Augustinus- DE TRINITATE 517

LIBER SEXTUS

Nonnulli arguebant contra Arianos ex eo quod scriptum est: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.

601
Aequalitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intellegatur, quia scriptum est: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 1, ut ideo non videatur aequalitas, quia non est Pater ipse virtus et sapientia, sed genitor virtutis et sapientiae. Et revera non mediocri intentione quaeri solet quomodo dicatur Deus virtutis et sapientiae Pater. Ait enim Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Et hinc nonnulli nostri adversus Arianos hoc modo ratiocinati sunt, eos dumtaxat qui prius se adversus catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur: Si filius est, natus est. Si natus est, erat tempus quando non erat filius 2, non intellegens etiam natum esse Deo sempiternum esse, ut sit coaeternus Patri Filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus est illi, et esset coaeternus, si esset ignis aeternus. Unde quidem posteriores Ariani abiecerunt istam sententiam, fassique sunt, non ex tempore coepisse Filium Dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri adversus eos qui dicebant: Erat tempus quando non erat Filius, hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: "Si Dei Filius virtus et sapientia Dei est, nec umquam Deus sine virtute et sapientia fuit, coaeternus est Deo Patri Filius. Dicit autem Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; et Deum aliquando non habuisse virtutem aut sapientiam, dementis est dicere. Non igitur erat tempus quando non erat Filius 3".

Difficultas quae oritur ex ea arguendi ratione.

602
Quae ratiocinatio ad id cogit ,ut dicamus Deum Patrem non esse sapientem, nisi habendo sapientiam quam genuit 4, non exsistendo per se Pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, Filius quoque ipse sicut dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, videndum est utrum possit sapientia de sapientia dici, si non est Deus Pater ipsa sapientia, sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae, et bonitatis, et aeternitatis et omnipotentiae suae genitor sit, ut non ipse sit sua magnitudo, et sua bonitas, et sua aeternitas, et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit ,et ea bonitate bonus, et ea aeternitate aeternus et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est ,sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est 5? Nam illud non est formidandum, ne cogamur multos filios Dei dicere, praeter adoptionem creaturae, coaeternos Patri, si magnitudinis suae genitor est, et bonitatis, et aeternitatis, et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur, sic non effici, quia multa nominata sunt, ut ille multorum filiorum coaeternorum sit pater; quemadmodum non efficitur ut duorum sit ,cum dicitur: Christus Dei virtus et Dei sapientia 6. Eadem quippe virtus quae sapientia, et eadem sapientia quae virtus. Itane igitur etiam de ceteris, ut eadem sit magnitudo quae virtus, et si qua alia, vel supra commemorata sunt, vel commemorari adhuc possunt.

Quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, Pater et Filius simul dicuntur.

603
Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad Filium dicitur, id est pater vel genitor, vel principium eius; si etiam gignens ei quod de se gignit, consequenter principium est; quidquid autem aliud dicitur, cum Filio dicitur, vel potius in Filio, sive magnus ea magnitudine quam genuit, sive iustus ea iustitia quam genuit, sive bonus ea bonitate quam genuit, sive potens ea potentia vel virtute quam genuit, sive sapiens ea sapientia quam genuit: magnitudo autem ipsa non dicitur Pater, sed magnitudinis generator; Filius vero sicut in se ipso dicitur Filius, quod non cum Patre dicitur, sed ad Patrem, non sic et in se ipso magnus, sed cum Patre cuius ipse magnitudo est; sic et sapiens cum Patre dicitur, cuius ipse sapientia est; sicut ille sapiens cum Filio, quia ea sapientia sapiens est quam genuit 7; quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est ,quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. Si haec ita sunt, iam ergo nec Deus est Pater sine Filio nec Filius Deus sine Patre, sed ambo simul Deus. Et quod dictum est: In principio erat Verbum; in Patre erat Verbum, intellegitur. Aut si in principio sic dictum est, ac si diceretur "Ante omnia", quod sequitur: Et Verbum erat apud Deum 8, Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo unum Verbum. (Sic enim Verbum quomodo Imago 9; non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus imago Patris, quemadmodum et Filius; non enim ambo simul Filius). Quod vero adiungitur: Et Verbum erat apud Deum 10, multum est ut sic intellegatur: Verbum, quod solus est Filius, erat apud Deum, quod non solus est Pater, sed Pater et Filius simul Deus. Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diversis potest hoc dici? Quid enim tam diversum, quam animus et corpus? Potest tamen dici: "Animus erat apud hominem", id est in homine, cum animus non sit corpus, homo autem animus simul et corpus sit 11. Ut etiam quod consequenter scriptum est: Et Deus erat Verbum, sic intellegatur: Verbum quod non est Pater, Deus erat simul cum Patre. Ita ne ergo dicimus, ut Pater sit generator magnitudinis, hoc est generator virtutis, vel generator sapientiae suae; Filius autem magnitudo, virtus et sapientia 12; Deus vero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo Deus de Deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre. Nisi forte ad insinuandum et brevissime inculcandum quod coaeternus est Patri Filius, ita dictum est Deus de Deo, et lumen de lumine, et si quid hoc modo dicitur, ac si diceretur: Hoc quod non est Filius sine Patre, de hoc quod non est Pater sine Filio, id est, hoc lumen quod lumen non est sine Patre, de hoc lumine Patre quod lumen non est sine Filio; ut cum dicitur Deus, quod non est Filius sine Patre, et de Deo, quod non est Pater sine Filio, perfecte intellegatur quod non praecessit genitor illud quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest, illud de illo, quod simul ambo non sunt. Sicut Verbum de verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum, sed solus Filius; nec Imago de imagine, quia non simul ambo Imago; nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius, secundum quod dicitur: Ego et Pater unum sumus 13. Unum sumus enim dictum est; quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum.

Pater et Filius unum sunt secundum unitatem substantiae.

604
Et nescio utrum inveniatur in Scripturis dictum "unum sunt", quorum est diversa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diversa sentiant, non sunt unum in quantum diversa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Ut sint unum sicut et nos unum 14, cum suos discipulos Patri commendaret. At vero Paulus et Apollo, quia et ambo homines et idem sentiebant: Qui plantat, inquit, et qui rigat unum sunt 15. Cum ergo sic dicitur unum, ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamvis diversis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diversum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum animal. Inde Apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est 16. Non dixit "unum sunt" aut "unum est", sed addidit corpus, tamquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adiunctione compositum. Et: Qui adhaeret, inquit, Domino unus spiritus est 17. Non dixit "qui adhaeret Domino unus est", aut "unum sunt", sed addidit spiritus. Diversum enim natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit Dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum Deo 18. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in Evangelio secundum Ioannem et totiens diceret Dominus de ipsa unitate, vel sua cum Patre, vel nostra invicem nobiscum, nusquam dixit: "Ut nos et ipsi unum",d: Ut sint unum, sicut et nos unum 19. Pater ergo et Filius unum sunt utique secundum unitatem substantiae, et unus Deus est, et unus magnus, et unus sapiens, sicut tractatum est.

Filius aequalis Patri in omnibus quae de substantia eius dicuntur.

605
Unde ergo maior Pater 20? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius Filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis, si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate Pater maior est, non est aequalis Filius quacumque re. Unde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est atque ita cetera. An forte in virtute aequalis est, in sapientia vero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis virtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in virtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia, quae minus potens est? Restat itaque ut si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At Scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 21. Cogitur ergo quivis adversarius veritatis qui modo tenetur auctoritate Apostolica in qualibet vel una re aequalem Deo Filium confiteri. Eligat quam voluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem, quae de substantia eius dicuntur.

Exemplum de virtute humana.

606
Si enim virtutes quae sunt in animo humano, quamvis alio atque alio modo singulae intellegantur, nullo modo tamen separantur ab invicem, ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia. Si enim dixeris aequales esse istos fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt quando est illius fortitudo prudentior, atque ita de ceteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras. Non enim de viribus corporis agitur, sed de animi fortitudine. Quanto ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanus haec ita se habent? Humano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse, aut prudentem, aut iustum, aut temperantem; potest enim esse animus et nullam istarum habere virtutem. Deo autem hoc est esse quod est potentem esse aut iustum esse, aut sapientem esse et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Quamobrem sive ita dicatur Deus de Deo, ut et singulis hoc nomen conveniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus Deus sit, (ita enim sibi cohaerent quod etiam in distantibus diversisque substantiis fieri Apostolus testis est, nam et solus Dominus spiritus est et solus hominis spiritus 22; utique spiritus est, tamen si haereat Domino unus spiritus est 23; quanto magis ibi ubi est omnino inseparabilis atque aeterna connexio ne absurde dici videatur quasi Filius amborum cum dicitur Filius Dei 24, si id quod dicitur Deus non nisi de ambobus simul dicitur), sive quidquid de Deo dicitur quod substantiam eius indicet, non nisi de ambobus simul, immo de ipsa simul Trinitate dicitur; sive ergo hoc sive illud sit, quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis est videre nullo modo Filium aequalem esse Patri, si in aliquo scilicet quod pertinet ad significandam eius substantiam inaequalis invenitur, sicut iam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est Patri Filius 25, et est unius eiusdemque substantiae.

Spiritus "Caritas" Patris et Filii et illis aequalis in omnibus.

607
Quapropter etiam Spiritus Sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas sive caritas, sive ideo unitas quia caritas et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius sed suo proprio servantes unitatem spiritus in vinculo pacis 26. Quod imitari per gratiam, et ad Deum et ad nos ipsos iubemur 27, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 28. Ita sunt illa Tria Deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus. Nos autem ex ipso, et per ipsum, et in ipso 29 beati quia ipsius munere inter nos unum; cum illo autem unus spiritus 30, quia agglutinatur anima nostra post eum. Et nobis haerere Deo bonum est 31, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo 32. Spiritus ergo Sanctus commune aliquid est Patris et Filii, quidquid illud est, aut ipsa communio consubstantialis et coaeterna; quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur caritas; et haec quoque substantia, quia Deus substantia et Deus caritas 33, sicut scriptum est. Sicut autem simul substantia cum Patre et Filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud ad se dicitur, quoniam non aliud est Deo esse, et aliud magnum esse vel bonum, et cetera sicut supra ostendimus. Si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur sapientia; aequalis est igitur ut quanta est sapientia tantum diligatur. Est autem sapientia aequalis Patri 34, sicut supra disputavimus; aequalis est igitur etiam Spiritus Sanctus, et si aequalis in omnibus aequalis, propter summam simplicitatem quae in illa substantia est. Et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Quae si nihil est, quomodo Deus dilectio est 35? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est?

Quomodo simplex et multiplex sit substantia Dei.

608
Si autem quaeritur quomodo simplex et multiplex sit illa substantia, animadvertenda est primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo vere simplex. Et prius corpus universum utique partibus constat, ita ut sit ibi alia pars maior, alia minor, et maius sit universum, quam pars quaelibet aut quantalibet. Nam et caelum et terra partes sunt universae mundanae molis, et sola terra vel solum caelum innumerabilibus partibus constat, et in tertia sui parte minor est quam in cetera, et in dimidia minor quam in tota, et totum mundi corpus quod duabus plerumque partibus appellari solet, id est caelum et terra, utique maius est quam solum caelum aut sola terra. Et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim et deminuta magnitudine manere idem color et eadem figura, et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo, et figura eadem non manente tam magnum esse et eodem modo coloratum, et quaecumque alia simul dicuntur de corpore possunt, et simul et plura sine ceteris commutari. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo. Creatura quoque spiritalis, sicut est anima, est quidem in corporis comparatione simplicior; sine comparatione autem corporis multiplex est, etiam ipsa non simplex. Nam ideo simplicior est corpore, quia non mole diffunditur per spatium loci sed in unoquoque corpore, et in toto tota est et in qualibet parte eius tota est; et ideo cum fit aliquid in quamvis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen etiam in anima cum aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia; possintque et alia sine aliis et alia magis, alia minus, innumerabilia et innumerabiliter in animae natura inveniri; manifestum est non simplicem sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis.

Nec quoniam Trinitas est ideo Deus triplex putandus est.


Deus vero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est, sed virtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem veritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum, aut sapientem aut verum, aut bonum esse, aut omnino ipsum esse.

609
Nec quoniam Trinitas est, ideo triplex putandus est; alioquin minor erit Pater solus, aut Filius solus quam simul Pater et Filius. Quamquam non invenitur quomodo dici possit aut Pater solus, aut Filius solus cum semper atque inseparabiliter, et ille cum Filio sit et ille cum Patre, non ut ambo sint Pater aut ambo Filius, sed quia semper in invicem neuter solus. Quia vero dicimus et Deum solum ipsam Trinitatem, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod Deus est, quia non et illi cum illo Deus sunt, ita solum Patrem dicimus Patrem non quia separatur a Filio, sed quia non simul ambo Pater est.

Dei naturae nulla fit accessio ex numero.


Cum itaque tantus est solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus Sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adiunctione sua crescunt. Quamvis enim: qui adhaeret uxori suae unum corpus sit 36, maius tamen corpus fit, quam si solius viri esset, aut solius uxoris. In rebus autem spiritalibus, cum minor maiori adhaeret sicut creatura Creatori, illa fit maior quam erat, non ille. In his enim quae non mole magna sunt hoc est maius esse quod est melius esse. Melior fit autem spiritus alicuius creaturae cum adhaeret Creatori, quam si non adhaereat, et ideo etiam maior quia melior. Qui ergo adhaeret Domino unus spiritus est 37, sed tamen Dominus non ideo fit maior, quamvis fiat ille qui Domino adhaeret. In ipso igitur Deo cum adhaeret aequali Patri Filius aequalis, aut Spiritus Sanctus Patri et Filio aequalis, non fit maior Deus quam singuli eorum, quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus Sanctus, et perfectus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et ideo Trinitas potius quam triplex.

Ipsa Trinitas unus verus Deus.

610
Et quoniam ostendimus quomodo possit dici solus Pater quia non nisi ipse ibi Pater, consideranda est illa sententia, qua dicitur: Deum verum solum, non esse Patrem solum sed Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Si quis enim interroget Pater solus utrum sit Deus, quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum, esse autem solum Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum? Sed quid agimus de illo testimonio Domini? Patri enim dicebat, et Patrem nominaverat ad quem loquebatur cum ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum 38. Quod quidem Ariani sic solent accipere, quasi non sit Filius Deus verus 39. Quibus exclusis videndum est an intellegere cogamur, cum dictum est Patri: Ut cognoscant te unum verum Deum 40, tamquam hoc insinuare voluerit quia et solus Pater Deus verus est, ne non intellegeremus Deum nisi ipsa Tria simul, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. Num ergo ex Domini testimonio, et Patrem unum verum Deum dicimus, et Filium unum verum Deum, et Spiritum Sanctum unum verum Deum, et simul Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, id est simul ipsam Trinitatem, non tres veros deos, sed unum verum Deum 41? An quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum 42, subaudiendum est "unum verum Deum"; et ordo verborum est: "ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum Deum"? Cur ergo tacuit de Spiritu Sancto? An quoniam consequens est, ut ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut per hanc utrumque unum sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax quamvis non commemoretur? Nam et illo loco Apostolus videtur quasi praetermittere Spiritum Sanctum, et tamen ibi intellegitur ubi ait: Omnia vestra; vos autem Christi; Christus autem Dei 43; et iterum: Caput mulieris vir; caput viri Christus; caput autem Christi Deus 44. Sed rursus si Deus non nisi omnia simul Tria, quomodo caput Christi Deus, id est caput Christi Trinitas, cum in Trinitate sit Christus, ut sit Trinitas? An quod est Pater cum Filio caput est ei quod est solus Filius? Cum Filio enim Pater Deus; solus autem Filius Christus est, maxime quia iam Verbum caro factum 45 loquitur, secundum quam humilitatem eius etiam maior est Pater, sicut dicit: Quoniam Pater maior me est 46, ut hoc ipsum Deum esse quod illi cum Patre unum est caput sit hominis Mediatoris, quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis Verbum cum Patre, quod simul Deus est caput est Christi, quamvis Christus homo 47, nisi cum Verbo quod caro factum est 48 intellegi non possit? Sed hoc, ut iam diximus, aliquanto diligentius postea considerabimus. Nunc autem aequalitas Trinitatis et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est ut, quoquo modo se habeat ista quaestio quam discutiendam acriore intentione distulimus, nihil impediat, quominus fateamur summam aequalitatem Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Personarum propria secundum Hilarium.

611
Quidam cum vellet brevissime singularum in Trinitate Personarum insinuare propria: Aeternitas, inquit, in Patre, species in Imagine, usus in Munere 49. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit; Hilarius enim hoc in libris suis posuit; horum verborum, id est Patris et Imaginis et Muneris, aeternitatis et speciei et usus, abditam scrutatus intellegentiam quantum valeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis vocabulo, nisi quod Pater non habet Patrem de quo sit, Filius autem de Patre est, ut sit atque ut illi coaeternus sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae. In qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulchritudinem ubi iam est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parte dissimilis, sed ad identidem respondens ei cuius imago est; ubi est prima et summa vita, cui non est aliud vivere et aliud esse, sed idem et esse et vivere, et primus ac summus intellectus, cui non est aliud vivere et aliud intellegere, sed id quod est intellegere, hoc vivere 50, hoc esse est unum omnia tamquam Verbum perfectum, cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis Dei plena omnium rationum viventium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Ibi novit omnia Deus quae fecit per ipsam, et ideo cum decedant et succedant tempora, non decedit aliquid vel succedit scientiae Dei. Non enim haec quae creata sunt ideo sciuntur a Deo quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt, vel mutabilia quia immutabiliter ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus Patris et Imaginis non est sine perfruitione, sine caritate, sine gaudio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, si tamen aliqua humana voce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breviter, et est in Trinitate Spiritus Sanctus, non genitus, sed genitoris genitique suavitas ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum, ut ordinem suum teneant et locis suis acquiescant.

Trinitatis in creatura apparet vestigium.

612
Haec igitur omnia quae arte divina facta sunt et unitatem quamdam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae vel qualitates corporum ac doctrinae vel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum atque amores aut delectationes animarum. Oportet igitur ut Creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes 51 Trinitatem intellegamus, cuius in creatura quomodo dignum est apparet vestigium 52. In illa enim Trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se invicem determinari videntur et in se infinita sunt. Sed hic in rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res; ceterum in summa Trinitate tantum est una quantum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una, et in se infinita sunt. Ita et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia. Qui videt hoc vel ex parte, vel per speculum in aenigmate 53, gaudeat cognoscens Deum, et sicut Deum honoret et gratias agat; qui autem non videt, tendat per pietatem ad videndum, non per caecitatem ad calumniandum; quoniam unus est Deus, sed tamen Trinitas. Nec confuse accipiendum est, ex quo omnia, per quem omnia, in quem omnia 54; nec diis multis, sed: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen 55.

LIBER SEPTIMUS

Augustinus redit ad quaestionem: an qualibet Trinitatis persona per se sit Sapientia.

701
Iam nunc quaeramus diligentius, quantum dat Deus, quod paulo ante distulimus: Utrum et singula quaeque in Trinitate Persona possit et per se ipsam non cum ceteris duabus dici Deus, aut magnus, aut sapiens, aut verus, aut omnipotens aut iustus, et si quid aliud de Deo dici potest, non relative, sed ad se ipsum; an vero non dicantur ista, nisi cum Trinitas intellegitur. Hoc enim quaestionem facit, quia scriptum est: Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam 1; utrum ita sit pater sapientiae atque virtutis suae, ut hac sapientia sapiens sit quam genuit, et hac virtute potens quam genuit, et quia semper potens et sapiens 2, semper genuit virtutem et sapientiam. Dixeramus enim, si ita est, cur non et magnitudinis suae pater sit qua magnus est, et bonitatis qua bonus, et iustitiae qua iustus, et alia si qua sunt? Aut si haec omnia pluribus vocabulis in eadem sapientia et virtute intelleguntur, ut ea sit magnitudo quae virtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae virtus, sicut iam tractavimus, meminerimus cum aliquid horum nomino sic accipiendum esse, ac si omnia commemorem. Quaeritur ergo an Pater etiam singulus sit sapiens atque ipsa sibi ipse sapientia, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit 3 dicens est, non verbo quod profertur et sonat et transit, sed Verbo quod erat apud Deum et Deus erat Verbum 4, et omnia per ipsum facta sunt 5, Verbo aequali sibi, quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse verbum, sicut nec filius, nec imago. Dicens autem (exceptis illis temporalibus vocibus Dei, quae in creatura fiunt, nam sonant et transeunt), dicens ergo illo coaeterno Verbo, non singulus intellegitur, sed cum ipso Verbo, sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens ut ita sit sapientia, sicut Verbum, et hoc sit Verbum esse quod est esse sapientiam, hoc etiam esse virtutem, ut virtus et sapientia et Verbum idem sit, et relative dicatur sicut Filius et Imago, atque ille non singulus potens vel sapiens, sed cum ipsa virtute atque sapientia quam genuit; sicut non singulus dicens, sed eo Verbo et cum eo Verbo quod genuit, atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio Deus, sed eo magnus quo Deus, quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse, consequens est ut nec Deus singulus, sed ea et cum ea deitate quam genuit ut sic sit Filius deitas Patris, sicut sapientia et virtus Patris, et sicuti est Verbum et Imago Patris 6. Et quia non aliud illi est esse, aliud Deum esse, ita sit etiam essentia Patris Filius, sicuti est Verbum et Imago eius. Ac per hoc etiam excepto eo quod Pater est, non sit aliquid Pater, nisi quia est ei Filius, ut non tantum id quod dicitur Pater, quod manifestum est eum non ad se ipsum, sed ad Filium relative dici, et ideo Patrem quia est ei Filius, sed omnino ut sit quod ad se ipsum est, ideo sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est non nisi ea quam genuit magnitudine, ita et est non nisi ea quam genuit essentia; quia non aliud est illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae suae, sicut pater est magnitudinis suae, sicut pater est virtutis et sapientiae suae? Eadem quippe eius magnitudo quae virtus, et eadem essentia quae magnitudo.

Quaestio proposita solvitur: Filius est sapientia de sapientia sicut est lumen de lumine.

702
Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est: Christum esse Dei virtutem, et Dei sapientiam 7. Quapropter in eas angustias sermo coartatur, cum ineffabilia fari cupimus, ut aut dicamus Christum non esse Dei virtutem, et Dei sapientiam, atque ita impudenter et impie resistamus Apostolo; aut Christum quidem Dei virtutem, et Dei sapientiam esse fateamur, sed eius Patrem non esse patrem virtutis, et sapientiae suae, quod non minus impium est, sic enim nec Christi erit Pater, quia Christus Dei virtus et Dei sapientia est; aut non esse Patrem virtute sua potentem, neque sapientia sua sapientem, quod quis audeat dicere? Aut aliud in Patre intellegi esse, aliud sapientem esse, ut non hoc ipso sit quo sapiens est, quod de anima intellegi solet quae alias insipiens, alias sapiens est, velut natura mutabilis et non summe perfecteque simplex; aut Patrem non esse aliquid ad se ipsum, et non solum quod Pater est, sed omnino quod est, ad Filium relative dici. Quomodo ergo, eiusdem essentiae Filius cuius Pater, quandoquidem ad se ipsum nec essentia est, nec omnino est ad se ipsum, sed etiam esse ad Filium illi est? At enim multo magis unius eiusdemque essentiae, quia una eademque essentia Pater et Filius, quandoquidem Patri non ad se ipsum est ipsum esse, sed ad Filium quam essentiam genuit et qua essentia est quidquid est. Neuter ergo ad se est, et uterque ad invicem relative dicitur. An Pater solus non solum quod Pater dicitur, sed omnino quidquid dicitur relative ad Filium dicitur, ille autem dicitur et ad se? Et si ita est, quid dicitur ad se? An ipsa essentia? Sed Patris essentia est Filius, sicut Patris virtus et sapientia, sicut Verbum Patris et Imago Patris 8. Aut si essentia dicitur ad se Filius, Pater autem non est essentia, sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum, sed hac ipsa essentia quam genuit, sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit, ergo et magnitudo dicitur ad se Filius, ergo et virtus et sapientia et Verbum et Imago. Quid autem absurdius, quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est Imago et Verbum, quod est virtus et sapientia, sed illa relative dicuntur, haec autem ad se non ad aliud, incipit non ea sapientia quam genuit, sapiens esse Pater, quia non potest ipse ad eam relative dici, et illa ad eum relative non dici. Omnia enim quae relative dicuntur ad invicem dicuntur. Restat itaque ut etiam essentia Filius relative dicatur ad Patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus, ut ipsa essentia non sit essentia, vel certe cum dicitur essentia, non essentia, sed relativum indicetur. Quomodo cum dicitur dominus, non essentia indicatur sed relativum quod refertur ad servum; cum autem homo dicitur, vel aliquid tale quod ad se non ad aliud dicitur, tunc indicatur essentia. Homo ergo cum dicitur dominus, ipse homo essentia est, dominus vero relative dicitur; homo enim ad se dicitur, dominus ad servum. Hoc autem unde agimus, si essentia ipsa relative dicitur, essentia ipsa non est essentia. Huc accedit quia omnis essentia quae relative dicitur est etiam aliquid excepto relativo, sicut homo dominus et homo servus et equus iumentum et nummus arra; homo et equus et nummus ad se dicuntur et substantiae sunt vel essentiae; dominus vero et servus et iumentum et arra ad aliquid relative dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset qui relative dominus diceretur; et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod iumentum relative diceretur; ita si nummus non esset aliqua substantia, nec arra posset relative dici. Quapropter si et Pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relative dicatur ad aliquid 9. Non enim, sicut ad aliquid coloratum refertur color eius, nec omnino ad se dicitur color, sed semper alicuius colorati est; illud autem cuius color est, etiam si eo quod coloratum dicitur, ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicitur ad se dicitur, ullo modo ita putandum est Patrem non dici aliquid ad se ipsum, sed quidquid dicitur ad Filium dici; eundem vero Filium et ad se ipsum dici et ad Patrem, cum dicitur magnitudo magna et virtus potens utique ad se ipsum, et magnitudo atque virtus magni et potentis Patris, qua Pater magnus et potens est. Non ergo ita, sed utrumque substantia et utrumque una substantia. Sicut autem absurdum est dicere candidum non esse candorem; sic absurdum est dicere sapientem non esse sapientiam; et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia, quoniam ipsum corpus essentia est et illa eius qualitas, unde et ab ea dicitur candidum corpus cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma et aliud color et utrumque non in se ipso, sed in aliqua mole, quae moles nec forma nec color est, sed formata atque colorata. Sapientia vero et sapiens est et se ipsa sapiens est. Et quoniam quaecumque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia; nec cum fuerit anima in stultitiam commutata, illa mutatur. Non ita est in eo qui ex ea fit sapiens quemadmodum candor in corpore quod ex illo candidum est. Cum enim corpus in alium colorem fuerit commutatum, non manebit candor ille atque omnino esse desinet. Quod si et Pater qui genuit sapientiam ex ea fit sapiens 10, neque hoc est illi esse quod sapere, qualitas eius est Filius, non proles eius, et non ibi erit iam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit quia vere ibi est summe simplex essentia; hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est Pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus, cum dicimus hoc illi est esse quod sapere, nisi eo est quo sapiens est? Quapropter quae causa illi est, ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit. Proinde si sapientia quam genuit causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est. Quod fieri non potest nisi gignendo eum, aut faciendo. Sed neque genitricem neque conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo et Pater ipse sapientia est, et ita dicitur Filius sapientia Patris, quomodo dicitur lumen Patris 11, id est, ut quemadmodum lumen de lumine, et utrumque unum lumen, sic intellegatur sapientia de sapientia, et utrumque una sapientia. Ergo et una essentia quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere et potentiae posse, aeternitati aeternam esse, iustitiae iustam esse, magnitudini magnam esse, hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia.

Pater et Filius una essentia, non tamen simul unum Verbum.

703
Pater igitur et Filius simul una essentia, et una magnitudo, et una veritas, et una sapientia. Sed non Pater et Filius simul ambo unum verbum quia non simul ambo unus Filius. Sicut enim Filius ad Patrem refertur, non ad se ipsum dicitur, ita et Verbum ad eum cuius Verbum est refertur, cum dicitur Verbum. Eo quippe Filius quo verbum et eo Verbum quo Filius. Quoniam igitur Pater et Filius simul non utique unus Filius, consequens est, ut Pater et Filius simul non ambo unum Verbum. Et propterea non eo Verbum quo sapientia, quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative ad eum cuius Verbum est, sicut Filius ad Patrem; sapientia vero eo quo essentia. Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quoniam vero et Verbum sapientia est, sed non eo Verbum quo sapientia (Verbum enim relative, sapientia essentialiter intellegitur), id dici accipiamus, cum dicitur Verbum ac si dicatur nata sapientia 12, ut sit et Filius et Imago 13. Et haec duo cum dicuntur, id est, nata sapientia, in uno eorum eo quod est nata et Verbum et Imago et Filius intellegatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur; at in altero quod est "sapientia", quoniam et ad se dicitur (se ipsa enim sapiens est), etiam essentia demonstretur et hoc eius esse quod sapere 14. Unde Pater et Filius simul una sapientia quia una essentia, et singillatim sapientia de sapientia sicut essentia de essentia. Quapropter non quia Pater non est Filius, et Filius non est Pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una essentia quia his nominibus relativa eorum ostenduntur. Uterque autem simul una sapientia et una essentia, ubi hoc est esse quod sapere; non autem simul uterque Verbum aut Filius, quia non hoc est esse quod Verbum esse, aut Filium esse, sicut iam satis ostendimus, ista relative dici.

In Scripturis Sapientia ostenditur genita.

704
Cur ergo in Scripturis nusquam fere de sapientia quidquam dicitur nisi ut ostendatur a Deo genita, vel creata 15? Genita scilicet per quam facta sunt omnia 16; creata vero vel facta, sicut in hominibus cum ad eam quae non creata et facta, sed genita est convertuntur et illustrantur; in ipsis enim fit aliquid quod vocetur eorum sapientia; vel illud Scripturis praenuntiantibus aut narrantibus, quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis 17; hoc modo enim Christus facta sapientia 18 est, quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis Libris sapientia vel de illa dicitur aliquid nisi quod eam de Deo natam ostendat aut factam, quamvis sit et Pater ipsa sapientia, quia illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda cuius imitatione formamur 19? Pater enim eam dicit ut Verbum eius sit; non quomodo profertur ex ore verbum sonans, aut ante pronuntiationem cogitatur; spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est, et illuminando dicit nobis et de se et de Patre, quod dicendum est hominibus. Ideoque ait: Nemo novit Filium, nisi Pater, et nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 20, quia per Filium revelat Pater, id est, per Verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus temporale et transitorium, et se ipsum ostendit et illud de quo loquimur, quanto magis Verbum Dei per quod facta sunt omnia 21? Quod ita ostendit Patrem sicuti est Pater, quia et ipsum ita est, et hoc est quod Pater, secundum quod sapientia est et essentia. Nam secundum quod Verbum non hoc est quod Pater quia Verbum non est Pater, et Verbum relative dicitur, sicut Filius, quod utique non Pater. Et ideo Christus virtus et sapientia Dei 22, quia de Patre virtute et sapientia etiam ipse virtus et sapientia est, sicut lumen de Patre lumine et fons vitae 23 apud Deum Patrem, utique fontem vitae. Quoniam apud te, inquit, fons vitae, in lumine tuo videbimus lumen 24, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso 25; et: erat lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 26, et lumen hoc Verbum erat apud Deum, sed et Deus erat Verbum 27. Deus autem lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae 28; lumen vero non corporale sed spiritale, neque ita spiritale ut illuminatione factum sit, quemadmodum dictum est Apostolis: Vos estis lumen mundi 29, sed lumen quod illuminat omnem hominem 30, ea ipsa et summa sapientia Deus unde nunc agimus 31. Sapientia ergo Filius de sapientia Patre sicut lumen de lumine, et Deus de Deo, ut et singulus Pater lumen, et singulus Filius lumen; et singulus Pater Deus, et singulus Filius Deus; ergo et singulus Pater sapientia, et singulus Filius sapientia. Et sicut utrumque simul unum lumen et unus Deus, sic utrumque una sapientia. Sed Filius factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio 32, quia temporaliter nos ad illum convertimur, id est, ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum. Et ipse ex quodam tempore Verbum caro factum est et habitavit in nobis 33.

Sapientia illa sine exemplo nobis exemplum.

705
Propterea igitur cum pronuntiatur in Scripturis aut enarratur aliquid de sapientia, sive dicente ipsa, sive cum de illa dicitur, Filius nobis potissimum insinuatur. Cuius imaginis exemplo et nos non discedamus a Deo, quia et nos imago Dei 34 sumus, non quidem aequalis, facta quippe a Patre per Filium, non nata de Patre sicut illa. Et nos quia illuminamur lumine, illa vero, quia lumen illuminans, et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur praecedentem aliquem ad Patrem a quo numquam est omnino separabilis quia idipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem et sequimur stantem et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum quia factus est nobis via temporalis per humilitatem quae mansio nobis aeterna est per divinitatem 35. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus qui superbia non lapsi sunt in forma Dei i, et Deo aequalis 36, et Deus praebet exemplum, ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis Deum videre non poterat semetipsum exinanivit 37, non mutando divinitatem suam, sed nostram mutabilitatem assumendo; et formam servi accipiens, venit ad nos in hunc mundum 38, qui in hoc mundo erat, quia mundus per eum factus est 39; ut exemplum sursum videntibus Deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad convalescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenens 40. Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi Deum et sentire non poterat Deum, sequendo Deum hominem factum sequeretur simul et quem sentire poterat, et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhaereamus illi, caritate diffusa in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 41. Non igitur mirum si propter exemplum quod nobis ut reformemur ad imaginem Dei praebet imago aequalis Patri 42, cum de Sapientia Scriptura loquitur, de Filio loquitur, quem sequimur vivendo sapienter; quamvis et Pater sit sapientia, sicut lumen et Deus.

Spiritus Sanctus simul cum Patre et Filio una Sapientia.

706
Spiritus quoque Sanctus sive sit summa caritas utrumque coniungens nosque subiungens, quod ideo non indigne dicitur quia scriptum est: Deus caritas est 43; quomodo non est etiam ipse sapientia, cum sit lumen, quoniam Deus lumen est 44? Sive alio modo essentia Spiritus Sancti singillatim ac proprie nominanda est, quoniam Deus est utique lumen est, et quoniam lumen est utique sapientia est. Deum autem esse Spiritum Sanctum Scriptura clamat apud Apostolum qui dicit: Nescitis quia templum Dei estis? Statimque subiecit: Et Spiritus Dei habitat in vobis 45. Deus enim habitat in templo suo 46. Non enim tamquam minister habitat Spiritus Dei in templo Dei, cum alio loco evidentius dicat: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti quem habetis a Deo et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo Deum in corpore vestro 47. Quid est autem sapientia nisi lumen spiritale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen, sed corporale est; et spiritalis creatura lumen, sed non incommutabile. Lumen ergo Pater, lumen Filius, lumen Spiritus Sanctus; simul autem non tria lumina, sed unum Lumen. Et ideo sapientia Pater, sapientia Filius, sapientia Spiritus Sanctus; et simul non tres sapientiae, sed una Sapientia; et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Nec aliud est ibi esse quam Deum esse. Unus ergo Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus 48.

Una essentia, tre Personae.

707
Itaque loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo modo possemus quod effari nullo modo possumus dictum est a nostris Graecis una essentia, tres substantiae, a Latinis autem una essentia, vel substantia, tres Personae 49, quia sicut iam diximus non aliter in sermone nostro, id est latino, essentia quam substantia solet intellegi. Et dum intellegatur saltem in aenigmate 50 quod dicitur placuit ita dici ut diceretur aliquid, cum quaereretur quid tria sint, quae tria esse fides vera pronuntiat cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum Sanctum quod est donum Dei 51, nec Patrem dicit esse, nec Filium. Cum ergo quaeritur quid tria vel quid Tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod speciale vel generale nomen quo complectamur haec tria, neque occurrit animo quia excedit supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem 52. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur, et verius est quam cogitatur. Cum enim dicimus non eundem esse Iacob qui est Abraham, Isaac autem nec Abraham esse nec Iacob, tres esse utique fatemur, Abraham, Isaac et Iacob. Sed cum quaeritur quid tres, respondemus tres homines nomine speciali eos pluraliter appellantes; generali autem si dicamus tria animali, homo enim sicut veteres definierunt: animal est rationale, mortale 53; aut sicut Scripturae nostrae loqui solent, tres animas, cum a parte meliore totum appellari placet, id est ab anima, et corpus et animam quod est totus homo. Ita quippe dictum est in Aegyptum descendisse cum Iacob animas septuaginta quinque, pro tot hominibus 54. Item cum dicimus equum tuum non eum esse qui meus est, et tertium alicuius alterius nec meum esse nec tuum, fatemur tres esse, et interroganti quid tres, respondemus tres equos nomine speciali, generali autem animalia tria. Itemque cum dicimus bovem non esse equum, canem vero nec bovem esse nec equum, tria quaedam dicimus; et percontantibus quid tria non iam speciali nomine dicimus tres equos, aut tres boves, aut tres canes, quia non eadem specie continentur; sed generali, tria animalia, sive superiore genere, tres substantias, vel tres creaturas, vel tres naturas. Quaecumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine etiam generaliter enuntiari possunt. Non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur, etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, etiam animalia tria dicimus; equum vero, et bovem, et canem, animalia tantum tria dicimus vel substantias, quae sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres vero equos, aut boves, aut canes, quae specialia vocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamvis pluraliter enuntiamus quae communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Iacob commune habent id quod est homo, itaque dicuntur tres homines; equus quoque, et bos, et canis commune habent id quod est animal, dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros, etiam tres arbores dicimus; laurum vero et myrtum et oleam, tantum tres arbores, vel tres substantias, aut naturas. Atque ita tres lapides, etiam tria corpora; lapidem vero et lignum et ferrum, tantum tria corpora vel si quo etiam superiore generali nomine dici possunt. Pater ergo et Filius et Spiritus Sanctus quoniam tres sunt 55, quid tres sint quaeramus, quid commune habeant. Non enim commune illis est id quod Pater est ut invicem sibi sint patres; sicut amici, cum relative ad alterutrum dicantur, possunt dici tres amici quod invicem sibi sunt; non autem hoc ibi quia tantum Pater ibi pater, nec duorum pater sed unici Filii. Nec tres filii cum Pater ibi non sit Filius, nec Spiritus Sanctus. Nec tres spiritus sancti, quia et Spiritus Sanctus propria significatione qua etiam donum Dei 56 dicitur, nec Pater nec Filius. Quid igitur tres? Si enim tres Personae 57, commune est eis id quod persona est. Ergo speciale hoc aut generale nomen est eis, si consuetudinem loquendi respicimus. Sed ubi est naturae nulla diversitas, ita generaliter enuntiantur aliqua plura, ut etiam specialiter enuntiari possint. Naturae enim differentia facit ut laurus et myrtus et olea, aut equus et bos et canis non dicantur speciali nomine, istae, tres lauri, aut illi, tres boves, sed generali, et istae, tres arbores; et illa, tria animalia. Hic vero ubi nulla est essentiae diversitas, oportet et speciale nomen habeant haec tria, quod tamen non invenitur. Nam persona generale nomen est, in tantum ut etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem et Deum.

Scriptura nullibi dicit tres Personas in Deo.

708
Deinde in ipso generali vocabulo, si propterea dicimus tres Personas, quia commune est eis id quod persona est (alioquin nullo modo possunt ita dici, quemadmodum non dicuntur tres filii quia non commune est eis id quod est filius); cur non etiam tres deos dicimus? Certe enim quia Pater persona, et Filius persona, et Spiritus Sanctus persona, ideo tres Personae. Quia ergo Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus Sanctus Deus, cur non tres dii? Aut quoniam propter ineffabilem coniunctionem haec tria simul unus Deus, cur non etiam una persona, ut ita non possimus dicere tres personas, quamvis singulam quamque appellemus personam, quemadmodum non possumus dicere tres deos, quamvis singulum quemque appellemus Deum, sive Patrem, sive Filium sive Spiritum Sanctum? An quia Scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi Scripturam commemorare invenimus. An quia nec tres, nec unam personam Scriptura dicit haec tria (legimus enim personam Domini, non personam Dominum), propterea licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, non quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit, si autem diceremus tres deos, contradiceret Scriptura dicens: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est 58? Cur ergo et tres essentias non licet dicere quod similiter Scriptura sicut non dicit, ita nec contradicit? Nam essentia si speciale nomen est commune tribus, cur non dicantur tres essentiae, sicut Abraham, Isaac et Iacob, tres homines, quia homo speciale nomen est commune omnibus hominibus? Si autem speciale nomen non est essentia sed generale, quia homo et pecus et arbor et sidus et angelus dicitur essentia, cur non dicuntur istae tres essentiae, sicut tres equi dicuntur tria animalia, et tres lauri dicuntur tres arbores, et tres lapides tria corpora? Aut si propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia 59, cur non propter eamdem unitatem non dicuntur tres substantiae, vel tres personae, sed una substantia et una persona? Quam enim est illis commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia, tam illis commune est vel substantiae vel personae vocabulum. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum Graecorum consuetudinem ea quae diximus oportet intellegi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam vel substantiam.

Loquendi necessitate parta haec vocabula.

709
Quid igitur restat? An ut fateamur loquendi necessitate parta haec vocabula, cum opus esset copiosa disputatione adversus insidias vel errores haereticorum 60? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis pro captu tenet de Domino Deo creatore suo, sive per piam fidem sive per qualemcumque intellegentiam, timuit dicere tres essentias, ne intellegeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit in haeresim lapsus est 61. Certissime quippe et de Scripturis cognoscitur quod pie credendum est, et aspectu mentis indubitata perceptione perstringitur et Patrem esse, et Filium esse, et Spiritum Sanctum, nec eundem Filium esse qui Pater est, nec Spiritum Sanctum eundem Patrem esse vel Filium. Quaesivit quid tria diceret et dixit substantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intellegi voluit, sed singularitatem noluit ut non solum ibi unitas intellegatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae vel personae. Nam si hoc est Deo esse quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae, ut non dicuntur tres essentiae, quemadmodum quia hoc est Deo esse quod sapere, sicut non tres essentias, ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est Deum esse quod est esse, tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Si autem aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud Deo esse, aliud Patrem esse vel Dominum esse; quod enim est ad se dicitur, Pater autem ad Filium, et Dominus ad servientem creaturam dicitur; relative ergo subsistit, sicut relative gignit et relative dominatur; ita iam substantia non erit substantia quia relativum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relative dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit. Quanto magis Deus?

In Deo substantia abusive dicitur, essentia proprie.

710
Si tamen dignum est ut Deus dicatur subsistere? De his enim rebus recte intellegitur, in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit et ideo substantia est; illa vero in subsistente atque in subiecto corpore, quae non substantiae sunt sed in substantia; et ideo si esse desinat vel ille color vel illa forma, non adimunt corpori corpus esse, quia non hoc est ei esse quod illam vel illam formam coloremve retinere. Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Deus autem si subsistit ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subiecto, et non est simplex cui hoc sit esse quod illi est quidquid aliquid de illo ad illum dicitur sicut magnus, omnipotens, bonus, et si quid huiusmodi de Deo non incongrue dicitur. Nefas est autem dicere ut subsistat et subsit Deus bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subiecto. Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari ut nomine usitatiore intellegatur essentia, quod vere ac proprie dicitur ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus quia incommutabilis est, idque suum nomen famulo suo Moysi enuntiavit, cum ait: Ego sum qui sum, et: Dices ad eos: Qui est misit me ad vos 62. Sed tamen sive essentia 63 dicatur quod proprie dicitur, sive substantia 64 quod abusive, utrumque ad se dicitur, non relative ad aliquid 65. Unde hoc est Deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia Trinitas, una etiam substantia. Fortassis igitur commodius dicuntur tres Personae, quam tres substantiae 66.

Cur in Trinitate non dicatur una persona et tres essentiae.

711
Sed ne nobis videatur suffragari hoc quoque requiramus, quamquam et illi si vellent, sicut dicunt tres substantias: g-treis g-hupostaseis, possent dicere tres personas: g-tria g-pros"pa. Illud autem maluerunt quod forte secundum linguae suae consuetudinem aptius diceretur. Namque et in personis eadem ratio est; non enim aliud est Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. Nam si esse ad se dicitur, persona vero relative. Sic dicamus tres Personas Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quemadmodum dicuntur aliqui tres amic, aut tres propinqui, aut tres vicini quod sint ad invicem, non quod unusquisque eorum sit ad se ipsum. Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum ceterorum, aut propinquus aut vicinus quia haec nomina relativam significationem habent. Quid ergo? Num placet dicamus Patrem personam esse Filii et Spiritus Sancti, aut Filium personam esse Patris et Spiritus Sancti, aut Spiritum Sanctum personam esse Patris et Filii ? Sed neque persona ita dici alicubi solet, neque in hac Trinitate cum dicimus personam Patris, aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est; ita et persona Patris non aliud quam ipse Pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium, vel Spiritum Sanctum; sicut ad se dicitur Deus et magnus et bonus et iustus et si quid aliud huiusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod Deum esse, quod magnum, quod bonum esse, ita hoc illi est esse quod personam esse. Cur ergo non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam et unum Deum, sed dicimus tres Personas, cum tres deos aut tres essentias non dicamus, nisi quia volumus vel unum aliquod vocabulum servire huic significationi qua intellegitur Trinitas, ne omnino taceremus interrogati quid tres, cum tres esse fateremur? Nam si genus est essentia, species autem substantia sive persona, ut nonnulli sentiunt, omitto illud quod iam dixi, oportere appellari tres essentias, ut appellantur tres substantiae vel personae, sicut appellantur tres equi, eademque animalia tria, cum sit species equus, animal genus. Neque enim species ibi pluraliter dicta est, et genus singulariter, tamquam diceretur tres equi unum anim; sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia nomine generali. Quod si dicunt substantiae vel personae nomine non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum, ut substantia vel persona non ita dicatur sicut dicitur homo, quod commune est omnibus hominibus, sed quomodo dicitur hic homo, velut Abraham, velut Isaac, velut Iacob, vel si quis alius qui etiam digito praesens demonstrari possit; sic quoque illos eadem ratio consequetur. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Iacob tria individua, ita tres homines et tres animae. Cur ergo et Pater et Filius et Spiritus Sanctus, si secundum genus et speciem et individuum etiam ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae, ut tres substantiae seu personae? Sed hoc, ut dixi, omitto. Illud dico, si essentia genus est, una essentia iam non habet species, sicut quia genus est animal, unum animal iam non habet species. Non sunt ergo tres species unius essentiae Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Si autem species est essentia, sicut species est homo, tres vero illae quas appellamus substantias sive personas, sic eamdem speciem communiter habent, quemadmodum Abraham, Isaac et Iacob speciem quae homo dicitur, communiter habent; non sicut homo subdividitur in Abraham, Isaac et Iacob, ita unus homo et in aliquos singulos homines subdividi potest; omnino enim non potest quia unus homo iam singulus homo est. Cur ergo una essentia in tres substantias, vel personas subdividitur? Nam si essentia species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo. An sicut dicimus aliquos tres homines eiusdem sexus, eiusdem temperationis corporis, eiusdemque animi unam esse naturam tres enim sunt homines sed una natura, sic etiam ibi dicimus tres substantias unam essentiam, aut tres personas unam substantiam vel essentiam? Hoc vero utcumque simile est, quia et veteres qui latine locuti sunt antequam haberent ista nomina, quae non diu est ut in usum venerunt, id est essentiam vel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque secundum genus et species ista dicimus, sed quasi secundum communem eamdemque materiam. Sicut ex eodem auro si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen genus diceremus aurum, species autem statuas; nec aurum speciem, statuas vero individua. Nulla quippe species individua sua transgreditur ut aliquid extra comprehendat. Cum enim definiero quid sit homo, quod est nomen speciale, singuli quique homines quae sunt individua eadem definitione continentur, nec aliquid ad eam pertinet quod homo non sit. Cum vero aurum definiero, non solae statuae si aureae fuerint sed et anuli et si quid aliud de auro fuerit, ad aurum pertinebit. Etsi nihil inde fiat, aurum dicitur quia etiamsi non sint aureae, non ideo non erunt statuae. Item nulla species excedit definitionem generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis huius species est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est. Ideo quamvis in tribus statuis aureis recte dicamus tres statuas unum aurum, non tamen ita dicimus ut genus aurum, statuas vero species intellegamus. Nec sic ergo Trinitatem dicimus tres Personas vel substantias unam essentiam et unum Deum, tamquam ex una materia tria quaedam subsistant, etiamsi quidquid illud est in his tribus explicatum sit; non enim aliquid aliud eius essentiae est praeter istam Trinitatem. Tamen tres Personas eiusdem essentiae, vel tres Personas unam essentiam dicimus; tres autem personas ex eadem essentia non dicimus quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona sicut tres statuas ex eodem auro possumus dicere; aliud enim est illic esse aurum, aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres homines una natura, vel tres homines eiusdem naturae, possunt etiam dici tres homines ex eadem natura quoniam ex eadem natura et alii tales homines possunt exsistere; in illa vero essentia Trinitatis nullo modo alia quaelibet persona ex eadem essentia potest exsistere. Deinde in his rebus non tantum est unus homo, quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo; et in statuis aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. At in Deo non ita est; non enim maior essentia est Pater et Filius simul quam solus Pater aut solus Filius, sed tres simul illae substantiae sive Personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt singulis, quod animalis homo non percipit 67. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia, vel minuta vel grandia volitantibus in animo eius phantasmatis, tamquam imaginibus corporum.

Donec purgetur animalis homo credat; homo ad imaginem et imago Dei.

712
Ex qua immunditia donec purgetur credat in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, unum Deum, solum, magnum, omnipotentem, bonum, iustum, misericordem, omnium visibilium et invisibilium conditorem 68, et quidquid de illo pro humana facultate digne vereque dici potest. Neque cum audierit Patrem solum Deum separet inde Filium aut Spiritum Sanctum 69, cum eo quippe solus Deus cum quo et unus Deus est, quia et Filium cum audimus solum Deum sine ulla separatione Patris aut Spiritus Sancti oportet accipere. Atque ita dicat unam essentiam ut non existimet aliud alio vel maius vel melius vel aliqua ex parte diversum, non tamen ut Pater ipse sit et Filius et Spiritus Sanctus, et quidquid aliud ad alterutrum singula dicuntur, sicut Verbum quod non dicitur nisi Filius, aut Donum quod non dicitur nisi Spiritus Sanctus 70. Propter quod etiam pluralem numerum admittunt, sicut in Evangelio scriptum est: Ego et Pater unum sumus 71. Et unum dixit et sumus; unum secundum essentiam, quod idem Deus; sumus secundum relativum, quod ille Pater, hic Filius. Aliquando et tacetur unitas essentiae et sola pluraliter relativa commemorantur: Veniemus ad eum, ego et Pater, et habitabimus apud eum 72. Veniemus et habitabimus pluralis est numerus, quia praedictum est: Ego et Pater, id est Filius et Pater, quae relative ad invicem dicuntur. Aliquando latenter omnino sicut in Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 73. Et faciamus et nostram pluraliter dictum est, et nisi ex relativis accipi non oportet. Non enim ut facerent dii aut ad imaginem et similitudinem deorum, sed ut facerent Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad imaginem ergo Patris et Filii et Spiritus Sancti ut subsisteret homo imago Dei; Deus autem Trinitas 74. Sed quia non omnimodo aequalis fiebat illa imago Dei 75, tamquam non ab illo nata, sed ab eo creata, huius rei significandae causa ita imago est ut ad imaginem sit, id est non aequatur parilitate, sed quadam similitudine accedit 76. Non enim locorum intervallis sed similitudine acceditur ad Deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Sunt enim qui ita distinguunt ut Imaginem velint esse Filium, hominem vero non imaginem sed ad imaginem 77. Refellit autem eos Apostolus dicens: Vir quidem non debet velare caput cum sit imago et gloria Dei 78. Non dixit: "Ad imaginem", sed imago. Quae tamen imago, cum alibi dicitur: "Ad imaginem", non quasi ad Filium dicitur, quae imago aequalis est Patri 79; alioquin non diceret: ad imaginem nostram 80. Quomodo enim nostram, cum Filius solius Patris imago sit? Sed propter imparem ut diximus similitudinem dictus est homo ad imaginem, et ideo nostram, ut imago Trinitatis esset homo, non Trinitati aequalis sicut Filius Patri, sed accedens ut dictum est quadam similitudine sicut in distantibus significatur quaedam vicinitas non loci, sed cuiusdam imitationis. Ad hoc enim et dicitur: Reformamini in novitate mentis vestrae 81, quibus item dicit: Estote itaque imitatores Dei, sicut filii dilectissimi 82. Novo enim homini dicitur: Qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem eius, qui creavit eum 83. Aut si iam placet propter disputandi necessitatem etiam exceptis nominibus relativis pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur cum quaeritur quid tria, et dicere tres substantias sive personas, nullae moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis aut ubi intellegatur aliud alio vel paulo minus quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur donec illucescat in cordibus ille, qui ait per Prophetam: Nisi credideritis non intellegetis 84.


Augustinus- DE TRINITATE 517