Aug. in Psalmos enar. 141

IN PSALMUM 141 ENARRATIO. Sermo ad populum. Sapiens ea quae audierit cogitat.

141
(
Ps 141)

1. Sollemnitati martyrum, sicut devotio celebritatis vestrae, ita nostrae servitutis sermo debetur. Sed meminisse oportet Caritatem vestram, hesterno die quam multa dicta sint. Non enim quia propter aviditatem interioris oris vestri per totum sermonem tamquam recentes adfuistis, propterea oblivisci debemus infirmitatis communis: primo quia et honorare oportet verba praeclara, sicut scriptum est: Praeclara autem verba sapientiae Domini Dei sunt. Per nos tamquam per vascula vobis ministrantur: et si fictilia sunt vasa, sed panis coelestis est.

Apostolus dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei. Qui autem thesaurus, idem et panis. Nam si non idem esset thesaurus et panis, non de ipso thesauro alibi scriptum esset: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum. Unde admonemus Caritatem vestram ut ea quae audiendo tamquam ventre memoriae conditis, rursus revolvendo et cogitando quodammodo ruminetis. Hoc est enim: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit illum: breviter dixit: Sapiens ruminat, stultus non ruminat. Hoc autem aperte et latine quid est? Sapiens cogitat ea quae audierit; stultus autem audita oblivioni tradit. Neque enim propter aliud in Lege, munda ea dicta sunt animalia quae ruminant, immunda quae non ruminant: nam creatura Dei omnis munda est. Artifici Deo tam mundus est porcus quam agnus.

4 5

Creavit enim omnia bona valde : et: Omnis creatura Dei bona est, dicit Apostolus; et: Omnia munda mundis. Cum ergo in natura utrumque sit mundum; significatione tamen agnus significat aliquid mundum, porcus significat aliquid immundum: agnus significat innocentiam sapientiae ruminantis; porcus significat immunditiam stultitiae obliviscentis. Brevis Psalmus pro solemnitate dictus est; videamus an possit etiam breviter tractari.

2. (v 2.] Voce mea ad Dominum clamavi. Sufficeret: Voce ad Dominum clamavi; forte non frustra additum est, mea. Multi enim clamant ad Dominum, non voce sua, sed voce corporis sui. Homo ergo interior, in quo coepit habitare Christus per fidem, voce sua, non in strepitu labiorum, sed in affectu cordis clamet ad Dominum. Non ubi homo audit, ibi Deus audit: nisi voce pulmonum et laterum et linguae clames, homo te non audit; cogitatio tua clamor est ad Dominum. Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Dominum deprecatus sum. Quod dixit, clamavi; exposuit, cum dixit, deprecatus sum. Clamant enim ad Dominum et qui blasphemant. In superiori versu clamorem posuit, in sequenti clamorem exposuit. Quasi exigeretur: Quo clamore clamasti ad Dominum? Ad Dominum, inquit, deprecatus sum: clamor meus, deprecatio mea; non convicium, non murmur, non blasphemia.

In abscondito te Dominus orare iussit.

3. (v 3.] Effundam ante eum precem meam. Quid est, ante eum? In conspectu eius. Quid est, in conspectu eius? Ubi videt, Ubi autem non videt? Ita enim dicimus: Ubi videt, quasi alicubi non videat. Sed in isto coetu rerum corporalium vident et homines, vident et animalia: ille autem videt et ubi homo non videt. Nam cogitationem tuam nullus hominum videt, Deus autem videt. Ibi ergo effunde precem tuam, ubi solus ille videt qui remunerat. Nam in abscondito te Dominus Iesus Christus iussit orare: sed si agnoscas cubiculum tuum, et mundes, ibi rogas Deum. Cum autem oratis, inquit, nolite esse sicut hypocritae, qui stant in plateis et vicis orantes, ut videantur ab hominibus. Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et claude ostium, et deprecare Deum tuum in occulto; et qui videt in occulto, reddet tibi. Si homines reddituri sunt, effunde ante homines precem tuam: si Deus redditurus est, effunde ante eum precem tuam, et claude ostium, ne tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat; si clausum invenerit, transit. Ideo Apostolus, quia in nostra potestate est ostium claudere: ostium cordis, non parietum; ibi enim et cubiculum: quia ergo in potestate nostra est hoc ostium claudere: Neque detis, inquit, locum diabolo. Etenim si intravit et possedit, attende quia tu neglegenter clausisti aut claudere neglexisti.

Timoris et cupiditatis ianua claudenda.

4. Quid est autem claudere ostium? Hoc ostium tamquam duas habet valvas; cupiditatis, et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Timoris ergo et cupiditatis ianuam claude contra diabolum, aperi ad Christum. Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum? Cupiendo regnum coelorum, timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat, per desiderium vitae aeternae Christus intrat: per timorem poenarum temporalium diabolus intrat, per timorem ignis aeterni Christus intrat. Ecce martyres clauserunt ianuam contra diabolum, Christo aperuerunt. Promisit eis multa mundus iste: riserunt, clauserunt valvam cupiditatis adversus diabolum. Minatus est mundus iste bestias, ignes, cruces: non timuerunt, clauserunt timoris valvam contra diabolum. Videamus si aperuerunt eas Christo: Qui confessus me, inquit, fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo, qui est in coelis. Amaverunt ergo regnum coelorum, ubi eos confitebitur Christus. Quomodo eos confessurus est? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Confitebitur illos ad dexteram positos. Videamus si et timoris valvam Christo aperuerunt, quam diabolo clauserunt. Uno eodemque loco Dominus monet hoc, ut et diabolo claudatur, et sibi aperiatur. Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere : monuit ut timoris valva in faciem diabolo elideretur. Ergo nihil est timendum? Non ergo aperitur aditus timoris Christo, qui clausus est diabolo? Statim subiecit, tamquam dicens: Exclusisti illum, aperi mihi: Sed eum timete, inquit, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehenna ignis. Iam ergo si credidisti, et aperuisti Christo, claude contra diabolum. Intus est Christus, ibi habitat: effunde ante eum precem tuam, noli quaerere ut de longe te exaudiat. Non enim longe est Sapientia Dei, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Ergo intus apud te, ante eum effunde precem tuam: ibi sunt aures eius. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus; quoniam Deus iudex est : si autem iudex est, qualem causam geras in corde tuo, vide.

Beati pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei.

5. (v 4.] Effundam ante eum precem meam; tribulationem meam in conspectu eius annuntiabo. Repetitio est, et in superioribus duobus versibus, et in his consequentibus; sententiae duae sunt, sed utraque bis dicta. Una est illa: Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum: altera est: Effundam ante eum precem meam, tribulationem meam in conspectu eius annuntiabo. Quod enim est, ante eum; hoc est, in conspectu eius: et quod est, precem meam effundam; hoc est, tribulationem meam annuntiabo. Quando hoc facis? In persecutione positus loquitur: Dum defecit a me spiritus meus. Quare defecit spiritus tuus, o martyr in tribulatione posite? Ut non mihi arrogem vires meas, ut sciam quod alius in me operatur ipsam virtutem. Cum autem vos tradent iudicibus (sic monuit Dominus quos martyres facere volebat), nolite cogitare quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ergo deficiat spiritus tuus, loquatur Spiritus Dei. Merito eos pauperes facere volebat spiritu: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati ergo pauperes spiritu suo, divites Spiritu Dei. Omnis enim homo qui spiritum suum sequitur, superbus est. Subdat spiritum suum, ut capiat Spiritum Dei. Ibat in culmen, residat in valle. Si ierit in culmen, denatat ab illo aqua: si in valle resederit, implebitur ea, et fit ille venter de quo dictum est: Flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Ergo dum defecit a me spiritus meus, in conspectu tuo annuntiavi tribulationem meam, humilis factus, confitens tibi deficiente spiritu meo, cum sum plenus Spiritu tuo.

Impiorum via lata, iustorum angusta.

6. Et audierunt forte homines quia defecit in me spiritus meus, et desperaverunt de me, et dixerunt: Cepimus eum, oppressimus eum: Et tu cognovisti semitas meas. Illi me deiectum putabant, tu me stantem cernebas. Illi qui persequebantur et comprehenderant, implicatos putabant pedes meos: sed illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. Oculi enim mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes 19 20

meos. Perseveravi ambulando: Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Illi oppressum me putabant, sed ego ambulabam. Ubi ambulabam? In semitis quas illi non videbant, qui me captum putabant; in semitis iustitiae tuae, in semitis praeceptorum tuorum. Tu enim cognovisti semitas meas; persecutor non eas cognovit: nam non in eis mihi invideret, sed in eis mecum ambularet. Quae sunt istae semitae, nisi viae illae de quibus alio loco dicitur: Novit Dominus viam iustorum, et via impiorum peribit ? Non dixit: Viam impiorum non novit: Novit iustorum, impiorum autem peribit. Quod enim non novit, perit. Multis locis Scripturae invenimus quia Dei agnoscere, servare est; Dei agnoscere, custodire est; non agnoscere, damnare est. Unde enim qui novit omnia, dicturus est in fine: Non novi vos ? Non inde gaudeant et dicant: Non puniemur, quia non novit nos iudex. Iam puniti sunt, si eos non novit iudex. Quae ergo dictae sunt viae quas novit Dominus, ipsae hic dictae sunt semitae, cum ait. Tu cognovisti semitas meas. Omnis enim semita, via est; non omnis via, semita est. Quare ergo viae illae semitae sunt dictae, nisi quia angustae sunt? Via lata impiorum, via angusta iustorum.

De caritatis eminentiore via.

7. Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: Una est columba mea, una est matri suae. Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: Ecclesiae, inquit: Iudaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum. Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: Sine offensione estote Iudaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei. Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus,

debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis caritas ; propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra caritas est. Videamus si caritas via est. Audiamus Apostolum: Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quam dicis, o Apostole, supereminentiorem viam? Quam dico audi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Ergo caritatem dixit supereminentiorem viam. Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via caritatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta caritatis. Tu, inquit, cognovisti semitas meas: tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia caritas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.

Si mitis fueris, Dominus per vias suas te ducet.

8. Quis autem novit vias istas hominis, fratres mei, nisi vere ille cui dictum est: Tu cognovisti semitas meas? Omnia enim facta humana ante oculos hominum; incertum est quo corde fiant. Et quam multi impii metientes semetipsos, ex semetipsis dicunt de nobis quod ista in Ecclesia quaerimus, honores, laudes, utilitates temporales? Quam multi dicunt me propterea loqui vobis, ut acclametis et laudetis me, et hunc me habere finem et hanc intentionem, cum loquor? Et quomodo eis ostendo non ea intentione me loqui? Restat ut dicam: Tu cognovisti semitas meas. Quomodo illi sciunt quod nec vos scitis? Quomodo illi sciunt quod vix ego scio? Neque enim ego meipsum diiudico: qui enim diiudicat me, Dominus est. Nescio quid de se Petrus nesciens praesumpsit, et aliud videbat medicus in viribus eius. Ergo pie pureque clametur ad Dominum, quia vere clamatur: Tu cognovisti semitas meas. Sed vis ut ducat te per ipsas semitas? Esto mitis, esto mansuetus; noli esse ferox, noli superbus, noli excussa et erecta cervice, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Cum enim fueris mitis, cum fueris mansuetus, insidet Dominus, et ducet te per vias suas: diriget enim mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Tu ergo cognovisti semitas meas.

Paganus Christi crucem reprehendit, quam non intellegit.

9. In via hac qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Via haec qua ingrediebatur, Christus est: ibi illi absconderunt muscipulam, qui persequuntur in Christo, propter nomen Christi. Ibi ergo absconderunt muscipulam mihi. Quid in me zelant? quid in me persequuntur? Quod christianus sum. Si ergo hoc persequuntur, quod christianus sum: In via qua ingrediebar, absconderunt mihi muscipulam. Quantum in ipsis est, in via qua ingrediebar, ipsi absconderunt muscipulam mihi: quantum ad eorum cupiditatem pertinet, quantum ad eorum conatum, quantum ad eorum votum, in ipsa via me voluerunt habere muscipulam qua caperer. Sed novit Dominus viam iustorum ; et tu cognovisti semitas meas. Hoc quidem illi voluerunt; sed tu eos non permittis in te ponere scandalum, quia tu es via mea. Nam et haeretici in nomine Christi nobis volunt abscondere scandalum, et ipsi falluntur. Quod se in via putant ponere, extra viam ponunt, quia et ipsi extra viam sunt: muscipulam ponere non possunt ubi ipsi non sunt. Sed dictum est hoc secundum cupiditatem ipsorum, secundum votum et opinionem eorum: nam expresse alibi dictum est: Iuxta semitas scandala posuerunt mihi. Hoc quod dictum est, in via; secundum cupiditatem eorum et votum dictum est: illud quod dictum est, iuxta viam, id est, iuxta semitas; secundum veritatem dictum est. Revera enim non ponunt in semita, non ponunt in ipsa via, quia Christus est via : sane iuxta semitas ponunt. Non eos Christus sinit ponere in via, ne non sit qua eamus: sinit tamen eos ponere iuxta viam, ut de via non declinemus. In via se putat ponere scandalum paganus, quando mihi dicit: "Colis Deum crucifixum". Reprehendit crucem Christi, quam non intellegit. In Christo se putat ponere quod iuxta viam ponit. Non egrediar a Christo, et non incidam a via in muscipulam. Insultet ille crucifixo Christo; videam ego in frontibus regum crucem Christi. Quod irridet, ibi salvor. Nihil est superbius aegroto qui deridet medicamentum suum. Si non derideret, acciperet et ipse, et sanaretur. Crux illa signum est humilitatis; ille autem superbia nimia non agnoscit unde sanetur tumor animae ipsius. Si autem ego agnosco, in via ambulo. Usque adeo de cruce non erubesco, ut non in occulto loco habeam crucem Christi, sed in fronte portem. Multa Sacramenta aliter atque aliter accipimus: quaedam, sicut nostis, ore accipimus, quaedam per totum corpus accipimus. Quia vero in fronte erubescitur, ille qui dixit: Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo, qui in coelis est ; ipsam ignominiam quodam modo, quam Pagani derident, in loco pudoris nostri constituit. Audis hominem insultare impudenti, et dicere: Frontem non habet. Quid est: Frontem non habet? Impudens est. Non habeam nudam frontem; tegat eam crux Domini mei. Ergo In via qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi, quantum in ipsis est; nam iuxta viam posuerunt: ego autem tutus ero, si de via non recessero. Ignoras quia in medio laqueorum ingrederis ? ait Scriptura. Quid est, in medio laqueorum? In via Christi, et hinc laquei, et hinc laquei; laquei a dextris, laquei a sinistris: laquei a dextris, prosperitas saeculi; laquei a sinistris, adversitas saeculi: laquei a dextris, promissiones; laquei a sinistris, terrores. Tu in medio laqueorum ingredere, a via noli recedere: nec promissio te capiat, nec terror elidat. In via hac qua ingrediebar, absconderunt muscipulam mihi.

Quis te in tribulationibus consolatur nisi Dominus?

10. (v 5.] Considerabam in dexteram, et videbam. In dexteram considerabat, et videbat: in sinistram qui considerat, excaecatur. Quid est in dexteram considerare? Ubi erunt illi quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum. Erunt enim quidam in sinistra, quibus dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Fremente ergo toto mundo et minante in persecutionibus, crebrescentibus undique insultationibus hominum atque terroribus, ille contemnens praesentia, respiciebat in futura, attendebat in dexteram ubi futurus est; ibi esse meditabatur, illuc attendebat, et videbat, et ideo omnia ferebat: illi autem qui persequebantur, non videbant. Ideo cum diceret: Considerabam in dexteram, et videbam; secutus ait: Et non erat qui cognosceret me. Cum enim toleras omnia, quis novit quid attendas; utrum in dexteram oculum dirigas, an in sinistram? In eo quod toleras, si laudem hominum quaeris, in sinistram attendisti: in eo quod toleras, si promissa Dei quaeris, in dexteram attendisti. Attendisti in dexteram, videbis: attendisti in sinistram, excaecaberis. Sed et cum vides in dexteram, non erit qui te agnoscat. Quis enim te consolatur, nisi Dominus cui dicis: Et tu cognovisti semitas meas ? Nec erat qui cognosceret me.

Perire ab aliquo fuga, duobus modis accipitur.

11. Periit fuga a me. Tamquam circumclusum se dicit: Periit fuga a me. Insultent persecutores, oppressus est, captus est, circumclusus est, victus est; periit fuga ab illo. Ab illo periit fuga, qui non fugit. Qui autem non fugit, patitur quidquid potest pro Christo; id est, non fugit animo. Nam corpore fugere licet, concessum est, permissum est, Domino dicente: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Qui ergo non fugit animo, periit ab illo fuga. Sed interest quare non fugiat; quia circumclusus est, quia captus est, an quia fortis est: et a capto enim periit fuga, et a forti periit fuga. Quae ergo fuga cavenda est? quae fuga a nobis pereat? De qua Dominus dicit in Evangelio, quia pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis: mercenarius autem et qui non est pastor, cum viderit lupum venientem, fugit. Cum viderit praedonem, quare fugit? Quia non est ei cura de ovibus. Talis fuga ab isto perierat; sive ab ipsius capitis persona accipiamus hanc vocem illius Christi Domini, qui pro omnibus mortuus est; sive a membris eius martyribus nostris, quia et ipsi pro fratribus passi sunt. Audi Ioannem dicentem: Sicut enim ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Sed cum illi ponunt, Christus ponit; quia cum illi patiuntur persecutionem, ipse clamat: Quid me persequeris? Periit fuga a me; et non est qui exquirat animam meam. Ergo non est qui exquirat animam ipsius? Videt homines velle saevire in necem suam, velle effundere sanguinem ipsius; quomodo non est qui requirat animam eius? Et hoc duobus modis accipitur. Quomodo perire fugam accipitur duobus modis, quia et a capto et a forti perit fuga; sic duobus modis quaeritur anima hominis, aut a persecutoribus, aut a dilectoribus. Ita ergo: Non est qui requirat animam meam: de illis dixit: Certe persequuntur animam meam, et non quaerunt animam meam. Si autem requirunt animam meam, invenient inhaerentem tibi: et si norunt eam quaerere, norunt et imitari. Nam ut noveritis quaeri animam hominis et a persecutoribus, inde alibi dicitur: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam.

1. 12. (v 6.] Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea. Quando tolerabam, quando tribulabar, dixi: Tu es spes mea. Spes mea hic; ideo tolero. Portio autem mea, non hic, sed in terra viventium. Dat Deus portionem in terra viventium; sed non aliquid a se, extra se. Quid dabit amanti se, nisi se?

2. 13. (v 7.] Intende ad orationem meam; quia humiliatus sum nimis. Humiliatus a persecutoribus, humiliatus in confessione. Humiliat se invisibiliter, humiliatus ab hostibus visibiliter. Erigitur ergo ab illo visibiliter et invisibiliter. Invisibiliter erecti sunt iam martyres: visibiliter erigentur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem in resurrectione mortuorum, cum et hoc ipsum in quod solum persecutores saevire potuerunt, instaurabitur. Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Et quid perit? quid occidunt? Vel hoc eis permittitur, ut quod occiderint pereat? Non periet. Audi ipsius Domini promissionem: Amen dico vobis, capillus capitis vestri non periet. Quid ergo de caeteris membris sollicitus es, ubi damnum capilli non erit?

De hostibus nostris spiritalibus.

14. Erue me a persequentibus me. A quibus putatis quod oret ut eruatur? Ab hominibus qui persequebantur? Ita vero ipsi homines sunt hostes nostri? Habemus alios hostes invisibiles, qui aliter persequuntur. Homo persequitur, ut occidat corpus; persequitur alius, ut illaqueet animam. Et ideo per vasa sua, quia de illo dictum est: Operatur in filiis diffidentiae : per vasa sua, id est, homines in quibus operatur, agit persecutionem corporis, ut intus fiat ruina cordis. Nam si cadente corpore stat anima, muscipula comminuta est, et nos liberati sumus. Ergo sunt et alii hostes nostri, a quibus deprecari debemus Deum ut eruat nos, ne seducant nos, vel fractos molestiis saecularibus, vel inductos illecebris. Qui sunt isti hostes? Videamus si ab aliquo servo Dominico aperte describuntur, ab aliquo milite perfecto qui cum illis congressus est. Audi Apostolum dicentem: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Nolite quasi odia vestra convertere in homines, et eos vobis hostes existimare, et eorum inimicitiis vos conteri putare: isti homines quos timetis, caro et sanguis sunt; Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sic voluit dicere, contemnens hominum mortalitatem. Et adversus quos? Adversus principes, inquit, et potestates, et rectores huius mundi, tenebrarum harum. Expaveras, cum audires, rectores mundi. Si rectores mundi istius, numquid praeter mundum iturus es, ubi illos non patiaris? praeter mundum iturus es, ubi ab eis eruaris? Sic ergo accipe mundi et tenebrarum harum rectores, non rectores coeli et terrae; nam ipsa fabrica Dei est. Coelum et terra mundus dicitur, et homines mali mundus. Quare et isti mundus? Quia diligunt mundum: et ideo tenebrae, quia impii. Ideoque iam ex ipso numero credentibus multis, quid dicit Apostolus? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Antequam essetis ergo lux, cum tenebrae essetis, attendite quem rectorem habuistis. Quem rectorem habent iniqui, nisi diabolum, quomodo pii et fideles rectorem habent Christum? Ergo diabolum et angelos eius rectores mundi appellavit, id est, rectores dilectorum mundi, rectores peccatorum, quod est, tenebrarum harum: ipsos habemus inimicos, a quibus debemus deprecari Dominum ut eruamur.

Audi mundum et mundum uno loco in Scriptura sancta.

15. Audi mundum et mundum aperte uno loco in Scriptura sancta, in Evangelio: mundum quem fecit Deus; mundum quem regit diabolus, id est, dilectores mundi. Homines enim ipsos fecit Deus; dilectores mundi non eos fecit. Mundum enim diligere peccatum est; peccatum autem non fecit Deus. Audi ergo, ut dicere coeperam, mundum et mundum. In hoc mundo erat, dictum est. De quo dictum est: In hoc mundo erat, nisi de Sapientia Dei, quod est Christus Iesus; de qua dictum est quod paulo ante commemoravi: Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter ? Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in illam incurrit. Ergo: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Audisti duos mundos: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Non mundus qui factus est per Iesum, ab illis principibus et potestatibus tenebrarum regitur; sed mundus qui non cognovit Iesum, id est, dilectores mundi, peccatores, iniqui, superbi et infideles. Unde mundus peccatores? Quia diligunt mundum, et diligendo inhabitant mundum; quomodo domus dicitur et fabrica, et inhabitantes. Bona domus, plerumque bona fabrica; et bona domus, quia boni conversantur in ea. Et: Cave domum istam, quia mala est, duobus modis dicitur. Mala est domus haec, cave; forte propter ruinam, ne aliquid cadat et te premat: dicitur et sic alio modo: Cave domum istam malam, ne incurras in laqueum venantium, ne pauper opprimaris a divite, ne fraudem aliquam patiaris. Quomodo ergo domus et domus, sic mundus et mundus. Quare autem et iusti, cum sint et ipsi in mundo, non dicuntur mundus? Quia dicit Apostolus: In carne autem ambulantes, non secundum carnem militamus; conversatio enim nostra in coelis est. Habitat hic iustus carne, sed corde cum Deo est. Et ipse appellatur mundus, si sine causa audit: Sursum cor: si autem est causa quare audit, sursum habitet. Mortui enim estis, dicit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quorum autem vita hic est, id est, quorum desiderium et amor hic haeret, hic conteritur, hic implicatur, bene dicuntur habitatores mundi: et bene dicuntur mundus, illi qui habitant mundum; sicut bene dicuntur domus, illi qui habitant domum. Mundus ergo et mundus: Mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Ecce mundus factus per Dominum, ecce mundus qui non cognovit Dominum. Lauda tu fabricam, et ama fabricatorem; et noli amare habitare in fabrica, sed habita in fabricatore.

16. Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me. Quis dixit, corroborati sunt super me? Corpus Christi clamat, Ecclesiae vox est, membra Christi clamant: Multum crevit numerus peccatorum. Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Erue me a persequentibus me; quoniam corroborati sunt super me.

Mundus iste spelunca et carcer est.

17. (v 8.] Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Carcer iste a prioribus varie intellectus est. Et forte ipse est carcer qui scribitur in titulo, spelunca. Titulus enim psalmi huius ita se habet: Intellectus ipsi David, cum esset in spelunca, oratio. Quae spelunca, ipse et carcer. Duo quaedam intellegenda proposuimus; sed unum cum intellexerimus, utrumque erit. Merita carcerem faciunt. Nam in uno quodam habitaculo, alteri domus est, alteri carcer est. Illi qui custodiunt homines inclusos; etsi in domo sua custodiant, illi qui arctius custodiuntur, in carcere sunt: numquid et illi in carcere esse dicendi sunt? Unum habitaculum est et illi et illi; alteri facit domum libertas, alteri carcerem servitus. Quibusdam ergo visum est quod spelunca et carcer mundus iste sit; et hoc orat Ecclesia, ut de carcere educatur, id est, de hoc mundo, de sub sole, ubi omnia vanitas. Dicitur enim:

Omnia vanitas, et praesumptio spiritus in omni opere hominis, quo ipse laborat sub sole. Ergo extra istum mundum in nescio qua requie pollicetur nobis Deus quod futuri simus; forte ideo de loco isto clamamus: Educ de carcere animam meam. Anima nostra per fidem et spem in Christo est, sicut paulo ante dixi: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Corpus autem nostrum in isto carcere, in isto mundo. Si diceret: Educ de carcere corpus meum; securi acciperemus carcerem mundum. Fortasse tamen propter aliqua quae nos tenent desideria terrena, contra quae luctamur et dimicamus, quia: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae ; recte dicimus: Educ animam meam de hoc mundo, id est, de laboribus et pressuris huius saeculi. Non enim caro quam tu fecisti, sed corruptela carnis, et pressurae, et tentationes carcer mihi sunt.

Corruptibile hoc induet incorruptionem.

18. Aliqui autem dixerunt carcerem istum et speluncam corpus hoc esse, ut hoc sit: Educ de carcere animam meam. Sed et iste intellectus vacillat aliquantum. Quid enim magnum: Educ de carcere animam meam, Educ de corpore animam meam? latronum animae et sceleratorum nonne exeunt de corpore, et eunt in peiores poenas quam hic pertulerunt. Quid ergo magnum petitur: Educ de carcere animam meam; cum sive sero, sive cito, necesse sit exire? Forte iustus dicit: Iam moriar; educ de carcere isto corporis animam meam. Si nimis festinat, non habet caritatem. Desiderare quidem hoc debet et concupiscere, sicut Apostolus ait: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum. Sed ubi est caritas? Ergo sequitur: Manere in carne necessarium propter vos. De corpore ergo educat Deus, quando voluerit. Posset dici et corpus nostrum carcer, non quia carcer est quod fecit Deus, sed quia poenale et mortale. Duo enim consideranda sunt in nostro corpore; figmentum Dei, et poena meriti. Tota ista forma, status, incessus, membra ordinata, sensuum dispositiones, videre, audire, olfacere, gustare, contingere; omnis haec compago et fabricae distinctio, non potuit fieri nisi a Deo, qui omnia operatus est, coelestia, terrestria, summa et ima, visibilia et invisibilia. Quid ergo ibi poenale nostrum? Quod corruptibilis caro, quod fragilis, quod mortalis, quod indigens: hoc non erit in praemio. Non enim corpus non erit, cum corpus resurgat. Sed quid ibi non erit? Corruptio: corruptibile enim hoc induet incorruptionem. Ergo si caro tibi carcer est, non corpus est carcer tuus, sed corruptio corporis tui. Corpus enim tuum fecit Deus bonum, quia bonus est; corruptionem intulit iustus, quia iudex est: illud habes de beneficio, illud habes de supplicio. Hoc ergo forte dixit: Educ de carcere animam meam, Educ de corruptione animam meam. Si sic intellegamus, non est blasphemia; intellectus constat.

Sine fine erit laus quia sine fine amor.

19. Ad extremum, fratres, sicut arbitror, hoc dixit: Educ de carcere animam meam, Educ ab angustia. Gaudenti enim homini et carcer latus est, et tristi pratum angustum est. Ergo orat se educi ab angustia. Quamvis enim in spe latitudinem habeat, in re tamen praesenti angustatur. Attende angustias Apostoli: Non habui requiem spiritu meo, dixit; quia non inveni Titum fratrem meum. Alio loco: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Qui ergo et infirmabatur et urebatur, nonne in poenis et carcere erat? Sed istae poenae ex caritate coronam parturiunt. Unde iterum dicit: Superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Ad hoc valet: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Iam educta de corruptione, quid habet confiteri? Peccata ibi non sunt, sed laudes sunt: duobus autem modis confessio intellegitur, et in peccatis nostris, et in laude Dei. In peccatis nostris nota est confessio, et ita nota omni populo, ut quando auditum fuerit nomen confessionis in lectione, sive in laude dicatur, sive de peccatis dicatur, currant pugni ad pectus. Notum est ergo nomen confessionis de peccato: confessionem in laude quaeramus. Ubi invenimus? Habes in Scripturis: Et haec dicetis in confessione: Opera Domini universa quoniam bona valde. Ergo hic confessio laudis est. Alio loco ipse Dominus dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confitebatur? numquid peccata? Christi ergo confiteri, erat laudare. Et audi laudem Patris: Quia abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quia ergo post istas corruptionis angustias habitabimus in domo Dei, tota vita nostra non erit nisi laus Dei. Iam saepe vobis expositum est quia recedente necessitate omnia negotia necessitatis intercidunt; quoniam non erit quid ibi agamus. Non dico die ac nocte, ubi nox non est; sed toto die, cum unus dies est, non erit quid ibi agamus, nisi laudemus quem diligimus, quia tunc et videbimus. Modo non visum desideramus, et laudamus; tunc visum quod amamus, quomodo laudabimus? Sine fine erit laus, quia sine fine amor. Quia ergo hoc ibi agemus, ideo educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Beati enim qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Modo impedit carcer, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Non corpus aggravat animam; sed corpus quod corrumpitur. Ergo carcerem facit non corpus, sed corruptio. Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo. Iam vox quae sequitur, ex capite sonat, Domini nostri Iesu Christi. Et est talis ipsa, qualis hesterna ultima. Hesterna enim ultima, si meministis, haec fuit: Singularis ego sum, donec transeam. Et hic quae est ultima? Me sustinebunt iusti, quoadusque retribuas mihi.






Aug. in Psalmos enar. 141