Augustinus- DE TRINITATE 1544

1544
Sed hanc non solum incorporalem, verum etiam summo inseparabilem vereque immutabilem Trinitatem, cum venerit visio quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque videbimus, quam nunc eius imaginem quod nos sumus: per quod tamen speculum et in quo aenigmate 271 qui vident, sicut in hac vita videre concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendavimus in sua mente conspiciunt; sed illi qui eam tamquam imaginem vident, ut possint ad eum cuius imago est, quomodocumque referre quod vident, et per imaginem quam conspiciendo vident, etiam illud videre coniciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem. Non enim ait Apostolus: "Videmus nunc speculum"; sed: "Videmus nunc per speculum".

Qui ergo vident suam mentem, quomodo videri potest, et in ea trinitatem istam de qua multis modis ut potui disputavi, nec tamen eam credunt vel intellegunt 272 esse imaginem Dei; speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum qui est per speculum nunc videndus, ut nec ipsum speculum quod vident sciant esse speculum, id est, imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cuius est hoc speculum, per hoc quaerendum et per hoc utcumque interim videndum esse sentirent, fide non ficta 273 corda mundante, ut facie ad faciem possit videri, qui per speculum nunc videtur 274. Qua fide cordium mundatrice contempta, quid agunt intellegendo quae de natura mentis humanae subtilissime disputantur, nisi ut ipsa quoque intellegentia sua teste damnentur? In qua utique non laborarent, et vix ad certum aliquid pervenirent, nisi poenalibus tenebris involuti et onerati corpore corruptibili quod aggravat animam 275. Quo tandem merito inflicto malo isto, nisi peccati? Unde tanti mali magnitudine admoniti, sequi deberent Agnum 276 qui tollit peccatum mundi 277.

Ad eum namque pertinentes etiam longe istis ingenio tardiores, quando fine huius vitae resolvuntur a corpore, ius in eis retinendis non habent invidae potestates. Quas ille Agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus, non potentia potestatis priusquam iustitia sanguinis vicit 278. Proinde liberi a diaboli potestate, suscipiuntur ab Angelis sanctis, a malis omnibus liberati per Mediatorem Dei et hominum hominem Iesum Christum 279: quoniam consonantibus divinis Scripturis, et veteribus et novis, et per quas praenuntiatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub caelo, in quo oportet homines salvos fieri 280. Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus, donec recipiant corpora sua, sed iam incorruptibilia, quae ornent, non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo Creatori, ut spiritus hominis Deo pie subditus, habeat feliciter subditum corpus, et sine fine permaneat ista felicitas.

In visione sine ulla difficultate videbimus cur Spiritus Sanctus non procedat ut genitus a Patre et Filio.

1545
Ibi veritatem sine ulla difficultate videbimus, eaque clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit Filius Spiritus Sanctus, cum de Patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio: hic vero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui haec diligenter atque intellegenter legent, procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo huius operis libro alio loco inde dicturum esse promiserim 281, quotiescumque in ea creatura quae nos sumus, aliquid illi rei simile ostendere volui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit: quamvis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum. Et in una quidem persona quod est homo invenisse imaginem summae illius Trinitatis, et in re mutabili tria illa ut facilius intellegi possint, etiam per temporalia intervalla maxime in libro nono monstrare voluisse 282. Sed tria unius personae, non sicut humana poscit intentio, tribus illis personis convenire potuerunt, sicut in hoc libro quinto decimo demonstravimus.

Deinde in illa summa Trinitate quae Deus est, intervalla temporum nulla sunt, per quae possit ostendi aut saltem requiri, utrum prius de Patre natus sit Filius, et postea de ambobus processerit Spiritus Sanctus. Quoniam Scriptura sancta Spiritum eum dicit amborum 283. Ipse est enim de quo dicit Apostolus: Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra 284: et ipse est de quo dicit idem Filius: Non enim vos estis qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis 285. Et multis aliis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur Patris et Filii esse Spiritum, qui proprie dicitur in Trinitate Spiritus Sanctus: de quo item dicit ipse Filius: Quem ego mittam vobis a Patre 286; et alio loco: Quem mittet Pater in nomine meo 287. De utroque autem procedere sic docetur; quia ipse Filius ait: De Patre procedit 288. Et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflavit et ait: Accipite Spiritum Sanctum 289, ut eum etiam de se procedere ostenderet. Et ipsa est virtus quae de illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes 290.

Dominus Iesus Spiritum Sanctum dedit ut Deus et accepit ut homo.

1546
Quid vero fuerit causae, ut post resurrectionem suam, et in terra prius daret 291, et de caelo postea mitteret Spiritum Sanctum 292; hoc ego existimo, quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris 293, qua diligimus Deum et proximum, secundum duo illa praecepta in quibus tota Lex pendet et Prophetae 294. Hoc significans Dominus Iesus, bis dedit Spiritum Sanctum; semel in terra propter dilectionem proximi, et iterum de caelo propter dilectionem Dei. Et si forte alia ratio reddatur de Spiritu Sancto bis dato, eumdem tamen Spiritum Sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 295, ubi maxime commendatur haec Trinitas, ambigere non debemus 296. Ipse est igitur qui de caelo etiam datus est die Pentecostes 297, id est, post dies decem quam Dominus ascendit in caelum. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum Sanctum? Imo quantus Deus est qui dat Deum? Neque enim aliquis discipulorum eius dedit Spiritum Sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Denique et Simon Magus offerens Apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem, ut dem Spiritum Sanctum; sed, cuicumque, inquit, imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum 298. Quia neque Scriptura superius dixerat, Videns autem Simon quod Apostoli darent Spiritum Sanctum; sed dixerat: Videns autem Simon quod per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus Sanctus 299. Propter hoc et Dominus ipse Iesus Spiritum Sanctum non solum dedit ut Deus, sed etiam accepit ut homo; propterea dictus est plenus gratia 300. Et manifestius de illo scriptum est in Actibus Apostolorum: Quoniam unxit eum Deus Spiritu Sancto 301. Non utique oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus Spiritu Sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit 302: tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum Sanctum 303. Sed ista mystica et invisibili unctione tunc intellegendus est unctus, quando Verbum Dei caro factum est 304; id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis Deo Verbo est in utero virginis copulata, ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de Spiritu Sancto et virgine Maria. Absurdissimum est enim, ut credamus eum cum iam triginta esset annorum (eius enim aetatis a Ioanne baptizatus est 305), accepisse Spiritum Sanctum: sed venisse illum ad baptisma, sicut sine ullo omnino peccato, ita non sine Spiritu Sancto. Si enim de famulo eius et praecursore ipso Ioanne scriptum est: Spiritu Sancto replebitur iam inde ab utero matris suae 306, quoniam quamvis seminatus a patre, tamen Spiritum Sanctum in utero formatus accepit; quid de homine Christo intellegendum est vel credendum, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritalis fuit 307? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a Patre promissionem Spiritus Sancti et effuderit 308, utraque natura monstrata est, et humana scilicet et divina: accepit quippe ut homo, effudit ut Deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro, effundere autem super alios non utique possumus; sed ut hoc fiat, Deum super eos, a quo hoc efficitur, invocamus.

Spiritus procedit a Patre et Filio, sed principaliter a Patre.

1547
Numquid ergo possumus quaerere utrum iam processerat de Patre Spiritus Sanctus quando natus est Filius 309, an nondum processerat, et illo nato de utroque processit, ubi nulla sunt tempora; sicut potuimus quaerere ubi invenimus tempora, voluntatem prius de humana mente procedere, ut quaeratur quod inventum proles vocetur; qua iam parta seu genita, voluntas illa perficitur, eo fine requiescens, ut qui fuerat appetitus quaerentis, sit amor fruentis, qui iam de utroque, id est, de gignente mente et de genita notione tamquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri, ubi nihil ex tempore inchoatur, ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter, qui potest intellegere sine tempore generationem Filii de Patre, intellegat sine tempore processionem Spiritus Sancti de utroque. Et qui potest intellegere in eo quod ait Filius: Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio vitam habere in semetipso 310; non sine vita exsistenti iam Filio vitam Patrem dedisse, sed ita eum sine tempore genuisse, ut vita quam Pater Filio gignendo dedit, coaeterna sit vitae Patris qui dedit: intellegat sicut habet Pater in semetipso ut de illo procedat Spiritus Sanctus, sic dedisse Filio ut de illo procedat idem Spiritus Sanctus, et utrumque sine tempore; atque ita dictum Spiritum Sanctum de Patre procedere, ut intellegatur, quod etiam procedit de Filio, de Patre esse Filio. Si enim quidquid habet, de Patre habet Filius; de Patre habet utique ut et de illo procedat Spiritus Sanctus 311. Sed nulla ibi tempora cogitentur, quae habent prius et posterius: quia omnino nulla ibi sunt. Quomodo ergo non absurdissime filius diceretur amborum, cum sicut Filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de Patre generatio; ita Spiritui Sancto praestet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio? Ideo enim cum Spiritum Sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum, ne in hoc vocabulo vel duos patres in illa Trinitate, vel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in Scripturis, sed in consuetudine disputantium, et de re tanta sermonem qualem valuerint proferentium 312. Filius autem de Patre natus est: et Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et ipso sine ullo temporis intervallo dante, communiter de utroque procedit 313. Diceretur autem filius Patris et Filii, si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, cum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus, sed procedit ab utroque amborum Spiritus.

Difficillimum est generationem a processione distinguere.

1548
Verum quia in illa coaeterna, et aequali, et incorporali, et ineffabiliter immutabili, atque inseparabili Trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non valent amplius, id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus, dictumque conscripsimus. Inter cetera enim cum per Scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere Spiritum Sanctum: Si ergo, inquam, et de Patre et de Filio procedit Spiritus Sanctus; cur Filius dixit: "De Patre procedit" 314? Cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est, de quo et ipse est? Unde et illud est quod ait, "Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit" 315. Si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed Patris; quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere Spiritus Sanctus, ubi sic ait, "De Patre procedit," ut non diceret, De me non procedit? A quo autem habet Filius ut sit Deus (est enim de Deo Deus), ab illo habet utique ut de illo etiam procedat Spiritus Sanctus: ac per hoc Spiritus Sanctus ut etiam de Filio procedat, sicut procedit de Patre, ab ipso habet Patre. Hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus quales nos sumus, intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere Spiritus Sanctus: quoniam si et ipse Filius diceretur, amborum utique filius diceretur; quod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum, nisi patris et matris. Absit autem ut inter Deum Patrem et Deum Filium aliquid tale suspicemur. Quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit: sed cum in matrem procedit ex patre, non tunc procedit ex matre; et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. Spiritus autem Sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam; sed simul de utroque procedit: quamvis hoc Pater Filio dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit vita Spiritus Sanctus, cum vita Pater, vita sit Filius: ac per hoc sicut Pater cum habeat vitam in semetipso, dedit et Filio vitam habere in semetipso; sic ei dedit vitam procedere de illo, sicut et procedit de ipso 316. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens.

Sed regula fidei firmiter tenenda est; orandum interim et quaerendum et bene vivendum, ut intellegamus.

1549
Verum si ad hanc imaginem contuendam, et ad videnda ista quam vera sint, quae in eorum mente sunt, nec tria sic sunt ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa Trinitate, quae Deus est, credunt potius quod in sacris Litteris invenitur, quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem, quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint Scripturis sanctis tamquam veracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene vivendo ut intellegant, id est, ut quantum videri potest, videatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? imo vero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse, quia ea non valent caecis mentibus cernere; debent et illi qui ex nativitate sua caeci sunt, esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris: quod si eam tenebrae non comprehendunt 317, illuminentur Dei dono prius ut sint fideles, et incipiant esse lux in comparatione infidelium; atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad videnda quae credunt, ut aliquando possint videre. Sunt enim quae ita creduntur, ut videri iam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce videndus est: sed nisi hoc credatur quod ita factum atque visum est, ut futurum ac videndum iam non speretur, non pervenitur ad Christum, qualis sine fine videndus est. Quantum vero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem, immutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius, regente dumtaxat fidei regula, acies humanae mentis exercet, quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens: cui quidam rerum invisibilium tributus est visus, et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti, iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus; et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi Deus.

Difficillimae quaestionis solutio insinuatur; amor procedit a cogitatione, non tamen ut cogitationis imago.

1550
Verum inter haec quae multa iam dixi, et nihil illius summae Trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me invaluisse, nec posse me ad illam 318; o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces, ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis, sanentur omnes languores tui 319? Agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis vulneribus semivivum 320. Et tamen multa vera vidisti, non his oculis quibus videntur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei videant aequitatem 321. Nempe ergo multa vera vidisti, eaque discrevisti ab illa luce qua tibi lucente vidisti. Attolle oculos in ipsam lucem, et eos in eam fige, si potes. Sic enim videbis quid distet nativitas Verbi Dei a processione Doni Dei, propter quod Filius unigenitus non de Patre genitum, alioqui frater eius esset, sed procedere dixit Spiritum Sanctum 322. Unde cum sit communio quaedam consubstantialis Patris et Filii amborum Spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum, non potes ibi aciem figere; scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quid non possim scio: ipsa tamen tibi ostendit in te tria illa, in quibus tu summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum vales, imaginem Trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi verbum verum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est, quando quod scimus dicimus; quamvis nullius gentis lingua significantem vocem vel proferamus vel cogitemus, sed ex illo quod novimus cogitatio nostra formetur; sitque in acie cogitantis imago simillima cogitationis eius quam memoria continebat, ista duo scilicet velut parentem ac prolem tertia voluntate sive dilectione iungente. Quam quidem voluntatem de cognitione procedere (nemo enim vult quod omnino quid vel quale sit nescit), non tamen esse cogitationis imaginem; et ideo quamdam in hac re intellegibili nativitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere, vel etiam perfrui voluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu, quamvis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, vix vidisti. Sed illa lux quae non est quod tu, et hoc tibi ostendit, aliud esse illas incorporeas similitudines corporum, et aliud esse verum, quod eis reprobatis intellegentia contuemur: haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstravit. Quae igitur causa est cur acie fixa ipsam videre non possis, nisi utique infirmitas? Et quid tibi eam fecit, nisi iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis 323? Librum itaque istum iam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam.

ORATIO - Conclusio libri, cum praecatione et excusatione de multiloquio.

1551
Domine Deus noster, credimus in te Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Neque enim diceret Veritas: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti 324, nisi Trinitas esses. Nec baptizari nos iuberes, Domine Deus, in eius nomine qui non est Dominus Deus. Neque diceretur voce divina: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est 325; nisi Trinitas ita esses, ut unus Dominus Deus esses. Et si tu Deus Pater ipse esses, et Filius verbum tuum Iesus Christus ipse esses, et donum vestrum Spiritus Sanctus; non legeremus in Litteris veritatis: Misit Deus Filium suum 326; nec tu, o Unigenite, diceres de Spiritu Sancto: Quem mittet Pater in nomine meo 327; et: Quem ego mittam vobis a Patre 328. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam, quantum potui, quantum me posse fecisti, quaesivi te, et desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi, et laboravi. Domine Deus meus, una spes mea, exaudi me, ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter 329. Tu da quaerendi vires, qui inveniri te fecisti, et magis magisque inveniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas mea: illam serva, istam sana. Coram te est scientia et ignorantia mea: ubi mihi aperuisti, suscipe intrantem; ubi clausisti, aperi pulsanti. Meminerim tui, intellegam te, diligam te. Auge in me ista, donec me reformes ad integrum. Scio scriptum esse: In multiloquio non effugies peccatum 330. Sed utinam praedicando verbum tuum, et laudando te tantummodo loquerer! non solum fugerem peccatum, sed meritum bonum acquirerem, quamlibet multum sic loquerer. Neque enim homo de te beatus, peccatum praeciperet germano in fide filio suo, cui scripsit dicens: Praedica verbum, insta opportune, importune 331. Numquid dicendum est istum non multum locutum, qui non solum opportune, verum etiam importune verbum tuum, Domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum, quia tantum erat necessarium. Libera me, Deus meus, a multiloquio quod patior intus in anima mea, misera in conspectu tuo, et confugiente ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo, etiam tacens vocibus. Et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multae sunt cogitationes meae, tales quales nosti, cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 332. Dona mihi non eis consentire, et si quando me delectant, eas nihilominus improbare, nec in eis velut dormitando immorari. Nec in tantum valeant apud me, ut aliquid in opera mea procedat ex illis; sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia, te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo, qui Ecclesiasticus proprio nomine iam vocatur: Multa, inquit, dicimus, et non pervenimus, et consummatio sermonum universa est ipse 333. Cum ergo pervenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus, et non pervenimus; et manebis unus omnia in omnibus 334: et sine fine dicemus unum laudantes te in unum, et in te facti etiam nos unum. Domine Deus une, Deus Trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo, agnoscant et tui: si qua de meo, et tu ignosce, et tui. Amen.






Augustinus- DE TRINITATE 1544