Th. Aq. Catena aurea 5445

MATTHAEUS 24,45-51


5445 (Mt 24,45-51)

Hilarius in Matth. Quamvis dominus supra in communi nos ad indefessam vigilantiae curam fuerit adhortatus, specialem tamen populi principibus, idest episcopis, in expectatione adventuque suo sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem praepositum familiae significat, commoda atque utilitates populi sibi commissi curantem; unde dicit quis, putas, est fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? .

Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit quis, putas, non est ignorantis: invenitur enim et pater interrogando loquens: ut cum dicit: adam, ubi es? Remigius. Nec enim signat haec interrogatio impossibilitatem perficiendae virtutis, sed difficultatem.

Glossa. rarus enim est fidelis servus, domino propter dominum serviens, oves christi non ad lucrum, sed pro amore christi pascens; prudens qui subditorum capacitatem, vitam et mores discutiat: quem constituat dominus, qui scilicet sit vocatus a Deo, et non se iniecerit.

Chrysostomus in Matth. Duo autem expetit ab huiusmodi servo, scilicet prudentiam et fidem: fidelem enim eum dicit, quoniam nihil quod domini sui est, sibi proprium fecit, nihil etiam de rebus sui domini vane et inaniter consumpsit. Prudentem autem eum vocat, quoniam cognovit id ad quod oportet dispensare quae data sunt.

Origenes in Matth. Vel qui in fide proficit, etsi nondum in ea perfectus est, communiter fidelis vocatur; et qui naturalem habet mentis velocitatem, dicitur prudens. Si quis autem consideret, inveniet fideles multos et studium fidei exercentes, non autem et prudentes: quoniam quae stulta sunt mundi elegit Deus. et iterum videbit alios veloces quidem esse et prudentes, modicae autem fidei. Convenire autem in unum fidelem atque prudentem, rarissimum est. ut autem in tempore det cibum, necessariam habet quis prudentiam; ut autem non adimat cibos indigentium, opus est fide: quoniam et secundum simplicem intellectum opus habemus ut fideles simus ad dispensandum ecclesiae reditus, et ut non devoremus quae sunt viduarum, et ut memores simus pauperum, et ne occasionem accipientes ex eo quod scriptum est: dominus constituit his qui evangelium praedicant, de evangelio vivere, amplius quaeramus quam cibum simplicem et necessaria vestimenta, et ut nec amplius teneamus nobis quam his qui necessitatem patiuntur. Prudentes autem, ut prudenter intelligamus indigentium causas, propter quas sunt indigentes, et uniuscuiusque dignitatem, quomodo educatus est, et quantum necessarium habet. Multa enim sapientia opus est ei qui bene vult dispensare ecclesiasticos reditus. Sit etiam fidelis servus et prudens, ut non effundat rationabilem et spiritualem cibum quibus non oportet, volens ostendere se esse prudentem; illis scilicet qui magis necessarium habent verbum quod mores eorum aedificet et vitam componat, quam quod illuminat scientiae lucem; aut ne eis qui possunt acutius audire, pigeat exponere altiora, ne exponentes vilia contemnantur ab his qui naturaliter sunt ingeniosi, aut per exercitationem saecularis sapientiae acuti.

Chrysostomus in Matth. Adaptatur etiam et ad principes saeculares haec parabola: unumquemque enim his quae habet, ad communem utilitatem uti oportet, non ad nocumentum conservorum, neque ad perditionem sui ipsius, sive habeat sapientiam, sive principatum, sive aliud quodcumque.

Rabanus. Dominus autem Christus est; familia autem supra quam constituit, est ecclesia catholica. Difficile est ergo invenire in uno, ut et prudens sit et fidelis, non autem impossibile: nec enim beatificaret eum qui non potest esse, cum subdit beatus ille servus quem, cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.

Hilarius in Matth. Idest praecepto domini sui obedientem, ut doctrinae opportunitate verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispenset.

Remigius. notandum autem, quod sicut magna distantia est meritorum inter bonos praedicatores et bonos auditores, ita magna distantia est praemiorum. Bonos enim auditores, si vigilantes invenerit, faciet discumbere, ut Lucas dicit; bonos autem praedicatores super omnia bona sua constituet; unde sequitur amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

Origenes in Matth. ut scilicet conregnet cum Christo, cui omnia sua tradidit pater; sicut boni patris filius, super omnem patris substantiam constitutus, participat huiusmodi dignitatem et gloriam fidelibus et prudentibus dispensatoribus suis, ut sint et ipsi super omnem creaturam.

Rabanus. Non ut soli, sed ut prae ceteris aeterna praemia habeant, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.

Hilarius in Matth. Vel super omnia bona constituetur; idest, in Dei gloria collocabitur: quia nihil est ultra quod melius sit.

Chrysostomus in Matth. deinde non solum ab honore qui imminet bonis, sed a poena quam minatur malis, erudit auditorem, cum subdit si autem dixerit malus servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire; et coeperit percutere conservos suos, etc.

Augustinus ad hesychium. ex moribus huius servi apparet animus eius: quos mores licet breviter, magister bonus curavit exprimere; idest superbiam, cum dicit et coeperit percutere conservos suos; atque luxuriam, cum dicit manducet autem et bibat cum ebriosis; ne quod dicebat moram facit dominus meus, desiderio sui domini dicere crederetur, quo ardebat ille qui dixit: sitivit anima mea ad te Deum vivum: quando veniam? dicendo enim: quando veniam? moras se perpeti moleste ferebat: quia etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum videtur.

Origenes in Matth. Peccat autem in Deum quicumque episcopus qui non quasi conservus ministrat, sed quasi dominus et frequenter ut amarus dominus per vim dominatur; et non esurientes suscipit, sed epulatur cum ebriosis, et semper somniat quia post multum temporis venturus est dominus.

Rabanus. Typice etiam potest intelligi conservos percutere, conscientias infirmorum verbo vel pravo exemplo vitiare.

Hieronymus. Quod autem dicit veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat, ad hoc dicit ut sciat, quando non putatur dominus, tunc eum esse venturum; et vigilantiae ac sollicitudinis dispensatores admonet. porro quod dicit dividet eum, non est intelligendum quod gladio eum dissecet, sed a sanctorum consortio eum separet.

Origenes in Matth. Vel dividet eum quando spiritus eius, idest spirituale donum, revertetur ad Deum qui dedit eum; anima autem cum corpore suo vadit in gehennam. Iustus autem non dividitur; sed anima eius vadit cum spiritu, idest spirituali dono, ad regna caelestia. Qui autem dividuntur, non habent postmodum in se partem spiritualis doni, quae erat a Deo; sed relinquetur pars quae erat ipsorum, idest anima, quae cum corpore punietur: unde sequitur et partem eius ponet cum hypocritis.

Hieronymus. Cum his videlicet qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Saepe enim dicimus hypocritam aliud esse, et aliud ostendere; sicut et in agro et in mola idem facere videbatur, sed exitus diversae voluntatis apparuit.

Rabanus. Vel cum hypocritis suscipit partem suam, scilicet duplicem gehennae poenam, idest ignis et frigoris; unde sequitur ibi erit fletus et stridor dentium: ad ignem enim pertinet fletus oculorum, ad frigus stridor dentium.

Origenes. vel fletus erit eis qui male in hoc mundo ridentes fuerunt; et his qui requieverunt irrationabiliter, erit dentium stridor: nolentes enim dolores materialiter sufferre, compulsi tormentis, dentibus strident, illi scilicet qui manducaverunt acerbitatem malitiae. Ex his autem cognoscere est quoniam non solum qui fideles sunt et prudentes, constituit dominus super familiam suam, sed etiam malos; et quod non salvat eos hoc quod constituti sunt a domino super familiam eius; sed illud ut dent in tempore cibos, et ut abstineant a percussionibus et comessationibus.

Augustinus ad hesychium. hoc autem servo malo remoto, qui proculdubio domini sui odit adventum, constituamus ante oculos tres servos bonos, adventum domini sui desiderantes. si unus eorum citius, alter tardius dominus suum dicit esse venturum, tertius de hac re suam ignorantiam confitetur. Videamus tamen quis magis evangelio consonet. unus dicit: vigilemus et oremus, quia citius venturus est dominus. Alter dicit: vigilemus, quia brevis et incerta est vita ista, quamvis tardius venturus sit dominus. tertius dicit: vigilemus, quia brevis et incerta est vita ista, et nescimus tempus quando venturus est dominus. Quid autem aliud hic dicit, quam quod cum audimus evangelium dicere: vigilate, quia nescitis qua hora venturus sit dominus? omnes quidem prae desiderio regni Dei, hoc volunt esse verum quod putat primus; proinde si factum fuerit, gaudebit cum illo secundus et tertius; si autem factum non fuerit, metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant domini adventum non tardum putare sed nullum. qui autem credit quod dicit secundus, tardius dominus esse venturum, si falsum fuerit, nulli turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Qui autem quid horum verum sit ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nil eorum aut affirmat aut negat.


MATTHAEUS 25,1-13


5501 (Mt 25,1-13)

Chrysostomus in Matth. in superiori parabola dominus poenam ostendit eius qui percutiebat et inebriabatur, et bona domini sui dispergebat; in hac autem parabola punitionem inducit etiam ei qui utilitatem non affert, neque copiose haec quibus indiget, sibi praeparat; habebant enim fatuae virgines oleum, sed non copiose; unde dicitur tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus.

Hilarius in Matth. ideo autem dicitur tunc, quia de magno die domini, de quo supra agebatur, omnis hic sermo est.

Gregorius in Evang. regnum autem caelorum praesentis temporis ecclesia dicitur, sicut et ibi: mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala.

Hieronymus. Similitudinem autem decem virginum fatuarum atque prudentum quidam simpliciter interpretantur in virginibus, quarum aliae, iuxta apostolum, et corpore et mente sunt virgines, aliae virginitatem tantum corporum reservantes, vel cetera non habent, vel parentum custodia reservante, nihilominus mente nupserunt. sed mihi videtur ex superioribus alius esse sensus qui dicitur; et non ad virginalia corpora, sed ad omne hominum genus hanc comparationem pertinere.

Gregorius in Evang. In quinque enim corporis sensibus unusquisque subsistit geminatus; geminatus autem quinarius denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta ecclesia decem virginibus similis denuntiatur; ubi quia mali cum bonis, reprobi cum electis admixti sunt, recte similis virginibus prudentibus et fatuis perhibetur.

Chrysostomus in Matth. ideo autem ponit parabolam hanc in virginum persona, ut ostendat, quod licet virginitas magnum quid sit, tamen si ab operibus misericordiae sit deserta, cum adulteris foras eicietur.

Origenes in Matth. Vel sensus omnium qui receperunt verbum Dei, virgines sunt. tale enim est verbum Dei ut de sua munditia accommodet omnibus qui per suam doctrinam recesserunt ab idolorum cultura, accesserunt autem per Christum ad Dei culturam; unde sequitur quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Accipiunt enim lampades suas, idest organa sua naturalia, et egrediuntur de mundo et de erroribus, et veniunt obviam salvatori, qui semper paratus est venire, ut ingrediatur simul cum dignis ad beatam sponsam ecclesiam.

Hilarius. vel sponsus atque sponsa, dominus noster est in corpore Deus: namque spiritui caro sponsa est. Lampades autem quas acceperunt, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt.

Augustinus de verb. Dom. vel lampades quae manibus gestantur, opera sunt; dictum est enim supra: luceant opera vestra coram hominibus. Gregorius. Qui autem recte credunt et iuste vivunt, assimilantur quinque prudentibus; qui autem profitentur quidem fidem iesu, non autem praeparant se bonis operibus ad salutem, reliquis quinque virginibus fatuis: unde subditur quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes.

Hieronymus. Sunt enim quinque sensus, qui festinant ad caelestia, et superna desiderant. De visu autem et auditu et tactu specialiter dictum est: quod vidimus, quod audivimus quod oculis nostris perspeximus et manus nostrae palpaverunt. De gustu: gustate, et videte quoniam suavis est dominus. De odoratu: in odorem unguentorum tuorum currimus. alii autem sunt quinque sensus terrenis faecibus inhiantes.

Augustinus. vel per quinque virgines significatur quinquepartita continentia a carnis illecebris: continendus est enim animi appetitus a voluntate oculorum, aurium, olfaciendi, gustandi et tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit ut illi placeatur interiori gaudio conscientiae; partim coram hominibus tantum, ut gloria humana capiatur; quinque dicuntur sapientes, et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia utraque continentia est, quamvis diverso fomite gaudeat.

Origenes. sicut autem sequuntur se ipsas invicem virtutes ut qui unam habuerit, omnes habeat, sic et sensus omnes alterutrum se subsequuntur; propterea necesse est ut aut omnes quinque sensus sint prudentes, aut omnes fatui.

Hilarius. vel absolute in quinque prudentibus et quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio. Gregorius. Notandum vero est, quod omnes lampades habent, sed non omnes oleum habent; sequitur enim sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

Hilarius. Oleum boni operis fructus est; vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est.

Hieronymus. Oleum ergo habent virgines quae iuxta fidem operibus adornantur; non habent oleum quae videntur simili quidem fide confiteri, sed virtutum opera negligunt.

Augustinus. Vel per oleum ipsam laetitiam significari arbitror, secundum illud: unxit te Deus tuus oleo exultationis. Qui ergo non propterea gaudet quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum: gaudium enim non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. prudentes autem acceperunt oleum cum lampadibus: idest laetitiam bonorum operum, in vasis suis, idest in corde atque conscientia posuerunt, sicut apostolus monet: probet autem seipsum homo; et tunc gloriam habebit in seipso, et non in altero.

Chrysostomus in Matth. vel oleum hic vocat caritatem et eleemosynam, et quodcumque circa indigentes auxilium; lampades autem vocat virginitatis charismata; propter hoc stultas eas vocat, quoniam maiorem sustinentes laborem, propter minorem omnia perdiderunt; maiori enim labore vincitur carnis cupido quam pecuniarum.

Origenes. vel oleum est verbum doctrinae, quo vasa animarum implentur: nihil enim sic confortat sicut moralis sermo, qui oleum luminis appellatur. Prudentes ergo acceperunt huiusmodi oleum, quod satis sit eis, etiam tardante exitu et morante verbo venire ad consummationem eorum; fatuae autem acceperunt lampades in primis quidem accensas; sed tantum oleum non acceperunt ut eis sufficeret usque ad finem, negligentes circa susceptionem doctrinae, quae confortat fidem et bonorum actuum lumen illuminat; unde sequitur moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt.

Augustinus. ex utroque enim genere hominum moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu domini fiat resurrectio mortuorum. Gregorius. Dormire etenim, mori est; ante somnum vero dormitare, est ante mortem a salute languescere: quia per pondus aegritudinis pervenitur ad somnum mortis.

Hieronymus. vel dormitaverunt, idest mortuae sunt. consequenter autem dicitur dormierunt, quia postea suscitandae sunt. Per hoc autem quod dicit moram autem faciente sponso, ostendit quod non parum temporis inter priorem et secundum domini adventum praetergreditur.

Origenes. vel sponso tardante et non cito veniente verbo ad consummationem vitae, patiuntur aliquid sensus dormitantes, et quasi in nocte mundi agentes; et dormierunt, ut puta remissius agentes a sensu illo vitali; non tamen lampades perdiderunt, neque desperaverunt de conservatione olei illae prudentes; unde sequitur media autem nocte clamor factus est: ecce sponsus venit; exite obviam ei.

Hieronymus. Traditio iudaeorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem aegyptii temporis, quando pascha celebratum est, et exterminator venit et dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt; unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut die vigiliarum paschae ante noctis dimidium, populum dimittere non liceat, expectantes christi adventum: postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta festum cuncti agant diem; unde psalmista dicebat: media nocte surgebam ad confitendum tibi.

Augustinus. vel media nocte, idest nullo sciente aut sperante.

Hieronymus. Subito ergo quasi intempesta nocte, et securis omnibus, quando gravissimus sopor est, per angelorum clamorem et tubas praecedentium fortitudinum, christi resonabit adventus: quod significatur cum dicitur ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Hilarius. tuba enim excitante, sponso tantum obviam proceditur: erunt enim iam ambo unum, idest caro et Deus, quia in gloriam spiritualem humilitas carnis transformata est.

Augustinus. vel quod dicit, sponso tantum obviam venire virgines, sic intelligendum puto ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa; tamquam si omnibus christianis in ecclesia concurrentibus, filii ad matrem currere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda illo tempore quo universa mortalitate in ea praetereunte, immortali coniunctione habeatur.

Origenes in Matth. vel media nocte, idest in altitudine remissionis, factus est clamor, omnes suscitare volentium, sicut existimo, angelorum, qui sunt administratorii spiritus intus clamantes in sensibus omnium dormientium: ecce sponsus venit; exite obviam ei. Et suggestionem quidem hanc omnes audierunt, et surrexerunt; non autem omnes decenter imposuerunt lampadibus suis ornatum; unde sequitur tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Ornantur autem lampades sensuum evangelicis usibus atque rectis. qui autem male utuntur sensibus, ornamentum nullum habent in sensibus.

Gregorius in Evang. Vel tunc quidem omnes virgines surgunt, quia et electi et reprobi a somno suae mortis excitantur; lampades ornant, quia sua secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem expectant.

Augustinus de verb. Dom. aptaverunt enim lampades suas, idest rationes reddendas operum suorum.

Hilarius in Matth. Vel lampadarum assumptio, animarum est reditus in corpora, earumque lux est conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur.

Origenes. Sed lampades fatuarum virginum extinguuntur, quia earum opera quae clara hominibus foris apparuerunt, in adventu iudicis intus obscurantur; unde sequitur fatuae autem sapientibus dixerunt: date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt, nisi quod in adventu iudicis, cum se intus vacuas invenerint, testimonium foris quaerunt? ac si a sua fiducia deceptae, proximis dicant: quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus quod vidistis.

Augustinus. De consuetudine enim id semper inquirit, unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quorum facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt: unde et earum lampades extinguuntur. Vel virgines quae lampades suas queruntur extingui, ostendunt eas ex parte lucere; et tamen non habent lumen indeficiens, nec opera perpetua. si quis igitur habet animum virginalem et amator est pudicitiae, non debet mediocriter esse contentus his quae cito exarescunt et orto caumate arefiunt; sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum.

Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Non solum hae virgines stultae erant quoniam hinc recesserunt misericordia carentes, sed quia aestimabant ibi se accepturas ubi importune quaesierunt. Quamvis autem illis virginibus prudentibus nihil misericordius sit, quae propter misericordiam maxime fuerunt approbatae; non tamen stultae virgines sua petitione potitae sunt. sequitur responderunt prudentes dicentes: ne forte non sufficiat nobis et vobis. Hinc autem discimus quod nullus nostrum adire poterit nisi operibus cum quibus inventi erimus.

Hieronymus. Non enim hoc virgines prudentes de avaritia, sed de timore respondent; unde quisque pro suis operibus mercedem accipiet; neque possunt in die iudicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Dant autem prudentes consilium, ut non debeant sine oleo lampadarum sponso occurrere: et hoc est quod sequitur ite potius ad vendentes et emite vobis.

Hilarius. Vendentes hi sunt qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia indigentiae, sua satietate boni operis nostri conscientiam venundantes. Haec est enim indefessi luminis copiosa materia, quae misericordiae fructibus et emenda est, et recolenda.

Chrysostomus in Matth. vides ergo quanta nobis sit a pauperibus negotiatio; pauperes autem non sunt ibi, sed hic; ideoque hic oleum congregare oportet, ut illic utile sit, cum tempus nos vocet.

Hieronymus. Venditur etiam hoc oleum et multo emitur pretio, ac difficili labore conquiritur; quod non solum in eleemosynis, sed in cunctis virtutibus et consiliis intelligimus magistrorum. Origenes. Vel aliter. Etsi fatuae erant, tamen hoc intelligebant quoniam cum lumine debebant obviam ire sponso, omnes lampades sensuum habentes illuminatas. Videbant autem et illud, quoniam ex eo quod minus habebant oleum rationabile, iam propinquantibus tenebris lampades earum fuerant obscurandae. sed sapientes transmittunt fatuas ad olei venditores, videntes quoniam non tantum oleum, idest verbum doctrinae, congregaverant ut sufficeret ipsis ad vitam, et illas docerent; unde dicunt ite potius ad vendentes, idest ad doctores, et emite vobis: idest, ab eis accipite; et pretium est perseverantia, et amor discendi et diligentia, et labor cupientium discere.

Augustinus. vel non sunt putandae dedisse consilium; sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim adulatores oleum, qui sive falsa, sive ignorata laudando, animas in errores mittunt, et eis vana gaudia tamquam fatuis consiliando, aliquam de his mercedem commodi temporalis accipiunt. Dicitur ergo ite ad vendentes, et emite vobis; idest, videamus nunc quid vos adiuvent qui vobis laudes vendere consueverunt. Dicunt autem ne forte non sufficiat nobis et vobis, quia alieno testimonio non iuvatur quisquam apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix quisque sibi sufficit cui testimonium perhibeat conscientia sua.

Hieronymus. Verum quia iam emendi tempus excesserat, et adveniente iudicii die locus non erat poenitentiae, non nova patrare opera, sed praeteritorum rationem coguntur exsolvere; unde sequitur dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias.

Hilarius in Matth. nuptiae autem, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate coniunctio.

Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod dicit dum irent emere, ostendit quia etsi misericordes efficiamur post mortem, nihil hinc lucrabimur ad effugiendum: sicut nec diviti profuit quod factus est misericors et sollicitus circa eos qui sibi attinebant.

Origenes in Matth. vel dicit dum irent emere: est enim invenire quosdam qui quando debuerunt, neglexerunt aliquid utile discere; in ipso autem exitu vitae suae, dum disponunt discere, comprehenduntur a morte.

Augustinus de verb. Dom. vel aliter. Euntibus illis emere, idest inclinantibus se in ea quae foris sunt, et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui iudicat; et quae paratae erant, idest quibus coram Deo conscientia testimonium perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias; idest ubi munda anima, puro ac perfecto Dei verbo fecunda copulatur.

Hieronymus. post iudicii autem diem bonorum operum et iustitiae occasio non relinquitur; unde sequitur et clausa est ianua.

Augustinus. receptis enim illis qui sunt in angelicam vitam commutati, clauditur aditus ad regna caelorum; non enim post iudicium patet precum ac meritorum locus.

Hilarius. Et tamen cum iam poenitentiae nullum est tempus, fatuae occurrunt, aperiri sibi aditum rogant; unde sequitur novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: domine, domine, aperi nobis.

Hieronymus. Egregia in domini appellatione confessio indicium fidei est. Sed quid prodest voce invocare quem operibus neges? Gregorius in Evang. dolore autem repulsionis compulsae appellationem ingeminatur dominationis, invocando patrem, cuius in vita sua misericordiam contempserunt.

Augustinus. non autem dictum est quod emerunt oleum; et ideo intelligendae sunt, nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. sed magna eius est severitas post iudicium, cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est; propter quod sequitur at ille respondens ait: amen dico vobis, nescio vos: ex illa scilicet regula, quia non habet ars Dei, idest eius sapientia, ut intrent in gaudium eius qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus, conati sunt aliquid secundum praecepta eius operari.

Hieronymus. Novit enim dominus eos qui sunt eius, et qui ignorat ignorabitur; et licet virgines sint vel corporis puritate vel verae fidei confessione, tamen quia oleum non habent, ignorantur a sponso. Ex hoc autem quod infert vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam, intelligit universa quae dicta sunt esse praemissa, ut quia ignoramus iudicii diem, sollicite nobis lumen bonorum operum praeparemus.

Augustinus. non autem solum illius futuri temporis quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit, ad quam quisquis paratus est, etiam paratus invenitur cum illa vox sonuerit qua omnes evigilaturi sunt.

Augustinus ad hesychium. Non defuerunt autem qui docere voluerunt, has quinque et quinque virgines ad hunc eius adventum, qui nunc fit per ecclesiam, pertinere; sed haec non sunt temere pollicenda, ne aliquid occurrat quod valide contradicat.


MATTHAEUS 25,14-30


5514 (Mt 25,14-30)

Glossa. In praecedenti parabola demonstrata est eorum condemnatio qui oleum sibi sufficienter non praeparaverant, sive per oleum nitor operum, sive gaudium conscientiae, sive eleemosyna, quae est per pecuniam, intelligatur. Haec autem parabola inducitur contra eos qui non solum pecuniis, sed nec verbo, nec alio modo prodesse proximis volunt, sed omnia occultant; unde dicit sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.

Gregorius in Evang. Homo autem iste qui peregre proficiscitur, redemptor noster est, qui in ea carne quam assumpserat, abiit in caelum. Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad peregrinandum ducitur, cum per redemptorem nostrum in caelo collocatur.

Origenes in Matth. secundum enim divinitatis suae naturam non peregrinatur, sed secundum dispensationem corporis quod suscepit. Qui enim dicit discipulis suis: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, unigenitus Dei est, qui non est corporeo habitu circumclusus. Hoc autem dicentes non solvimus iesum; sed unicuique substantiae proprietatem eius salvamus. possumus et talia dicere, quod peregrinatur dominus per fidem ambulantibus, et non per speciem. Si autem peregrinantes a corpore cum domino fuerimus, tunc et ipse erit nobiscum. Simul etiam considera, quod non videtur redditio sermonis ita conscripta: sicut homo peregrinans, ita ego aut filius hominis: quoniam ipse est qui in parabola proponitur peregrinans quasi homo, non sicut filius Dei.

Hieronymus. Vocatis autem apostolis, doctrinam eis evangeliorum tradidit, non quasi pro largitate et parcitate, alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus; quomodo et apostolus eos qui solidum cibum capere non poterant, lacte potasse se dicit; unde sequitur et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem.

Chrysostomus in Matth. In quinque et duobus et uno talento diversas gratias intelligimus, quae unicuique traditae sunt. Origenes. Si quando enim videris eorum qui acceperunt a Christo dispensationem eloquiorum Dei, alios quidem habere amplius, alios autem minus, et, ut ita dicam, neque in dimidio intelligentes rerum negotia comparatione meliorum; alios autem adhuc minus habere; videbis differentias eorum qui eloquia domini susceperunt a Christo: quoniam alia fuit virtus eorum quibus data sunt quinque talenta, alia quibus duo, alia quibus unum; et alter alterius non capiebat mensuram; et qui accepit talentum unum, accepit quidem datum non contemptibile: multum est enim et unum talentum talis domini. tamen tres sunt proprii servi, sicut tria sunt genera eorum qui fructum faciunt; et quinque quidem accepit talenta qui omnia sensibilia scripturarum potest adducere ad sensus diviniores; duo autem qui est corporalem doctrinam edoctus: duo enim videtur carnalis numerus esse; sed adhuc minus potenti unum talentum paterfamilias dedit.

Gregorius. vel aliter. Quinque talentis dona quinque sensuum, idest exteriorum scientia exprimitur; duobus vero intellectus et operatio designantur: unius autem talenti nomine, intellectus tantum designatur. sequitur et profectus est statim.

Glossa. non locum mutans, sed liberam eis operandi potestatem permittens, et suo arbitrio relinquens. sequitur abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.

Hieronymus. acceptis enim terrenis sensibus, caelestium sibi notitiam duplicavit, ex creaturis intelligens creatorem, ex corporalibus incorporalia, ex brevibus sempiterna.

Gregorius in Evang. Sunt etiam nonnulli qui, etsi interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae patriae docent recta quae possunt de ipsis exterioribus quae acceperunt; dumque se a carnis petulantia, a terrenarum rerum ambitu, atque a visibilium voluptate custodiunt, ab his etiam alios admonendo compescunt.

Origenes in Matth. Vel qui habent sensus exercitatos, conversati salubriter, et ad maiorem scientiam seipsos erigentes, et studiose docentes, lucrati sunt alia quinque: quia nemo facile additamentum accipit virtutis alterius, nisi eius quam habet; et quanta ipsa scit, tanta alterum docet, et non amplius.

Hilarius in Matth. vel servus ille qui quinque talenta accepit, populus ex lege credentium est, ex qua profectus meritum ipsius recte impleta evangelicae fidei operatione duplicavit. sequitur similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.

Gregorius. sunt enim nonnulli qui dum intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de negotio lucrum reportant: quia dum utrique sexui praedicatio impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Origenes. Vel lucrati sunt alia duo, idest corporalem eruditionem, et aliam paulo sublimiorem.

Hilarius. vel ille servus cui duo talenta commissa sunt, gentium populus est, fide atque confessione et filii iustificatus, et patris; dominum nostrum iesum Christum Deum atque hominem ex spiritu et carne confessus. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut populus iudaeorum omne sacramentum quod in quinque talentis, idest in lege, cognoverat, idipsum fide evangelii duplicavit; ita iste incremento duorum talentorum, intellectum atque operationem promeruit. sequitur qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra, et abscondit pecuniam domini sui.

Gregorius in Evang. talentum quippe in terra abscondere, est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare.

Origenes in Matth. vel aliter. Si quando videris aliquem qui virtutem habet docendi et animabus proficiendi, et hanc virtutem occultat, quamvis habeat quamdam religionem conversationis, non dubites dicere talem esse qui accepit unum talentum, et abscondit ipsum in terra.

Hilarius in Matth. Vel iste servus qui unum talentum accepit et in terra recondidit, populus est in lege persistens, qui propter invidiam salvandarum gentium in terra acceptum talentum abscondit: in terra enim talentum abscondere, est novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis occultare. sequitur post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. In ratione autem ponenda iudicii examen est.


Origenes. et observa in hoc loco, quoniam non servi ad dominum vadunt ut iudicentur; sed dominus venit ad eos, cum tempus fuerit impletum; de quo dicit post multum vero temporis, idest, postquam dimisit aptos ad negotiandum animarum salutem; et ideo forsitan non facile invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad huiusmodi opus, ut cito transeat de hac vita; sicut est manifestum ex eo quod et apostoli senuerunt: ex quibus dicitur ad petrum: cum senueris, extendes manum tuam; de paulo autem dictum est ad philemonem: nunc autem ut paulus senex.

Chrysostomus in Matth. Vide et dominum ubique non confestim expetentem rationem, ut discas eius longanimitatem. Mihi autem videtur quod resurrectionem occulte insinuans, hoc dicit.

Hieronymus. Ideo ergo dicit post multum temporis, quia grande tempus est inter ascensionem salvatoris, et secundum eius adventum.

Gregorius. haec autem lectio huius evangelii considerare nos admonet, ne qui plus ceteris in hoc mundo accepisse aliquid cernuntur, ab auctore mundi gravius iudicentur: cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo humilior quisque debet esse ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Origenes. Fiducia autem fecit eum qui quinque talenta acceperat, audere ut ad dominum prius accederet; sequitur enim et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.

Gregorius. Servus ergo qui geminata talenta retulit, laudatur a domino, et ad aeternam remunerationem perducitur: unde subditur: ait illi dominus: euge.

Rabanus. Euge interiectio est laetantis; per quod gaudium suum dominus insinuat, qui bene laborantem servum ad gaudium aeternum invitat; de quo propheta ait: laetificabis nos in gaudio cum vultu tuo.

Chrysostomus in Matth. Serve bone, quia de bono loquitur, quod est ad proximum, et fidelis, quia nihil eorum quae sunt domini sibi appropriavit.

Hieronymus. dicit autem super pauca fuisti fidelis, quia omnia quae in praesenti habemus, licet magna videantur et plurima, tamen comparatione futurorum parva et pauca sunt.

Gregorius. Sed tunc fidelis servus supra multa constituitur, quando devicta omnis corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa caelesti sede gloriatur. Tunc etiam ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admixtus, sic interius gaudet de munere ut non sit quod exterius doleat iam de corruptione.

Hieronymus. Quid autem potest maius dari fideli servo quam esse cum domino et videre gaudium domini sui? .

Chrysostomus in Matth. Per hoc enim verbum omnem beatitudinem ostendit.

Augustinus de trin. Hoc enim erit plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui Deo trinitate, ad cuius imaginem facti sumus.

Hieronymus. Utrique autem servo et qui de quinque talentis decem fecerat, et qui de duobus quatuor, idem patrisfamilias sermo blanditur; utrumque etiam simili recipit gaudio, non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem; unde sequitur accessit autem et qui duo talenta acceperat.

Origenes in Matth. quod autem dicit vel in eo qui quinque talenta acceperat, vel in isto qui duo, accedens, intellige accessum transitum de hoc mundo ad illum: et vide quoniam eadem dicta sunt ambobus, ne forte et qui minorem habuit virtutem, et totam illam quam habuit, secundum quod oportebat, exercuit, nihil minus habiturus sit apud Deum quam ille qui fuerit in maiori virtute: hoc enim solum quaeritur, ut quicquid habuerit homo ex Deo, toto eo utatur ad gloriam Dei. Gregorius in Evang. Servus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum verbis excusationis redit: unde subditur accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: domine, scio quia homo durus es.

Hieronymus. vere enim hoc quod scriptum est: ad excusandas excusationes in peccatis, etiam huic servo contingit, ut ad pigritiam et negligentiam, superbiae quoque crimen accederet. Qui enim debuit simpliciter inertiam confiteri et orare patremfamilias, e converso calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecuniae quaereret, etiam de sorte periclitaretur. Origenes. Videtur enim mihi iste servus fuisse inter credentes quidem, non autem fiducialiter agentes, sed latere volentes, et omnia facientes ut non cognoscantur quasi christiani. Adhuc videntur mihi qui huiusmodi sunt timorem Dei habere, et sapere de eo quasi de aliquo austero et implacabili: hoc enim significat cum dicit domine, scio quia homo durus es. Intelligimus autem, quod vere dominus noster metit ubi non seminavit; quoniam iustus seminat in spiritu, ex quo metet vitam aeternam. Metit etiam ubi non seminat, et congregat ubi non spargit: quia sibi computat esse collata quaecumque in pauperibus fuerint seminata.

Hieronymus. ex eo etiam quod hic servus ausus est dicere metis ubi non seminasti, intelligimus etiam gentilium et philosophorum bonam vitam recipere dominum. Gregorius. Sunt autem plerique intra ecclesiam, quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vitae vias aggredi metuunt; et tamen iacere in sui corporis ignavia non pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant.

Hilarius in Matth. Vel per hunc servum intelligitur populus iudaeorum in lege persistens, qui dicit: timui te; tamquam metu veterum praeceptorum ab usu evangelicae libertatis abstineat, dicatque ecce quod tuum est, velut in his quae a domino praecepta sunt fuerit immoratus; cum tamen sciverit, metendos illic iustitiae fructus ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus qui non ex abrahae sint stirpe dispersi.

Hieronymus. Sed quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur; unde sequitur respondens autem dominus eius dixit ei: serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino. servus autem malus appellatur, quia calumniam domino fecit: piger, quia talentum noluit duplicare: ut in altero superbiae, in altero negligentiae condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem me noveras, et aliena sectari; tu scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam, sive argentum nummulariis: utrumque enim argyrion, graecus sermo significat. Eloquia domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. pecunia ergo et argentum, praedicatio evangelii et sermo divinus est; qui dari debuit nummulariis, idest vel ceteris doctoribus, quod fecerunt apostoli, per singulas provincias presbyteros et episcopos ordinantes; vel cunctis credentibus, qui possunt pecuniam duplicare et cum usuris reddere, ut quicquid sermone didicerant, opere explerent.

Gregorius. sicut ergo periculum doctorum aspicitur, si dominicam pecuniam teneant, ita et auditorum: quia cum usuris ab eis exigitur quod audierunt, ut scilicet ex eo quod audiunt, etiam studeant intelligere non audita.

Origenes. Non autem confessus est dominus se esse durum, sicut ille arbitrabatur; ceteris autem eius sermonibus concessit. Sed vere durus est his qui misericordia Dei abutuntur ad negligentiam suam, non ad conversionem. Gregorius in Evang. pigrum vero servum qua sententia dominus feriat, audiamus: tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta.

Origenes. Potest quidem dominus suae divinitatis virtute auferre sufficientiam ab eo qui pigrius est ea usus, et dare ei qui eam multiplicavit. Gregorius. Opportunum autem videbatur ut ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat daretur: illi enim dari debuit qui minus habebat. Sed cum per quinque talenta exteriorum scientia designetur, per duo autem intellectus et operatio; plus habuit qui duo quam qui quinque talenta acceperat: quia qui per talenta quinque exteriorum administrationem meruit, ab intellectu aeternorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, per quod intellectum significari diximus, illi dari debuit qui bene exteriora quae acceperat, ministravit: quod quotidie in sancta ecclesia cernimus, ut etiam interna intelligentia polleant qui exteriora fideliter administrant.

Hieronymus. Vel datur ei qui decem talenta fecerat, ut intelligamus, licet aequale sit domini gaudium in utriusque labore, eius scilicet qui quinque et qui duo duplicavit, tamen maius deberi praemium ei qui plus in domini pecunia laboravit. Gregorius. Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Quisquis autem caritatem habet, alia etiam dona percipit; quisquis autem caritatem non habet, etiam dona quae percepisse videbatur, amittit.

Chrysostomus in Matth. Qui etiam gratiam sermonis et doctrinae ad proficiendum habet, non utens ea, gratiam perdit; qui autem studium adhibet, amplius attrahit donum.

Hieronymus. Multi etiam cum sint sapientes naturaliter, et habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia bonum naturae corruperint, ad comparationem eius qui paululum tardior labore et industria compensavit quod minus habuit, perdunt bonum naturae; et praemium quod eis fuerat repromissum, vident transire ad alios. potest etiam sic intelligi. Ei qui fidem habet, et bonam in domino voluntatem, etiam si quid minus, ut homo, in opere habuerit, dabitur a bono iudice; qui autem fidem non habuerit, etiam ceteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdet. et eleganter inquit quod videtur habere, auferetur ab eo: quicquid enim sine fide christi est, non ei debet imputari qui male eo usus est, sed illi qui etiam malo servo naturae bonum tribuit.

Gregorius in Evang. Vel quisquis caritatem non habet, etiam ea quae percepisse videbatur, amittit.

Hilarius in Matth. habentibus etiam usum evangeliorum et legis honor redditur; non habenti autem fidem christi, etiam quod ex lege sibi esse videbatur honoris auferetur.

Chrysostomus in Matth. servus autem malus non solum damno punitur, sed etiam intolerabili poena, et cum poena accusabili denuntiatione; unde sequitur et inutilem servum eicite in tenebras exteriores.

Origenes in Matth. ubi scilicet nulla illuminatio est, forsitan nec corporalis; nec est respectio Dei illic, sed quasi indigni speculatione Dei, qui talia peccaverunt, condemnantur in his quae exteriores tenebrae appellantur. Legimus etiam aliquem ante nos exponentem de tenebris abyssi quae est extra mundum, ut quasi indigni toto mundo in abyssum illam foras eiciantur, in qua sunt tenebrae, nemine eas illuminante. Gregorius. Et sic per poenam in tenebras exteriores cadet qui per suam culpam sponte in interiores tenebras decidit.

Hieronymus. Quid autem sit fletus et stridor dentium, supra diximus.

Chrysostomus in Matth. Vide autem quia non solum qui rapit aliena aut qui mala operatur, punitur ultima poena, sed etiam qui bona non facit. Gregorius in Evang. Habens igitur intellectum, curet omnino ne taceat; habens rerum affluentiam, a misericordia non torpescat; habens artem qua regitur, usum illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum, apud divitem pro pauperibus intercedat. Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum acceperit. Origenes. Si autem displicet tibi quod dicitur, si propter quod non docuit, quis iudicatur, recordare illud apostoli: vae mihi est, si non evangelizavero.



Th. Aq. Catena aurea 5445