Th. Aq. Catena aurea 3612

MATTHAEUS 6,12


3612 (Mt 6,12)

Cyprianus de orat. Domin. Post subsidium cibi petitur et venia delicti, ut qui a Deo pascitur, in Deo vivat; nec tantum praesenti vitae, sed aeternae consulatur, ad quam venire potest, si peccata donentur, quae debita dominus appellavit, sicut alibi dicit: dimisi tibi omne debitum, quia rogasti me. Unde sequitur dimitte nobis debita nostra. Quare necessarie et salubriter admonemur, qui peccatores sumus, quia pro peccatis rogare compellimur; et ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur se peccare quotidie dum pro peccatis quotidie iubetur orare.

Augustinus de bono persev. Hoc autem telo pelagiani confodiuntur haeretici, qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in praesenti tempore ecclesiam, non habentem maculam aut rugam.

Chrysostomus in Matth. Quoniam vero fidelibus haec oratio convenit, et leges ecclesiae docent, et orationis principium, quod docet Deum patrem vocare. Qui ergo fidelibus iubet remissionem peccatorum petere, demonstrat quod post baptismum contingit peccata dimitti, contra novatianos. .

Cyprianus de orat. Domin. Qui ergo pro peccatis nos orare docuit, paternam misericordiam promisit; sed plane addidit legem, certa conditione nos constringens, ut sic nobis debitum dimitti postulemus, secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus; et hoc est quod dicit sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Gregorius moralium. ut profecto bonum, quod a Deo compuncti petimus, hoc primum proximo conversi faciamus.

Augustinus de serm. Dom. hoc non de pecunia dicitur, sed de omnibus quae in nos quisque peccat ac per hoc etiam de pecunia: peccat namque in te qui pecuniam tibi debitam, cum habeat unde reddere, non reddit; quod peccatum si non dimiseris, non poteris dicere dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Chrysostomus super Matth. cum qua ergo spe orat qui inimicitiam servat adversus alterum, a quo forsitan laesus est? sicut enim ipse orans mentitur, dicit enim: remitto, et non remittit, sic a Deo petit indulgentiam, et non illi indulgetur. sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se, fugiunt istam orationem orare. Stulti. primo, quia qui non sic orat ut docuit Christus, non est christi discipulus; secundo, quia nec pater libenter exaudit orationem quam filius non dictaverit: cognoscit enim pater filii sui sensus et verba, neque suscipit quae usurpatio humana excogitavit, sed quae sapientia christi exposuit.

Augustinus enchir. Tamen quia hoc tam magnum bonum, scilicet dimittere debita et diligere inimicos, tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; procul dubio verba sponsionis huius implentur, si homo nondum ita proficit ut diligat inimicum; tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, qui etiam sibi roganti utique vult dimitti. iam vero qui eum in quem peccavit, rogat, si peccato suo movetur ut roget, non adhuc reputandus inimicus, ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat.


MATTHAEUS 6,13


3613 (Mt 6,13)

Chrysostomus super Matth. quia multa magnifica supra mandavit hominibus, ut Deum patrem suum dicant, ut regnum Dei petant venire, ideo nunc additur humilitatis doctrina, cum dicitur et ne nos inducas in tentationem.

Augustinus de serm. Dom. nonnulli codices habent et ne nos inferas in tentationem, quod tantumdem valere arbitror: nam ex uno graeco verbo isenenkis, utrumque est translatum. Multi autem interpretando ita dicunt: ne nos patiaris induci in tentationem, exponentes quomodo dictum sit inducas. Nec enim per seipsum inducit Deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit.

Cyprianus de orat. Domin. qua in parte ostenditur, contra nos nihil adversarium posse, nisi Deus ante permiserit: ut omnis timor noster et devotio convertatur ad Deum .

Augustinus. aliud est autem induci in tentationem, aliud tentari: nam sine tentatione probatus esse nemo potest, sive sibi ipsi, sive alii; Deo autem ante omnes tentationes quisque notissimus est. Non ergo hic oratur ut non tentemur, sed ut non inferamur in tentationem; tamquam si quispiam cui necesse est igne examinari, non orat ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. inducimur enim, si tales inciderint quas ferre non possumus.

Augustinus ad Probam. cum ergo dicimus ne nos inducas in tentationem, nos admonemur hoc petere, ne deserti eius adiutorio, alicui tentationi vel consentiamus decepti vel cedamus afflicti. .

Cyprianus de orat. domin. In quo admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, ne quis se insolenter extollat: ut dum procedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo quicquid suppliciter petitur, ipsius pietate praestetur.

Augustinus de bono persev. cum autem sancti petunt ne nos inferas in tentationem, quid aliud quam ut in sanctitate perseverent orant? hoc autem sibi concesso (quod esse de Dei dono, cum ab illo poscitur, demonstratur)., nemo sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis; neque enim quisquam in proposito christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Ideo ergo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat; et si non fit, Deus non permittit ut fiat: nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri permittit. Potens est ergo a malo in bonum flectere voluntates, et lapsum convertere, ac dirigere in sibi placitum gressum, cui non frustra dicitur ne nos inferas in tentationem: nam qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur: unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua. Voluit ergo Deus a se posci ne inferamur in tentationem, quod poterat nobis et non orantibus dari, quia voluit nos admoneri, a quo beneficia accipiamus. attendat ergo ecclesia quotidianas orationes suas: orat ut increduli credant; Deus ergo convertit ad fidem; orat ut credentes perseverent; Deus ergo dat perseverantiam usque in finem.

Augustinus de serm. Dom. orandum est, non solum ut non inducamur in malum quo caremus, sed ab illo etiam liberemur in quo iam inducti sumus; et ideo sequitur sed libera nos a malo.

Chrysostomus in Matth. Vel malum hic diabolum vocat, propter excellentiam malitiae, non quae ex natura est, sed quae ex electione. Et quia ad nos implacabile bellum habet, propter hoc dixit libera nos a malo. .

Cyprianus de orat. Domin. post omnia quidem supradicta, in consummatione orationis venit clausula universas preces nostras collecta brevitate concludens: nihil enim remanet quod ultra adhuc debeat postulari, cum semel protectionem Dei adversus malum petamus, qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operatur, securi sumus. Quis enim de saeculo metus est, cuius in saeculo Deus tutor est? .

Augustinus ad Probam. et hoc ultimum quod in oratione dominica positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus, in hoc gemitus edat, et in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc terminet orationem; unde sequitur amen, quo desiderium orantis exprimitur.

Hieronymus. Amen enim, quod in fine constat scriptum, signaculum est dominicae orationis; quod aquila interpretatus est fideliter, quod nos vere possumus dicere. .

Cyprianus de orat. Domin. quid mirum, si talis oratio est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviavit? hinc per isaiam fuerat ante praedictum: sermonem breviatum faciet Deus super terram. Nam cum dominus iesus Christus omnibus venerit, ut colligeret doctos pariter atque indoctos, omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, ut in disciplina caelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium, velociter discerent.

Augustinus ad Probam. quaelibet autem alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo accendit ut crescat, nil aliud dicimus quam quod in ista oratione dominica positum est, si recte et congruenter oramus. Qui enim dicit: clarificare in omnibus gentibus sicut clarificatus es in nobis. quid aliud dicit quam sanctificetur nomen tuum? qui dicit: ostende faciem tuam, et salvi erimus, quid aliud dicit quam adveniat regnum tuum? qui dicit: gressus meos dirige secundum eloquium tuum, quid aliud dicit quam fiat voluntas tua? qui dicit: paupertatem et divitias ne dederis mihi, quid aliud dicit quam panem nostrum quotidianum da nobis hodie? qui dicit: memento, domine, David, et omnis mansuetudinis eius, et: si reddidi retribuentibus mihi mala, quid aliud dicit quam dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? qui dicit: aufer a me concupiscentias ventris, quid aliud dicit quam ne nos inducas in tentationem? qui dicit: erue me ab inimicis meis, Deus meus, quid aliud dicit quam libera nos a malo? et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, nihil invenies quod in ista oratione dominica non contineatur. Quisquis autem id dicit quod ad evangelicam istam precem pertinere non possit, carnaliter orat; quod nescio quomodo non dicatur illicite quando renatos dominus, non nisi spiritualiter docet orare. Qui autem dicit in oratione: domine, multiplica divitias meas, et honores meos auge, et hoc dicit eorum habens concupiscentiam, non id attendens ut ex his secundum Deum prosit hominibus, puto eum non invenire in oratione dominica quo possit haec vota aptare. Quamobrem pudeat saltem petere quod non pudet cupere. Aut si et hoc pudet, et cupiditas vicit, melius hoc petetur ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet cui dicimus libera nos a malo.

Augustinus de serm. Dom. Videtur etiam iste numerus petitionum septenario beatitudinum congruere. Si enim timor Dei est quo beati fiunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus ut sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto permanente in saecula saeculorum. Si pietas est qua beati sunt mites, petamus ut veniat regnum eius, ut mitescamus, nec ei resistamus. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, oremus ut fiat voluntas eius sicut in caelo et in terra: quia si corpus tamquam terra cum spiritu tamquam caelo consenserit, non lugebimus. si fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt, oremus ut panis noster quotidianus detur nobis hodie, quo ad plenissimam saturitatem venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur, dimittamus debita, ut nobis nostra debita dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt mundo corde, oremus non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor, temporalia et terrena sectando, de quibus tentationes fiunt in nobis. Si sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, oremus ut liberemur a malo: ipsa enim liberatio liberos nos faciet filios Dei.

Chrysostomus in Matth. Quia vero sollicitos nos fecerat inimici memoria in hoc quod dixerat libera nos a malo, rursus audaciam praebet per hoc quod in quibusdam libris subditur quoniam tuum est regnum et virtus et gloria: quia si eius est regnum, nullum formidare oportet, cum et qui praeliatur contra nos, sit ei subiectus. Cum autem virtus eius et gloria sint infinita, non solum a malis eruere potest, sed etiam facere gloriosum.

Chrysostomus super Matth. haec etiam ad praecedentia pertinent: quod enim dicit tuum est regnum, respondet ad illud quod dixerat adveniat regnum tuum, ne aliquis dicat: ergo Deus non habet regnum in terra. Quod autem dicit et virtus, respondet ad id quod dixerat fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra; ne aliquis dicat, quod Deus non potest facere quod vult. Quod vero dicit et gloria, respondet ad omnia quae sequuntur, in quibus gloria Dei apparet.


MATTHAEUS 6,14-15


3614 (Mt 6,14-15)

Rabanus. Per hoc quod dominus dixerat amen significat indubitanter illis a domino conferri omnia quae rite postulant, qui conditionis additae servare pactum non negligunt; unde subditur si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra.

Augustinus de serm. Dom. ubi non est praetereundum, quod ex omnibus his sententiis, quibus nos dominus orare praecepit, eam potissimum commendandam esse iudicavit quae pertinet ad remissionem peccatorum, in qua nos misericordes esse voluit; quod est unum consilium miserias evadendi.

Chrysostomus super Matth. non autem dixit, ut prius nobis Deus dimittat, et postea nos debitoribus nostris, scit enim dominus homines esse mendaces, quoniam etsi acceperint remissionem peccati sui, ipsi suis debitoribus non dimittunt: ideo sic dicitur, ut prius dimittamus, postea petamus dimissionem.

Augustinus enchir. Quisquis autem roganti et peccati sui poenitenti ex corde non dimittit, nullo modo aestimet a domino sua peccata dimitti: et ideo subdit si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. .

Cyprianus de orat. Domin. excusatio enim tibi nulla est in die iudicii, cum secundum tuam sententiam iudiceris, et quod feceris, hoc patiaris.

Hieronymus. si autem hoc quod scriptum est: ego dixi: dii estis; vos autem sicut homines moriemini, ad eos dicitur qui propter peccata homines ex diis esse meruerunt, recte ergo et hi quibus peccata dimittuntur, homines appellati sunt.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem caelorum et patris meminit, ut ex hoc provocet auditorem: nihil enim ita te Deo assimilat, sicut iniuriam tibi facientibus ignoscere. inconveniens est autem, si talis patris filius existens, servilis efficitur; et ad caelum vocatus, terrenum quemdam et vitae huius proprium habet sensum.


MATTHAEUS 6,16


3616 (Mt 6,16)

Chrysostomus super Matth. quia oratio illa iam fortis est, quae fit in spiritu humili et corde contrito; qui autem deliciis fruitur, spiritum humilem et cor contritum habere non potest; manifestum est quoniam oratio sine ieiunio gracilis est et infirma: et ideo quicumque pro aliqua necessitate voluerunt orare, ieiunium adiutorium est orationis. unde consequenter dominus, post doctrinam de oratione, subiungit doctrinam de ieiunio dicens cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. sciebat enim dominus gloriam vanam ex omni bono procedere; ideo spinam vanae gloriae, quae nascitur in terra bona, iubet praecidere, ne suffocet ieiunii fructum. non autem potest fieri ut non sentiatur qui ieiunat; sed melius est ut ieiunium te ostendat, quam tu ieiunium. Non autem potest fieri ut sit hilaris qui ieiunat; ideo non dixit: nolite esse tristes; sed nolite fieri tristes: qui enim per imposturas aliquas pallentes apparent, illi non sunt tristes, sed fiunt; qui autem naturaliter propter assiduum ieiunium tristis est, non fit tristis, sed vere est; unde subdit exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes.

Hieronymus. Verbum exterminant, quod in ecclesiasticis scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat quam vulgo intelligitur. exterminantur quippe exules, qui mittuntur extra terminos. Pro hoc ergo sermone, demoliuntur semper accipere debemus, quod graece dicitur aphanizousi. Demolitur autem hypocrita faciem suam, ut tristitiam simulet, et animo forte laetante luctum gestat in vultu.

Gregorius moralium. Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur, nihilque tanto labore aliud nisi aestimatio humana cogitatur.

Leo papa in serm. 3 de epiph. Non sunt autem casta ieiunia quae non de ratione veniunt continentiae, sed de arte fallaciae.

Chrysostomus super Matth. Si ergo qui ieiunat et tristem se facit, hypocrita est, quanto magis iniquior est qui non ieiunat, sed argumentis quibusdam in facie sua pingit venalem pallorem, quasi ieiunii signum? .

Augustinus de serm. Dom. in hoc autem capitulo maxime advertendum est, non in solo rerum corporearum nitore atque pompa, sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis atque vestitus vel ceterarum rerum nitore fulget, facile convincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator, nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis; qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id voluntate faciat, non necessitate patiatur, ex ceteris eius operibus potest cognosci utrum hoc contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat.

Remigius. Fructus autem ieiunii hypocritarum manifestatur cum subinfertur ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam, idest quam desideraverunt.



MATTHAEUS 6,17-18


3617 (Mt 6,17-18)

Glossa. Docuit dominus quid non est faciendum; modo docet quid est faciendum, dicens tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava.

Augustinus de serm. Dom. Quaeri autem solet quid sit quod hic dicitur: non enim quisquam recte praeceperit (quamvis faciem quotidiana consuetudine lavemus)., unctis quoque capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere; quod turpissimum omnes fatentur.

Chrysostomus super Matth. item si ideo iubet nos non fieri tristes, ne per tristitiam appareamus hominibus ieiunare; si unctio capitis et lavatio faciei a ieiunantibus semper serventur; nihilominus erunt signa ieiunii.

Hieronymus. Sed loquitur iuxta ritum provinciae palaestinae, ubi diebus festis solent ungere capita. Praecipit ergo ut quando ieiunamus, laetos et festivos nos esse monstremus.

Chrysostomus super Matth. Simplex ergo interpretatio huius est, quoniam per aggregationem intelligenda sunt ista sicut cetera ante dicta, tamquam si dicat: sic longe te facere debes ab ostentatione ieiunii tui, ut, si posset fieri (quod tamen non docet)., ea etiam facias quae ex diverso luxuriae et epulationis videntur esse indicia; unde sequitur ne videaris hominibus ieiunans.

Chrysostomus in Matth. in eleemosyna quidem non simpliciter hoc posuit; sed dixit eleemosynam non esse faciendam coram hominibus apponens ut videremur ab eis; in ieiunio autem et oratione nihil tale addidit: quoniam eleemosynam quidem impossibile est omnino latere, orationem autem et ieiunium possibile est. Non parvus autem fructus est humanam gloriam contemnere: per hoc enim aliquis a gravi hominum servitute liberatur, et proprie virtutis operator efficitur, eam amans non propter alios, sed propter seipsam. Sicut enim nos contumeliam aestimamus, cum non propter nos, sed propter alios diligimur, ita nec virtutem oportet propter alios sequi, nec Deo propter homines obedire, sed propter seipsum. Ideo sequitur sed patri tuo, qui est in abscondito.

Glossa. idest, patri tuo caelesti qui est invisibilis, vel qui habitat in corde per fidem; Deo autem ieiunat qui pro eius amore se macerat, et quod sibi subtrahit, alteri largitur. et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Remigius. Sufficit enim tibi ut qui est inspector conscientiae, sit et remunerator.

Chrysostomus super Matth. spiritualiter autem facies animae conscientia intelligitur. Sicut enim in conspectu hominum gratiosa est facies pulchra, sic in oculis Dei speciosa est munda conscientia. Has facies hypocritae, qui propter homines ieiunant, exterminant, fallere volentes Deum et homines: nam semper vulnerata est conscientia eius qui peccat. Si ergo abstuleris nequitiam ab anima tua, lavasti conscientiam tuam, et bene ieiunas.

Leo papa in serm. 6 de quadrag. Impleri enim debet ieiunium, non ciborum tantummodo parcitate, sed maxime privatione vitiorum. Nam cum ob hoc castigatio ista sumatur, ut carnalium desideriorum fomites subtrahantur, nullum magis sectandum est conscientiae genus quam ut semper simus ab iniusta voluntate sobrii, et ab inhonesta actione ieiuni; quae devotio non secernit invalidos, quia etiam in languido corpore potest animae integritas reperiri.

Chrysostomus super Matth. Spiritualiter autem caput tuum Christus est. sitientem pota, esurientem ciba; et sic oleo misericordiae unxisti caput tuum, idest Christum, qui clamat in evangelio: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Gregorius in Evang. illud enim ieiunium Deus approbat quod ante oculos eius manus eleemosynarum lavat. Hoc ergo quod tibi subtrahis, alteri largire; ut unde tua caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur.

Augustinus de serm. Dom. Vel caput recte accipimus rationem, quia in anima praeeminet, et cetera hominis membra regit. Ungere ergo caput ad laetitiam pertinet. Interius ergo gaudeat de ieiunio suo qui ieiunando se avertit a voluntate saeculi, ut sit subditus Christo.

Glossa. ecce non omnino in novo testamento ad litteram accipiuntur. Ridiculum enim est in ieiunio oleo delibari; sed spiritu amoris eius, cuius passionibus debemus participare, nos macerando, mens debet inungi.

Chrysostomus super Matth. proprie autem debet faciem quidem lavare; caput autem non lavare, sed ungere. Quamdiu enim sumus in corpore, conscientia nostra sordida est in peccatis. caput autem nostrum, Christus, peccatum non fecit.


MATTHAEUS 6,19-20


3619 (Mt 6,19-20)

Chrysostomus in Matth. postquam vanae gloriae expulit aegritudinem, optime iam sermonem de contemptu divitiarum inducit. Nihil enim ita pecunias concupiscere facit ut gloriae cupido: propter hoc namque famulorum greges et auro opertos equos et argenteas mensas expetunt homines, non ut utilitatem aut voluptatem impleant, sed ut multis ostendantur; et hoc est quod dicit nolite thesaurizare vobis thesauros in terra.

Augustinus de serm. Dom. si enim eo corde quisque operetur aliquid ut terrenum commodum adipiscatur, quomodo erit cor mundum quod in terra volutatur? sordescit enim aliquid cum inferiori miscetur naturae, quamvis in suo genere non sordidetur, quia etiam de puro argento sordidatur aurum si misceatur: ita et animus noster terrenorum cupiditate sordescit, quamvis terra in suo ordine munda sit.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Quia supra dominus nihil de eleemosyna, vel oratione, vel ieiunio docuerat, sed simulationem eorum compescuit tantum, nunc secundum tria praedicta, tres consequentias introducit doctrinae: quarum prima pertinet ad eleemosynam, quae est haec: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi primo dat consilium ut eleemosyna fiat; ut sit ordo narrationis talis: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te; et postea subsequitur: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; secundo ostendit quae sit utilitas in eleemosyna facienda; tertio ut neque timor inopiae accidentis impediat voluntatem eleemosynae faciendae.

Chrysostomus in Matth. dicens autem nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, subdit ubi aerugo et tinea demolitur: ut demonstret thesauri qui est hic, nocumentum, et eius qui est in caelo, utilitatem, et a loco, et ab his quae nocent; quasi dicat: quid formidas ne pecuniae consumantur, si eleemosynam dederis? itaque da eleemosynam, et additionem accipient: etenim quae in caelis sunt apponentur; quod si non dederis, pereunt. Et non dixit: aliis derelinquis, quoniam hoc delectabile est hominibus.

Rabanus. Tria autem ponit, secundum tres diversitates divitiarum. Metalla aerugine, vestes tinea demoliuntur; sunt autem alia quae neque aeruginem neque tineam timent, sicut lapides pretiosi; et ideo ponit generale detrimentum, scilicet fures, qui omnes divitias rapere possunt.

Chrysostomus super Matth. alia littera habet: ubi tinea et commestura exterminant. Omnia enim bona mundi triplex tollit interitus. aut enim a semetipsis veterascunt et tineant, sicut vestimenta; aut ab ipsis dominis luxuriose viventibus comeduntur; aut ab extraneis vel dolo, vel vi, vel calumniis, vel alio iniquo modo diripiuntur: qui omnes fures dicuntur, quia per iniquitatem festinant aliena facere sua. Sed dices: numquid omnes haec qui habent, perdent ea? interim quidem dicam, quia etsi non omnes perdunt, tamen multi perdunt. Vere autem et male servatas divitias, etsi non corporaliter, spiritualiter tamen perdidisti: quia non proficiunt tibi ad usum salutis.

Rabanus. Allegorice autem aerugo significat superbiam, quae decorem virtutum obscurat. Tinea, quae vestes latenter rodit, invidia est, quae bonum studium lacerat, et per hoc compactionem unitatis dissipat. Fures sunt haeretici et daemones, qui semper ad hoc sunt intenti ut spiritualibus spolient.

Hilarius in Matth. Ceterum laus caelestis aeterna est, nec furto surrepenti subtrahenda, nec tinea et rubigine invidiae excidenda; et ideo sequitur thesaurizate autem vobis thesauros in caelis, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt neque furantur.

Augustinus de serm. Dom. Caelum autem hoc loco non corporeum acceperim, quia omne corpus pro terra habendum est. Totum enim mundum debet contemnere qui sibi thesaurizat in illo caelo de quo dictum est: caelum caeli domino idest in firmamento spirituali. Caelum enim et terra transibunt; non autem in eo quod transit collocare debemus thesaurum nostrum, sed in eo quod semper manet.

Chrysostomus super Matth. Quid ergo melius est, an in terra reponere, ubi incertus est conservationis eventus, an in caelo, ubi est certa custodia? quae autem stultitia est illic relinquere unde exiturus es, et illuc non praemittere quo iturus es? illic ergo substantiam tuam colloca ubi patriam habes.

Chrysostomus in Matth. Quia tamen non omnis terrenus thesaurus aerugine aut tinea destruitur, aut per fures aufertur, ideo aliud inducit dicens ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; ac si dicat: etsi nihil priorum veniat, non parvam sustinebis iacturam inferioribus affixus, et eorum servus factus, et a caelestibus cadens, et nihil excelsorum cogitare potens.

Hieronymus. Hoc autem non solum de pecunia, sed de cunctis possessionibus sentiendum est. Gulosi enim Deus venter est; lascivi thesaurus sunt lubrica; amatoris libido. Hinc fuerit unusquisque a quo vincitur. Ibi ergo habet cor, ubi et thesaurum.

Chrysostomus super Matth. vel aliter. Ponit nunc quae sit utilitas in eleemosyna facienda. qui enim collocat thesauros in terra, non habet quid speret in caelo. Ut quid ergo aspiciat in caelum, ubi nihil repositum habet? unde dupliciter peccat: primo, quia mala congregat; secundo, quia cor habet in terra; et ex contrariis causis dupliciter bene facit qui thesaurizat in caelo.


MATTHAEUS 6,22-23


3622 (Mt 6,22-23)

Chrysostomus in Matth. postquam fecit mentionem de intellectu in servitutem redacto et captivato, quia hoc non multis facile cognoscibile erat, ad exteriorem doctrinam transponit dicens lucerna corporis tui est oculus tuus; ac si dicat: si non nosti quid est iactura intellectus, a corporalibus hoc disce: quod enim est oculus corpori, hoc est intellectus animae. Sicut ergo oculis orbatis multum operationis reliquorum membrorum amittitur, lumine eis extincto, ita et mente corrupta, multis malis vita tua impletur.

Hieronymus. hoc ergo totum transfert ad sensum: quomodo enim corpus totum est in tenebris, si oculus non fuerit simplex, ita si anima principalem fulgorem suum perdiderit, universus sensus, vel sensualis pars animae in caligine commorabitur: unde dicitur si ergo lumen quod in te est, tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt? idest, si sensus, qui lumen est animae, vitio caligatur, ipsa putas caligo quibus tenebris obvolvetur? .

Chrysostomus super Matth. videtur autem quod non de corporali oculo hic loquatur, nec de hoc corpore quod videtur deforis; alioquin dixisset: si oculus tuus sanus fuerit aut infirmus; nunc autem dicit simplex et nequam. Si autem benignum oculum habet et infirmum, numquid corpus eius in lumine est? aut si malignum et sanum, numquid corpus eius in tenebris est? .

Hieronymus. Sed solent lippientes lucernas videre numerosas; simplex autem oculus et purus simplicia intuetur et pura.

Chrysostomus super Matth. Vel dicitur oculus non a foris sed ab intus. lucerna enim est mens, per quam anima videt Deum. Qui ergo cor habet ad Deum, illius oculus lucidus est; idest illius mens munda est, non terrenis concupiscentiis sordidata. Tenebrae autem in nobis sunt sensus carnales, qui semper desiderant quae sunt tenebrarum. Qui ergo habet oculum mundum, idest mentem spiritualem, corpus suum servat lucidum, idest sine peccato: etsi enim caro desiderat mala, virtute tamen divini timoris repercutit eam. Qui autem habet oculum, idest mentem, aut malignitate tenebrosam, aut concupiscentia turbulentam, tenebrosum possidet corpus: non enim resistit carni quando concupiscit perversa, quia non habet spem in caelo, quae praestat nobis virtutem ut concupiscentiis resistamus.

Hilarius in Matth. Vel aliter. De officio luminis oculi, lumen cordis expressit: quod si simplex et lucidum manebit, claritatem aeterni luminis corpori tribuet, et splendorem originis suae corruptioni carnis infundet, scilicet in resurrectione; si autem obscurum peccatis et voluntate erit nequam, vitiis mentis natura corporis subiacebit.

Augustinus de serm. Dom. Vel aliter. oculum hic accipere debemus intentionem nostram; quae si munda fuerit et recta, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, bona sunt: quae quidem omnia totum corpus appellavit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, ubi ait: mortificate membra vestra, fornicationem et immunditiam. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat considerandum est. Hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est bono animo nos facere quod facimus. omne enim quod manifestatur, lumen est. ipsa vero facta, quae ad hominum societatem procedunt, incertum nobis habent exitum; et ideo tenebras eas vocavit: non enim novi cum pecuniam porrigo indigenti, quid sit inde facturus. si ergo ipsa cordis intentio, quae tibi nota est, sordidatur appetitu temporalium rerum, magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum erit; quia etsi bene alicui proveniat quod tu non recta intentione facis, quomodo tu feceris imputabitur tibi, non quomodo illi provenerit. si autem simplici intentione, idest fine caritatis, opera nostra fiant, tunc munda sunt, et placent in conspectu Dei.

Augustinus contra mendacium. Sed ea quae constat esse peccata, nulla velut bona intentione facienda sunt: ea quippe opera hominum si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona nunc mala, quae non sunt per seipsa peccata; sicut victum praebere pauperibus bonum est, si fiat misericordiae causa; malum autem si fiat causa iactantiae. Cum vero opera ipsa peccata sunt, ut furta, stupra et huiusmodi, quis dicat causis bonis esse facienda, vel peccata non esse? quis dicat: furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus? Gregorius moralium. Vel aliter. Si lumen quod in te est, idest, si hoc quod nos bene agere coepimus, ex mala intentione offuscamus, ipsa quae mala esse non ignoramus, etiam cum facimus, quantae tenebrae sunt? Remigius. vel aliter. Fides lucernae assimilatur, quia per eam egressus interioris hominis, idest actio, illuminatur ne offendat: secundum illud ps. 118,105: lucerna pedibus meis verbum tuum; quae si fuerit munda et simplex, totum corpus lucidum erit; si vero sordida, totum corpus erit tenebrosum. vel aliter. Per lucernam intelligitur rector ecclesiae, qui bene oculus dicitur, quia salutaria plebi subiectae providere debet, quae per corpus intelligitur. Si ergo rector ecclesiae erraverit, quanto magis errabit populus ei subiectus?

MATTHAEUS 6,24

3624 (Mt 6,24)

Chrysostomus super Matth. superius dixerat dominus, quod qui habet mentem spiritalem, ille potest corpus suum servare sine peccato; qui autem non habet, non potest; cuius rationem subiungit, dicens nemo potest duobus dominis servire.

Glossa. Vel aliter. Quia dictum est supra quod propter intentionem temporalium, bona mala fiunt; unde posset aliquis dicere: ego faciam bona et propter temporalia et propter caelestia. Contra quod dominus ait nemo potest duobus dominis servire.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. In anterioribus, avaritiae compressit tyrannidem per multa et magna; sed adhuc alia apponit ampliora. Non enim in hoc solum nobis nocent divitiae quod latrones adversus nos armant, et quod intellectum obtenebrant; sed etiam a servitute Dei nos expellunt. Et hoc probat a communibus conceptionibus, dicens nemo potest duobus dominis servire; duos autem dicit qui contraria iniungunt: concordia enim multos unum facit: quod ostenditur per hoc quod subdit aut enim unum odio habebit. Ideo autem duo ponit, ut monstret facilem esse transmutationem ad melius. si enim dicas: servus factus sum pecuniarum, amando scilicet eas, monstrat quod possibile est aliud venire; scilicet non sustinendo servitutem, sed contemnendo.

Glossa. Vel duo tangere videtur servientium genera. Quidam enim serviunt liberaliter ex amore, quidam serviliter ex timore. Si ergo aliquis ex amore serviat uni contrariorum dominorum, necesse est ut alterum odio habeat; si vero ex timore serviat, necesse est ut dum unum sustinet, alterum contemnat. res autem terrena, vel Deus, si in corde hominis dominetur, ad contraria ex utroque trahitur homo: nam Deus trahit ad superiora sibi servientem, res vero terrena ad inferiora; et ideo quasi concludens subdit non potestis Deo servire et mammonae.

Hieronymus. Mammona sermone syriaco divitiae nuncupantur. Audiat ergo hoc avarus, qui censetur vocabulo christiano, non posse se simul divitiis Christoque servire. Et tamen non dixit: qui habet divitias; sed: qui servit divitiis. qui enim divitiarum servus est, divitias custodit ut servus; qui autem servitutis excussit iugum, distribuit eas ut dominus.

Glossa. Per mammonam etiam intelligitur diabolus, qui praeest divitiis; non quod possit eas dare, nisi quando Deus permittit; sed quia per eas homines fallit.

Augustinus de serm. Dom. Qui enim servit mammonae, idest divitiis, illi utique servit qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus, princeps huius saeculi a domino dicitur. Vel aliter. qui sint duo domini, ostendit cum dicitur non potestis Deo servire et mammonae, scilicet Deo et diabolo. Aut ergo hunc odio habebit homo, et alterum diliget, idest Deum; aut alterum patietur, et alterum contemnet. Patitur enim durum dominum quisquis servit mammonae: sua enim cupiditate implicatus subditur diabolo, et non eum diligit. Sicut qui ancillae alienae coniunctus est propter concupiscentiam, duram patitur servitutem, etsi non diligat eum cuius ancillam diligit. dixit autem alterum contemnet, non: odio habebit; nullus enim vera conscientia Deum potest odisse. Contemnit autem, idest non timet eum, cum quasi de eius bonitate securus est.



Th. Aq. Catena aurea 3612