Th. Aq. Catena aurea 4236

MATTHAEUS 12,36-37


4236 (Mt 12,36-37)

Chrysostomus in Matth. post praemissa, eis dominus multum timorem incutit, ostendens quod ultimam dabunt vindictam qui talia deliquerunt: unde dicit dico enim vobis, quod omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.

Hieronymus. Et est sensus: si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo eius qui loquitur, et in die iudicii reddet unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis vos, qui opera sancti spiritus calumniamini, et dicitis me in beelzebub eicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae? .

Chrysostomus in Matth. Non autem dixit: quod locuti estis vos, simul quidem omne hominum erudiens genus; simul autem minus onerosum faciens suum sermonem. Otiosum autem verbum est quod mendax est, quod calumniam habet. Quidam autem dicunt quoniam et vanum quale est quod risum movet inordinatum, vel turpe, vel inverecundum.

Gregorius in Evang. vel otiosum verbum est quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret: quod scilicet sine utilitate et loquentis dicitur et audientis: si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. Ceterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.

Remigius. Ex superioribus autem verbis adhuc sequens dependet sententia, cum dicitur ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. non est autem dubium quia unusquisque de verbis suis malis quae loquitur condemnabitur; verumtamen ex bonis verbis non iustificatur quis, nisi ex intimo corde et devota intentione ea proferat.

Chrysostomus in Matth. Vide autem quia non est onerosum hoc iudicium. Non ex quibus alius dixit de te, sed ex quibus ipse locutus es, sententiam iudex feret. non igitur accusatos timere oportet, sed accusantes: non enim illi coguntur accusare se pro his malis quae audierunt, sed hi pro his quae male dixerunt.


MATTHAEUS 12,38-40


4238 (Mt 12,38-40)

Chrysostomus in Matth. quia dominus superius multoties verbis inverecundam pharisaeorum obstruxerat linguam, rursus ad opera veniunt: quod admirans evangelista dicit tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: magister, volumus a te signum videre; tunc scilicet cum flecti oportebat, cum admirari, cum obstupescere; sed tunc a malitia non desistunt. Dicunt enim volumus a te signum videre, ut eum capiant.

Hieronymus. Sic signa postulant, quasi quae viderant signa non fuerint; sed in alio evangelista quid petant plenius explicatur: volumus a te signum videre de caelo; vel in morem eliae ignem de sublimi venire cupiebant; vel in similitudinem samuelis tempore aestivo contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere; quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse: nam qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis; quid facturus esses in his quae de caelo veniunt? utique respondebis et magos in aegypto multa signa fecisse de caelo.

Chrysostomus in Matth. Verba autem eorum adulatione et ironia sunt plena. Et prius quidem conviciabantur, daemoniacum eum dicentes; nunc autem adulantur, vocantes eum magistrum. Propter hoc et dominus eos vehementer arguit: unde sequitur qui respondens ait illis: generatio mala et adultera signum quaerit. Et quidem cum ei conviciabantur, mansuete eis respondebat; cum autem adulabantur, conviciose, demonstrans quod utraque passione erat superior: et neque conviciis in iram deducitur, neque ab adulatione mollitur. quod autem dicit, tale est. Quid mirum, si hoc in me facitis, qui ignotus sum vobis; cum in patrem, cuius tantam accepistis experientiam, hoc idem fecistis, derelicto eo, ad daemones currentes? propter hoc autem eos dicit generationem malam, quia ingrati semper facti sunt circa benefactores, et bene patientes deteriores fiunt; quod est ultimae malitiae.

Hieronymus. egregie autem dixit et adultera, quia dimiserat virum, et iuxta Ezechielem, multis se amatoribus copulavit.

Chrysostomus in Matth. Unde et monstrat se patri aequalem, si ei non credere generationem adulteram facit.

Rabanus. Deinde respondere incipit, non eis signum de caelo, quod indigni erant videre, sed de profundo inferni tribuens. discipulis autem suis signum de caelo dedit, quibus aeternam beatitudinis gloriam et prius in monte figuraliter et post veraciter in caelum superelevatus ostendit; unde sequitur et signum non dabitur ei, nisi signum ionae prophetae.

Chrysostomus in Matth. Quia non ut eos induceret signa faciebat (sciebat enim eos lapideos esse)., sed ut alios emendaret; aut quoniam non acciperent signum, quale est illud quod petebant: signum enim eis factum est quando per propriam poenam cognoverunt eius virtutem. Hoc igitur occulte insinuans dicit signum non dabitur ei; ac si diceret: multa beneficia demonstravi; nihil horum vos allexit ad venerandum meam virtutem, quam cognoscetis per poenam quando civitatem vestram in terram proiectam videbitis. Interim autem sermonem de resurrectione interponit, quem cognituri erant per ea quae postea erant passuri, dicens nisi signum ionae prophetae. Crux enim profecto credita non esset, nisi signa testantia habuisset. haec autem non credita, et resurrectio utique credita non esset. Propter hoc et signum hoc vocat, et figuram in medium fert, ut veritas credatur: unde sequitur sicut fuit ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus.

Rabanus. ostendit iudaeos ad instar ninivitarum criminosos, et nisi poeniterent, subversioni proximos. Sed sicut illis denuntiatur supplicium et demonstratur remedium, ita iudaei non debent desperare veniam, si saltem post christi resurrectionem egerint poenitentiam. Ionas enim, idest columba, vel dolens, signum est eius super quem descendit spiritus sanctus in specie columbae, et qui dolores nostros portavit. piscis qui ionam devoravit in pelago, significat mortem quam Christus passus est in mundo. Tribus diebus et noctibus fuit ille in ventre ceti, et iste in sepulchro; ille eiectus est in aridam, iste resurrexit in gloriam.

Augustinus de cons. Evang. quidam autem modum locutionis scripturae nescientes, noctem voluerunt advertere tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol obscuratus est; et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, idest a nona usque ad eius occasum. sequitur enim nox futura sabbati, qua cum suo die computata, erunt iam duae noctes et duo dies. Porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, idest illucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit. Erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiam si tota posset intelligi; nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis quarum tribus tenebratus est et tribus illuxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. Restat ergo ut hoc inveniatur illo scripturarum usitato loquendi modo, quo a parte totum intelligitur.

Hieronymus. non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno fuerit, sed quod in parte parasceves, et dominicae, et tota die sabbati, tres dies et tres noctes intelligantur.

Augustinus de trin. ipsum enim triduum non plenum et totum fuisse scriptura testis est, sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, idest secundus dies, absolute totus vigintiquatuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis: nox enim usque ad diluculum, quo domini resurrectio declarata est, ad tertium pertinet diem. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem, ita isti propter hominis reparationem a tenebris in lucem computantur.

Chrysostomus in Matth. non autem manifeste dixit quod resurgeret, quia eum derisissent; sed occulte insinuat, ut et illi crederent quod praescivit. Non autem dixit: in terra, sed in corde terrae, ut et sepulchrum ostenderet, et quod nullus solam mortis apparentiam suspicetur. Et tres dies propter hoc posuit, ut credatur quod mortuus est. Sed ipsa figura veritatem demonstrat: non enim fuit ionas in ventre ceti in phantasia, sed in veritate; neque figura fuit in veritate, et veritas in imaginatione. propter quod manifestum est quod filii sunt diaboli marcionem sequentes, qui christi passionem phantasticam esse asseruit; et quod pro eis esset passurus, licet eis non proficeret, ostendit per hoc quod innuit quod illi generationi signum daretur ionae prophetae.


MATTHAEUS 12,41-42


4241 (Mt 12,41-42)

Chrysostomus in Matth. Ne aliquis aestimaret quod talia deinceps futura essent in iudaeis qualia ninivitis contigerant, ut sicut ionas illos convertit, et civitas fuit a periculo liberata, ita isti post resurrectionem converterentur; dominus nunc totum contrarium ostendit, quoniam scilicet ex beneficio passionis nullum fructum perceperunt; sed et gravia patientur, ut infra ostendit per exemplum daemonis. Interim autem ostendit quod iuste patientur, dicens viri ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista.

Remigius. ostendit autem dominus his verbis unam esse malorum et bonorum resurrectionem futuram, contra quosdam haereticos, qui dixerunt unam esse resurrectionem bonorum, et alteram malorum. Destruitur etiam his verbis fabula iudaeorum, qui solent dicere, quod ante iudicium mille annis celebretur resurrectio; aperte his verbis ostendens quia mox ut celebrabitur resurrectio, celebrabitur et iudicium. et condemnabunt eam.

Hieronymus. non sententiae potestate, sed comparationis exemplo: unde subditur quia poenitentiam egerunt in praedicatione ionae; et ecce plusquam ionas hic. Hic adverbium loci, non pronomen intelligas. Ionas, secundum septuaginta interpretes, triduum praedicavit: ego tanto tempore; ille assyriis genti incredulae, ego iudaeis populo Dei. Ille voce locutus est simplici, nihil signorum faciens, ego tanta faciens, beelzebub calumniam sustineo.

Chrysostomus in Matth. non autem hic stat dominus, sed et aliam annuntiationem adiungit dicens regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam salomonis. Istud plus fuit quam prius. ionas enim ad illos abiit; regina autem austri non expectavit salomonem ad ipsam ire, sed ipsa ad eum accessit: et mulier, et barbara, et tantum remota, non mortem formidans, sola cupidine verborum sapientium. ibi ergo mulier advenit, hic ego veni; et ipsa quidem a finibus terrae surrexit, ego autem civitates et castra circumeo; et ille quidem de arboribus et lignis disputavit, ego autem de ineffabilibus mysteriis.

Hieronymus. eodem ergo modo condemnabit regina austri populum iudaeorum, quo condemnabunt viri ninivitae israelem incredulum. ista est regina saba, de qua in regum volumine et in paralipomenon legimus, quae per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venit in iudaeam sapientiam audire salomonis, et ei multa munera obtulit. In ninive autem et in regina saba occulte fides nationum praefertur israeli.

Rabanus. ninivitae significant eos qui peccare desistunt, regina vero eos qui peccare nesciunt: poenitentiam enim peccatum abolet, sapientia cavet.

Remigius. pulchre autem ecclesia de gentibus congregata regina dicitur, quia mores suos regere novit: de qua psalmista: astitit regina a dextris tuis. Austri autem regina est, quia ardore spiritus sancti superabundat: auster enim ventus calidus significat spiritum sanctum. Salomon autem, qui interpretatur pacificus, significat ipsum de quo dictum est: ipse est pax nostra.


MATTHAEUS 12,43-45


4243 (Mt 12,43-45)

Chrysostomus in Matth. quia dominus dixerat iudaeis: viri ninivitae surgent in iudicio, et condemnabunt generationem istam, ne propter temporis tardationem contemnerent et fierent pigriores, ostendit quod non solum in futuro saeculo, sed et hic gravissima patientur, futuram in eis poenam sub quodam aenigmate subdens; unde dicit cum autem immundus spiritus exierit ab homine.

Hieronymus. Quidam istum locum de haereticis dictum putant: quod immundus spiritus, qui in eis ante habitaverat, quando gentiles erant, ad confessionem verae fidei eiciatur; postea vero cum se ad haeresim transtulerint, et simulatis virtutibus ornaverint domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adiunctis, revertatur ad eos diabolus, et habitet in illis; fiantque novissima eorum peiora prioribus. Multo quidem peiori conditione sunt haeretici quam gentiles: quia in illis spes fidei, in istis est pugna discordiae; cum haec intelligentia plausum quemdam et colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat veritatem; ex eo enim quod, finita vel parabola vel exemplo, sequitur, sic erit generationi huic pessimae, compellimur non ad haereticos et quosque homines, sed ad iudaeorum populum referre parabolam, ut contextus loci non passim et vagus in diversum fluctuet atque insipientium more turbetur, sed haerens sibi vel ad priora vel ad posteriora respondeat. Unde immundus spiritus exiit a iudaeis quando acceperunt legem; expulsus autem a iudaeis, ambulavit per gentium solitudines: unde sequitur ambulat per loca arida, quaerens sibi requiem.

Remigius. Loca arida appellat corda gentium ab omni humore salutarium aquarum, hoc est sanctarum scripturarum et spiritualium donorum, et ab infusione sancti spiritus aliena.

Rabanus. Vel loca arida sunt corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis expurgata, callidus insidiator explorat, si quos gressus ibi figere possit; sed castas mentes effugiens diabolus in solo corde pravorum gratam sibi potest invenire quietem; unde sequitur et non invenit.

Remigius. putabat autem diabolus se perpetuam quietem posse habere in gentili populo: sed subditur et non invenit, quia apparente Dei filio per mysterium incarnationis suae, gentilitas credidit.

Hieronymus. quae cum domino credidisset, ille non invento loco in nationibus, dixit revertar in domum meam unde exivi. Habeo iudaeos quos ante dimiseram. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam. Vacabat enim templum iudaeorum et Christum hospitem non habebant dicentem: surgite et abeamus hinc. Quia igitur et Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus legis, et traditionibus pharisaeorum, revertitur diabolus ad sedem suam pristinam, et septenario numero sibi addito daemonum, habitat pristinam domum: et fiunt novissima illius populi peiora prioribus; multo enim nunc maiore daemonum numero possidentur, blasphemantes in synagogis suis Christum iesum, quam in aegypto possessi fuerant ante legis notitiam: quia aliud est venturum non credere, aliud non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adiunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum spiritus sancti: ut quomodo in isaia super florem qui de radice iesse descendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur, ita e contrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit. Pulchre ergo septem spiritus assumi dicuntur, vel propter violationem sabbati, vel propter criminalia peccata quae contraria sunt septem donis spiritus sancti.

Chrysostomus in Matth. vel hic poenam eorum demonstrat: dicit enim quod sicut cum daemoniaci liberati fuerint ab infirmitate, si desidiores efficiantur, graviorem attrahunt adversus se phantasiam, ita et in vobis fiet: etenim ante detinebamini a daemone, quando idola adorabatis, et filios vestros daemonibus occidebatis; sed tamen non dereliqui vos; sed expuli daemonem illum per prophetas, et per memetipsum rursus veni, amplius expurgare vos volens. Quia igitur non vultis attendere, sed in maiorem excidistis nequitiam (gravius enim est occidere Christum quam prophetas)., propter hoc difficiliora patiemini. Quae enim sub vespasiano et tito contigerunt eis, multo graviora fuerunt his quae passi sunt in aegypto et in babylone et sub antiocho. nec hoc solum ostendit, sed quoniam ab omni virtute erunt desolati, et daemonum actibus occupabiles magis quam ante. Haec autem non solum ad illos, sed ad nos etiam dicta esse, rationem habet; si illuminati et a prioribus eruti malis, rursus ab eadem possideamur nequitia: etenim difficilior iam erit poena posteriorum peccatorum: propter quod paralytico Christus dicit: ecce sanus factus es: noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

Rabanus. Homo enim quilibet ad fidem conversus est, a quo diabolus per baptismum eicitur, qui eiectus inde loca arida peragrat, idest corda fidelium.

Gregorius moralium. loca enim arentia atque inaquosa sunt corda iustorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni carnalis concupiscentiae humore siccantur. Loca vero humentia sunt terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia replet, fluidas facit: in quibus diabolus iniquitatis suae vestigia tanto altius imprimit quanto in eisdem mentibus per transitus illius, quasi in fluxa terra, descendit.

Rabanus. Rediens autem ad domum suam unde exierat, invenit eam vacantem a bonis actibus per negligentiam; scopis mundatam, scilicet a vitiis pristinis per baptismum; ornatam simulatis virtutibus per hypocrisim.

Augustinus de quaest. Evang. Unde per haec verba signat dominus quosdam ita credituros, ut non possint ferre laborem continentiae, et ad saeculum redituri sint. Quod dicit assumit secum alios septem, intelligitur, quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit. Cupiditas enim carnis expulsa per poenitentiam consuetis operibus, cum non invenerit in quibus delectationibus conquiescat, avidius redit, et rursus occupat mentem hominis, si negligentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domus sermo Dei per sanam doctrinam; et quoniam non solum habebit illa septem vitia quae septem virtutibus sunt contraria spiritualibus, sed etiam per hypocrisim se ipsas habere virtutes simulabit, propterea assumptis secum septem aliis nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit ipsa concupiscentia, ut sint novissima hominis illius peiora prioribus.

Gregorius moralium. Plerumque etiam fit ut cum mens ex ipso exordio sui profectus extollitur, cumque se iam quasi de virtutibus erigit, saevienti contra se adversario aditum pandat: tantoque se vehementius in eius confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat proiectus, dolet.


MATTHAEUS 12,46-50


4246 (Mt 12,46-50)

Hilarius in Matth. Quia praedicta omnia in paternae maiestatis virtute loquebatur, nuntianti sibi, quod foris a matre atque fratribus expectaretur, quid responderit evangelista demonstrat subdens adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres foris stabant, quaerentes loqui ei.

Augustinus de cons. Evang. Hoc sine dubio convenienter gestum intelligere debemus: praemisit enim cum ad hoc narrandum transiret adhuc eo loquente ad turbas. Quid est autem adhuc, nisi quando illud loquebatur? nam et Marcus post illud quod de blasphemia spiritus sancti retulerat, dixit: et veniunt mater eius et fratres. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupavit hoc, et recordatum ante narravit.

Hieronymus contra helvidium. Hinc helvidii una propositio sumitur, ex hoc quod fratres domini in evangelio nominantur. unde, inquit, fratres domini dicti sunt qui non erant fratres? sed iam nunc sciendum est quatuor modis in scripturis divinis fratres dici: natura, gente, cognatione, et affectu. Natura, ut esau et iacob. gente, ut omnes iudaei fratres inter se vocantur, ut in deuteronomio: non poteris constituere super te hominem alienum qui non est frater tuus. Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, sicut in genesi: dixit abraham ad lot: non sit rixa inter te et me, quoniam fratres sumus. Affectu etiam fratres dicuntur: quod in duo dividitur: in speciali et in communi: in speciali, quia omnes christiani fratres dicuntur, ut salvator dicit: vade, dic fratribus meis; porro in communi, quia omnes homines ex uno patre nati, pari inter nos germanitate coniungimur, sicut ibi: dicite his qui oderunt vos: fratres nostri vos estis. Interrogo ergo, iuxta quem modum fratres domini in evangelio appellentur. iuxta naturam? sed scriptura non dicit, nec mariae eos vocans filios, nec ioseph. iuxta gentem? sed absurdum est ut pauci ex iudaeis vocati sint fratres, cum omnes qui ibi fuerunt iudaei, fratres potuerint appellari. Iuxta affectum humani iuris, et spiritus? verum sit: qui magis erant fratres quam apostoli, quos dominus docebat intrinsecus? aut si omnes quia homines, sunt fratres, stultum fuit nuntiare quasi proprium: ecce fratres tui quaerunt te. restat igitur ut fratres eos intelligas appellatos cognatione, non affectu, non gentis privilegio, non natura.

Hieronymus super Matth. Quidam vero fratres domini de alia uxore ioseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam escham mulierculam confingentes. nos autem fratres domini, non filios ioseph, sed consobrinos salvatoris, sororis mariae materterae domini filios intelligimus: quae esse dicitur mater iacobi minoris et ioseph et iudae, quos in alio evangelii loco fratres domini legimus appellatos. fratres autem consobrinos dici omnis scriptura demonstrat.

Chrysostomus in Matth. Vide autem et fratrum eius elationem: cum enim deceret eos ingredi, et audire cum turba; vel si hoc non vellent, expectare finem sermonis, et tunc eum adire: hi extra eum vocant; et coram omnibus hoc faciunt; et superfluum honoris amorem ostendentes, et monstrare volentes quod cum omni potestate Christo aliquid iniungunt: quod et evangelista ostendit, hoc ipsum obscure insinuans, cum dicit adhuc eo loquente; ac si diceret: numquid non erat tempus aliud? quid autem et loqui volebant? si pro veritatis dogmatibus, communiter hoc proponere oportebat, ut et alios lucrarentur; si autem de aliis sibiipsis pertinentibus, non oportebat ita festinanter vocare: unde manifestum est quoniam solum ex vana gloria hoc faciebant.

Augustinus de natura et gratia. Sed quidquid dicatur de fratribus, de sancta virgine maria, propter honorem christi, nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. inde enim scimus quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum. sequitur dixit autem ei quidam: ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te.

Hieronymus. Videtur mihi iste qui nuntiat, non fortuito et simpliciter nuntiare, sed insidias tendere, utrum spirituali operi carnem et sanguinem praeferat: unde et dominus non quod matrem negaret et fratres, exire contempsit, sed quod responderet insidianti.

Chrysostomus in Matth. Neque autem dixit: vade, dic ei quoniam non est mater mea; sed ad eum qui nuntiaverat extendit sermonem: sequitur enim at ipse respondens dicenti sibi ait: quae est mater mea et qui sunt fratres mei? .

Hilarius in Matth. non autem fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maximae sollicitudinis tribuit affectum.

Chrysostomus in Matth. quod si negare vellet matrem, tunc utique negasset quando iudaei exprobrabant ei de matre.

Hieronymus. Non ergo, iuxta marcionem et manichaeum, matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur, sed apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis, carni spiritum praeferamus; nec maternum refutat obsequium pietatis, cuius praeceptum est: honora patrem tuum et matrem tuam, sed paternis se mysteriis vel affectibus amplius quam maternis debere demonstrat: unde sequitur et extendens manum in discipulos dixit: ecce mater mea et fratres mei.

Gregorius in Evang. Fideles quidem discipulos fratres nominare dignatus est dominus, dicens: ite, nuntiate fratribus meis. Qui ergo frater domini fieri ad fidem veniendo potuit, quaerendum est quomodo etiam esse possit mater. Sed sciendum nobis est, quia qui christi frater vel soror est in credendo, mater efficitur praedicando: quasi enim parit dominum, quem cordi audientis infundit; et mater eius efficitur, si per eius vocem amor domini in proximi mente generatur.

Chrysostomus in Matth. cum his autem quae dicta sunt et aliud nos docuit: videlicet in nulla cognatione confidentes, virtutem negligere. Si enim matri nihil prodest matrem esse, nisi virtus adesset, quis utique alius per cognationem salvabitur? una enim nobilitas sola est Dei facere voluntatem: et ideo sequitur quicumque enim fecerit voluntatem patris mei, qui in caelis est, etc. multae mulieres beatificaverunt sanctam virginem illam et eius uterum, et optaverunt tales fieri matres. Quid est igitur quod prohibeat? ecce latam vobis constituit viam; et licet non mulieribus solum, sed et viris fieri matrem Dei.

Hieronymus. Dicamus autem et aliter. salvator loquitur ad turbas: intrinsecus erudit nationes; mater eius et fratres, hoc est synagoga et populus iudaeorum foris stant.

Hilarius. Cum itaque ingrediendi ad eum haberent, ut ceteri, potestatem, quia tamen in sua venit, et sui eum non receperunt, ingressu eius atque aditu abstinent.

Gregorius in Evang. unde et mater eius cum quasi non agnoscitur, foris stare perhibetur: quia videlicet synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia legis observationem tenens, spiritualem intellectum perdidit, et se ad custodiam litterae foris fixit.

Hieronymus. Cumque rogaverint et quaesierint et nuntium miserint, responsum accipient, liberos eos esse arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere.


MATTHAEUS 13,1-9


4301 (Mt 13,1-9)

Chrysostomus in Matth. postquam increpaverat eum qui matris et fratrum praesentiam nuntiavit, dehinc fecit quod illi cupiebant: exiit scilicet domum, primo sanans aegritudinem vanae gloriae fratrum; secundo decentem honorem exhibens matri: unde dicitur in illo die exiens iesus de domo, sedebat secus mare.

Augustinus de cons. Evang. cum dicit in illo die, satis indicat aut hoc consequenter gestum post praemissa, aut non multa interponi potuisse, nisi forte dies more scripturarum tempus significet.

Rabanus. Non solum autem verba et facta domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et praedicat, caelestibus sunt plena sacramentis. post sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia daemonium habere dictus est, egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se, relicta ob culpam perfidiae iudaea, ad gentes salvandas esse transiturum. Gentilium enim corda diu superba et incredula merito tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur; domum vero domini per fidem fuisse iudaeam quis nesciat? .

Hieronymus. Considerandum etiam, quod populus domum iesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator dominus egreditur de domo sua, et sedet iuxta huius saeculi mare, ut congregentur ad eum multae turbae, et audiant in littore quae intus non merebantur audire: unde sequitur et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore.

Chrysostomus in Matth. Hoc autem non simpliciter evangelista posuit, sed ut monstraret quod dominus hoc fecerit, volens cum diligentia hoc spectaculum statuere, ut nullum dimittat post dorsum, sed omnes coram facie habeat.

Hilarius in Matth. sedisse autem dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subiectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus; et facti ipsius genere significat eos qui extra ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis posse capere intelligentiam. navis enim ecclesiae typum praefert, intra quam verbum vitae positum est, et praedicatum his qui extra sunt, et arenae modo steriles intelligere non possunt.

Hieronymus. Iesus etiam in mediis fluctibus est: hinc inde mari tunditur, et in sua maiestate securus appropinquare facit terrae naviculam suam, ut populus nequaquam periculum sustinens, non tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stet in littore fixo gradu, ut audiat quae dicuntur.

Rabanus. Vel quod ascendens navem sedebat in mari, significat quod Christus per fidem ascensurus erat in mentes gentilium et ecclesiam collecturus in mari, idest in medio nationum contradicentium. Turba vero quae stabat in littore, quae neque in navi neque in mari erat, gerit figuram recipientium verbum Dei, et iam fide a mari, idest a reprobis, separatorum, sed necdum mysteriis caelestibus imbutorum. sequitur et locutus est eis multa in parabolis.

Chrysostomus in Matth. quamvis in monte ita non fecerit: non enim per parabolas sermonem contexit. tunc enim turbae solae erant, et plebs incomposita; hic autem et scribae et pharisaei. Non propter hoc autem solum in parabolis loquitur, sed ut manifestiorem sermonem faciat, et ampliorem memoriam imponat, et sub visum res reducat.

Hieronymus. est notandum, quod non omnia locutus sit eis in parabolis, sed multa: si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris: ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt. Turba etiam non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum: unde loquitur ad eam in multis parabolis: ut iuxta varias voluntates, diversas recipiant disciplinas.

Chrysostomus in Matth. primam autem parabolam ponit eam quae faciebat auditorem attentiorem: quia enim sub aenigmate erat tractaturus, erigit mentes audientium per primam parabolam, dicens ecce exiit qui seminat seminare semen suum.

Hieronymus. Significatur autem sator iste qui seminat, esse filius Dei, et patris in populis seminare sermonem.

Chrysostomus in Matth. unde autem exiit qui ubique praesens est, vel qualiter exiit? non loco, sed incarnatione propinquior factus nobis per habitum carnis: quia enim nos intrare non poteramus ad eum, peccatis nostris prohibentibus nobis ingressum, ipse ad nos egreditur.

Rabanus. Vel exiit cum, relicta iudaea, per apostolos ad gentes transivit.

Hieronymus. Vel intus erat dum domi versabatur, et loquebatur discipulis sacramenta. Exiit ergo de domo sua, ut seminaret in turbis.

Chrysostomus. cum autem audieris, quoniam exiit qui seminat ut seminet, non aestimes esse identitatem sermonis. Egreditur enim multoties qui seminat et ad aliam rem: vel ut scindat terram, vel ut malas incidat herbas, vel ut spinas evellat, vel ut aliam talem quamdam diligentiam exhibeat: hic autem ad seminandum exivit. Quid igitur fit de semine isto? tres depereunt partes, et una salvatur; et hoc non aequaliter, sed cum differentia quadam: unde sequitur et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam.

Hieronymus. Hanc parabolam ad probandam haeresim suam valentinus assumit, tres introducens esse naturas: spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint, una iuxta viam, alia petrosa, tertia plena spinis, quarta terra bona.

Chrysostomus in Matth. Sed secundum hoc, qualiter haberet rationem inter spinas seminare, et super petram, et in via? in seminibus quidem et terra materialibus non haberet utique rationem: non enim est in potestate petrae fieri terram, neque viae non esse viam, neque spinae non esse spinam. In animabus autem et doctrinis multam habet hoc laudem: possibile enim est petram fieri terram pinguem, et viam non ultra conculcari et spinas destrui. Quod igitur plus seminis periit, non est ab eo qui seminat, sed a suscipiente terra, idest ab anima. ipse enim qui seminat, non divitem, non pauperem discernit, non sapientem neque insipientem; sed omnibus loquebatur, quae a seipso erant complens, praevidens tamen quae futura erant, ut liceat ei dicere: quid me oportuit facere, et non feci? ideo autem non dicit manifeste, quoniam haec susceperunt desides, et perdiderunt: haec autem divites, et suffocaverunt; haec autem molles, et perdiderunt: quia non voluit eos vehementer tangere, ut non in differentiam mittat. Per hanc etiam parabolam discipulos erudit, etsi plures audientium eos fuerint qui pereunt, ut non propter hoc desides sint: quia nec propter hoc dominus, qui omnia praevidit, destitit a seminando.

Hieronymus. Observa autem hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua posita est: et cavendum est ubicumque dominus exponit sermones suos, ne vel aliud, vel quid plus, vel minus praesumas intelligere, quam ab eo expositum est.

Rabanus. Quae vero tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Via est mens sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta: petram, duritiam protervae mentis; terram, levitatem animae obedientis; solem dicit fervorem persecutionis saevientis. Altitudo terrae est probitas animae disciplinis caelestibus institutae. In qua expositione diximus quia nequaquam ipsae res in una eademque significatione semper allegorice ponuntur.

Hieronymus. Provocamur autem ad dictorum intelligentiam quoties his sermonibus commonemur qui sequuntur: qui habet aures audiendi, audiat.

Remigius. aures audiendi sunt aures mentis, scil. intelligendi et faciendi quae iussa sunt.



Th. Aq. Catena aurea 4236