Th. Aq. Catena aurea 3523

MATTHAEUS 5,23-24


3523 (Mt 5,23-24)

Augustinus de serm. Dom. si irasci non est fas fratri, aut dicere racha, aut fatue, multo minus in animo tenere aliquid, ut in odium indignatio convertatur; et ideo subdit si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, etc.

Hieronymus. Non dixit: si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior tibi reconciliationis imponatur necessitas.

Augustinus. tunc enim ipse habet adversus nos, si nos eum in aliquo laesimus: nam nos adversus illum habemus, si ille nos laeserit, ubi non est opus pergere ad reconciliationem: non enim veniam postulabis ab eo qui tibi fecit iniuriam; sed tantum dimittas, sicut tibi a domino dimitti cupis quod ipse commiseris.

Chrysostomus super Matth. Si autem ille te laeserit, et prius rogaveris, magnam habebis mercedem.

Chrysostomus in Matth. Sed si aliquis propter amorem proximi ei reconciliari non curat, ad hoc eum inducit ut saltem eius opus non remaneat imperfectum, et praecipue in loco sacro; unde subdit relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo.

Chrysostomus super Matth. ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium. Hinc ergo perpendite quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abiicitur per quod culpa relaxatur. Vide autem misericordiam Dei, quomodo hominum utilitates amplius aspicit quam suos honores: plus enim diligit concordiam fidelium quam munera: quamdiu enim fideles homines aliquam dissensionem habuerint, munus eorum non suscipitur, oratio eorum non exauditur. Nemo enim inter duos inimicos potest esse fidelis amicus amborum; ideo et Deus non vult esse amicus fidelium, quamdiu inter se fuerint inimici. et nos ergo fidem Deo non servamus, si inimicos eius non diligimus et amicos eius odimus. Qualis autem praecessit offensio, talis debet sequi reconciliatio. Si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si verbis offendisti, verbis reconciliare; si operibus offendisti, operibus reconciliare. omne enim peccatum quo modo committitur, eo modo de ipso poenitentia agitur.

Hilarius in Matth. Reconciliata autem humana pace, reverti in divina iubet, in Dei caritatem de caritate hominum transituros. Et ideo sequitur et tunc veniens offeres munus tuum.

Augustinus. si autem quod hic dicitur, accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credit ita fieri oportere, si frater sit praesens: non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare iubearis. Si vero de absente, et, quod fieri potest, etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere cogimus, ut quod dictum est, sine absurditate possit intelligi. Altare itaque spiritualiter fidem accipere possumus. munus enim quod offerimus Deo sive doctrina, sive oratio, vel quicquid aliud, Deo acceptum esse non potest nisi fide fulciatur. Si ergo fratrem in aliquo laesimus, pergendum est ad reconciliationem, non pedibus corporis, sed motibus animi, ubi te humili affectu prosternas fratri in conspectu eius, cuius munus es oblaturus. Ita enim, ac si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire veniam postulando, atque inde veniens, idest intentionem revocans ad id quod agere coeperas, offeras munus tuum.


MATTHAEUS 5,25-26


3525 (Mt 5,25-26)

Hilarius in Matth. Quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis dominus esse permittit, cito in vitae nostrae via reconciliari nos adversario praecepit, ne in mortis tempus non inita pace transeamus; et ideo dicit esto consentiens adversario tuo cito dum es cum eo in via, ne forte tradat te adversarius iudici.

Hieronymus. Pro eo quod nos habemus in latinis codicibus consentiens, in graecis scriptum est eunoon, quod interpretatur benevolus, aut benignus.

Augustinus de serm. Dom. sed videamus quis sit adversarius, cui iubemur esse benevoli. Aut enim diabolus est, aut homo, aut caro, aut Deus, aut praeceptum eius. Sed diabolo non video qualiter iubeamur esse benevoli aut consentientes: ubi enim benevolentia, ibi amicitia; nec quisquam dixerit amicitiam cum diabolo esse faciendam; neque concordare cum illo expedit cui semel renuntiando bellum indiximus; neque consentire illi oportet, cui si nunquam consensissemus, nunquam in istas incidissemus materias.

Hieronymus. Quidam tamen dicunt a salvatore praecipi ut simus benevoli erga diabolum, ne faciamus eum poenam sustinere pro nobis, quem dicunt pro nobis esse torquendum, si ei consenserimus vitia suggerenti. Quidam cautius disputant, in baptismate singulos pactum inire cum diabolo ei abrenuntiando. Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario, et nequaquam in carcere recludendi.

Augustinus. Non autem video quomodo accipiam, ab homine nos iudici tradi, ubi Christum iudicem intelligo, ante cuius tribunal omnes exhiberi oportet. Quomodo ergo iudici traditurus est qui ante iudicem pariter exhibetur? et etiam si occidendo quis nocuerit homini, non erit iam tempus quo concordet cum eo in via, idest in hac vita; nec tamen ideo non sanabitur poenitendo. Carni vero multo minus video quomodo consentientes esse iubeamur; magis enim peccatores ei consentiunt: qui vero eam servituti subiiciunt, non ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt.

Hieronymus. Quomodo etiam caro mittenda erit in carcerem si animae non consenserit, cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quicquam possit caro facere nisi quod animus imperaverit? .

Augustinus. Fortassis ergo iubemur Deo consentire, quia ab eo peccando recessimus, ut adversarius noster dici possit dum nobis resistit: Deus enim superbis resistit. Quisquis ergo in hac vita non fuerit reconciliatus Deo per mortem filii eius, tradetur ab illo iudici, idest filio, cui pater iudicium dedit. Quomodo autem potest recte dici homo esse in via cum Deo, nisi quia Deus ubique est? aut si non placet dici impios esse cum Deo, qui ubique praesto est, sicut non dicimus caecos esse cum luce quae eos circumfundit, unum reliquum est ut hic adversarium praeceptum Dei intelligamus, quod adversatur peccare volentibus, et datum est nobis ad hanc vitam ut sit nobiscum in via; cui oportet nos consentire cito, legendo, praeaudiendo, deferendo ei culmen auctoritatis, ut quod aliquis intelligit non oderit propter hoc quod adversatur peccatis suis, sed magis diligat propter correctionem; quod vero obscurum est, oret ut intelligat.

Hieronymus. Sed ex praecedentibus manifestus est sensus, quod dominus nos ad concordiam proximi cohortatur; nam supra dictum est vade reconciliari fratri tuo.

Chrysostomus super Matth. festinat enim dominus ut ad amicitiam festinemus inimicorum nostrorum quamdiu vivimus in hac vita, sciens quam periculosum est si unus ex inimicis pace non facta mortuus fuerit. Si enim inimicantes per mortem iveritis ante iudicem, tradet te Christo, convincens te reum iudicio eius. Tradet autem te iudici, etiam si te prius rogaverit: qui enim rogat prius inimicum, reum facit eum ante Deum.

Hilarius in Matth. Vel adversarius tradet vos iudici, quia manens in eum simultatis vestrae ira vos arguit.

Augustinus. Iudicem intelligo Christum: pater enim omne iudicium dedit filio; ministrum autem intelligo angelum: et angeli, inquit Matthaeus, ministrabant ei; et cum angelis suis venturum credimus ad iudicandum. unde sequitur et iudex tradat te ministro.

Chrysostomus super Matth. vel ministro, idest angelo poenarum crudeli, et ille mittet te in carcerem gehennae; unde sequitur et in carcerem mittaris.

Augustinus. Carcerem autem intelligo poenas, videlicet tenebrarum. et ne quis istum carcerem contemneret, sequitur amen dico tibi: non exies inde donec reddas novissimum quadrantem.

Hieronymus. Quadrans genus nummi est quod habet duo minuta; hoc est ergo: non egredieris de carcere donec etiam minuta peccata persolvas.

Augustinus. aut enim pro eo positum est quod nihil relinquitur impunitum; sicut cum volumus exprimere aliquid ita exactum ut nihil relinqueretur, dicimus usque ad fecem; vel significantur sub nomine quadrantis novissimi terrena peccata. quarta enim pars elementorum huius mundi, et ea novissima, terra invenitur. in hoc autem quod dictum est solvas, significatur poena aeterna. Et sicut positum est donec, ubi dictum est: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinit regnare)., ita et hic accipi potest non exies donec solveris quadrantem; semper non exiturum, quia solvet semper novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas peccatorum terrenorum luet.

Chrysostomus super Matth. vel si quidem in hoc saeculo pacem feceris, etiam gravissimi operis poteris accipere indulgentiam; si autem semel condemnatus fueris, missus in carcerem, non solum de gravibus peccatis, sed etiam de verbo otioso, quod potest significari per quadrantem, exigentur a te supplicia.

Hilarius in Matth. quia enim caritas plurimum peccatorum tegit, novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius culpa criminum redimatur.

Chrysostomus super Matth. vel angustiae huius mundi appellantur carceres, in quas plerumque peccantes mittuntur a Deo.

Chrysostomus in Matth. Vel loquitur hic de iudicibus qui sunt in mundo isto et de via quae est ad hoc iudicium et de carcere isto, ut non solum a futuris, sed et a praesentibus auditorem inducat, quae sunt ante oculos, et magis consueverunt movere; sicut et paulus dicit: si male feceris, time potestatem: non enim sine causa gladium portat.


MATTHAEUS 5,27-28


3527 (Mt 5,27-28)

Chrysostomus in Matth. postquam dominus quid primum mandatum contineret edocuit, scilicet non occides, instituto pergens ordine provehitur ad secundum, dicens audistis quia dictum est antiquis: non moechaberis.

Augustinus de decem chordis. Idest, non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Si enim hoc exigis ab uxore, non vis hoc reddere uxori, cum debeas in virtute praecedere uxorem. Turpe autem est ut vir dicat hoc non posse fieri. Quod femina facit, vir non potest? noli autem dicere: uxorem non habeo, ad meretricem pergo, nec hoc praeceptum violo, quod dicit non moechaberis; iam enim nosti pretium tuum, iam nosti quod manduces, quod bibas. Abstine ergo te a fornicationibus. cum enim imaginem Dei (quod es tu). corrumpis per fornicationes et defluentias libidinis, ipse etiam dominus, qui scit quid tibi utile sit, hoc praecipit, ne per illicitas voluptates corruat templum eius, quod esse coepisti.

Augustinus contra faustum. Sed quoniam putabant pharisaei, tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit dominus talem concupiscentiam nihil aliud esse, dicens ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quod autem lex praecipit: non concupisces uxorem proximi tui, videbatur iudaeis intelligendum esse de ablatione non de concubitu.

Hieronymus. Inter pathos, et propathian, idest inter passionem et propassionem, hoc interest, quod passio reputatur in vitium, propassio, licet vitii culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si ergo consenserit, de propassione transivit ad passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. quicumque igitur viderit ad concupiscendum, idest sic aspexerit ut concupiscat, et facere disponat, recte moechatus dicitur in corde suo.

Augustinus de serm. Dom. nam tria sunt quibus impletur peccatum: scilicet suggestio quae per memoriam fit, sive per corporis sensus; quod si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est; si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum est. Verumtamen delectatio ante consensum vel nulla est, vel tenuis; cui consentire peccatum est. Si autem et in factum processerit, videtur satiari et extingui cupiditas. Sed postea cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae adhuc minor est quam illa quae in consuetudinem vertitur; quam vincere difficile est.

Gregorius moralium. quisquis vero incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati cadit, atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Valde namque est quod caro deorsum trahit, et semel species formae cordi per oculos alligata, vix magni luctaminis manu solvitur. Providendum ergo nobis est: quia intueri non debet quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam.

Chrysostomus in Matth. Si ergo studeas venustis vultibus oculos frequenter infigere, profecto capieris, etiam si secundo et tertio possis fortasse animum continere. neque enim extra naturam aleamque humanam consistis. Qui enim in se flammam cupiditatis accenderit, etiam absente muliere quam vidit, iugiter apud se turpium rerum simulacra depingit, et nonnumquam ad flagitium ipsum etiam opere pervenit. Si qua vero ideo ornatur et comitur, ut in se oculos hominum irritet, etiam si nullum pulchritudine sua potuerit vulnerare, dabit tamen extrema supplicia: paravit quippe venenum, porrexit poculum, etiam si nullus qui biberet inventus sit. Quod autem ad solos viros videtur dirigere, etiam feminis competit: cum enim capiti loquitur, toti profecto corpori admonitio communis est.


MATTHAEUS 5,29-30


3529 (Mt 5,29-30)

Glossa. Quia non solum peccata vitanda sunt, sed et occasiones peccatorum tollendae, postquam docuit vitare moechiae peccatum, non solum in opere, sed etiam in corde, consequenter docet occasiones peccatorum abscindere, dicens quod si oculus tuus dexter scandalizat te.

Chrysostomus super Matth. Sed, si secundum prophetam, non est sanitas in carne nostra, quot membra quis habet, debet abscindere, ut secundum malitiam carnis, sufficiat poena membrorum. sed videamus si sic possibile est intelligere de oculo corporali vel manu. sicut totus homo, cum conversus fuerit ad Deum, mortuus est peccato, sic et oculus, cum desierit male aspicere, eiectus est peccato; sed neque sic convenit. Si enim dexter oculus scandalizat, sinister quid facit? numquid contradicit dextero, ut quasi innocens reservetur? .

Hieronymus. in dextero ergo oculo et dextera manu, et fratrum et uxoris et liberorum atque affinium et propinquorum innititur affectus; quem si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento cernimus, debemus truncare huiusmodi portiones.

Augustinus de serm. Dom. Quemadmodum autem in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intelligitur. Per oculum autem intelligimus dilectissimum amicum: solet enim ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam, ita dici: diligo eum ut oculum meum. Oportet autem intelligi per oculum amicum consiliarium, quia oculus iter demonstrat. Quod autem additum est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet: dextrum enim oculum homines magis formidant amittere. Vel quia dexter est, intelligitur consiliarius in rebus divinis, sinister autem oculus est consiliarius in rebus terrenis; ut sic ille sit sensus: quicquid illud est quod ita diligis ut pro dextero oculo habeas, si scandalizat te, idest si impedimento est tibi ad veram beatitudinem, eiice eum, et proiice abs te. De sinistro autem scandalizante superfluum erat dicere, quando quidem nec dextero parcendum est. Dextera autem manus accipitur dilectus adiutor in divinis operibus; sinistra autem in operibus quae huic vitae et corpori sunt necessaria.

Chrysostomus super Matth. vel aliter vult Christus ut non solum de periculo nostri peccati curemus, sed etiam ne ad nos pertinentes turbae aliquid agant: ut puta si habes aliquem amicum qui res tuas bene aspicit, quasi proprius oculus, aut qui procurat res tuas quasi propria manus, si eum agnoveris aliquid turpiter agere, proiice eum longe abs te, quia scandalizat te: quia non solum pro nostro peccato, sed etiam proximorum, quos prohibere possumus, dabimus rationem.

Hilarius in Matth. fit ergo innocentiae gradus celsior: carere enim non solum propriis vitiis, sed etiam extrinsecus incidentibus admonemur.

Hieronymus. vel aliter. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem oculum nuncupavit. Per dexteram autem et ceteras corporis partes, voluntatis ad effectum initia demonstrantur.

Chrysostomus super Matth. oculus enim iste carnalis speculum est interioris oculi. Habet autem et corpus suum sensum, quod est oculus sinister, et appetitum, quod est manus sinistra. partes autem animae, dexterae vocantur, quoniam in libero arbitrio anima est creata, et sub lege iustitiae, ut recte videat et agat. Pars autem corporis, quae non habet liberum arbitrium, et est sub lege peccati, sinistra dicitur. Non autem carnis sensum vel appetitum praecidere iubet: desideria enim carnis retinere possumus, ut non faciamus quod desiderat caro; praecidere autem non possumus, ut non desideret. Quando autem ex proposito volumus malum et cogitamus, tunc dexter sensus et dextera voluntas nos scandalizant, et ideo hic praecidere iubet. Possunt enim praecidi propter arbitrii libertatem. Vel aliter. Omne bonum generaliter quod nos vel alios scandalizat, praescindere debemus a nobis; sicut si visito aliquam mulierem causa religionis, bonus respectus est oculus dexter; sed si assidue visitans decidi in laqueum desiderii eius, vel etiam quidam videntes scandalizantur, dexter oculus scandalizat, quod bonum est scandalizat: oculus enim dexter est bonus respectus, idest intentio; manus dextera, bona voluntas.

Glossa. Vel oculus dexter est vita contemplativa, quae scandalizat in desidiam mittendo, vel arrogantiam, vel cum ex infirmitate contemplari ad purum non valemus. Dextera autem manus est bona operatio, vel vita activa, quae scandalizat dum per saeculi frequentiam et occupationis taedio illaqueamur. si quis ergo non potest frui contemplativa, non torpeat otio ab activa, vel ne, dum occupatur actibus, arescat ab interna dulcedine.

Remigius. Sed quare eiiciendus sit dexter oculus et dextera manus abscindenda, manifestat cum subdit expedit enim, etc.

Chrysostomus super Matth. Quoniam enim alter alterius membra sumus, melius est ut sine uno tali membro salvemur, quam ut volentes tales habere, et ipsi pereamus cum eis. Vel melius est ut sine uno respectu aut uno bono opere salvemur, quam dum omnia opera bona volumus facere, cum omnibus pereamus.


MATTHAEUS 5,31-32


3531 (Mt 5,31-32)

Glossa. Docuerat superius dominus alienam uxorem non esse concupiscendam; consequenter hic docet suam non esse dimittendam, dicens dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii.

Hieronymus. In posteriori parte istum locum plenius dominus et salvator exponit, quod moyses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium.

Chrysostomus super Matth. Quando enim moyses filios israel eduxit de aegypto, genere quidem erant israelitae, moribus autem aegyptii. Propter mores gentilium contingebat ut vir odiret uxorem, et quia dimittere illam non permittebatur, paratus erat interficere eam aut assidue affligere. Ideo iussit dari libellum repudii, non quia bonum erat, sed quia remedium erat mali peioris.

Hilarius in Matth. sed dominus aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in coniugiorum pace praecepit; unde subdit ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, etc.

Augustinus contra faustum. Quod hic praecepit dominus de uxore non dimittenda, non est contrarium ei quod lex praecipit, ut manichaeus dicebat; neque enim ait lex: qui voluerit dimittat uxorem, cui esset contrarium non dimittere; sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret, praesertim quia, ut perhibetur apud hebraeos, scribere litteras hebraeas nulli fas erat nisi scribis solis, qui excellentiorem profitebantur scientiam. ad hos igitur lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem, qui inter ipsum et uxorem pacifice agendo, concordiam suaderent, et libellum non scriberent nisi in animo nimis perverso consilium concordiae non valeret. Sic ergo neque primorum hominum legem per verborum additamenta implevit, neque illam quae per moysen data est, quasi contrariorum oppositione destruxit, ut manichaeus dicebat; sed potius omnia ex hebraeorum lege commemorata ita commendavit ut quicquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius observandum quod illa voluisset.

Augustinus de serm. Dom. Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle dissidium. Dominus ergo ad illud confirmandum, ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit, dicens excepta causa fornicationis; ceteras vero universas molestias, si quae forte extiterint, iubet pro fide coniugali fortiter sustineri.

Chrysostomus super Matth. si enim extraneorum vitia supportare debemus, dicente apostolo: invicem onera vestra portate, quanto magis uxorum? vir autem christianus non solum se inquinare non debet, sed nec aliis inquinandi occasionem praebere; alioquin illorum crimen ad istius redundat peccatum qui aliis committendi criminis factus est causa. Qui ergo dimittens uxorem occasionem dedit adulteriorum committendorum, ut et illa adulteretur in alterum et alter in illam, pro adulteriis huiusmodi condemnatur; et ideo dicit quod qui dimiserit uxorem suam, facit eam moechari.

Augustinus. Ulterius etiam moechum dicit virum qui eam duxerit quae dimissa est a viro, scilicet per libellum repudii; et ideo subdit et qui dimissam duxerit, adulterat.

Chrysostomus in Matth. Non enim dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor.

Augustinus. Huius autem rei apostolus terminum ostendit, qui tamdiu observandum dicit quamdiu vir eius vivit. illo autem mortuo dat nubendi licentiam. si autem non conceditur alteri nubere mulieri vivente viro a quo recessit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere; neque enim contra istud praeceptum, quo dominus dimitti coniugem vetat, facit qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit, cum non eam dimittat. beatiora namque sunt coniugia eorum qui inter se pari consensu continentiam servant. Oritur autem hic quaestio: cum dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, qualiter hic intelligenda sit fornicatio: utrum ut eam fornicationem credamus dictam quae stupris committitur, an quemadmodum scripturae solent fornicationem vocare omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria, vel avaritia, et omnis iam transgressio legis per illicitam concupiscentiam. Sed si licet, secundum apostolum, ut dimittatur coniux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et tamen non licet secundum praeceptum domini ut dimittatur coniux, nisi causa fornicationis; fornicatio est etiam ipsa infidelitas. Porro si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? .

Augustinus in lib. retract. Nolo tamen putare lectorem in re tam difficili istam sibi disputationem nostram debere sufficere: non enim omne peccatum fornicatio est spiritalis: neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est; licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est.

Augustinus in lib. 83 quaest. Si enim aliquis asserat solam illam fornicationem dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae concubitu illicito perpetratur, potest dicere dominum de utroque fideli dixisse, ut neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis.

Augustinus de serm. dom. Non tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit, non tantum illius, sed et suae: illius, quia fornicatur; suae, ne fornicetur.

Augustinus de fide et operibus. eodem etiam modo eam rectissime dimittit, si viro suo dicat: non ero uxor tua nisi nihil de latrocinio divitias congreges, aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro monuerit. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter poenitens est, membrum quod eum scandalizat amputabit.

Augustinus de serm. Dom. nihil autem est iniquius quam fornicationis causa uxorem dimittere, si et ipse convincitur fornicari; occurrit enim illud: in quo alterum iudicas, teipsum condemnas. De eo autem quod dicit et qui dimissam duxerit, adulterat, potest quaeri utrum sicut moechatur ille qui eam ducit, sic et illa quam ducit: iubetur enim ab apostolo et illa manere innupta, aut viro reconciliari. Sed tamen si discesserit a viro, multum interest utrum dimittat an dimittatur: si enim ipsa virum dimiserit et alteri nupserit, videtur cupiditate mutandi coniugii virum priorem reliquisse; quae adulterina cogitatio est; sed si dimittatur a viro, inveniri non potest quomodo, cum vir et mulier pari consensu misceatur, unus eorum moechatus sit, et non alter. huc accedit quia si moechatur ille ducendo eam quae dimissa est a viro, ipsa facit eum moechari; quod hic dominus vetat.


MATTHAEUS 5,33-37


3533 (Mt 5,33-37)

Glossa. Docuerat supra dominus non esse iniuriam proximo inferendam, prohibendo iram cum homicidio, concupiscentiam cum adulterio, et dimissionem uxoris cum libello repudii; nunc autem consequenter docet ab iniuria Dei abstinendum, cum prohibet non solum periurium tamquam malum, sed etiam iuramentum tamquam mali occasionem; unde dicit iterum audistis quia dictum est antiquis: non periurabis. Dicitur enim in levitico: non periurabis in nomine meo; et ne creaturas facerent sibi deos, praecepit reddere Deo iuramenta, et non iurare per creaturas; unde subditur redde autem domino iuramenta tua; idest, si iurare contigerit, per creatorem iurabis, non per creaturam; unde dicitur in deuteronomio: dominum Deum tuum timebis, et per nomen eius iurabis.

Hieronymus. hoc autem quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et iurare permitterentur in Deum non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo hoc exhibere quam daemoniis.

Chrysostomus super Matth. nemo enim frequenter iurat qui non aliquando periuret; sicut qui fecit consuetudinem multa loqui, aliquando loquitur importuna.

Augustinus contra faustum. quia vero periurare grave peccatum est, longius autem remotus est a periurio qui nec iurare consuevit quam qui verum iurare proclivis est, maluit nos dominus non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes, appropinquare periurio; unde subdit ego autem dico vobis: non iurare omnino.

Augustinus de serm. Dom. In quo pharisaeorum iustitiam, quae est non peierare, confirmat: non enim potest periurare qui non iurat. Sed quoniam ille iurat qui adhibet Deum testem, considerandum est ne contra hoc praeceptum domini apostolus fecisse videatur, quia saepe hoc modo iuravit cum dixit: quae scribo vobis ecce coram Deo, quia non mentior. Et: testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo. Nisi forte quis dicat tunc cavendam esse iurationem cum aliquid dicitur per quod iuratur: ut non iuraverit, quia non dixit per Deum, sed dixit testis est mihi Deus. Ridiculum est hoc putare; sed tamen etiam sciat hoc modo iurasse apostolum dicentem: quotidie morior per gloriam vestram, fratres. Quod ne quis ita existimet dictum tamquam si diceretur: vestra gloria me fecit quotidie mori, graeca exemplaria diiudicant, in quibus quod scriptum est, ni tin kauchisin himeteran, idest per gloriam vestram, non nisi a iurante dicitur.

Augustinus contra mendacium. Sed pleraque in verbis intelligere non valentes, in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplis revocaretur. iuravit apostolus in epistolis suis, et sic ostendit quomodo accipiendum est quod dictum est dico autem vobis non iurare omnino, ne scilicet iurando, ad facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate autem iurandi veniatur ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. Et tamen dominus omnino ait non iurare: non enim concessit ut id liceret scribentibus. Sed quia praecepti violati reum paulum praesertim in epistolis conscriptis nefas est dicere, est intelligendum illud quod positum est, omnino, ad hoc positum, ut quantum in te est non affectes, vel quasi pro bono cum aliqua delectatione appetas iusiurandum.

Augustinus contra faustum. In scriptis ergo ubi est consideratio maior, pluribus locis apostolus iurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum iurando peccari, sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari.

Hieronymus. Denique considera, quod hic salvator non per Deum iurare prohibuit, sed per caelum, per terram et per hierosolymam et per caput tuum: hanc enim per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere iudaei. Qui iurat, aut veneratur aut diligit eum per quem iurat; iudaei autem per angelos et urbem ierusalem et templum et elementa iurantes, creaturas venerabantur Dei honore; cum in lege praeceptum sit ut non iuremus nisi per dominum Deum nostrum.


Augustinus de serm. Dom. Vel ideo additum est neque per caelum, quia iudaei non putabant se teneri iuramento, si per ista iurassent; ac si dicat: cum iuras per caelum et terram, non te arbitreris non debere domino iusiurandum tuum, quia per eum iurare convinceris cuius caelum thronus est et cuius terra scabellum est; quod non est sic dictum quasi habeat Deus collocata membra in caelo et in terra, ut nos cum sedemus: sed illa sedes Dei iudicium significat. et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam speciem caelum habet, sedere in caelo dicitur tamquam praestantior sit excellenti pulchritudine vis divina; terramque dicitur calcare, quod minimam speciem ordinet in extremis. Spiritualiter autem sanctas animas caeli nomine significat, et terrae, peccatrices: quoniam: spiritualis omnia iudicat. Peccatori autem dictum est: terra es et in terram ibis. Et qui in lege manere voluit, sub lege ponitur; et ideo congruenter dicit scabellum pedum eius. Sequitur neque per hierosolymam, quia civitas est magni regis; quod melius dicitur quam si diceret mea, cum tamen hoc dixisse intelligatur. Et quia ipse utique est dominus. Domino iusiurandum debet qui per hierosolymam iurat. Sequitur neque per caput tuum iuraveris. Quid enim poterat quisquam magis ad se pertinere arbitrari quam caput suum? sed quomodo nostrum est ubi potestatem faciendi unum capillum album aut nigrum non habemus? propter quod dicitur quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Ergo Deo debet iusiurandum quisquis etiam per caput suum iurare voluerit. et hinc etiam cetera intelliguntur.

Chrysostomus in Matth. Attendite autem, quod elementa mundi extollit, non ex propria natura, sed ex habitudine quam habent ad Deum, ne idololatriae daretur occasio.

Rabanus. Qui autem iurare prohibuit, quomodo loqui oporteat docuit, subdens sit autem sermo vester: est, est, non, non; idest quod est, sufficiat dicere: est; quod non est, sufficiat dicere: non est. sive ideo dicitur bis, est, est, non, non, ut quod ore affirmas, operibus probes; et quod verbis negas, factis non confirmes.

Hilarius in Matth. Vel aliter. in fidei simplicitate viventibus iurare opus non est cum quibus semper quod est, est, quod non, non; et per hoc eorum et opus et sermo omnis in verbo est.

Hieronymus. evangelica igitur veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fideli pro iuramento sit.

Augustinus de serm. Dom. quapropter qui intelligit non in bonis sed in necessariis iurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur nisi in necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod utile est credere, nisi iuratione firmetur. hoc ergo est bonum et appetendum, quod hic dicitur sit sermo vester: est, est, non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est, idest, si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades; quae utique infirmitas malum est. Itaque non dixit: quod amplius est, malum est; tu enim non malum facis qui bene uteris iuratione, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades; sed a malo est illius cuius infirmitate iurare cogeris.

Chrysostomus in Matth. vel a malo est, idest ab infirmitate eorum quibus lex iurare permisit. ita enim Christus non monstrat veterem legem diaboli esse; sed a veteri imperfectione ducit ad abundantem novitatem.



Th. Aq. Catena aurea 3523