Th. Aq. Catena aurea 5531

MATTHAEUS 25,31-45


5531 (Mt 25,31-45)

Rabanus. Post parabolas de fine mundi, iam exequitur dominus modum futuri iudicii.

Chrysostomus in Matth. est autem haec pars delectabilissima, quam continue in animo vertentes, cum studio audiamus, et omni compunctione; nam et ipse Christus terribilius et lucidius hunc pertractat sermonem. Idcirco non dicit de cetero: simile factum est regnum caelorum; sed revelate seipsum ostendit, dicens cum autem venerit filius hominis in maiestate sua.

Hieronymus. post biduum quidem pascha facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus, recte promittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala pollicitationis praemio compensaret. Et notandum, quod qui in maiestate cernendus est, filius hominis sit.

Augustinus super ioannem. in forma humana videbunt eum impii, videbunt et ad dexteram positi: in iudicio enim apparebit in forma quam ex nobis accepit; sed postea futurum est ut videatur in forma Dei, quam sciunt omnes fideles.

Remigius. Destruitur autem his verbis illorum error qui dixerunt, dominum non in eadem forma servi manere. Maiestatem autem appellat divinitatem, qua aequalis est patri et spiritui sancto.

Origenes in Matth. Vel quia cum gloria huc revertetur, ut corpus eius sit quale fuit cum transfiguratus fuit in monte. sedes autem eius aut quidam perfectiores sanctorum dicuntur, de quibus scriptum est: quoniam illic sederunt sedes in iudicio; aut quaedam virtutes angelicae, de quibus dicitur: sive throni, sive dominationes.

Augustinus de Civ. Dei. Descendet enim cum angelis, quos advocabit de supernis locis ad faciendum iudicium; unde dicitur et omnes angeli eius cum eo.

Chrysostomus in Matth. Omnes enim angeli cum ipso aderunt, testantes et ipsi quantum administraverunt missi a domino ad hominum salutem.

Augustinus de poenitentia. vel angelorum nomine significavit homines qui cum Christo iudicabunt: angeli enim nuntii sunt; nuntios autem rectissime accipimus omnes qui salutem caelestem hominibus nuntiaverunt. sequitur et congregabuntur ante eum omnes gentes.

Remigius. His verbis vera hominis futura demonstratur resurrectio.

Augustinus de Civ. Dei. Haec autem congregatio per ministerium angelicum fiet, quibus dicitur: congregate illi sanctos eius.

Origenes in Matth. Vel non localiter intelligamus quod congregabuntur ante eum omnes gentes, sed quia iam non erunt dispersae in dogmatibus falsis et multis de eo. Manifesta enim fiet divinitas christi, ut non solum nullus iustorum, sed nec aliquis peccatorum ignoret: non enim in aliquo loco apparebit filius Dei, et in altero non apparebit; sicut ipse secundum comparationem fulguris voluit demonstrare. quamdiu ergo iniqui nec se cognoscunt nec Christum, vel iusti per speculum in aenigmate vident, tamdiu non sunt segregati boni a malis; cum autem propter manifestationem filii Dei, omnes ad intellectum venerint suum, tunc salvator segregabit bonos a malis; unde sequitur et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: quia et peccatores cognoscent sua delicta, et iusti manifeste videbunt semina iustitiae suae ad qualem eos perduxerint finem. Oves autem dicti sunt qui salvantur, propter mansuetudinem, quam didicerunt ab eo qui dicit: discite a me quia mitis sum; et propter quod usque ad occisionem parati fuerunt venire, imitantes Christum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est. haedi autem dicuntur mali, qui aspera et dura saxa ascendunt, et per praecipitia eorum incedunt.

Chrysostomus in Matth. vel hos vocat haedos, illos autem oves, ut horum infructuositatem ostendat, nullus enim fit ab haedis fructus; illorum autem utilitatem; multus enim est ovium fructus et a lana et a lacte et a fetibus qui parturiuntur. Nomine autem ovis in scripturis divinis simplicitas, et innocentia solet designari. Pulchre ergo in hoc loco per oves electi designantur.

Hieronymus. Haedus autem lascivum est animal et fervens semper ad coitum, et semper pro peccatis offertur in lege; nec dicit capras, quae possunt habere fetus et tonsae egrediuntur de lavacro.

Chrysostomus in Matth. Deinde segregat eos etiam situ; nam sequitur et statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris.

Origenes in Matth. sancti enim, qui dextera opera operati sunt, acceperunt pro mercede suorum dexterorum dexteram regis, in qua requies et gloria est; mali vero propter opera sua pessima et sinistra, ceciderunt in sinistram, idest in tristitiam tormentorum. sequitur tunc dicet rex eis qui a dextris eius erunt: venite; ut quicquid minus fuerit eis, cum perfectius uniti fuerint Christo consequantur. Addit autem benedicti patris mei, ut eminentia benedictionis eorum manifestetur: quia prius benedicti sunt a domino, qui fecit caelum et terram.

Rabanus. Vel vocantur benedicti quibus pro bonis meritis debetur aeterna benedictio. Patris autem sui dicit esse regnum, quia ad eum refert potestatem regni a quo ipse rex est genitus; unde per auctoritatem regiam, qua ipse solus exaltabitur in die illa, proferet iudicii sententiam; unde signanter dicitur. tunc dicet rex.

Chrysostomus in Matth. nota autem, quod non dixit: accipite, sed possidete, sive hereditate, sicut familiaria bona sive paterna, sicut vestra vobis antiquitus debita; unde dicitur paratum vobis regnum a constitutione mundi.

Hieronymus. Haec autem iuxta praescientiam Dei accipienda sunt, apud quem futura iam facta sunt.

Augustinus de Civ. Dei. Excepto autem illo regno, de quo in fine dicturus est possidete paratum vobis regnum, licet longe impari modo, etiam praesens ecclesia dicitur regnum eius; in quo adhuc cum hoste confligitur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur.

Augustinus de poenitentia. Sed dicet aliquis: regnare nolo, sufficit mihi salvum esse; in quo primum eos fallit, quia eorum nec salus est ulla quorum iniquitas perseverat; deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes, oportet tamen ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut aliorum numero deputentur, et ceteris regnantibus ipsi pereant. omnes enim romani romanum regnum possident, quamvis non omnes in eo regnent.

Chrysostomus in Matth. pro quibus ergo sancti, caelestis regni bona accipiant, manifestatur cum subditur esurivi et dedistis mihi manducare.

Remigius. et notandum, quod in hoc loco sex opera misericordiae a domino commemorantur; quae quicumque implere studuerit, regnum a constitutione mundi praeparatum electis percipere merebitur.

Rabanus. Mystice autem qui esurientem et sitientem iustitiam pane verbi reficit, vel potu sapientiae refrigerat, et qui errantem per haeresim vel per peccatum in domum matris ecclesiae recipit, et qui infirmum in fide assumit, verae dilectionis observat iura.

Gregorius moralium. hi autem quibus iudex veniens in dextera consistentibus dicit esurivi, etc., sunt qui ex parte electorum iudicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt; qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerant, ab oculis iudicis eleemosynarum superductione cooperiunt. Alii vero sunt qui non iudicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt.

Origenes in Matth. humilitatis autem causa laude beneficiorum suorum indignos se proclamant, non obliti eorum quae fecerunt. ipse autem eis ostendit suam compassionem in suis; unde sequitur tunc respondebunt ei iusti, dicentes: domine, quando te vidimus, etc.

Rabanus. Hoc quidem dicunt non diffidentes de verbis domini; sed stupent de tanta sublimatione, et de maiestatis suae magnitudine; vel quia videbitur eis parvum esse bonum quod egerant, secundum illud apostoli: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. sequitur et respondens rex dicet eis: amen dico vobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Hieronymus. Libera quidem nobis erat intelligentia, quod in omni paupere Christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, et sic de aliis; sed ex hoc quod sequitur quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, etc., non mihi videtur generaliter dixisse de pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt; ad quos extendens manum dixerat: fratres mei sunt qui faciunt voluntatem patris mei.

Chrysostomus in Matth. sed si fratres eius sunt, quare eos minimos vocat? propter hoc quia sunt humiles, quia pauperes, quia abiecti. Non autem per hos, monachos solum intelligit, qui ad montes secesserunt; sed unumquemque fidelem, etiam si fuerit saecularis, et fuerit esuriens, aut aliud huiusmodi, vult misericordiae procuratione potiri: fratrem enim baptisma facit et mysteriorum communicatio. sequitur tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.

Origenes in Matth. sicut iustis dixerat: venite, ita et iniustis dicit discedite; nam propinqui sunt verbo qui servant Dei mandatum, et vocantur ut adhuc propinquiores efficiantur; longe autem ab eo sunt, etsi videantur ei assistere, qui non faciunt mandata ipsius: propter hoc audiunt discedite, ut qui modo vel videntur esse ante eum, postea nec videantur. Considerandum est autem, quoniam in sanctis dictum est: benedicti patris mei; non autem nunc dicitur: maledicti patris mei; nam benedictionis quidem ministrator est pater, maledictionis autem unusquisque sibi est auctor, qui maledictione digna est operatus. Qui autem recedunt a iesu, decidunt in ignem aeternum, qui alterius est generis ab hoc igne quem habemus in usu. Nullus enim ignis inter homines est aeternus, sed nec multi temporis. Et considera quoniam regnum quidem non angelis praeparatum dicit, ignem autem aeternum diabolo et angelis eius: quia quantum ad se, homines non ad perditionem creavit; peccantes autem coniungunt se diabolo; ut sicuti qui salvantur, sanctis angelis coaequantur, sic qui pereunt diaboli angelis coaequentur.

Augustinus de Civ. Dei. Ex hoc autem patet quod idem ignis erit hominum supplicio attributus et daemonum. Si autem erit corporali tactu noxius ut eo possint corpora cruciari, quomodo in eo erit poena spirituum malignorum, nisi quia sunt quaedam daemonibus corpora, sicut quibusdam visum est, ex isto aere crasso atque humido? si autem aliquis nulla habere daemones corpora asserat, non est de hac re contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis, etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt concludi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? adhaerebunt ergo daemones, licet incorporei, corporalibus ignibus cruciandi, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus vitam. Ignis autem ille corporeus erit, et cruciabit huiusmodi corpora cum spiritibus; daemones autem spiritus sine corporibus.

Origenes in Matth. Vel forsitan ignis ille talis substantia est ut invisibilia comburat, ipse invisibilis constitutus, secundum quod ait apostolus: quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Ne autem mireris audiens esse invisibilem ignem et punientem, cum videas interius calorem hominibus accidentem, et non mediocriter cruciantem. sequitur esurivi enim et non dedistis mihi manducare. Scriptum est ad fideles: vos estis corpus christi. sicut ergo anima habitans in corpore, cum non esuriat quantum ad suam substantiam spiritualem, esurit tamen corporis cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur quae patitur corpus eius ecclesia, cum sit ipse impassibilis. Et hoc considera, quia loquens ad iustos, per singulas species eorum beneficia dinumerat; ad iniustos autem praescindens narrationem, adunavit utrumque, dicens infirmus fui et in carcere, et non visitastis me; quoniam misericordis iudicis erat bene facta quidem hominum largius praedicare et ampliare; malefacta autem eorum transitorie memorari et abbreviare.

Chrysostomus in Matth. Intuere autem quia non in uno tantum vel duobus, sed in omnibus misericordiam deseruerunt: non enim esurientem solum non cibaverunt, sed neque, quod levius erat, infirmum visitaverunt. Et vide qualiter levia iniungit; non enim dixit: in carcere eram, et non eripuistis me; infirmus eram, et non curastis me; sed non visitastis, et non venistis ad me. In esuriendo etiam non pretiosam petit mensam, sed necessarium cibum. Omnia ergo sufficientia sunt ad poenam. Primo quidem facilitas petitionis, panis enim erat; secundo miseria eius qui petebat, pauper enim erat; tertio compassio naturae, homo enim erat; quarto desiderium promissionis, regnum enim promisit; quinto dignitas eius qui accipiebat, Deus enim erat qui pauperes accipiebat; sexto superabundantia honoris, quoniam dignatus est ab hominibus accipere; septimo iustitia dationis, ex suis enim a nobis accipit: sed contra universa haec homines per avaritiam excaecantur. Gregorius moralium. isti autem quibus hoc dicitur, sunt mali fideles, qui iudicantur et pereunt; alii vero, scilicet infideles, non iudicantur et pereunt: non enim eorum tunc causa discutitur qui ad conspectum districti iudicis iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt; professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Isti enim saltem verba iudicis audiunt, quia eius fidei saltem verba tenuerunt; illi in damnatione sua aeterni iudicis nec verba suscipiunt, quia eius reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt: nam et princeps terrenam rempublicam regens aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem: in illo enim iura sua consulit; contra hostem vero bellum movet, et de poena eius quid lex habeat non requirit.

Chrysostomus in Matth. verbis autem iudicis redarguti, cum mansuetudine loquuntur: sequitur enim tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: domine, quando te vidimus? Origenes in Matth. considera, quia iusti immorantur in unoquoque verbo, iniusti autem non ita per singula, sed cursim dicunt: quoniam proprium est iustorum bene facta sua relata sibi in facie, diligenter et per singula refutare causa humilitatis; malorum autem hominum est culpas suas excusationis causa aut nullas esse ostendere, aut leves et paucas. Sed et responsio christi hoc ipsum signat; unde sequitur tunc respondebit illis, dicens: amen dico vobis. Volens enim iustorum bene facta ostendere grandia, peccatorum autem culpas non grandes, ad iustos quidem dicit: ex eo quod fecistis uni ex minimis meis fratribus; ad iniustos autem non adiecit: fratribus: revera enim fratres eius sunt qui perfecti sunt. Gratius est autem apud Deum opus bonum quod fit in sanctioribus quam in minus sanctis; et levior culpa est negligere minus sanctos quam sanctiores.

Augustinus de Civ. Dei. nunc autem de novissimo iudicio agitur, quando Christus de caelo venturus est, vivos et mortuos iudicaturus. Divini iudicii ultimum hunc diem dicimus, idest novissimum tempus: nam per quot dies istud iudicium protendatur incertum est; sed scripturarum sanctarum more dies poni solet pro tempore. Ideo autem dicimus ultimum iudicium vel novissimum, quia et nunc iudicat, et ab humani generis initio iudicavit, a ligno vitae separans primos homines, et angelis peccantibus non parcens; in illo autem finali iudicio simul et homines, et angeli iudicabuntur: fiet enim virtute divina ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam.


MATTHAEUS 25,46


5546 (Mt 25,46)

Augustinus de fide et operibus. nonnulli seipsos seducunt, dicentes ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam. hoc praevidens dominus, sententiam suam ita conclusit dicens et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti vero in vitam aeternam.

Origenes in Matth. Attende quoniam, cum prius dixisset: venite, benedicti, deinde: discedite, maledicti, propterea quod proprium boni Dei est primum recordari benefacta bonorum quam malefacta malorum, hic prius nominat poenam malorum, deinde vitam bonorum: ut primum quae timoris sunt, evitemus mala; postea quae honoris sunt, appetamus bona. Gregorius moralium. Si ergo tanta poena mulctatur qui non dedisse convincitur, qua poena feriendus est qui redarguitur abstulisse aliena? .

Augustinus de Civ. Dei. Est autem vita aeterna summum bonum nostrum, et finis civitatis Dei; de quo fine dicit apostolus: finem vero vitam aeternam. Sed rursus, quia vita aeterna ab his qui familiaritatem non habent cum scripturis sanctis, potest accipi etiam in vita malorum propter animae immortalitatem, vel propter interminabiles poenas impiorum; profecto finis civitatis huius, in quo summum habebitur bonum, vel pax in vita aeterna, vel vita aeterna in pace dicendus est, ut ab omnibus possit intelligi.

Augustinus de trin. quod enim dixit dominus famulo suo moysi: ego sum qui sum, hoc contemplabimur cum vivemus in aeternum. ita enim dominus ait: haec est vita aeterna ut cognoscant te verum Deum. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis, atque aeterna perfectio gaudiorum, de qua dicit Ioannes: videbimus eum sicuti est.

Hieronymus. Prudens autem lector intende, quod et supplicia aeterna sunt: et vita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum.

Gregorius dialog. inquiunt: ideo peccantibus minatus est, ut eos a peccatis compesceret; quibus respondemus: si falsa minatus est ut iniustitiam corrigeret, etiam falsa promiserat, ut ad iustitiam provocaret; et sic dum satagunt Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem. at, inquiunt, sine fine puniri non debet culpa cum fine: quibus respondemus, quod recte dicerent, si iudex iustus non corda hominum, sed facta pensaret. Ad districti ergo iudicis iustitiam pertinet ut numquam careant supplicio quorum mens in hac vita numquam voluit carere peccato.

Augustinus de Civ. Dei. Nullius etiam legis iustitia attendit ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta unde puniretur admisit. Nullus enim extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium vel adulterium. Qui vero pro aliquo grandi crimine morte mulctatur, numquid moram qua occiditur, eius supplicium leges existimant, et non quod eum in sempiternum auferant a societate viventium? iam vero damnum, ignominia, exilium, servitus, cum plerumque sic infligantur ut nulla venia relaxentur, nonne pro huius vitae modo similia poenis videntur aeternis? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita quae his plectitur, porrigitur in aeternum. Sed inquiunt: quomodo ergo verum est quod ait Christus: in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali; idest, ut qui mala fecerit, mala patiatur, eamdem dictam mensuram fuisse. Factus est autem homo malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum quod esse posset aeternum.

Gregorius dialog. at inquiunt: nullus iustus crudelitatibus pascitur, et delinquens servus a iusto domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Iniqui autem gehennae ignibus traditi, quo fine semper ardebunt? quibus respondemus, quod omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur; quia autem iustus est, ab iniquorum ultione non sedatur; et tamen ad aliquid iniqui semper concremantur, ut scilicet iusti tanto in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt, quae eius adiutorio vitare potuerunt.

Augustinus de Civ. Dei. Sed nullum est, inquiunt, corpus quod dolere possit, mori non possit. necesse est autem ut vivat dolens, non est necesse ut occidat dolor; quia nec corpora ista mortalia omnis dolor occidit; et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic connexa est anima huic corpori ut summis doloribus cedat atque discedat; tunc autem tali corpori anima et eo connectitur modo ut illud vinculum nullo dolore vincatur. Non ergo tunc nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit, Deum non habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. inter huiusmodi autem aeternitatem supplicii negantes misericordior fuit Origenes, qui et ipsum diabolum et angelos eius post graviora pro meritis et diuturna supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla non immerito reprobavit ecclesia: quia et hoc quod misericors videbatur amisit, faciendo veras miserias, quibus poenas luerent, et falsas beatitudines in quibus securum et sempiternum boni gaudium non haberent. Longe autem aliter aliorum misericordia errat affectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, hominum vero qui vel citius, vel tardius liberantur, aeternam felicitatem putant. Cur autem haec misericordia ad universam naturam manat humanam, et cum ad angelicam ventum fuerit, mox arescit? Gregorius dialog. at inquiunt: ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis, quos tunc ardere viderint, non orabunt? orant quidem pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere; quomodo autem tunc orabitur pro illis qui iam nullatenus possunt ab iniquitate commutari? .

Augustinus de Civ. Dei. Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem non omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo christi baptismate ablutis, qui participes sunt corporis eius, quomodolibet vixerunt: propter illud quod ait dominus: si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur in aeternum. Item sunt qui non omnibus habentibus christi sacramentum, sed solum catholicis, quamvis male viventibus, hoc pollicentur, qui non solum sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus christi, in corpore eius quod est ecclesia constituti, etiam si postea, in aliquam haeresim vel in gentilium idololatriam fuerint lapsi. Sunt autem qui propter id quod scriptum est supra: qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit, non nisi in catholica ecclesia perseverantibus hoc promittunt, quod merito fundamenti, idest fidei, per ignem salventur; quo igne in ultimo iudicio punientur mali. Sed omnibus his contradicit apostolus dicens: manifesta sunt opera carnis, quae sunt immunditia, fornicatio, et his similia; quae praedico vobis quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Si quis autem temporalia in corde suo praeponit Christo, etsi videatur habere fidem christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui alia praeponuntur: quanto magis si committat illicita, non praeposuisse, sed postposuisse Christum, convincitur? comperi etiam quosdam putare eos solum arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis dignas eleemosynas facere negligunt; ideo iudicem ipsum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum, nisi eleemosynas sive factas, sive non factas. sed qui digne pro peccatis suis eleemosynas facit, prius eas facere incipit a seipso: indignum est enim ut ipse sibi non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: diliges proximum tuum sicut teipsum; itemque audiat: miserere animae tuae, placens Deo. Hanc eleemosynam, idest ut Deo placeat, non faciens animae suae, quomodo dignas pro peccatis suis facere eleemosynas dicendus est? propter hoc ergo eleemosynae faciendae sunt, ut cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseverantes, licentiam male faciendi nos per eleemosynas comparare credamus. Ideo autem dominus a dextris eleemosynas ab eis factas, in sinistris, non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum valent eleemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata.

Origenes in Matth. Vel non unius tantum iustitiae species remuneratur, sicut existimant multi. In quibuscumque enim causis mandatum christi quis fecerit, Christum cibat et potat, qui fidelium iustitiam et veritatem manducat et bibit. Item Christo algenti teximus vestimentum, accipientes sapientiae texturam, adeo ut per doctrinam aliquos doceamus, et induamus eos viscera misericordiae. quando etiam praeparamus cor nostrum diversis virtutibus ad receptaculum eius, vel illorum quae sunt ipsius, ipsum peregrinantem suscipimus in domum pectoris nostri. Item cum fratrem infirmum sive in fide sive in bono opere visitaverimus, aut per doctrinam, aut per increpationem, aut per consolationem, ipsum Christum visitamus. deinde omne quod hic est, carcer est christi, et eorum qui sunt eius, qui sunt in hoc mundo degentes, quasi etiam in carcere naturae necessitate constricti. cum ergo bonum opus in eis fecerimus, visitamus eos in carcere, et Christum in eis.


MATTHAEUS 26,1-2


5601 (Mt 26,1-2)

Hilarius in Matth. Post sermonem quo venturum se dominus in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet, ut sacramentum crucis admixtum esse gloriae aeternitatis cognoscerent: unde dicitur factum est, cum consummasset iesus sermones hos omnes.

Rabanus. De consummatione saeculi et de die iudicii: vel quia ab initio evangelii usque ad passionem omnia faciendo et praedicando compleverat.

Origenes in Matth. Non simpliciter autem dixit omnes, sed hos omnes: adhuc enim oportebat eum etiam alios loqui sermones priusquam traderetur. dixit discipulis suis: scitis quia post biduum pascha fiet.

Rabanus. Sicut ex ioannis narratione colligitur, ante sex dies paschae venit iesus in bethaniam, inde venit ierusalem sedens super asellum, postea geruntur ea quae narrantur hierosolymis gesta. Ex illo ergo die quo venit in bethaniam, intelligimus consummatum quatriduum, ut occurreret dies ante biduum paschae. Hoc autem inter pascha et azyma distat, quod pascha ipse solus dies appellatur in quo agnus occidebatur ad vesperam, hoc est decimaquarta luna primi mensis; decimaquinta autem luna, quando egressus est populus de aegypto, succedebat festivitas azymorum. verum evangelistae unum pro altero ponere solent.

Hieronymus. Pascha autem, quod hebraice dicitur phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur; eo quod exterminator videns sanguinem in foribus israelitarum pertransierit, nec percusserit eos; vel ipse dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit.

Remigius. Sive quia auxiliante domino populus israeliticus liberatus ab aegyptiaca servitute transivit ad libertatem.

Origenes in Matth. non autem dixit: post biduum pascha erit, aut veniet, ne ostenderet illud pascha futurum quod fieri solebat secundum legem, sed pascha fiet, hoc est quale nunquam factum fuerat.

Remigius. Mystice enim pascha dicitur, sive quia ea die Christus transivit de mundo ad patrem, de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam: sive quia salubri transitu a daemoniaca servitute mundum redemit.

Hieronymus. Post duos etiam dies clarissimi luminis veteris et novi testamenti verum pro mundo celebratur pascha. transitus etiam noster, idest phase, ita celebratur, si terrena dimittentes ad caelestia festinemus.

Origenes in Matth. praedicit autem discipulis se tradendum, cum subdit et filius hominis tradetur ut crucifigatur, praemuniens eos ne priusquam audiant quae fuerant futura, subito videntes tradi magistrum ad crucem, obstupescant. Ideo autem impersonaliter posuit tradetur, quia Deus tradidit eum propter misericordiam circa genus humanum, iudas propter avaritiam, sacerdotes propter invidiam, diabolus propter timorem ne avelleretur de manu eius genus humanum per doctrinam ipsius: non advertens, quoniam maius fuerat eripiendum genus humanum per mortem ipsius, quam ereptum fuerat per doctrinam et miracula.


MATTHAEUS 26,3-5


5603 (Mt 26,3-5)

Glossa. Ostendit evangelista apparatum et machinationem dominicae passionis, quam Christus praenuntiaverat; unde dicit tunc congregati sunt principes sacerdotum.

Remigius. Quod autem dicit tunc, superioribus verbis coniungitur, idest antequam pascha celebraretur.

Origenes in Matth. Non autem veri sacerdotes et seniores, sed illius qui videbatur populus Dei, vere autem erat populus gomorrhae, non intelligentes summum sacerdotem Dei, insidiati sunt ei: et non cognoscentes primogenitum universae creaturae, etiam seniorem omnibus consiliati sunt contra eum.

Chrysostomus in Matth. iniqua vero negotia tentantes ad principem sacerdotum veniunt, inde volentes potestatem accipere unde prohibere oportebat. Multi autem erant tunc principes sacerdotum; lex vero unum esse volebat; unde manifestum est quod iudaica dissolutio accipiebat principium. Moyses enim unum principem sacerdotum esse iussit, et eo mortuo alterum fieri; postea vero annui facti sunt. Eos igitur ait hic principes sacerdotum qui de principibus sacerdotum erant.

Remigius. Condemnantur autem isti, et quia congregati sunt, et quia principes sacerdotum fuerant: quo enim plures ad peragendum aliquod malum conveniunt, et quo sublimiores et nobiliores fuerint, eo deterius habetur malum quod committitur, et eo maior poena illis praeparatur. ad ostendendam autem domini simplicitatem et innocentiam, addit evangelista ut iesum dolo tenerent, et occiderent: in quo enim nullam mortis causam invenire poterant, consilium fecerunt ut dolo tenerent, et occiderent.

Chrysostomus in Matth. Consiliati sunt ergo ut tenerent eum occulte et interimerent; formidabant autem populum, ideoque expectabant festivitatem praeterire; propter quod sequitur dicebant autem: non in die festo. Diabolus enim nolebat in pascha Christum pati, ut non manifestam eius constitueret passionem. Principes autem sacerdotum non ea quae Dei sunt timuerunt, ne scilicet peccato in hoc tempore peracto maior eius inquinatio fieret, sed ubique quae humana sunt cogitabant: unde sequitur ne forte tumultus fieret in populo.

Origenes in Matth. propter diversa studia populi, diligentis Christum et odientis, credentis et non credentis.

Leo papa in serm. 7 de passione. Providentibus ergo principibus ne in sancto die tumultus oriretur, non festivitati sed facinori studebant; seditiones enim turbarum fieri in praecipua solemnitate metuebant, non ut populus non peccaret, sed ne Christus evaderet.

Chrysostomus in Matth. Sed tamen furore ferventes immutati sunt a suo consilio: quia enim traditorem invenerunt, in ipsa festivitate Christum occiderunt.

Leo papa. Divino autem intelligimus dispositum fuisse consilio ut iudaeorum principes, qui saeviendi in Christum occasiones saepe quaesierant, non nisi in solemnitate paschali exercendi furoris sui acciperent potestatem. Oportebat enim ut manifesto implerentur affectu quae diu figurata fuerant promissa mysteria, ut ovem significativam vera removeret ovis, et uno expleretur sacrificio variarum differentia victimarum. Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis, hostia in hostiam transit, sanguine sanguis aufertur, et legalis festivitas dum mutatur impletur.


MATTHAEUS 26,6-13


5606 (Mt 26,6-13)

Glossa. Ostenso consilio principum de christi occisione, vult exequi evangelista completionem eius, ostendens qualiter iudas habuit conventionem cum iudaeis, ut Christum traderet; sed prius causam proditionis praemittit. Doluit enim quia non erat venumdatum unguentum quod mulier super caput christi effudit, ut de pretio aliquid tolleret: unde voluit hoc damnum proditione magistri recompensare. Dicit ergo cum autem esset iesus in bethania in domo simonis leprosi.

Hieronymus. non quod leprosus illo tempore permaneret; sed quia antea leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino permanente ut virtus curantis appareat. sequitur accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi.

Rabanus. est autem alabastrum genus marmoris candidi variis coloribus intincti, quod ad vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur.

Hieronymus. Alius autem evangelista pro alabastro unguenti pretiosi nardum pisticum posuit, hoc est verum et absque dolo.

Rabanus. Pistis enim graece, latine dicitur fides; unde pisticum, idest fidele. erat enim illud unguentum fidele, idest purum, et non adulteratum. sequitur et effudit super caput ipsius recumbentis.

Origenes in Matth. forsitan quis diceret quatuor fuisse mulieres de quibus scripserunt evangelistae; ego autem magis consentio tres fuisse: et unam quidem de qua scripserunt Matthaeus et Marcus, alteram autem de qua scripsit Lucas, aliam de qua scripsit Ioannes.

Hieronymus. Nemo enim putet eamdem esse quae super caput unguentum, et quae super pedes effudit: illa enim lacrymis lavit et crine tersit, et manifeste meretrix appellatur; de hac autem nihil tale scriptum est: nec enim poterat statim capite domini meretrix digna fieri.

Ambrosius super lucam. Potest ergo non eadem esse, ne sibi contraria dixisse evangelistae videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior.

Chrysostomus in Matth. Et secundum hoc apud tres evangelistas, scilicet Matthaeum, marcum et lucam, una et eadem esse videtur. Non autem absque ratione leprae simonis meminit evangelista; sed ut ostendat unde fiduciam sumens haec mulier accessit ad Christum: quia enim lepra immunda passio esse videbatur, videns quod iesus illum hominem curaverat apud quem manebat, confidit quod et animae eius immunditiam facile expurgaret; et aliis mulieribus pro curatione corporis ad Christum accedentibus, sola ipsa honoris gratia ad Christum accessit, et propter animae curationem, cum nihil in corpore infirmum haberet. Quapropter maxime aliquis eamdem admirari debet. Apud ioannem autem non est eadem mulier, sed altera quaedam mirabilis lazari soror.

Origenes in Matth. Quoniam Matthaeus quidem et Marcus in domo simonis leprosi hoc factum fuisse exponunt; Ioannes autem, quod venit iesus ubi erat lazarus; et non simon, sed maria et martha ministrabant. Adhuc, secundum ioannem, ante sex dies paschae venit in bethaniam, quando fecerunt ei coenam maria et martha; hic autem quando recumbit in domo simonis, post biduum pascha erat futurum. Et apud Matthaeum et marcum, discipuli indignantur ex bono proposito; apud ioannem autem solus iudas furandi affectu; apud lucam autem murmurat nemo.

Gregorius in Evang. vel dicendum, quod hanc eamdem quam Lucas peccatricem mulierem, Ioannes mariam nominat.

Augustinus de cons. Evang. Lucas autem quamvis simile factum commemoret ei quod hic dicitur, nomenque conveniat eius apud quem convivabatur dominus, nam et ipsum simonem dicit; tamen, quia non est contra naturam vel morem hominum unum nomen habere duos homines, potius credibile est fuisse illum alium simonem, non leprosum, in cuius domo haec in bethania gerebantur. Nihil igitur aliud arbitror nisi quod non quidem aliam fuisse mulierem quae peccatrix tunc accessit ad pedes iesu, sed eamdem mariam bis hoc fecisse: semel scilicet quod Lucas narravit: nam et Ioannes mariam commendans commemoravit antequam veniret in bethaniam: erat, inquit, languens lazarus in bethania de castello mariae, et marthae sororis eius. Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc maria fecerat. quod autem in bethania rursus fecit, aliud est quod ad lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, ioanne scilicet, Matthaeo et marco. Quod autem Matthaeus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem pedes, ostenditur non esse contrarium, si accipiamus non solum caput, sed et pedes domini perfudisse mulierem: nisi forte quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque calumniosus est ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes domini perfunderet. Ille autem qui sic calumniatur, prius accipiat perfusos pedes antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effuderat.

Augustinus de doctr. Christ. Neque ullo modo quisquam fieri crediderit domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos ut luxuriosorum et nequam hominum solent. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Quisquis enim rebus sic utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat; aut aliquid significat, aut flagitiosus est. Itaque quod in aliis personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit.

Augustinus de cons. Evang. Sed hoc videri potest esse contrarium quod Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemoraverunt quod erat iesus in bethania, ubi de unguento eadem narraturus Ioannes dicit: ante sex dies paschae. Sed qui ita moventur, non intelligunt Matthaeum et marcum illud quod in bethania de unguento factum erat, recapitulando posuisse. non enim quisquam eorum cum dixisset post biduum pascha futurum, sic adiunxit ut diceret: post haec cum esset bethaniae.

Chrysostomus in Matth. sed quia discipuli audierant magistrum dicentem: misericordiam volo et non sacrificium, apud se cogitabant: si holocausta non acceptat, multo minus olei huiusmodi usum; unde sequitur videntes autem discipuli indignati sunt, dicentes: ut quid perditio haec? potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus.

Hieronymus. scio quosdam hunc locum calumniari, quare Ioannes iudam solum dixerit contristatum, eo quod loculos tenuerit et fur ab initio fuerit, et Matthaeus scribat omnes discipulos indignatos, nescientes tropum qui vocatur, syllipsis, quo et pro multis unus, et pro uno multi soleant appellari: nam et paulus in epistola ad hebraeos dicit: secti sunt, cum unum tantummodo, scilicet isaiam, sectum autumet.

Augustinus de cons. Evang. Potest etiam intelligi, quod et alii discipuli aut senserunt hoc, aut dixerunt, aut eis iuda dicente persuasum sit, atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam expresserint; sed iudas propterea dixerat quia fur erat, ceteri vero propter pauperum curam: Ioannes autem de solo illo id commemorare voluit, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

Chrysostomus in Matth. discipuli ergo ita existimabant; sed dominus mentem mulieris videns permittit, multa enim erat eius religio, et ineffabile studium: idcirco condescendens concessit super caput suum unguentum effundi. sicut enim pater eius odorem victimae et fumum patiebatur, ita et Christus mulierem devote ungentem, cuius discipuli mentem nesciebant, querelam facientes; unde sequitur sciens autem iesus ait illis: quid molesti estis huic mulieri? Remigius. per quod aperte ostendit quod apostoli aliquid moleste locuti fuerant adversus eam. Pulchre autem subdit opus bonum operata est in me; ac si dicat: non est perditio unguenti, sicut vos dicitis; sed opus bonum, idest pietatis et devotionis obsequium.

Chrysostomus in Matth. ideo autem non simpliciter dixit bonum opus operata est in me; sed prius posuit quid molesti estis huic mulieri? erudiens nos quodcumque geritur bonum a quocumque, etsi non valde diligenter factum fuerit, suscipere et augere et fovere, et non ex principio omnem diligentiam expetere. Quisquis enim eum interrogasset antequam fecisset hoc mulier, non mandasset hoc fieri; sed post effusum unguentum non habebat locum discipulorum increpatio; et ideo ipse, ut non obtunderet desiderium mulieris, omnia haec in consolationem mulieris dixit. sequitur nam pauperes semper habebitis vobiscum.

Remigius. Ostendit enim dominus his verbis quasi ex quadam ratione, quoniam non erat illi culpandi qui sibi adhuc in mortali corpore conversanti aliquid de suis facultatibus ministrarent: cum pauperes semper habendi essent in ecclesia, quibus fideles cum vellent, benefacere possent; ipse vero brevi tempore corporaliter mansurus erat cum eis; unde sequitur me autem non semper habebitis.

Hieronymus. Oritur autem hic quaestio, quare dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi. Et nunc loquitur me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem quomodo nunc, in omni convictu et familiaritate.

Remigius. Vel solvitur ita ut intelligatur quod soli iudae dictum sit; sed ideo non dixit: habetis, sed habebitis, quia in persona iudae omnibus imitatoribus illius dictum est. Ideo autem dicit non semper, cum nec ad tempus habeant: quia mali videntur habere Christum in praesenti saeculo; quando miscent se membris christi, et accedunt ad mensam eius; sed non semper sic habebunt, quando solis electis dicturus est: venite, benedicti patris mei. sequitur mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Consuetudo erat illius populi ut corpora mortuorum diversis aromatibus condirentur, quatenus diutius illaesa conservarentur. et quia futurum erat ut haec mulier corpus domini mortuum vellet perungere, et tamen non posset, quia resurrectione anticiparetur, idcirco divina providentia actum est ut vivum domini corpus perungeret. Hoc est ergo quod dicit mittens haec; idest, cum haec mulier corpus meum vivum perungit, me moriturum et sepeliendum ostendit.

Chrysostomus in Matth. quia ergo sepulcrum et mortem commemoraverat, ut non videatur in tristitiam mittere mulierem, rursus eam consolatur per ea quae consequuntur amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.

Rabanus. idest, in quocumque loco dilatabitur ecclesia per totum mundum, dicetur et quod hoc fecit. Illud et appositum notat, quod sicut iudas contradicens adeptus est perfidiae infamiam, sic et ista piae devotionis gloriam.

Hieronymus. Attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum, et moriturus, sciat evangelium suum in toto orbe celebrandum.

Chrysostomus in Matth. Ecce autem quod dixit, factum est; et ubicumque terrarum abieris, videbis hanc mulierem famosam effectam; quod virtus praedicentis effecit. Et regum quidem multorum et ducum victoriae silentur; et multi qui civitates construxerunt, et gentes multas servituti subegerunt, neque ex auditu, neque ex nomine sunt cogniti: quoniam autem haec mulier oleum effudit in domo leprosi cuiusdam, duodecim viris praesentibus, hoc omnes concinunt per orbem terrarum; et tempus tantum pertransiit, et memoria eius quod factum est non est tabefacta. Sed quare nihil speciale promisit mulieri, sed sempiternam memoriam? quia ex his quae dixit intelligi potuit: si enim opus bonum fecit, manifestum est quod et mercedem dignam suscipiet.

Hieronymus. Mystice autem passurus pro omni mundo moratur in bethania in domo obedientiae, quae quondam fuit simonis leprosi. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui iuxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cuius domo curata est ecclesia.

Origenes in Matth. oleum autem ubique in scripturis aut opus misericordiae intelligitur, quo lucerna verbi enutrita clarescit; aut doctrina, cuius auditu verbum fidei quod est accensum nutritur. Generaliter ergo omne quo quis ungitur, oleum appellatur, olei autem aliud est unguentum; item unguenti aliud est pretiosum: sic omnis actus iustus opus bonum dicitur; operis autem boni aliud est quod facimus propter homines vel secundum homines; aliud quod propter Deum et secundum Deum. Item hoc ipsum quod facimus propter Deum, aliud proficit ad usum hominum, aliud tantum ad gloriam Dei: ut puta aliquis benefacit homini naturali iustitia motus, non propter Deum, quomodo faciebant interdum et gentes: opus illud oleum est vulgare, non magni odoris; et ipsum tamen acceptabile apud Deum, quoniam, ut dicit petrus apud clementem, opera bona quae fiunt ab infidelibus in hoc saeculo eis prosunt, non in alio ad consequendum vitam aeternam. Qui autem propter Deum faciunt, magis illis in illo saeculo proficit: hoc est unguentum boni odoris. Sed aliud fit ad utilitatem hominum, ut puta eleemosyna, et cetera huiusmodi. Hoc qui facit in christianos, pedes domini ungit: quia ipsi sunt domini pedes: quod praecipue solent facere poenitentes pro remissione peccatorum suorum. Qui autem castitati studet, et in ieiuniis et in orationibus permanet, et ceteris quae tantum ad gloriam Dei proficiunt, hoc est unguentum quod ungit domini caput, et hoc est unguentum pretiosum, ex cuius odore tota repletur ecclesia; et hoc est opus proprium non poenitentium, sed perfectorum. Aut doctrina, quae necessaria est hominibus, hoc est unguentum quo pedes domini unguntur: agnitio autem fidei, quae ad solum pertinet Deum, est unguentum quo ungitur caput christi, quo consepelimur Christo per baptismum in mortem.

Hilarius in Matth. Mulier autem haec in praefiguratione plebis gentium est, quae in passione christi gloriam Deo reddidit: caput enim perunxit: caput autem christi Deus est, nam unguentum, boni operis est fructus. Sed discipuli favore salvandi israelis vendi hoc in usum pauperum dicunt debuisse; pauperes autem iudaeos fide indigentes, instinctu prophetico nuncupant, quibus dominus ait plurimum esse temporis quo habere curam pauperum possent. Ceterum nonnisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum, infuso mulieris huius unguento, sunt consepultae, quia regeneratio nonnisi cum mortuis in baptismi professione reddetur: et idcirco ubi praedicabitur hoc evangelium, narrabitur opus eius: quia cessante israel, evangelii gloria fide gentium praedicatur.



Th. Aq. Catena aurea 5531