Th. Aq. Catena aurea 3923

MATTHAEUS 9,23-26


3923 (Mt 9,23-26)

Glossa. Post mulieris haemorrhoissae curationem, sequitur de mortuae suscitatione, cum dicitur et cum venisset iesus in domum principis, etc.

Chrysostomus in Matth. Considerandum est autem, quod propter hoc tardius vadit, et plura loquitur mulieri curatae, ut permittat mori puellam, et sic manifesta fiat resurrectionis demonstratio. et similiter in lazaro usque ad tertiam diem mansit. sequitur et cum vidisset tibicines et turbam tumultuantem: quod est mortis demonstratio.

Ambrosius super lucam. more enim veteri tibicines ad excitandos luctus in mortuis ferebantur adhiberi.

Chrysostomus in Matth. sed Christus tibias universas proiecit; parentes autem puellae introduxit, ne posset dici, quod aliter curavit; sed et ante suscitationem puellae sermone spem erigit: unde sequitur dicebat: recedite, non est enim mortua puella, sed dormit.

Rabanus. Quasi dicat: vobis mortua est; Deo autem, qui suscitare potest, dormit tam in anima quam in corpore.

Chrysostomus in Matth. Per hoc autem et tumultum mentis removit eorum qui aderant, et ostendit quoniam facile est ei mortuos suscitare: quod utique in lazaro fecit dicens: lazarus amicus noster dormit. Et simul docuit non formidare mortem: quia enim et ipse erat moriturus, in aliorum corporibus instruxit discipulos confidere, et viriliter ferre mortem. etenim eo accedente, iam mors somnus erat. Hoc autem domino dicente, deridebant; unde sequitur et deridebant eum. Non autem increpavit derisionem, ut et ipsa derisio et tibiae, et alia universa demonstratio fiant mortis: quia enim multoties, postquam facta sunt miracula, non credunt homines, antea eos convincit propriis responsionibus: quod et in lazaro fecit cum dixit: ubi posuistis eum? ut qui dixerunt: veni et vide, et quoniam foetet, quatriduanus enim est, non amplius possint non credere quoniam mortuum suscitavit.

Hieronymus. non autem erant digni ut viderent mysterium resurgentis qui resuscitantem indignis contumeliis irridebant; et ideo sequitur et cum eiecta esset turba, intravit, et tenuit manum eius, et surrexit puella.

Chrysostomus in Matth. Non quidem aliam superinducens animam, eam suscitavit, sed eam quae exierat reinducens, et velut ex somno erigens, ut ante viam faciat per visum fidei resurrectionis; et non solum puellam resuscitat, sed et cibum ei iubet dari, ut alii evangelistae dicunt, ut non videatur phantasma esse quod factum est. sequitur et exiit fama haec in universam terram illam.

Glossa. Quod ad magnitudinem et novitatem miraculi pertinet, et ad manifestam veritatem ipsius, ne confictum putetur.

Hilarius. Mystice autem dominus domum principis, scilicet synagogam, ingreditur, cui in canticis legis hymnus luctum personabat.

Hieronymus. usque enim hodie iacet in domo principis mortua; et qui videntur magistri, tibicines sunt, carmen lugubre canentes; turba quoque iudaeorum non est turba credentium, sed tumultuantium. Sed cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis israel salvus fiet.

Hilarius in Matth. ut autem rarus ex lege credentium electionis numerus posset intelligi, turba omnis expulsa est; quam utique salvari dominus optasset; sed irridendo dicta, gestaque eius, resurrectionis non fuit digna consortio.

Hieronymus. tenuit autem manum eius, et surrexit puella: quia nisi prius mundatae fuerint manus iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurget.

Hilarius in Matth. exeunte autem fama in universam terram illam, electionis salus, donum christi, atque opera praedicantur.

Rabanus. moraliter autem puella in domo mortua, est anima mortua in cogitatione. Dicit autem quod puella dormit, quia qui peccant in praesenti, adhuc per poenitentiam resuscitari possunt. Tibicines sunt adulatores, qui fovent mortuam.

Gregorius moralium. foras autem turba eicitur, ut puella suscitetur: quia nisi prius a secretioribus cordis expellatur saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua, non resurgit.

Rabanus. In domo autem puella paucis arbitris surgit, iuvenis extra portam, et lazarus coram multis; quia publica noxa publico eget remedio; levis, leviori et secreta potest deleri poenitentia.


MATTHAEUS 9,27-31


3927 (Mt 9,27-31)

Hieronymus. Priori signo de principis filia et morbosa muliere, consequenter signum de duobus caecis adiungitur, ut quod ibi mors et debilitas, hic caecitas demonstraret; et ideo dicitur et transeunte inde iesu, scilicet a domo principis, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: miserere nostri, fili David.

Chrysostomus in Matth. Non autem parva hic iudaeorum accusatio est: cum hi quidem oculis carentes, ex auditu solo fidem suscipiant; illi autem habentes visum non attestantur miraculis quae fiebant. vide autem et eorum desiderium: neque enim simpliciter recesserunt, sed cum clamore, et nihil aliud quam misericordiam postulantes. Filium autem David vocabant quia nomen honoris esse videbatur.

Remigius. Recte ergo filium David vocant, quia virgo maria de stirpe David originem duxit.

Hieronymus. Audiant marcion et manichaeus, et ceteri haeretici, qui vetus laniant testamentum: et discant salvatorem appellari filium David: si enim non est natus in carne, quomodo vocatur filius David? .

Chrysostomus in Matth. Considerandum autem quod multoties dominus noluit rogatus sanare, ut non aliquis aestimet eum propter captandam honoris magnificentiam ad miracula insilire.

Hieronymus. Et tamen rogantes non curantur in itinere; non transitorie, ut putabant; sed postquam venit in domum illam, accedunt ad eum, ut introeant; et primum eorum discutitur fides; ut sic verae fidei lumen accipiant; unde sequitur cum autem venisset dominus, accesserunt ad eum caeci; et dixit eis iesus: creditis quia hoc possum facere vobis? .


Chrysostomus in Matth. rursum autem hic erudit nos gloriam multitudinis expellere: quia enim prope erat domus, ducit eos illuc singulariter curaturus.

Remigius. Qui autem caecis reddere poterat visum, non ignorabat si crederent; sed ideo interrogavit, ut fides eorum, quae gestabatur corde, dum confiterentur ore, digna fieret ampliori mercede, secundum illud apostoli: ore confessio fit ad salutem.

Chrysostomus in Matth. Et non propter hoc solum: sed ut ostenderet quoniam digni erant curatione; et ut non aliquis dicat, quoniam si misericordia solum salvabat, omnes salvari oportebat. Ideo etiam fidem ab eis expetit, ut ex hoc ad excelsius eos reducat: quia enim dixerant eum filium David, erudit quod oportet de eo maiora sentire: unde non dixit: creditis quoniam possum rogare patrem? sed creditis quoniam possum hoc facere? de quorum responsione sequitur dicunt ei: utique, domine. non ultra filium David eum vocant, sed altius elevantur, et dominationem confitentur. ex tunc iam ipse imponit eis manum; unde sequitur tunc tetigit oculos eorum, dicens: secundum fidem vestram fiat vobis. Dicit autem hoc fidem eorum affirmans, et contestans quoniam non adulationis erant verba quae dixerant. Postea curationem subiungit, dicens et aperti sunt oculi eorum. Deinde post sanationem iubet nulli dicere; et non simpliciter iubet, sed cum multa vehementia; unde sequitur et comminatus est eis dicens: videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra.

Hieronymus. dominus quidem propter humilitatem fugiens iactantiae gloriam, hoc praeceperat; et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium.

Chrysostomus in Matth. Quod autem alteri dixit: vade, et annuntia gloriam Dei, non est contrarium: erudit enim nos prohibere eos qui volunt nos propter nos laudare. Si autem ad domini gloriam refertur, non debemus prohibere, sed magis iniungere ut hoc fiat.

Hilarius in Matth. Vel silentium caecis dominus imperat, quia apostolorum proprium erat praedicare.

Gregorius moralium. quaerendum autem nobis est quid sit hoc quod ipse omnipotens, cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab eis qui illuminati sunt quasi invitus indicatur: nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit, ut ipsi quidem virtutes suas occultari desiderent; et tamen ut aliis eorum exemplo proficiant, prodantur inviti. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit custodia propria, eorum publicatio sit utilitas aliena.

Remigius. Allegorice autem per hos duos caecos duo populi designantur, idest iudaicus et gentilis vel duo populi iudaicae gentis: nam tempore roboam, regnum eius divisum est in duas partes. De utroque autem populo in se credentes Christus illuminavit in domo, per quam intelligitur ecclesia, quia absque unitate ecclesiae nullus salvari potest. Illi autem qui ex iudaeis crediderunt adventum domini, per universum orbem diffamaverunt.

Rabanus. Domus autem principis synagoga est subdita moysi; domus iesus caelestis est ierusalem. Domino ergo per hoc saeculum transeunte, et domum suam revertente, duo caeci secuti sunt eum: quia praedicato evangelio per apostolos, multi ex iudaeis et gentibus coeperunt eum sequi. Sed postquam in caelum conscenderat, intravit in domum, idest in ecclesiam, et ibi illuminati sunt.


MATTHAEUS 9,32-34


3932 (Mt 9,32-34)

Remigius. Pulchre, illuminatis caecis, muto loquelam reddidit, et obsessum a daemone curavit: in quo facto ostendit se dominum virtutis, et caelestis medicinae auctorem: nam per isaiam dictum est: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, et aperta erit lingua mutorum. Unde dicitur egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.

Hieronymus. quod autem dicitur graece cophos, magis tritum est sermone communi, ut tam surdus quam mutus intelligatur; sed moris est scripturarum cophon, indifferenter vel surdum vel mutum dicere.

Chrysostomus in Matth. non autem naturae erat haec passio, sed ex daemonis insidiis: ideoque et aliis indiguit qui eum adducerent; neque enim per seipsum rogare poterat sine voce existens, neque aliis supplicare, daemone animam cum lingua colligente: propter hoc neque expetit fidem ab eo; sed confestim aegritudinem sanat; unde sequitur et eiecto daemonio, locutus est mutus.

Hilarius in Matth. in quo rerum ordo servatus est: nam daemon prius eicitur, et tunc reliqua corporis officia succedunt. Sequitur et miratae sunt turbae dicentes: nunquam apparuit sic in israel.

Chrysostomus in Matth. Praeponebant quidem ceteris eum, non quia curabat solum, sed quoniam facile et velociter infinitas aegritudines et insanabiles sanabat. Hoc autem maxime pharisaeos contristabat: quoniam omnibus eum praeponebant, non solum his qui tunc erant, sed et his qui antea geniti fuerunt in israel: unde pharisaei concitati e contrario detrahebant: propter quod sequitur pharisaei autem dicebant: in principe daemoniorum eicit daemones.

Remigius. Scribae namque et pharisaei facta domini negabant quae poterant; et quae non poterant negare, in sinistram partem interpretabantur, secundum illud psalmi 65,3: in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

Chrysostomus in Matth. Eorum autem dicto quid est dementius? non enim confingi potest, proicere daemonem alterum daemonem: suis enim applaudere consuevit, non dissolvere sua. Christus autem non solum daemones eiciebat, sed et leprosos mundabat, et mortuos suscitabat, et peccata solvebat, et regnum Dei praedicabat, et ad patrem homines adducebat, quae daemon neque posset facere neque vellet.

Rabanus. Mystice autem, sicut in duobus caecis signatus est uterque populus, iudaeorum et gentium, ita in homine muto et daemoniaco generaliter signatum est omne genus humanum.

Hilarius in Matth. vel in muto surdo et daemoniaco gentium plebs indigna totius salutis infertur: omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur.

Remigius. Gentilis enim populus mutus erat: quia in confessione verae fidei et in laude sui creatoris os aperire non poterat; sive quia mutis idolis cultum impendebat, similis illis factus. Daemoniacus erat quia per mortem infidelitatis diaboli imperiis subditus erat.

Hilarius. Dei autem cognitione, superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur.

Hieronymus. sicut enim caeci lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut confiteatur eum quem antea denegabat. in turba autem admirante confessio nationum est. Pharisaei autem per suam calumniam usque hodie iudaeorum infidelitatem demonstrant.

Hilarius. admirationem autem turbae talis confessio subsecuta est: nunquam apparuit sic in israel: quia is cui per legem nihil opis afferri potuit, verbi virtute salvatur.

Remigius. Illi vero qui mutum sanandum domino obtulerunt, intelliguntur apostoli et praedicatores, qui aspectibus divinae pietatis gentilem populum salvandum obtulerunt.

Augustinus de cons. Evang. quod autem hic dicitur de duobus caecis et daemonio muto, solus Matthaeus posuit. Illi duo caeci de quibus alii narrant, non sunt isti; sed tamen simile factum est; ita ut si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat, dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus, esse quaedam facta similia, quod probatur non esse idem, cum ipse evangelista utrumque commemorat; ut, si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium quod solvi non possit, occurrat nobis, non esse factum idem, sed aliud simile, vel similiter factum.


MATTHAEUS 9,35-38


3935 (Mt 9,35-38)

Chrysostomus in Matth. voluit dominus ipso facto redarguere accusationem pharisaeorum dicentium in principe daemoniorum eicit daemonia: daemon enim convicium passus non benefacit, sed nocet eis qui eum inhonorant. dominus autem contrarium facit, qui post convicia et contumelias non solum non punit, sed etiam nec increpavit, quinimmo beneficia praestitit; unde sequitur et circuibat iesus omnes civitates et castella. In quo erudit nos accusatoribus nostris retribuere non accusationes, sed beneficia. Qui enim post accusationem desistit a beneficio, monstrat quoniam propter hominum laudem benefacit. Si vero propter Deum benefacis conservis, quicquid illi fecerint, non desistis benefaciens, ut maior sit merces.

Hieronymus. vides autem quod aequaliter et vicis et urbibus et castellis, idest et magnis et parvis, evangelium praedicaverit, ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium. sequitur docens in synagogis eorum: hoc scilicet habens operis quod mandaverat pater, et hanc esuriem ut doctrina salvos faceret infideles. Docebat autem in synagogis evangelium regni; unde sequitur et praedicans evangelium regni.

Remigius. intelligendum est Dei. Quamvis enim annuntientur bona temporalia, tamen non dicitur evangelium. Hinc est quod lex non nominatur evangelium: quia suis observatoribus non promittebat bona caelestia, sed terrena.

Hieronymus. Post praedicationem autem et doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem, ut. quibus sermo non suaserat, opera persuaderent; unde sequitur curans omnem languorem et omnem infirmitatem; quod de ipso proprie dicitur, nihil quippe ei impossibile est.

Glossa. Languorem vocat diuturnam infirmitatem, infirmitatem autem leves morbos.

Remigius. Sciendum est autem quia illos quos corpore sanabat forinsecus, mente sanabat intrinsecus. Alii vero hoc facere non possunt sua potestate, sed per Dei gratiam.

Chrysostomus in Matth. non autem in hoc stat christi bonitas, sed et aliam providentiam circa eos ostendit, viscera misericordiae circa eos expandens; unde sequitur videns autem turbas, misertus est eis.

Remigius. Per quod officium boni pastoris magis quam mercenarii in se Christus ostendit. Quare autem misertus sit subiungit quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem: vexati quidem a daemonibus: sive quia a diversis infirmitatibus et languoribus erant attriti.

Rabanus. Vel vexati per diversos errores, et iacentes, idest torpentes, non valentes surgere: et cum haberent pastores, erant quasi non haberent pastorem.

Chrysostomus in Matth. Haec principum iudaeorum excusatio, quoniam pastores existentes, ea quae luporum erant ostendebant: non solum enim non emendabant multitudinem, sed et nocebant eorum profectui. Illis enim admirantibus et dicentibus: nunquam apparuit sic in israel, e contrario dicebant, quoniam in principe daemoniorum eicit daemonia.

Remigius. Postquam autem Dei filius de caelo prospexit in terram ut audiret gemitus compeditorum, mox multa messis coepit augeri: turbae namque humani generis fidei non appropinquassent, nisi quia auctor humanae salutis de caelis prospexit in terram; et ideo sequitur tunc dixit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci.

Glossa. messis ergo dicuntur homines, qui possunt meti a praedicatoribus, et de collectione perditorum separari, ut grana excussa a paleis, postea in horreis reponantur.

Hieronymus. messis multa, populorum signat multitudinem; operarii pauci, penuriam magistrorum.

Remigius. Parvus enim erat numerus apostolorum ad comparationem tantarum segetum. Hortatur autem dominus suos praedicatores, idest apostolos, et eorum sequaces, ut quotidie sui numeri augmentationem exposcant; unde subdit rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

Chrysostomus in Matth. Latenter seipsum dominum ostendit: ipse enim est qui messis est dominus. Si enim metere misit quae apostoli non seminaverunt, manifestum est quoniam non aliena metere misit, sed ea quae ipse per prophetas seminavit. Sed cum duodecim apostoli sint operarii, dixit deprecamini dominum messis ut mittat operarios in messem suam: et tamen nullum eis adiecit, quia scilicet eos iam duodecim existentes multiplicavit, non numero adiciens, sed virtutem largiens.

Remigius. Vel tunc augmentatus est quando designavit et alios septuaginta duos, et quando sunt facti multi praedicatores, spiritu sancto descendente super credentes.

Chrysostomus in Matth. Ostendit autem quia magnum donum sit hoc, scilicet ut aliquis habeat virtutem decenter praedicandi, per hoc quod dicit hoc esse orandum. Commemorat autem in hoc loco verborum ioannis de area et ventilabro et palea et frumento.

Hilarius in Matth. Mystice autem, salute gentibus data, civitates omnes et castella omnia, virtute et ingressu christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterem languoris evadunt. immundi autem spiritus dominante violentia vexatam et sub legis onere aegrotam plebem dominus miseretur: quia nullus adhuc eis pastor erat custodiam sancti spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, cuius copia haurientium multitudinem vincit; nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum tamen semper exuberat: et quia plures esse utile est per quos ministratur, rogari dominum messis iubet, ut ad capessendum quod praeparabatur donum spiritus sancti messorum copiam Deus praestet: per orationem enim hoc munus a Deo nobis effunditur.


MATTHAEUS 10,1-4


4001 (Mt 10,1-4)

Glossa. A curatione socrus petri usque huc continuationem habuerunt relata miracula; et fuerunt ante sermonem in monte habitum facta: quod ex electione Matthaei, quae inter ipsa refertur, indubitanter habemus: fuit enim unus de duodecim electus in monte ad apostolatum. Hic autem redit ad ordinem rei, sicut gesta est, post curatum centurionis servum, dicens et convocatis duodecim discipulis.

Remigius. Narraverat enim supra evangelista quia cohortatus est dominus discipulos rogare dominum messis ut mitteret operarios in messem suam; et quod hortatus est, hoc nunc implere videtur. duodenarius enim numerus perfectus est: nascitur enim a senario, qui perfectionem habet, eo quod ex suis partibus, quae sunt unum, duo, et tria, in seipsum formatur: senarius autem duplicatus duodenarium gignit.

Glossa. Quae quidem duplicatio ad duo praecepta caritatis, vel ad duo testamenta pertinere videtur.

Rabanus. duodenarius etiam numerus, qui conficitur ex ternario et quaternario, designat eos per quatuor mundi climata fidem sanctae trinitatis praedicaturos. Iste etiam numerus per multas figuras in veteri testamento praesignatus est. Per duodecim filios iacob, per duodecim principes filiorum israel, per duodecim fontes viventes in helim, per duodecim lapides in rationali aaron, per duodecim panes propositionis, per duodecim exploratores a moyse missos, per duodecim lapides unde factum est altare, per duodecim lapides sublatos de iordane, per duodecim boves qui sustinebant mare aeneum. In novo etiam testamento per duodecim stellas in corona sponsae, per duodecim fundamenta ierusalem, quae vidit Ioannes, et per duodecim portas.

Chrysostomus in Matth. non solum autem eos confidere fecit, eorum ministerium vocando missionem in messem, sed et faciendo eos potentes ad ministerium; unde sequitur dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos, et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.

Remigius. in quo aperte demonstratur quia vexatio turbarum non fuit tantum una aut simplex, sed varia; et hoc est misereri turbis, dare discipulis potestatem curandi et sanandi eas.

Hieronymus. Benignus etenim, et clemens dominus ac magister non invidet servis atque discipulis virtutes suas; et sicut ipse curaverat omnem languorem et infirmitatem, apostolis quoque suis tribuit potestatem ut curent omnem languorem et omnem infirmitatem. Sed multa differentia est inter habere et tribuere, donare et accipere. Iste quodcumque agit, potestate domini agit; illi, si quid faciunt, imbecillitatem suam et virtutem domini confitentur, dicentes: in nomine iesu surge et ambula. catalogus autem apostolorum ponitur, ut extra hos, qui pseudo apostoli sunt, excludantur; unde sequitur duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus simon qui vocatur petrus, et andreas frater eius. Ordinem quidem apostolorum et meritum uniuscuiusque, illius fuit distribuere qui cordis arcana rimatur. Primus scribitur simon cognomine petrus, ad distinctionem alterius simonis qui appellatur chananaeus de vico galilaeae chana, ubi dominus aquas convertit in vinum.

Rabanus. Idem est autem graece sive latine petrus, quod syriace cephas; et in utraque lingua nomen a petra derivatum est. Nec dubium quin illa de qua paulus ait: petra autem erat Christus.

Remigius. Fuerunt autem nonnulli qui in hoc nomine, graeco scilicet atque latino, quod est petrus, quaerentes hebraicae linguae interpretationem, dixerunt, quod interpretatur discalcians, sive dissolvens vel agnoscens. sed illi qui hoc dicunt, duabus tenentur contrarietatibus. Prima est ex proprietate hebraicae linguae, in qua p non exprimitur, sed loco eius ph ponitur. Unde pilatum dicunt philatum. Secunda ex interpretatione evangelistae, qui narrat dominum dixisse: tu vocaberis cephas, et ipse de suo addit: quod interpretatur petrus. Simon interpretatur obediens: obedivit enim verbis andreae, et cum eo venit ad Christum; sive quia obedivit praeceptis divinis, et quia ad unius iussionis vocem secutus est dominum; sive, ut quibusdam placet, interpretatur deponens moerorem, et audiens tristitiam: domino enim surgente deposuit moerorem dominicae passionis, et tristitiam audivit, dicente ei domino: alius te cinget, et ducet quo tu non vis. sequitur et andreas frater eius.

Chrysostomus in Matth. Non parva autem et haec laus est. Petrum enim denominavit a virtute, andream vero a nobilitate, quae est secundum morem, in hoc quod eum fratrem petri dixit. Marcus autem post duos vertices, scilicet petrum et ioannem, andream numerat; hic autem non ita: Marcus enim secundum dignitatem eos ordinavit.

Remigius. Andreas autem interpretatur virilis. Sicut enim apud latinos a viro derivatur virilis, ita apud graecos ab andros, derivatur andreas. Bene autem virilis dicitur, quia relictis omnibus secutus est Christum, et viriliter in mandatis eius perseveravit.

Hieronymus. Evangelista autem paria iuga apostolorum quaeque consociat. Iungit enim petrum et andream fratres, non tam carne quam spiritu; iacobum et ioannem qui patrem corporis relinquentes, verum patrem secuti sunt: unde sequitur iacobus zeBedaei et Ioannes frater eius: iacobum quoque appellat zeBedaei, quia et alius sequitur iacobus alphaei.

Chrysostomus in Matth. Vide autem quia non secundum dignitatem ordinat. Mihi enim videtur Ioannes non aliis solum, sed etiam fratre maior esse.

Remigius. Interpretatur autem iacobus supplantans, sive supplantator: quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam eamdem carnem herode trucidante contempsit. Ioannes interpretatur Dei gratia, quia prae omnibus diligi a domino meruit: unde ob praecipui amoris gratiam, super pectus domini in coena recubuit. sequitur philippus et bartholomaeus. philippus interpretatur os lampadis, sive lampadarum, quia lumen quo illuminatus est a domino, mox invento fratri per officium oris studuit propinare. Bartholomaeus syrum nomen est, non hebraeum, et interpretatur filius suspendentis aquas id est christi: qui corda suorum praedicatorum de terrenis ad caelestia sublevat et suspendit, ut quo magis caelestia penetrat, eo corda suorum auditorum gutta sanctae praedicationis magis inebriet et infundat. sequitur thomas et Matthaeus publicanus.

Hieronymus. Ceteri evangelistae in coniunctione nominum primum ponunt Matthaeum, postea thomam; nec publicani nomen ascribunt, ne antiquae conversationis recordantes sugillare evangelistam viderentur; iste vero et post thomam se ponit, et publicanum appellat: ut ubi abundavit peccatum, superabundet et gratia.

Remigius. Thomas autem interpretatur abyssus, sive geminus, qui graece dicitur didymus. Bene autem didymus abyssus interpretatur; quia quo diutius dubitavit, eo profundius effectum dominicae passionis credidit, et mysterium divinitatis agnovit: unde dixit: dominus meus et Deus meus. Matthaeus autem interpretatur donatus, quia Dei munere de publicano evangelista factus est. sequitur et iacobus alphaei et thaddaeus.

Rabanus. Iste iacobus est qui in evangeliis frater domini nominatur, et etiam in epistola ad galatas: quia maria uxor alphaei, soror fuit mariae matris domini, quam Ioannes evangelista mariam cleophae nominavit: fortasse quia idem cleophas et alphaeus est dictus. vel ipsa maria, defuncto alphaeo, post iacobum natum, nupsit cleophae.

Remigius. et bene dicitur filius alphaei, idest iusti, sive docti: quia non solum vitia carnis supplantavit, sed etiam curam carnis contempsit: nam cuius meriti fuerit, testes sunt apostoli qui eum episcopum hierosolymitanae ecclesiae ordinaverunt: unde et ecclesiastica historia inter cetera de eo dicit, quia carnem nunquam comedit, et vinum et siceram non bibit, balneis et lineis vestibus non est usus, die noctuque flexis genibus orabat. Adeo etiam magni meriti fuit ut ab omnibus iustus vocaretur. thaddaeus autem ipse est quem Lucas iudam iacobi, idest fratrem iacobi appellat, cuius epistola in ecclesia legitur, in qua se fratrem iacobi nominat.

Augustinus de cons. Evang. Nonnulli autem codices habent lebbaeum. Quis autem unquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari? Remigius. iudas autem interpretatur confessus, eo quod filium Dei confessus sit.

Rabanus. thaddaeus autem sive lebbaeus interpretatur corculus, idest cordis cultor. sequitur simon chananaeus, et iudas iscariotes, qui et tradidit eum.

Hieronymus. simon chananaeus ipse est qui ab alio evangelista scribitur zelotes, chana quippe zelus interpretatur. Iudas autem iscariotes, vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu issachar vocabulum sumpsit, ut quodam vaticinio in condemnationem sui natus sit. issachar enim interpretatus est merces, ut significetur pretium proditoris.

Remigius. interpretatur autem iscariotes memoria domini, quia secutus est dominum; sive memoriale mortis, quoniam meditatus est in corde suo ut dominum traderet in mortem; seu suffocatio, quia seipsum strangulavit. Et sciendum, quod duo discipuli hoc nomine sunt vocati, per quos omnes christiani designantur: per iudam iacobi illi qui in confessione fidei perseverant; per iudam iscariotem illi qui relicta fide retro convertuntur.

Glossa. duo et duo nominatim exprimuntur, ut iugalis societas approbetur.

Augustinus de Civ. Dei. Elegit ergo hos in discipulos, quos et apostolos nominavit, humiliter natos, inhonoratos, illitteratos, ut quicquid magnum essent et facerent, ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum quo malo utens bene, et suae passionis impleret dispositum, et ecclesiae suae tolerandorum malorum praeberet exemplum.

Rabanus. qui etiam non per imprudentiam inter apostolos eligitur: magna est enim veritas quam nec adversarius minister infirmat. voluit etiam a discipulo prodi, ut tu a socio proditus, modeste feras tuum errasse iudicium, periisse beneficium.


MATTHAEUS 10,5-8


4005 (Mt 10,5-8)

Glossa. Quia manifestatio spiritus, ut apostolus dicit, ad utilitatem ecclesiae datur, post datam apostolis potestatem, mittit eos ut potestatem ad aliorum utilitatem exequantur: unde dicitur hos duodecim misit iesus.

Chrysostomus in Matth. Attendite autem opportunitatem missionis. Postquam enim viderunt mortuum suscitantem, mare increpantem, et cetera huiusmodi, et sufficienter virtutis eius demonstrationem susceperant per verba et per opera, tunc eos mittit.

Glossa. Mittens autem docet eos quo eant, quid praedicent, et quid faciant. Primo quidem quo eant: unde dicitur praecipiens eis, et dicens: in viam gentium ne abieritis, et in civitates samaritanorum ne intraveritis: sed potius ite ad oves quae perierunt domus israel.

Hieronymus. Non est autem contrarius locus iste ei praecepto quo postea dicitur: euntes docete omnes gentes: quia hoc ante resurrectionem, illud post resurrectionem praeceptum est. Et oportebat primum adventum christi nuntiare iudaeis, ne iustam haberent excusationem, dicentes, ideo a se dominum reiecisse, quia ad gentes et samaritanos apostolos miserit.

Chrysostomus in Matth. ideo etiam primo ad iudaeos mittit, ut quasi in quadam palaestra in iudaea exercitati, ad agones orbis terrarum intrarent, et velut quosdam pullos debiles ad volandum eos inducens.

Gregorius in Evang. Vel quia prius soli iudaeae voluit, et postmodum gentibus praedicari, quatenus redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret. erant etiam tunc quidam qui de iudaeis vocandi essent et de gentilibus vocandi non essent; qui nec ad vitam reparari mererentur, nec tamen gravius de contempta praedicatione iudicari.


Hilarius in Matth. Legis etiam lectio obtinere privilegium evangelii debebat, hoc minus israel sceleris sui excusationem habiturus, quod plus sedulitatis in admonitione sensisset.

Chrysostomus in Matth. item ne aestimarent, quia Christo conviciabantur et daemoniacum eum vocabant, quod propter hoc eos odio haberet, primum eos emendare studuit, et ab omnibus aliis discipulos abducens, eis medicos et doctores mittit; et non solum prohibuit aliis annuntiare antequam iudaeis, sed neque viam quae ad gentes fert, pertingere concedebat: quod signat cum dicit in viam gentium ne abieritis. et quia samaritani contrarii erant iudaeis, quamvis faciliores essent ut converterentur ad fidem, tamen neque samaritanis priusquam iudaeis praedicari permisit: unde dicit et in civitates samaritanorum ne intraveritis.

Glossa. Samaritani quidem fuerunt gentiles dimissi in terra israel a rege assyriorum post captivitatem ab eo factam, et multis periculis coacti ad iudaismum sunt conversi, circumcisionem, et quinque libros moysi recipientes, cetera vero omnino abhorrentes: unde iudaei samaritanis non commiscebantur.

Chrysostomus in Matth. Ab his ergo discipulos avertens, ad filios israel mittit, quos oves pereuntes vocat, non abscondentes, undique veniam eis excogitans, et attrahens eorum mentem.

Hilarius in Matth. Qui tamen licet oves vocentur, in Christum luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt.

Hieronymus. Iuxta tropologiam vero praecipitur nobis qui christi censemur nomine, ne in viam gentium, et haereticorum ambulemus errorem; ut quorum religio separata est, separetur et vita.

Glossa. Postquam autem docuit eos quo eant, insinuat quid praedicent: unde subditur euntes autem praedicate dicentes, quia appropinquavit regnum caelorum.

Rabanus. Hic appropinquare dicitur regnum caelorum per collatam nobis fidem invisibilis creatoris, non aliqua motione electorum. Recte autem caeli vocantur sancti, qui Deum fide retinent, et diliguntur caritate.

Chrysostomus in Matth. Vides mysterii magnitudinem, vides apostolorum dignitatem. nihil sensibile praecipiuntur dicere, ut moyses et prophetae; sed nova quaedam et inopinata; illi enim terrena bona praedicaverunt, hi autem regnum caelorum, et omnia quae illic sunt bona. Gregorius in Evang. Adiuncta sunt autem praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent: unde sequitur infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite.

Hieronymus. Ne enim hominibus rusticanis, et absque eloquii venustate, indoctis et illitteratis nemo crederet pollicentibus regna caelorum, dat potestatem praedicta faciendi, ut magnitudinem promissorum probet magnitudo signorum.

Hilarius in Matth. Tota autem virtutis dominicae potestas in apostolis refertur: ut qui in adam imagine et similitudine Dei erant figurati, nunc perfectam christi imaginem sortiantur; et quicquid malorum adae corpori satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emendent.

Gregorius in Evang. haec autem signa in exordio ecclesiae necessaria fuerunt: ut enim fides cresceret credentium, miraculis erat nutrienda.

Chrysostomus. Postea autem steterunt, reverentia fidei ubique plantata. Si autem et postea facta sunt, pauca et rara fuerunt; consuetudo enim est Deo talia facere cum aucta fuerint mala: tunc enim suam demonstrat potentiam. Gregorius. Sancta tamen ecclesia quotidie spiritualiter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat; quae nimirum tanto maiora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur.

Remigius. Infirmi quippe sunt ignavi qui non habent vires bene vivendi; leprosi sunt immundi opere, vel delectatione carnali; mortui sunt qui opera mortis agunt; daemoniaci fiunt qui in potestatem diaboli sunt redacti.

Hieronymus. Et quia semper dona spiritualia, si merces media sit, viliora sunt, adiungitur avaritiae condemnatio, cum subdit gratis accepistis, gratis date; quasi dicat: ego magister et dominus absque pretio vobis hoc tribui: ergo et vos sine pretio date.

Glossa. hoc autem dicit ne iudas, qui loculos habebat, de praedicta potestate pecuniam congregare vellet, damnans etiam hic perfidiam simoniacae haereseos.

Gregorius in Evang. Praesciebat namque nonnullos donum accepti spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare.

Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter morum diligentiam non minus habet quam signorum, monstrans quoniam signa sine his nihil sunt. Etenim superbiam eorum comprimit, dicens gratis accepistis; et ab amore pecuniarum mundos esse praecipit dicens gratis date. Vel ut non videatur eorum esse beneficium, ait gratis accepistis; quasi dicat: nihil vos de vestro largimini suscipientibus: neque enim mercede hoc accepistis, neque laborantes in ea gratia: gratis enim accepistis; ita igitur aliis date; neque enim est condignum pretium eorum invenire.



Th. Aq. Catena aurea 3923