iam domus erit, nullus adversarius tentabit, ut tabernaculum vocetur. Non procedemus ad pugnandum, sed permanebimus ad laudandum. Quid enim dicitur de illa domo? Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. In tabernaculo adhuc gemimus, in domo laudabimus. Quare? Quia gemitus est peregrinantium, laudatio iam in patria commanentium. Hic primo quaeratur tabernaculum Deo Iacob.

11. (v 6.] Ecce audivimus eam in Ephrata. Quam eam? Sedem Domini. Audivimus in Ephrata. Invenimus eam in campis saltuum. Ibi audivit, ubi invenit; an alibi audivit, et alibi invenit? Quaeramus ergo quid sit Ephrata, ubi audivit; item quaeramus quid sit in campis saltuum, ubi invenit. Ephrata verbum hebraeum interpretatur latine, Speculum, sicut tradiderunt qui verba hebraea in Scripturis posita in aliam linguam transtulerunt, ut ad nos perveniret intellectus. Nam ex hebraea transtulerunt in graecam, et ex graeca translata sunt nobis in latinam. Fuerunt enim qui vigilarent in Scripturis. Si ergo Ephrata speculum, illa domus quae inventa est in campis saltuum, in speculo audita est. Speculum imaginem habet: omnis prophetia imago futurorum. Domus ergo Dei futura, in imagine prophetiae praedicata est. Audivimus enim illam in speculo, id est: Audivimus in Ephrata. Invenimus in campis saltuum. Qui sunt campi saltuum? Campi silvarum. Non enim quemadmodum vulgo dicitur: Saltus ille, verbi gratia, centurias habens tot. Saltus proprie, locus adhuc incultus et silvester dicitur. Nam et quidam codices, in campis silvae, habent. Qui ergo erant campi saltuum, nisi gentes incultae?

qui erant campi saltuum, nisi ubi adhuc vepres erant idololatriae? Sic tamen quomodo vepres ibi erant idololatriae, ibi invenimus locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. Quod audivimus in Ephrata, invenimus in campis saltuum; quod praedicatum est in imagine Iudaeis manifestatum est in fide Gentium.

Cum in te Dominus coeperit inhabitare, beatum te faciet.

12. (v 7.] Intrabimus in tabernacula eius: cuius? Domini Dei Iacob. Qui intrant ut inhabitent, ipsi sunt qui intrant ut inhabitentur. In domum tuam ut inhabites intras, in domum Dei ut inhabiteris. Est enim melior Dominus, qui cum te coeperit inhabitare, beatum te faciet. Nam si tu ab illo non inhabiteris, miser eris. In sua potestate esse voluit ille filius qui dixit: Da mihi partem patrimonii quae me tangit. Bene servabatur apud patrem, ne cum meretricibus dissiparetur. Accepit, facta est in eius potestate; profectus in regionem longinquam, effudit omnia cum meretricibus. Passus est tandem famem, recordatus est patrem; reversus est, ut pane saturaretur. Ergo intra, ut inhabiteris; et non quasi tuus sis, sed illius: Intrabimus in tabernacula eius.

De talibus esto in quibus Domini pedes stare possint.

13. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Cuius pedes? Domini, an ipsius domus Domini? Domus enim Domini est, ubi dicit quia debet adorari. Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Praeterquam domum suam, non exaudit Deus ad vitam aeternam. Ille enim ad domum Dei pertinet, qui est in caritate compaginatus lapidibus vivis. Qui autem caritatem non habuerit, ruinam facit; et illo ruente domus stat. Nemo enim minetur domui, ubi esse quasi lapis coepit, si ruere voluerit, quasi aliquid domui noceat. Sic enim superbierat et primus populus Iudaeorum, dicens: Neque enim fraudaturus est Deus patrem Abraham, cui promisit tanta de semine eius: et faciebant omnia mala tamquam securi de pollicitatione Dei, quod non pro illorum meritis qui scelera faciebant, sed pro meritis Abrahae parceret eis, et qualescumque malos filios Abrahae congregaret in domum suam ad vitam aeternam. Sed quid Ioannes? Generatio, inquit, viperarum. Quando ad illum venerunt ipsi filii Abrahae, ut baptizarentur in aqua poenitentiae, non eis dixit: Generatio Abrahae, sed viperarum. Tales enim erant, quales quos imitabantur; non filii Abrahae, sed filii Amorrhaei, Chananaei, Gergesaei, Iebusaei, et omnium qui offenderunt Deum: ipsorum filii erant, quia ipsorum facta sectabantur. Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Et ne dixeritis: Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Nescio quos lapides tunc videbat in campis saltuum, unde suscitati sunt filii Abrahae. Filii enim magis qui fidem imitati sunt, quam qui de carne nati sunt. Nemo ergo minetur domui Dei, quasi dicat: Subtraho me, et ruet domus. Bonum est enim illi ut coaedificetur, et habeat caritatem. Nam si ipse ruerit, stabit domus. Itaque, fratres, in his est domus Dei, quos praedestinavit et praescivit perseveraturos. De illis dictum est: Ubi steterunt pedes eius. Sunt enim qui non perseverant, nec stant pedes eius in eis. Non sunt ergo ipsi Ecclesia; non ipsi pertinent ad illud modo tabernaculum, tunc domum. Sed ubi steterunt pedes eius? Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. In his in quibus caritas refrigescit, non stant pedes eius. Sed quid secutus est? Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ecce in quibus steterunt pedes eius: in eo loco adora, id est, de talibus esto in quibus steterunt pedes Domini.

14. Si autem de ipsa domo intellegere volueris: Ubi steterunt pedes eius domus; pedes tui in Christo stent. Tunc autem stabunt pedes, si perseveraveris in Christo. Quid enim dicitur de diabolo? Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Diaboli ergo pedes non steterunt. Item de superbis quid dicit? Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. Ergo domus Dei, cuius pedes stant. Unde ille gaudens Ioannes quid ait? Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi stat et audit eum. Si non stat, non audit eum. Et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Merito stat, quia propter vocem sponsi gaudet: nam si propter vocem suam gauderet, caderet. Iam videtis ergo quare ceciderint qui ad vocem suam gaudent. Amicus enim ille sponsi dicebat: Hic est qui baptizat. Quidam dicunt: Nos baptizamus: ad vocem suam gavisi, stare non potuerunt; et non pertinent ad istam domum de qua dicitur: Ubi steterunt pedes eius.

Surrexit prior Christus, surget et Ecclesia.

15. (v. 8.] Exsurge, Domine, in requiem tuam. Domino dormienti dicit: Exsurge. Iam nostis quis dormivit, et quis resurrexit. Ipse enim quodam loco dicit in psalmo: Dormivi conturbatus. Bene illi dicitur: Exsurge, Domine, in requiem tuam. Iam non conturbaberis; quia Christus surgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Ipsius est vox in alio psalmo: Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Ipse dormivit, ipsi dicitur: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae: id est, exsurge, ut exsurgat et arca sanctificationis tuae, quam sanctificasti. Ipse caput nostrum; arca eius, Ecclesia eius: surrexit prior, surget et Ecclesia. Non autem auderet sibi resurrectionem corpus promittere, nisi prius resurgeret caput. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Et corpus Christi quod ex Maria natum est, intellectum est a quibusdam arca sanctificationis; ut hoc diceret: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Cum corpore exsurge, ut palpent qui non credebant. Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.

16. (v. 9.] Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui laetentur. Te exsurgente a mortuis, et eunte ad Patrem, regale illud sacerdotium induatur fidem, quia iustus ex fide vivit ; et accepto pignore Spiritus sancti, laetentur membra spe resurrectionis, quae praecessit in capite: eis enim Apostolus dicit: Spe gaudentes.

De reliquiis Israel quae crediderunt.

17. (v. 10.] Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Hoc Deo Patri dictum est: Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Crucifixus est Dominus in Iudaea; crucifixus est a Iudaeis; ab ipsis turbatus dormivit. Inter quorum saevientium manus dormivit, ad eos iudicandos surrexit: et dicit quodam loco: Et suscita me, et reddam illis. Et reddidit, et redditurus est. Nam quanta postea Iudaei passi sunt occiso Domino, norunt ipsi. De ipsa civitate, ubi illum occiderunt, omnes expulsi sunt. Quid ergo? etiam de stirpe David omnes perierunt, et de tribu Iuda? Non: nam crediderunt inde aliqui, et multa millia hominum crediderunt inde, et hoc iam post resurrectionem Domini. Saevierunt, ut crucifigerent, et postea coeperunt videre fieri miracula in nomine crucifixi; et plus contremuerunt tantum posse eius nomen, qui quasi inter manus eorum nihil poterat; et compuncti corde, iam credentes divinitatem occultam fuisse in illo quem caeteris similem hominibus putaverunt, et consilium petentes ab Apostolis, audierunt: Agite poenitentiam,

et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Ergo quia ad iudicandos eos a quibus crucifixus est, surrexit Christus, et avertit faciem suam a Iudaeis, et convertit ad Gentes; tamquam rogatur Deus propter reliquias Israel, et dicitur ei: Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Si palea damnata est, frumenta colligantur. Reliquiae salvae fiant, sicut dicit Isaias. Et plane factae sunt reliquiae salvae: inde erant duodecim Apostoli, inde plus quam quingenti fratres quibus se Dominus demonstravit post resurrectionem ; inde tot millia baptizata, quae pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponebant. Ergo impletum est quod hic rogatus est Deus: Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi, tui.

Propter ipsam, non consilii, sed operis mutationem Deus poenitere dicitur.

18. (v. 11.] Iuravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum. Quid est, iuravit? Promissum per seipsum firmavit. Quid est, non poenitebit eum? Non mutabit. Non enim dolorem poenitentiae patitur Deus, aut in aliquo fallitur, ut velit corrigere in quo erravit. Sed quomodo hominem cum poenitet, mutare vult quod fecit; sic ubi audis quia poenitet Deum, mutationem ipsam spera. Aliter illam facit Deus, quamvis nomine poenitentiae appellet, aliter tu: tu enim facis, quia erraveras; ille autem facit, quia vindicat, aut quia liberat. Mutavit regnum Saul, cum poeniteret eum sicut dictum est: et in eo ipso loco ubi Scriptura dicit: Poenituit eum; ibi paulo post dicitur: Non enim sic est ut homo, ut poeniteat eum. Cum ergo mutat opera sua per incommutabile consilium suum; propter ipsam, non consilii, sed operis mutationem, poenitere dicitur. Hoc autem sic promisit, ut non mutaret. Quomodo dicitur et illud: Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec : sic et hoc quia ita promissum est, ut non mutaretur, quia necessario futurum erat et permansurum; dixit: Iuravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Poterat dicere: Ex fructu femoris tui: quare: Ex fructu ventris, voluit dicere? Et illud quidem si diceret, verum diceret: sed significantius dicere voluit: Ex fructu ventris; quia de femina natus est Christus, quo vir non accessit.

Dei mandata tenentes, vitam nobis aeternam speremus.

19. (v. 12.] Quid ergo? Iuravit Dominus David veritatem: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos; et filii eorum sedebunt usque in aeternum super sedem tuam. Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt in aeternum. Meritum filiis parentes faciunt. Quid si filii ipsius custodirent, et filii eorum non custodirent? Quare ad meritum patrum promittitur beatitudo filiorum? Quid enim ait: Si custodierint filii tui, et filii eorum sedebunt in aeternum (non ait: Si custodierint filii tui, sedebunt super sedem tuam; et si custodierint filii eorum, et ipsi sedebunt super sedem tuam: sed ait: Si filii tui custodierint, et filii eorum sedebunt super sedem tuam), nisi quia filios hic voluit intellegi fructus ipsorum? Si filii tui, inquit, custodierint legem meam, et mandata mea haec quae docebo eos servaverint filii tui; et filii eorum sedebunt super sedem tuam: id est, hic erit fructus ipsorum, ut sedeant super sedem tuam. Modo enim, fratres, omnes qui laboramus in Christo, omnes qui contremiscimus verba ipsius, qui quomodocumque conamur facere voluntatem ipsius, et ingemiscimus petentes ut adiuvet nos, quo impleamus quod iubet; numquid iam sedemus in illis sedibus beatitudinis, quae nobis promittuntur? Non: sed mandata tenentes speramus hoc futurum. Ipsa spes tamquam in filiis dicta est; quia hominis in hac vita viventis spes filii sunt, fructus filii sunt. Propterea et homines excusantes avaritiam suam, dicunt se filiis suis servare quod servant; et nolentes dare inopi, pietatis nomine se excusant, quia filii eorum spes eorum sunt. Omnes homines enim qui secundum hoc saeculum vivunt, spem suam dicunt, filios generare et relinquere. Ideo nomine filiorum spem ipsam posuit, et ait: Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos; et filii eorum sedebunt in aeternum super sedem tuam: id est, tales fructus habebunt, ut spes eos non fallat, ut illuc veniant quo sperant se venturos. Modo ergo tamquam patres sunt, homines spei futurae: cum autem adepti fuerint quod sperant, filii sunt; quia illud quod adipiscuntur, pepererunt et generaverunt in operibus bonis. Et hoc illis servatur in posterum, quia et ipsa posteritas in filiis appellari solet.

David filii ii dicuntur qui fidem eius imitantur.

20. Aut si filios ipsos homines accipis, intellege et de ipsis dictum. Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos; ut iste sit sensus: Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo illos, et filii eorum, id est, si custodierint; ut hic subdistinguas, et deinde inferas, sedebunt in aeternum super sedem tuam, id est, et filii tui et filii eorum, sed omnes si custodierint. Quid ergo si non custodierint? periit promissio Dei? Non: sed ideo dictum est, et ideo promissum est, quia praevidit Deus; quid, nisi credituros? Sed ne aliquis quasi minaretur promissis Dei, et in potestate sua vellet ponere quod promisit Deus ut impleretur; ideo et iuravit dixit: in quo ostendit quia sine dubio venturum est. Quomodo ergo posuit ibi: Si custodierint? Ne iam glorieris de promissis, et dimittas te non custodire. Tunc eris filius David, si custodieris; si autem non, non eris filius David. Filiis David promisit Deus. Noli dicere: Filius sum David, si degeneras. Si Iudaei illud non dicunt, qui de ipsa stirpe nati sunt (imo dicunt illud, sed delirant. Aperte enim Dominus ait: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Inde illos negavit filios, quia facta non faciebant); nos quomodo nos dicimus filios David, qui de eius stirpe non sumus secundum carnem? Restat ut filii non simus, nisi imitando fidem, nisi colendo Deum, sicut ille coluit. Si ergo quod tibi per stirpem non speras, per facta non vis assequi; quomodo in te complebitur quia sedebis super sedem David? et si non in te complebitur, putas quia non complebitur? Et quomodo invenit eam in campis saltuum? et quomodo steterunt pedes eius? Qualiscumque ergo fueris, illa domus stabit.

De patria nobis litterae pervenerunt.

1. 21. (v. 13.] Quoniam elegit Dominus Sion; praeelegit eam in habitationem sibi. Sion ipsa est Ecclesia, ipsa est et illa Ierusalem ad cuius pacem currimus, quae non in Angelis, sed in nobis peregrinatur, quae ex parte meliore exspectat partem redituram; unde nobis Litterae venerunt, quae quotidie recitantur. Ipsa civitas, ipsa est Sion, quam praeelegit Dominus.

2. 22. (v. 14.] Haec requies mea in saecula saeculorum. Iam Dei verba sunt. Requies mea; ibi requiesco. Quantum nos amat Deus, fratres, ut quia nos requiescimus, se dicat requiescere! Non enim ipse aliquando turbatur, aut sic requiescit; sed ibi se dicit requiescere, quia nos in illo requiem habebimus. Hic habitabo, quoniam praeelegi eam.

Tota Ecclesia una vidua est.

23. (v. 15.] Viduam eius benedicens benedicam, et pauperes eius saturabo panibus. Omnis anima quae intellegit se desertam omni auxilio, nisi solius Dei, vidua est. Quomodo enim Apostolus describit viduam? Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum. Agebat autem de istis viduis quas omnes dicimus in Ecclesia. Dixerat autem: Quae in deliciis agit; vivens mortua est; et non illam numeravit inter viduas. Describens autem viduas sanctas, quid ait? Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum, et persistit in precibus et obsecrationibus nocte ac die. Ibi subiecit: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est. Unde ergo vidua est? Quia non habet auxilium aliunde, nisi solius Dei. Illae quae habent viros, quasi superbiunt de auxilio virorum: desertae videntur viduae, et robustius est auxilium earum. Ergo tota Ecclesia una vidua est, sive in viris, sive in feminis, sive in coniugatis, sive in maritatis feminis, sive in adolescentibus, sive in senibus, sive in virginibus: omnis Ecclesia una vidua est, deserta in hoc saeculo, si sentit illud, si novit viduitatem suam; tunc enim auxilium praesto est illi. Nonne agnoscitis istam viduam in Evangelio, fratres mei, cum diceret Dominus oportere semper orare, et non deficere? Erat quidam iudex in civitate, dixit, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur; et interpellabat eum quaedam vidua quotidie, et dicebat: Vindica me de adversario meo. Et interpellando quotidie vidua, fregit illum. Ait enim ipse iudex apud se, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur: Etsi Deum, non timeo, nec hominem erubesco, vel propter taedium quod mihi facit ista vidua, vindicabo eam. Si audivit iudex malus viduam, ne taedium pateretur; Deus non audit Ecclesiam, quam hortatur ut deprecetur?

Deus panis nobis factus est ad nos descendendo.

24. Item: Pauperes eius saturabo panibus: quid est, fratres? Simus pauperes, et tunc saturabimur. Multi praesumentes de saeculo et superbi, christiani sunt; adorant Christum, sed non saturantur: saturati enim sunt, et abundant in superbia sua. De talibus dicitur: Opprobrium eis qui abundant, et despectio superbis : isti abundant; et ideo manducant, sed non saturantur. Et quid de illis dictum est in psalmo? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Adorant Christum, venerantur Christum, supplicant Christo; sed non saturantur sapientia et iustitia ipsius. Quare? Quia non sunt pauperes. Pauperes autem, id est humiles corde, quanto plus esuriunt, tanto plus manducant; tanto autem plus esuriunt, quanto a saeculo inanes sunt. Qui plenus est, quidquid illi daturus es, respuit; quia plenus est. Da mihi esurientem, da mihi de quibus dictum est: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur ; et erunt hi pauperes de quibus modo dicit: Et pauperes eius saturabo panibus. Quia et in ipso psalmo ubi dictum est: Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae; dictum est illic et de pauperibus, et prorsus eo modo quo et in isto psalmo: Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum. Ubi dictum est: Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae; ibi dictum est: Edent pauperes, et saturabuntur. Quare quando divites dicti sunt adorasse, saturati non dicti sunt; quando autem pauperes dicti sunt, saturati dicti sunt? Et unde saturati? haec saturitas, fratres, qualis est? Deus ipse est panis. Panis, ut lac nobis fieret, descendit ad terram; et ait suis: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo illic in psalmo: Edent pauperes, et saturabuntur. De quo satiabuntur? Audi quod sequitur: Et laudabunt Dominum qui requirunt eum.

Si terrestria bona possideas, illa contemne.

25. Estote ergo pauperes, estote in membris illius viduae, non sit auxilium vestrum nisi in uno Deo. Pecunia nihil est; non inde auxilium habebitis. Multi propter pecuniam praecipitati sunt, multi propter pecuniam perierunt: multi propter pecuniam multam quaesiti sunt a raptoribus; tuti essent, si non haberent quare quaererentur. Multi de amicis potentioribus praesumpserunt: ceciderunt illi de quibus praesumpserunt et involverunt eos qui de se praesumpserunt. Respicite exempla generis humani. Quid magnum est quod vobis dicitur?

Non solum de his Scripturis ea loquimur; legite ea in orbe terrarum. Attendite non praesumere de pecunia, de amico homine, de honore et iactantia saeculi. Tolle ista omnia: sed si habes illa, age Deo gratias si contemnis illa. Si autem inflaris inde, noli attendere quando eris praeda hominum; iam diabolo praeda es. Si autem de his rebus non praesumpseris, eris in membris illius viduae, quae est Ecclesia, de qua dictum est: Viduam eius benedicens benedicam: eris et pauper, de qualibus dictum est: Et pauperes eius saturabo panibus.

Deus non facultatem sed cupiditatem attendit.

26. Aliquando autem, quod non est praetermittendum dicere, invenis pauperem superbum, et divitem humilem: quotidie patimur tales. Audis pauperem quasi gementem sub divite, et quando potentior premit dives, tunc illum humilem vides: aliquando nec tunc, sed et tunc superbum; unde vides quis esset, si aliquid haberet. Ergo pauper Dei in animo est, non in sacculo. Procedit aliquando homo habens plenam domum, uberes terras, multa praedia, multum auri et argenti, novit quia in ipsis non est praesumendum, humiliat se Deo, facit inde bene; ita cor ipsius erigitur ad Deum, ut noverit quia non solum nihil illi prosunt divitiae ipsae, sed et impediunt pedes ipsius, nisi ille regat et ille subveniat: et numeratur inter pauperes qui saturantur panibus. Invenis alium mendicum inflatum, aut ideo non inflatum, quia nihil habet, quaerentem tamen unde infletur. Non attendit Deus facultatem, sed cupiditatem: et iudicat eum secundum cupiditatem qua inhiat rebus temporalibus, non secundum facultatem, quam non ei contingit adipisci. Unde de divitibus dicit Apostolus:

Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui nobis praestat omnia abundanter ad fruendum. Quid ergo faciant de divitiis suis? Sequitur et dicit: Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et vide quia hic pauperes sunt: Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Cum apprehenderint, tunc erunt divites; quando autem non eam adhuc habent, noverint se pauperes. Ita fit ut omnes humiles corde, et in caritate gemina constitutos, quidquid habuerint in hoc saeculo, inter pauperes suos numeret Deus, quos saturat panibus.

"Nunc autem lux in Domino".

27. (vv. 16.17.] Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. Iam in fine Psalmi sumus; paululum advertat Caritas vestra. Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. Quis est salutaris noster, nisi Christus noster? Quid est ergo: Sacerdotes eius induam salutari? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Et sancti eius exsultatione exsultabunt. Unde exsultabunt exsultatione? Quia induti sunt salutari: non in se. Lux enim facti, sed in Domino; nam erant ante tenebrae. Et ideo subiecit: Ibi suscitabo cornu David: ut de Christo praesumatur, ipsa erit altitudo David. Cornu enim significat altitudinem: et qualem altitudinem? Non carnalem. Ideo omnia ossa carne involuta sunt: cornu excedit carnem. Altitudo spiritalis, cornu est. Quae autem altitudo spiritalis est, nisi de Christo praesumere; non dicere. Ego facio, ego baptizo; sed: Hic est qui baptizat? Ibi est cornu David. Et ut noveritis quia ibi est cornu David, attendite quid sequatur: Paravi lucernam Christo meo. Quae est lucerna? Iam nostis Domini verba de Ioanne: Ille erat lucerna ardens et lucens. Et quid ait Ioannes? Hic est qui baptizat. In hoc ergo exsultabunt sancti, in hoc exsultabunt sacerdotes; quia omne quod ipsorum bonum est, non est ipsorum, sed illius qui habet potestatem baptizandi. Securus ergo accedit ad templum eius omnis qui accepit Baptismum; quia non hominis, sed illius est in quo suscitatum est cornu David.

Christus sanctificatio nostra.

28. (v. 18.] Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Super quem? Super Christum meum. Christo enim meo cum dicit, vox est Patris, qui dicit: Viduam eius benedicens benedicam, et pauperes eius saturabo panibus. Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. Qui dicit: Ibi suscitabo cornu David, Deus est. Ipse dicit: Paravi lucernam Christo meo, quia et Christus noster est, et Christus Patris: Christus noster est, cum salvat nos et regit nos, quomodo et Dominus noster, Filius autem Patris; Christus autem et noster et Patris. Nam si Patris Christus non esset, non diceretur superius: Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Super Christum floret. Nemo hominum illam sibi assumat, quia ipse sanctificat; alioquin non erit verum: Super ipsum autem florebit sanctificatio mea. Gloria sanctificationis florebit. Sanctificatio ergo Christi in ipso Christo, potestas sanctificationis Dei in Christo. Florebit enim quod dixit, ad gloriam vult pertinere: quando enim florent arbores, tunc pulchrae sunt. Ergo sanctificatio in Baptismo; inde floret et claret. Unde cessit mundus huic pulchritudini? Quia in Christo floret: nam pone illam in hominis potestate; quomodo floret, quando omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni ?






Aug. in Psalmos enar. 131