Th. Aq. Catena aurea 3514

MATTHAEUS 5,14-16


3514 (Mt 5,14-16)

Chrysostomus super Matth. sicut doctores propter bonam conversationem sunt sal quo populus conditur, ita propter verbum doctrinae sunt lux qua ignorantes illuminantur. Prius autem est bene vivere quam bene docere; et ideo postquam apostolos dixerat sal, consequenter vocat eos lucem, dicens vos estis lux mundi. Vel quia sal in eo statu tenet rem ne ad deterius mutetur, lux ad melius perducit illustrando. Propter quod apostoli dicti sunt prius sal propter iudaeos et propter populum christianum, a quibus Deus cognoscitur, quos servant in Dei scientia; lux autem propter gentes quas ad scientiae lumen perducunt.

Augustinus de serm. Dom. Oportet autem hic mundum non caelum et terram, sed homines qui sunt in mundo, intelligi, vel qui diligunt mundum, quibus illuminandis apostoli missi sunt.

Hilarius in Matth. Natura enim luminis est ut lucem, quocumque circumferatur, emittat, illatumque aedibus tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei positus, obscuris tenebatur ignorantiae tenebris, cui per apostolos scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur.

Remigius. Sicut autem sol dirigit radios suos, ita et dominus, qui est sol iustitiae, direxit apostolos suos ad effugandas humani generis tenebras.

Chrysostomus in Matth. Intellige autem quam magna eis promittit, ut qui in regione propria cogniti non erant, ad fines orbis terrarum eorum veniret fama. Nec persecutiones quas praedixerat, eos potuerunt occultare, sed propter hoc magis praeclari redduntur.

Hieronymus. ne autem apostoli abscondantur ob metum, sed tota libertate se prodant, docet eos fiduciam praedicandi, cum consequenter dicit non potest civitas abscondi supra montem posita.

Chrysostomus in Matth. Per hoc etiam eos docet esse sollicitos de propria vita, quasi in oculis omnium positos, sicut civitas quae est supra montem posita, vel lucerna supra candelabrum lucens.

Chrysostomus super Matth. Haec autem civitas ecclesia sanctorum est, de qua dicitur: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Cives eius sunt omnes fideles, de quibus apostolus: vos estis cives sanctorum. Haec ergo civitas posita est supra montem Christum, de quo daniel: lapis abscissus sine manibus factus est mons magnus.

Augustinus de serm. Dom. Vel posita est supra montem, idest supra magnam iustitiam, quam significat mons, in quo disputat dominus.

Chrysostomus super Matth. non potest ergo civitas abscondi posita supra montem, etiam si ipsa voluerit: mons enim qui eam portat, facit eam omnibus manifestam; sic et apostoli et sacerdotes, qui fundati sunt in Christo, non possunt esse absconditi etiam si voluerint, quia Christus eos manifestat.

Hilarius in Matth. Vel civitatem, carnem quam assumpserat nuncupat, quia in eo per naturam suscepti corporis, quaedam humani generis congregatio continetur, et nos per consortium carnis suae sumus habitatio civitatis. Abscondi ergo non potest, quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum offertur omnibus contemplandus.

Chrysostomus super Matth. quare autem sanctos suos Christus manifestet et non sinat eos esse absconditos, per alteram comparationem ostendit, cum subditur neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum.

Chrysostomus in Matth. vel per hoc quod dixit non potest civitas abscondi, demonstravit suam virtutem; in hoc autem quod subdit neque accendunt lucernam, eos inducit ad liberam praedicationem, ac si diceret: ego quidem lucernam accendi; ut vero perseveret ardens, vestri erit studii, non solum propter vos, sed propter alios qui illuminabuntur, sed et propter gloriam Dei.

Chrysostomus super Matth. lucerna est verbum divinum, de quo dictum est: lucerna pedibus meis verbum tuum. Accendentes lucernam sunt pater et filius et spiritus sanctus.

Augustinus de serm. dom. Quid autem putamus dictum esse et ponunt eam sub modio? ut occultatio tantum lucernae accipienda sit (tanquam si diceret: nemo accendit lucernam et occultat eam)., an aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda quam praedicationem veritatis? sub modio ergo lucernam ponit quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Et bene modius dicitur res corporalis, sive propter retributionem mensurae, quia ea quisquis recipit quae gessit in corpore, sive quia temporalia bona, quae corpore peraguntur, circa dierum mensuram, quam significat modius, inchoantur, et transeunt; aeterna vero et spiritualia nullo tali fine coercentur. super candelabrum autem lucernam ponit qui corpus suum ministerio verbi subiicit, ut superior sit praedicatio veritatis et inferior servitus corporis: per ipsam enim corporis servitutem excelsior lucet doctrina, dum per vocem et ceteros corporis motus in bonis operibus insinuatur discentibus.

Chrysostomus super Matth. vel modii sunt homines mundiales: quoniam sicut modii desuper quidem vacui sunt, subtus autem pleni, sic omnes mundi amatores in rebus spiritualibus insensati sunt, in terrenis autem sapientes; et ideo quasi modius verbum Dei tenet absconditum, quando propter aliquam causam terrenam verbum Dei non est ausus palam proloqui, nec fidei veritatem. Candelabrum est ecclesia, quae baiulat verbum vitae, et omnis ecclesiasticus vir.

Hilarius. Vel synagogam dominus modio comparavit, quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modium dimensae observantiae continebat.

Ambrosius super lucam. et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia.

Beda. vel ipse Christus accendit lucernam, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit, quam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius gentis terminos noluit cohibere. Candelabrum ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit.

Hilarius in Matth. vel lucerna christi ponitur in candelabro, idest in ligno per passionem suspensa, quae lumen aeternum est in ecclesia habitantibus praebitura; et ideo dicit ut luceat omnibus qui in domo sunt.

Augustinus de serm. Dom. Si quis enim domum vult accipere ecclesiam, non est absurdum. Vel domus est ipse mundus, propter id quod superius ait vos estis lux mundi.

Hilarius (ut supra). Tali etiam lumine monet fulgere apostolos, ut ex admiratione operis eorum Deo laus impartiatur; unde sequitur sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona.

Chrysostomus super Matth. Idest sic illuminate docentes ut non vestra tantum audiant verba, sed et opera videant; et quos illuminaveritis per verbum quasi lux, condiatis per exemplum quasi sal. per illos autem doctores qui docent et faciunt magnificatur Deus, nam disciplina domini ex moribus familiae demonstratur; et ideo sequitur et glorificent patrem vestrum qui in caelis est.

Augustinus de serm. Dom. Si tantummodo diceret ut videant opera vestra bona, finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae; sed addidit et glorificent patrem vestrum qui in caelis est, ut hoc ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem constituat, sed referat ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus ut in illo glorificetur Deus.

Hilarius. non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, sed ut dissimulantibus nobis, opus nostrum his inter quos vivimus, in honorem Dei eluceat.


MATTHAEUS 5,17-19


3517 (Mt 5,17-19)

Glossa. Postquam hortatus est audientes ut se praeparent ad omnia sustinenda pro iustitia, et non absconderent quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent, ut ceteros docerent, incipit eos informare qui doceant, tamquam si quaereretur: quid est hoc quod non vis abscondi, pro quo iubes omnia tolerari? numquid aliquid dicturus es extra ea quae in lege sunt scripta? ideo inquit nolite autem putare quoniam veni solvere legem aut prophetas.

Chrysostomus super Matth. Quod propter duas causas dicit: primum ut discipulos his verbis ad suum provocaret exemplum; ut sicut ipse omnem legem adimplebat, sic et illi studerent implere. denique futurum erat ut calumniarentur eum iudaei, quasi legem solventem; unde priusquam incurrat calumniam, calumniae satisfacit, ne putaretur sic venisse ut simpliciter legem praedicaret, sicut prophetae fecerant.

Remigius. Duo dixit: negat venisse se solvere, et affirmat venisse se implere: et ideo addit non enim veni legem solvere, sed implere.

Augustinus de serm. Dom. In hac autem sententia duplex est sensus: nam adimplere legem aut est addendo aliquid quod minus habet, aut faciendo quod habet.

Chrysostomus in Matth. implevit igitur Christus prophetas complendo omnia quae per eos de ipso fuerant dicta; legem autem, primo quidem nihil transgrediendo legalium, secundo iustificando per fidem quod lex per litteram facere non valebat.

Augustinus contra faustum. Demum etiam, quia sub gratia positis in hac mortali vita difficile erat implere quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam; etiam hinc adimplens legem, ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem curetur, cuius capitis membra effecti sumus. Puto etiam sic esse accipiendum quod dicitur non veni legem solvere, sed adimplere; his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent antiquarum sententiarum, vel ad conversationem in eis. Aperuit enim dominus, etiam iniquum motum ad nocendum fratri, in homicidii genere deputari. maluit etiam nos dominus non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes appropinquare periurio. sed cur, o manichaei, legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos se non venisse solvere dixerit, sed adimplere? ad hoc respondet faustus haereticus: quis hoc testatur dixisse iesum? Matthaeus. quomodo ergo Ioannes non id testatur, qui fuit in monte; Matthaeus hoc scripsit, qui postquam iesus descendit de monte, secutus est eum? ad hoc .

Augustinus respondet: si nemo de Christo vera dixit nisi qui vidit eum vel audivit, hodie de eo vera dicit nullus. Cur ergo ex ore ioannis non potuit vera Matthaeus audire de Christo, si ex libro ioannis possumus vera loqui de eo nos tanto tempore post nati? hinc enim non solum Matthaei, sed etiam lucae ac marci evangelium, et non impari auctoritate, receptum est. Huc accedit, quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo quod egerat, antequam eum vocasset. Aperte autem dicite non vos credere evangelio; nam qui in evangelio non nisi quod vultis creditis, vobis potius quam evangelio creditis. item faustus. Probemus et Matthaeum hoc non scripsisse, sed alium, nescio quem, sub nomine eius. Quid enim dicit? cum transisset iesus, vidit sedentem hominem ad telonium, Matthaeum nomine. Et quis ergo scribens de seipso dicat: vidit hominem, et non vidit me? ad quod .

Augustinus: ita Matthaeus de se, tamquam de alio scripsit, sicut et Ioannes fecit dicens: conversus petrus vidit alium discipulum quem diligebat iesus manifestum est enim hunc morem fuisse scriptorum cum gesta narrarent. item faustus. Quid quod etiam ex ipso sermone quo praecepit non putare quia venerit legem solvere, magis intelligi datur quia solveret? neque enim nihil tale eo faciente iudaei suspicari hoc possent. ad quod .

Augustinus. Hoc quidem valde infirmum est: non enim negamus iudaeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem esse legis et prophetarum. item faustus. Quid quod etiam lex et prophetae nec adimpletione gaudent, cum in deuteronomio dicatur: haec praecepta quae mando tibi observabis, nec addas quicquam eis nec minuas? ad quod .

Augustinus: non intelligit faustus quid sit legem implere, cum hoc de verborum adiectione putat accipiendum. plenitudo enim legis caritas est, quam dominus dedit mittendo fidelibus spiritum sanctum. Impletur ergo lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. item faustus. Quod novum testamentum iesum condidisse fatemur, quid aliud quam destructionem fatemur veteris testamenti? ad quod .

Augustinus: in veteri testamento figurae erant futurorum, quas rebus per Christum praesentatis auferri oportebat, ut eo ipso lex et prophetae implerentur, in quibus scriptum est daturum Deum novum testamentum. item faustus. Hoc igitur si dixit Christus, aut aliud significans dixit, aut (quod absit). mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed iesum quidem mentitum fuisse nullus dicat; ac per hoc aliter dictum est, aut nec omnino dictum est. Me quidem iam adversus capituli huius necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex salvatoris nomine leguntur scripta, passim credere persuasit. Esse enim multa zizania, quae in contagium boni seminis scripturis bene omnibus noctivagus quidam seminator insparsit. Ad quod .

Augustinus: manichaeus docuit impiam perversitatem, ut ex evangelio quod haeresim tuam non impedit hoc accipias, quod autem impedit non accipias. Nos autem docuit apostolus piam provisionem: ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit. Dominus autem exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut tu interpretaris, sed homines filios maligni. item faustus. Cum te iudaeus interpellabit, cur legis et prophetarum praecepta non serves, quae Christus dixit non se venisse solvere, sed adimplere, cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te christi negare discipulum. Ad quod .

Augustinus: nullas ex hoc capitulo catholici patiuntur angustias, quasi legis et prophetarum praecepta non servent, quia caritatem Dei et proximi habent, in quibus praeceptis pendet lex et prophetae. et quaecumque ibi rebus gestis vel sacramentorum celebrationibus vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et ecclesia compleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec istud evangelii capitulum falsum esse dicimus, nec christi discipulos nos negamus. qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non solvisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum celebrationibus permanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus, resurrecturus; cum ideo magis hoc non solverit sed adimpleverit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quodammodo personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexit, quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant. Patet ergo quanto errore delirent qui putant, signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus pronuntiavit promissas, et evangelicus demonstrat impletas. item faustus. Quaerendum est si hoc Christus dixit, cur dixerit: utrum nec compalpandi iudaeorum furoris causa, qui sancta sua ab eo conculcari videntes, nec audiendum quidem eum existimabant; aut ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, instrueret legis subire iugum. Si autem haec non ei fuit causa dicendi, illa debet esse quam dixit; nec ipsum mentitus est. Sunt enim tria genera legum: unum hebraeorum, quod peccati ac mortis paulus appellat; aliud gentium, quod naturale vocat, dicens: gentes naturaliter, quae legis sunt, faciunt; tertium est veritatis, de qua dixit: lex spiritus vitae. Item prophetae: alii sunt iudaeorum, de quibus notum est; alii gentium, de quibus paulus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta; alii veritatis, de quibus iesus dicit: mitto ad vos sapientes et prophetas. et quidem si observationes hebraicas adimpletionis gratia protulisset, dubium non erat quin de iudaeorum lege et prophetis dixisset; ubi vero sola recenset antiquiora praecepta, idest non occides, non moechaberis, quae olim promulgata fuerant per henoch et seth et ceteros iustos, cui non videatur hoc eum dixisse de veritatis lege et prophetis? ubi vero iudaeorum quaedam visus est nominasse, penitus eradicavit, praecipiendo contraria: ut est illud: oculum pro oculo, dentem pro dente. Ad quod .

Augustinus: manifestum est quam legem et quos prophetas Christus non venerit solvere, sed implere. Ipsa enim est lex quae per moysen data est. Non autem, sicut faustus opinatur, quaedam dominus adimplevit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem moysi, sicut non occides, quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis hebraeorum. Nos enim dicimus, et haec pro tempore bene fuisse tunc instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta, ut patebit per singula. hoc etiam non intelligebant qui in ea perversitate manserunt ut gentes cogerent iudaizare, haeretici scilicet qui nazaraei dicuntur.

Chrysostomus super Matth. quoniam vero omnia quae ab initio mundi usque ad finem erant futura, mystice erant prophetata in lege, ne videatur aliquid eorum quae fiunt non antea cognovisse, propterea dicit: non potest fieri ut transeat caelum et terra, donec omnia quae in lege prophetata sunt, rebus ipsis fuerint adimpleta; et hoc est quod dicit amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.

Remigius. Amen, hebraeus sermo est, et latine dicitur vere, fideliter, sive fiat. Duabus autem de causis hoc sermone utitur dominus: sive propter duritiam illorum qui tardi erant ad credendum, sive propter credentes, ut profundius attenderent ea quae sequuntur.

Hilarius in Matth. Per hoc autem quod ait donec transeat caelum et terra, caelum quidem et terram maxima elementa non arbitramur esse solvenda.

Remigius. Permanebunt enim essentialiter, sed transibunt per renovationem.

Augustinus de serm. Dom. Per hoc autem quod ait iota unum, aut unus apex non transibit a lege, nihil potest aliud intelligi nisi vehemens expressio perfectionis, quae per litteras singulas demonstrata est; inter quas litteras iota minor est ceteris, quia uno ductu fit; apex etiam est ipsius aliqua in summo particula. quibus verbis ostendit in lege ad effectum et minima quaeque perduci.

Rabanus. apte quoque graecum iota, et non iod hebraeum posuit, quia iota in numero, decem significat, et decalogum legis enumerat, cuius quidem apex et perfectio est evangelium.

Chrysostomus super Matth. si autem ingenuus homo vel in vili mendacio inventus fuerit, erubescit, et vir sapiens verbum quod dixit, non relinquit in vacuum, quomodo verba divina sine exitu vacua poterant permanere? unde concludit qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum. Puto autem quod ipse dominus manifeste hoc respondit, quae sunt minima mandata monstrans, dicendo si quis solverit unum de mandatis istis minimis, id est quae modo dicturus sum.

Chrysostomus in Matth. non enim pro veteribus legibus hoc dixit, sed pro his quae ipse erat praecepturus; quae quidem minima vocat, licet magna. sicut enim multoties de se humilia locutus est, ita et de suis praeceptis humiliter loquitur. Vel aliter.

Chrysostomus super Matth. mandata moysi in actu facilia sunt: non occides, non adulterabis; ipsa enim criminis magnitudo voluntatem faciendi repercutit; et ideo in remuneratione modica sunt, in peccato autem magna. Mandata autem christi, idest: non irascaris, non concupiscas, in actu difficilia sunt; et ideo in remuneratione magna, in peccato autem minima. Minima igitur dicit ista christi mandata: non irascaris, non concupiscas; ergo illi qui levia peccata committunt, minimi sunt in regno Dei; idest qui iratus fuerit, et grande peccatum non fecerit, a poena quidem securus est, scilicet damnationis aeternae; non tamen est in gloria, scilicet quam consequuntur illi qui etiam haec minima implent.

Augustinus de serm. Dom. Vel e converso illa quae praecepta sunt in lege, dicuntur minima; quae autem Christus dicturus est, sunt maxima. Mandata autem minima significantur per unum iota et unum apicem. qui ergo solverit, et docuerit sic, idest secundum quod solvit, minimus vocabitur in regno caelorum. Et fortasse ideo non erit, quia ibi nisi magni esse non possunt.

Glossa. Solvere autem est non agere quod recte quis intelligit, vel non intelligere quae depravavit, aut minuere integritatem superadditionis christi.

Chrysostomus in Matth. vel cum audieris minimum in regno caelorum, nihil suspicare quam supplicium et gehennam. Regnum enim consuevit dicere non solum regni utilitatem, sed tempus resurrectionis, et adventum christi terribilem.

Gregorius in Evang. vel per regnum caelorum ecclesia intelligenda est, in qua doctor qui solvit mandatum, minimus vocatur, quia cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur.

Hilarius in Matth. vel minima dicit domini passionem et crucem: quae si quis tamquam erubescenda non confitebitur, erit minimus, idest novissimus, ac pene nullus; confitenti vero magnam in caelo vocationis gloriam pollicetur; unde sequitur qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

Hieronymus. Suggillat in hoc pharisaeos, qui contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populo, si vel parvum quod in lege est destruant. possumus autem et aliter intelligere: quod magistri eruditio, etiam si parvo peccato obnoxia sit, deducat eum de gradu maximo; nec prosit docere iustitiam quam minima culpa destruit; beatitudoque perfecta sit, quae sermone docueris, opere complere.

Augustinus de serm. Dom. vel aliter. Qui solverit illa minima, scilicet praecepta legis, et sic docuerit, minimus vocabitur; qui autem fecerit, illa minima, et sic docuerit non iam magnus habendus est, sed tamen, non tam minimus quam ille qui solvit. Ut autem sit magnus, facere debet et docere quae Christus docet.


MATTHAEUS 5,20-22


3520 (Mt 5,20-22)

Hilarius in Matth. Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, aditum in caelum apostolis, nisi iustitiam pharisaeorum anteissent, denuntians non futurum; et hoc est quod dicit dico enim vobis.

Chrysostomus in Matth. iustitiam autem hic dicit universalem virtutem. Intende autem gratiae additamentum: discipulos enim suos adhuc rudes magistris qui in veteri testamento erant, vult esse meliores. Scribas autem ac pharisaeos non dixit iniquos, quia non dixisset eos habere iustitiam. Vide etiam quoniam hic vetus testamentum confirmat, comparationem faciens eius ad novum: plus enim et minus eiusdem generis est. scribarum autem et pharisaeorum iustitiae sunt mandata moysi; superimpletiones autem istorum mandatorum sunt mandata christi. Hoc est ergo quod dicit: nisi quis supra legis mandata, etiam haec mea praecepta, quae apud illos minima existimabantur, impleverit, non intrabit in regnum caelorum: quoniam illa de poena liberant, quae scilicet transgressoribus legis debetur, non autem in regnum inducunt; haec autem et de poena liberant, et in regnum inducunt. Cum autem sit idem solvere minima mandata, et non custodire, quare supra de solvente dicit quod minimus vocabitur in regno Dei, hic autem de non conservante: non introibit in regnum caelorum? sed vide quia minimum esse in regno idem est quod non intrare in regnum. Esse autem aliquem in regno non est regnare cum Christo, sed esse tantum in populo christi; tamquam si dicat de solvente, quod inter christianos quidem erit, tamen minimus christianus. Qui autem intrat in regnum, fit particeps regni cum Christo. consequenter et iste qui non intrat in regnum caelorum, gloriam quidem non habebit cum Christo, erit tamen in regno caelorum, idest in numero eorum super quos Christus caelorum rex regnat.

Augustinus de Civ. Dei. Vel aliter. nisi abundaverit iustitia vestra plusquam scribarum et pharisaeorum, idest super eos qui solvunt quod docent, quia de iis alibi dictum est: dicunt enim et non faciunt; ac si dicat: nisi ita abundaverit iustitia vestra, ut vos non solvatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis in regnum caelorum. Alio ergo modo intelligendum est regnum caelorum ubi ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit, sed minimus ille, iste magnus: quod quidem regnum caelorum est ecclesia praesens. Alio autem modo regnum caelorum dicitur quo non intrat nisi ille qui facit, et hoc est ecclesia qualis in futuro erit.

Augustinus contra faustum. Hoc autem nomen regnum caelorum, quod tam crebro nominat dominus, nescio utrum in libris veteris testamenti quisquam inveniat; proprie enim pertinet ad revelationem novi testamenti quod ori eius etiam nominandum servabatur quem regem ad regendum servos suos vetus testamentum praefigurabat. Hic ergo finis, quo praecepta referenda sunt, occultus erat in veteri testamento, quamvis secundum eum etiam tunc viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant.

Glossa. Vel hoc quod dicit nisi abundaverit, referendum est ad intellectum pharisaeorum et scribarum, non ad continentiam veteris testamenti.

Augustinus contra faustum. pene enim omnia quae monuit vel praecepit dominus, ubi adiungebat ego autem dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus libris. Sed quia non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari; unde subdit audistis quia dictum est antiquis: non occides.

Chrysostomus super Matth. volens Christus ostendere quia ipse est Deus, qui aliquando locutus est in lege et qui nunc mandat in gratia, illud mandatum quod ponitur in lege, ante omnia, scilicet prohibitiva, quae sunt contra proximum, et nunc ponit in principio mandatorum suorum.

Augustinus de Civ. Dei. Non autem quod audivimus non occides, virgultum vellere nefas ducimus, secundum manichaeorum errorem, nec de irrationabilibus animalibus dictum intelligimus, quia iustissima ordinatione creatoris, vita et mors eorum nostris usibus subditur. unde restat quod de homine intelligamus quod dictum est non occides: non alterum, ergo nec te; neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit. Nequaquam autem contra hoc praeceptum fecerunt qui auctore Deo bella gesserunt, ac personam gerentes publicae potestatis iustissimae rationis imperio sceleratos morte punierunt. Et abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium obedienter occidere. Hi ergo excipiuntur quos Deus occidi iubet sive lege data, sive ad personam pro tempore expressa iussione: non autem ipse occidit qui ministerium dat iubenti, sicut adminiculum gladio utenti; nec samson aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter spiritus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat.

Chrysostomus in Matth. per hoc autem quod dicit dictum est antiquis, ostendit multum tempus esse ex quo mandatum hoc acceperant. hoc ergo dicit, ut auditores ad sublimiora progredi praecepta cunctantes acrius incitet; ut si quispiam doctor dicat puero negligenti: nescis iam quantum temporis syllabarum meditatione consumpseris? et ideo subdit ego autem dico vobis, quoniam omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. In quo considera legislatoris potestatem: nullus enim antiquorum prophetarum ita locutus est, sed sic: haec dicit dominus, quia illi ut servi ea quae sunt domini annuntiabant, hic autem ut filius ea quae sunt patris, quae etiam sua sunt; et illi conservis praedicabant, hic autem suis servis legem ponebat.

Augustinus de Civ. Dei. Duae quidem sunt sententiae philosophorum de animi passionibus. Stoicis enim non placet huiusmodi passiones cadere in sapientem; peripatetici vero has passiones in sapientem cadere dicunt, sed moderatas, rationique subiectas; sicut cum ita praebetur misericordia ut iustitia conservetur. In disciplina autem christiana non tam quaeritur utrum prius animus irascatur aut tristetur, sed unde.

Chrysostomus super Matth. qui enim sine causa irascitur, reus erit; qui vero cum causa, non erit reus: nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit nec iudicia stant nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non irascitur, peccat; patientia enim irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad malum.

Hieronymus. in quibusdam ergo codicibus additur sine causa; ceterum in veris definita sententia est: et ira penitus tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur. Radendum ergo est sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non operatur.


Chrysostomus super Matth. Sed tamen iracundia quae cum causa est, non est iracundia, sed iudicium: iracundia enim proprie intelligitur commotio passionis; qui autem cum causa irascitur, ira illius non est ex passione; ideo iudicare dicitur, non irasci.

Augustinus in lib. Retract. illud etiam dicimus intuendum quid sit irasci fratri suo: quoniam non fratri irascitur qui peccato fratris irascitur. qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.

Augustinus, de Civ. Dei. irasci autem fratri ut corrigatur, nullus sanae mentis reprehendit: huiusmodi enim motus de amore boni et de sancta caritate venientes, vitia dicenda non sunt, cum rectam rationem sequantur.

Chrysostomus super Matth. puto autem quod non de iracundia carnis loquitur Christus, sed de iracundia animae: caro enim non potest obedire, ut non conturbetur. Quando ergo homo irascitur et non vult facere quod ira compellit, caro eius irata est, animus autem eius non est iratus.

Augustinus de serm. Dom. sic ergo in hoc primo est unum, idest ira sola; in secundo autem sunt duo, scilicet ira et vox, quae iram signat; unde sequitur qui autem dixerit fratri suo: racha, reus erit concilio. Nonnulli de graeco trahere voluerunt interpretationem huius vocis, putantes pannosum dici racha, quoniam graece dicitur pannus idest racos. probabilius autem est non esse vocem significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has autem voces grammatici interiectiones vocant, velut cum dicitur a dolente: heu.

Chrysostomus in Matth. Vel racha est verbum contemptus et parvipensionis. Sicut enim nos vel famulis vel iunioribus iniungentes dicimus: vade tu, dic illi tu, ita et qui syrorum utuntur lingua, racha dicunt, pro tu. Dominus enim et quae parvissima sunt evellit, et cum honore nobis invicem uti iubet.

Hieronymus. Vel racha hebraeum verbum est, et dicitur chenos, idest inanis aut vacuus, quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare. signanter autem addidit qui dixerit fratri suo: frater enim noster nullus est nisi qui eumdem nobiscum habet patrem.

Chrysostomus super Matth. indigna autem res est dicere hominem vacuum, qui habet in se spiritum.

Augustinus. In tertio autem significantur tria: ira, et vox quae iram significat, et in voce vituperationis expressio; unde dicitur qui autem dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis. Gradus itaque sunt in istis peccatis: primo, ut quisquis irascitur, motum retineat corde conceptum. Iam si extorsit vocem non significantem aliquid, sed animi motum ipsa eruptione testantem, plus est quam si ira surgens silentio premeretur. Sed adhuc plus est, si etiam verbum proferatur, quod iam certam vituperationem designat.

Chrysostomus super Matth. sicut autem nemo est vacuus qui habet spiritum sanctum, ita nemo est vacuus qui Christum cognoscit; sed si racha idem est quod vacuus, quantum ad sensum verbi, unum est dicere fatue et racha; sed differunt quantum ad dicentis propositum: racha enim verbum vulgare erat apud iudaeos, quod non ex ira neque odio, sed ex aliquo motu vano dicebant, magis fiduciae causa, quam iracundiae. sed forte dices: si racha iracundiae causa non dicitur, quare peccatum est? quia contentionis causa dicitur, non aedificationis; si enim nec bonum verbum dicere debemus nisi pro aedificatione, quanto magis illud quod in se naturaliter malum est? .

Augustinus. Vide etiam nunc tres reatus: iudicii, concilii et gehennae ignis; in quibus quosdam gradus factos admonet a levioribus ad graviora: nam in iudicio adhuc defensionis locus datur; ad concilium autem pertinere videtur sententiae prolatio, quando inter se iudices conferunt quo supplicio damnari oporteat; in gehenna vero ignis certa est damnatio et poena damnati. Unde patet quantum intersit inter iustitiam pharisaeorum et christi: ibi enim occisio reum facit iudicio, hic autem ira facit reum iudicio, quod horum trium est levissimum.

Rabanus. gehennam hic salvator inferni cruciatum nominat, quam nomen traxisse putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta ierusalem, repleta olim cadaveribus quam et iosiam contaminasse in libro regum legimus.

Chrysostomus in Matth. hic autem primum gehennae nomen posuit, postquam de regno caelorum supra dixerat, ostendens quod illud dare, est ex suo amore, hoc autem ex nostra desidia. Multis autem hoc grave videtur, si pro solo verbo tantam patiemur poenam; propter quod quidam dicunt hoc hyperbolice dictum esse. Sed timeo ne verbis hic nosmetipsos decipientes, illic opere ultimum patiamur supplicium. Non ergo aestimes hoc esse onerosum: plures enim poenarum et peccatorum a verbis habent principium: etenim parva verba multoties homicidium pepererunt et civitates integras everterunt. Nec enim parvum aestimes fratrem stultum vocare, auferens ei prudentiam et intellectum, quo homines sumus et ab irrationabilibus distamus.

Chrysostomus super Matth. vel reus erit concilio: idest, ut sit unus ex concilio eorum qui adversus Christum fuerunt, sicut apostoli in suis canonibus interpretantur.

Hilarius in Matth. Vel qui spiritu sancto plenum convicio vacuitatis insinuat, fit reus concilio sanctorum contumeliam spiritus sancti sanctorum iudicio animadversione luiturus.

Augustinus. quisquis autem dixerit: quo graviori supplicio punitur homicidium, si gehenna ignis punitur convicium? cogit intelligi esse differentiam gehennarum.

Chrysostomus in Matth. Vel iudicium et concilium sunt poenae in praesenti: gehenna autem poena futura. Ideo autem irae iudicium apposuit, ut ostendat quod non est possibile hominem omnino esse sine passionibus, sed refrenare eas possibile est; et propterea determinatam poenam non apposuit, ne videretur prorsus iram prohibere. Concilium autem posuit nunc pro iudicio iudaeorum, ne videatur semper nova inducere ac peregrina docere.


Augustinus. In istis autem tribus sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur. qui irascitur, inquit, fratri suo, sine causa, secundum quosdam; in secunda vero, cum ait qui autem dixerit fratri suo: racha, subauditur sine causa; nam in tertia, ubi ait qui autem dixerit: fatue, duo subaudiuntur: fratri suo et sine causa. et hoc est unde defenditur quod apostolus galatas vocat stultos, quos etiam fratres nominat: non enim id facit sine causa.



Th. Aq. Catena aurea 3514