Th. Aq. Catena aurea 4331

MATTHAEUS 13,31-32


4331 (Mt 13,31-32)

Chrysostomus in Matth. quia dominus dixerat, quod de semine tres partes pereunt, et salvatur una; et in ipsa rursus quae salvatur, multa efficitur iactura, propter zizania quae superseminantur; ne dicerent: qui ergo erunt et quanti fideles? consequenter hunc timorem aufert per parabolam sinapis: et ideo dicitur aliam parabolam proposuit eis, dicens: simile est regnum caelorum grano sinapis.

Hieronymus. Regnum caelorum praedicatio evangelii est, et notitia scripturarum quae ducit ad vitam: de qua dicitur ad iudaeos: auferetur a vobis regnum Dei. Huiusmodi ergo regnum caelorum est simile grano sinapis.

Augustinus de quaest. Evang. granum namque sinapis ad fervorem fidei pertinet, vel eo quod dicatur venena expellere. sequitur quod accipiens homo seminavit in agro suo.

Hieronymus. Homo qui seminat in agro suo, a plerisque salvator intelligitur, qui in animis credentium seminat; ab aliis ipse homo seminans in agro suo, idest in corde suo. Quis autem est iste qui seminat nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare? sequitur quod minimum quidem est omnibus seminibus. Praedicatio evangelii minima est omnibus disciplinis: ad primam quidem doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer huiusmodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, et splendori eloquentiae, compositionique sermonum; et videbis quanto minus sit ceteris seminibus semen evangelii.

Chrysostomus in Matth. vel minimum est semen evangelii, quia discipuli universis erant imbecilliores; sed tamen quia magna erat virtus in eis, expansa est eorum praedicatio ubique terrarum: et ideo sequitur cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, idest dogmatibus.

Augustinus de quaest. Evang. dogmata autem sunt placita sectarum, idest ut placuit sectis.

Hieronymus. philosophorum enim dogmata cum creverint, nihil mordax, nihil vitale demonstrant: totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in herbas, quae cito arescunt et corruunt. Praedicatio autem evangelica, quae parva videbatur in principio, cum vel in animam credentis, vel in totum mundum sata fuerit, non exurgit in olera, sed crescit in arborem, ita ut volucres caeli (quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus). veniant, et habitent in ramis eius: unde sequitur et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Ramos puto evangelicae arboris, qui de grano sinapis creverunt, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. assumamus et nos pennas columbae, ut ad altiora volitantes, possimus habitare in ramis huius arboris, et nidos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes ad caelestia festinare.

Hilarius in Matth. vel grano sinapis seipsum dominus comparavit, acri semini, et omnium seminum minimo, cuius virtus pressuris accenditur.

Gregorius moralium. ipse quidem est granum sinapis, qui in horto sepulturae plantatus, arbor magna surrexit: granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam maiestatis.

Hilarius in Matth. granum igitur hoc postquam in agro seminatum fuit, idest ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro fuit satione quadam corporis consepultus, ultra mensuram omnium olerum excrevit et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice tamquam aegroto israel data est praedicatio prophetarum; sed iam in ramis arboris caeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet ex christi virtute protensos, et mundum inumbrantes in ramis intelligimus, in quo gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, idest diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris conquiescent. Gregorius moralium. in istis etiam ramis volucres requiescunt; quia sanctae animae, quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab huiusmodi fatigatione vitae respirant.


MATTHAEUS 13,33


4333 (Mt 13,33)

Chrysostomus in Matth. ad idem ostendendum dominus apponit parabolam de fermento: unde dicitur aliam parabolam locutus est eis: simile est regnum caelorum fermento; quasi dicat: sicut fermentum multam farinam transmutat in suam virtutem, ita et vos totum mundum transmutabitis. Et vide christi prudentiam: ea enim quae sunt naturae inducit, demonstrans quoniam sicut illa possibile est fieri, ita et hoc. Non autem dixit quod posuit simpliciter, sed abscondit; ac si diceret: ita et vos cum subiecti fueritis impugnatoribus vestris, tunc eos superabitis. Et sicut fermentum suffoditur quidem, non autem destruitur, sed paulatim ad suum habitum omnia transmutat, sic et in praedicatione vestra continget. Non itaque quia multas dixi superventuras vobis vexationes timeatis; ita enim fulgebitis et omnes superabitis. tria autem sata hic pro multis posuit: hunc enim numerum determinatum pro multitudine indeterminata accepit.

Hieronymus. satum autem est genus mensurae iuxta morem provinciae palaestinae, unum modium et dimidium accipiens.

Augustinus de quaest. Evang. Vel fermentum dicit dilectionem, eo quod fervescere facit, et excitat; mulierem, sapientiam dicit. in farinae autem satis tribus intelligitur vel tria illa in homine, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; vel tria illa fructifera, centesimum, sexagesimum, et tricesimum; vel tria illa genera hominum: noe, daniel et iob.

Rabanus. Dicit autem donec fermentatum est totum, quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet ut totam mentem in sui perfectionem commutet: quod hic quidem inchoatur, in futuro vero perficitur.

Hieronymus. Vel aliter. Mulier ista, quae fermentum accipit et abscondit, praedicatio mihi videtur apostolica, vel ecclesia de diversis gentibus congregata. Haec tollit fermentum, intelligentiam scilicet scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta, non discrepent inter se. Vel aliter. Legimus in platone tria esse in anima: rationale, irascibile et concupiscibile; et nos ergo si acceperimus fermentum evangelicum sacrarum scripturarum, in ratione possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum: et hoc totum fiet per evangelicam doctrinam, quam nobis mater ecclesia praestitit. dicam et quorumdam intelligentiam: mulierem istam et ipsi ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuit, scilicet credulitati patris et filii et spiritus sancti: cum in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Pius quidem sensus: sed nunquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia possunt ad auctoritatem dogmatum proficere.

Hilarius in Matth. vel aliter. Fermento se dominus comparavit: fermentum enim de farina est, quod virtutem acceptam acervo sui generis reddit. Hoc autem fermentum acceptum mulier, synagoga scilicet, per iudicium mortis abscondit: hoc autem in farinae mensuris tribus, idest legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum fecit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, idipsum evangeliorum profectionibus expleatur, quamquam ad trium gentium vocationem, ex sem, cham et iaphet, tres mensuras farinae esse referendas sensisse multos memini. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat; cum etsi omnium gentium vocatio sit, in his tamen Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum.


MATTHAEUS 13,34-35


4334 (Mt 13,34-35)

Chrysostomus in Matth. post praemissas parabolas, ne aliquis opinaretur quod Christus nova induceret, induxit evangelista prophetam etiam hunc praedicentem doctrinae modum; et ideo dicit haec omnia locutus est iesus in parabolis ad turbas. Marcus autem ait: quoniam sicut poterant audire, loquebatur eis sermonem in parabolis. Unde non mireris si de regno disputans, grani et fermenti meminit: hominibus enim loquebatur idiotis et indigentibus ab his induci.

Remigius. Parabola graece, latine dicitur similitudo, per quam veritas demonstratur. ostendit quippe in ipsa similitudine quasdam figuras verborum, et imagines veritatis.

Hieronymus. Non autem discipulis, sed turbis parabolas loquebatur: et usque hodie turbae in parabolis audiunt: et ideo dicitur et sine parabolis non loquebatur eis.

Chrysostomus in Matth. quamvis enim multa sine parabolis non turbis dixerit, sed tamen tunc nihil.

Augustinus de quaest. Evang. Vel hoc dicitur non quia nihil proprie locutus est: sed quia nullum fere sermonem explicavit, ubi non per parabolam aliquid significaverit; quamvis in eo aliqua et proprie dixerit: ita ut saepe inveniatur totus sermo eius parabolis explicatus, totus autem proprie dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnunquam sane alius evangelista contexit quod alius diversis temporibus dictum indicat: non enim omnino secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suae quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est, ordinavit. Quare autem in parabolis loqueretur, manifestat evangelista, cum subdit ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.

Hieronymus. Hoc testimonium de psalmo 77,2 sumptum est. Legi in nonnullis codicibus eo loco ubi nos posuimus et vulgata editio habet ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ubi scriptum est: per isaiam prophetam dicentem.

Remigius. Unde porphyrius obiecit fidelibus: evangelista vester tantae insipientiae fuit ut quod reperitur in psalmis, ipse deputaverit isaiae.

Hieronymus. Quia ergo minime inveniebatur in isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum; sed mihi videtur in principio ita editum: quod scriptum est per asaph prophetam dicentem: septuagesimus enim septimus psalmus de quo sumptum est hoc testimonium, asaph prophetae inscribitur, et primum scriptorem non intellexisse asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen isaiae, cuius vocabulum manifestius erat. Sciendum est itaque, quod non solum David, sed etiam ceteri (quorum in psalmis et hymnis et canticis Dei, praescripta sunt nomina). prophetae sunt appellandi, asaph videlicet et idithum, et heman ephraites, et reliqui quos scriptura commemorat; quodque in persona domini dicitur aperiam in parabolis os meum, considerandum attentius et inveniendum describi egressum israelis ex aegypto, et omnia signa narrari quae in exodi continentur historia. ex quo intelligimus universa illa quae ibi scripta sunt, parabolice sentienda, et manifestare abscondita sacramenta: hoc enim salvator edicturum se esse promittit, dicens aperiam in parabolis os meum.

Glossa. quasi dicat: qui prius locutus sum per prophetas, modo in propria persona aperiam os meum in parabolis, et eructabo de thesauro mei secreti; emittam mysteria quae abscondita erant a constitutione mundi.


MATTHAEUS 13,36-43


4336 (Mt 13,36-43)

Chrysostomus in Matth. locutus fuerat dominus turbis in parabolis, ut eos ad interrogandum induceret; et quamvis multa in parabolis dixisset, nullus tamen eum interrogavit; et ideo eos dimisit: unde sequitur tunc dimissis turbis venit in domum. Nullus autem eum scribarum sequitur: unde manifestum est quod propter nihil aliud prius sequebantur quam ut eum caperent in sermone.

Hieronymus. dimittit autem turbas iesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire nec poterat.

Rabanus. Mystice autem dimissa turba tumultuantium iudaeorum, ingreditur ecclesiam gentium, et ibi fidelibus exponit sacramenta caelestia: unde sequitur et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

Chrysostomus in Matth. Cum aliquando volentes discere formidaverint interrogare, nunc libere interrogant, et confisi sunt, quoniam audierant: vobis datum est nosse mysterium regni Dei; ideoque singulariter interrogant, non multitudinem aemulantes, quibus non erat datum. Dimittunt autem parabolam fermenti et sinapis, ut manifestiores; interrogant autem de parabola zizaniorum, quia habet convenientiam ad praemissam parabolam de semine, et aliquid amplius ostendit. dominus autem quae esset parabola exponit: unde sequitur qui respondens ait eis: qui seminat bonum semen, est filius hominis.

Remigius. Ideo autem dominus se filium hominis appellavit, ut hoc indicio nobis exemplum humilitatis relinqueret; sive quia futurum erat ut haeretici negarent eum verum hominem esse; sive ut per humanitatis fidem possimus conscendere ad divinitatis cognitionem. sequitur ager autem est mundus.

Glossa. cum autem ipse sit qui seminat agrum suum, manifestum est quia praesens mundus est eius. sequitur bonum vero semen hi sunt filii regni.

Remigius. Idest sancti et electi viri, qui inter filios regni computantur.

Augustinus contra faustum. Zizania autem exponit dominus non aliqua falsa veris scripturis immissa, sicut manichaeus interpretatur; sed omnes filios maligni, idest, imitatores diabolicae falsitatis: unde sequitur zizania autem sunt filii nequam; per quos omnes impios et malignos vult intelligi.

Augustinus de quaest. Evang. Omnis autem immunditia in segete zizania dicuntur. sequitur inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus.

Chrysostomus in Matth. etenim hoc diabolicae est machinationis, veritati semper inserere errorem. sequitur messis vero consummatio saeculi est. Alio autem loco ait, de samaritanis loquens: levate oculos vestros, et considerate regiones, quoniam iam albae sunt ad messem; et rursus: messis quidem multa, operarii autem pauci: in quibus verbis messem dicit iam adesse. Qualiter ergo hic eam dicit esse futuram? sed sciendum, quod in alia significatione messem dicit: unde et ibi dicit, quod alius est qui seminat, et alius qui metit; hic autem eumdem dicit esse qui seminat et qui metit: quoniam ibi non ad sui differentiam, sed apostolorum, prophetas induxit: etenim ipse Christus per prophetas seminavit in iudaeis et samaritanis. idem ergo nominat semen et messem secundum aliud et aliud. Cum enim de obedientia loquatur, et persuasione ad fidem, tunc vocat messem, sicut in quo totum perficitur: sed cum inquirit de fructu auditionis verbi Dei, tunc consummationem dicit messem, sicut hic.

Remigius. per messem enim designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a malis; quod fiet ministerio angelorum: unde infra dicitur, quod veniet filius hominis cum angelis suis iudicare: propter quod sequitur messores autem angeli sunt. sequitur sicut ergo zizania colliguntur et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem.

Augustinus de Civ. Dei. numquid de regno illo ubi sunt nulla scandala? de regno ergo isto eius quod est hic, scilicet ecclesia, colligentur.

Augustinus de quaest. Evang. quod autem primo separantur zizania, hoc est quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis: quod per bonos angelos intelligitur fieri, quia officia vindictae possunt implere boni bono animo, quomodo lex, quomodo iudex; officia vero misericordiae mali implere non possunt.

Chrysostomus in Matth. Vel potest intelligi de regno caelestis ecclesiae; et tunc ostenditur hic duplex poena: videlicet quod excidunt a gloria, in hoc quod dicit et colligent de regno eius omnia scandala, scilicet ne scandala in regnum eius intrent; et quod comburuntur, in hoc quod subdit et mittent eos in caminum ignis.

Hieronymus. omnia autem scandala referuntur ad zizania. Hoc autem quod dicit et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, inter haereticos et schismaticos qui faciunt iniquitatem, voluit distinguere: ut per eos qui faciunt scandala intelligantur haeretici; per eos vero qui faciunt iniquitatem, intelligantur schismatici.

Glossa. vel aliter. Per scandala possunt intelligi illi qui praebent proximo occasionem offensionis, aut ruinae; per facientes iniquitatem quoscumque peccantes.

Rabanus. observa quod dicit et eos qui faciunt iniquitatem: non qui fecerunt, quia non qui conversi sunt ad poenitentiam, sed solum qui permanent in peccatis, aeternis cruciatibus mancipandi sunt.

Chrysostomus in Matth. Vide autem ineffabilem Dei amorem ad homines; est enim ad beneficia promptus, et ad poenam tardus: cum enim seminat, per seipsum seminat; cum autem punit, per alios: mittit enim ad hoc angelos suos. sequitur ibi erit fletus et stridor dentium.

Remigius. His verbis demonstratur vera corporum resurrectio: nihilominus ostenditur per hoc duplex poena inferni, scilicet nimii caloris, et nimii frigoris. sicut autem scandala referuntur ad zizania, ita iusti reputantur in filios regni; de quibus sequitur tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. In praesenti enim saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus, post consummationem autem mundi ipsi iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui.

Chrysostomus in Matth. Non quia ita solum sicut sol; sed quia hoc sidere aliud magis luculentum non noscimus, cognitis nobis utitur exemplis.

Remigius. Quod autem dicit tunc fulgebunt, intelligendum est quia et nunc fulgent in exemplum aliorum; sed tunc fulgebunt sicut sol ad laudandum Deum. sequitur qui habet aures audiendi audiat.

Rabanus. Idest, qui habet intellectum intelligat, quia mystice haec omnia intelligenda sunt.


MATTHAEUS 13,44


4344 (Mt 13,44)

Chrysostomus in Matth. parabolae quas supra dominus posuerat de fermento et sinapi, ad virtutem evangelicae praedicationis referuntur, quoniam superavit orbem terrarum; nunc autem ut pretiositatem et magnificentiam eiusdem ostenderet, proponit parabolam de thesauro et margarita, dicens simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. praedicatio enim evangelii occultata est in mundo, et si non vendideris omnia, non emes eam; et cum gaudio hoc oportet facere: unde sequitur quem qui invenit homo abscondit.

Hilarius in Matth. hic quidem thesaurus gratis invenitur. evangeliorum enim praedicatio in abscondito est; sed utendi et possidendi huiusmodi thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio: quia caelestes divitiae non sine damno saeculi possidentur.

Hieronymus. quod autem abscondit, non de invidia facit; sed more servantis et nolentis prodere, abscondit in corde, quem pristinis praetulit facultatibus.

Gregorius in Evang. Vel aliter. Thesaurus in agro absconditus est caeleste desiderium; ager vero in quo thesaurus absconditur, est disciplina studii caelestis: quem scilicet thesaurum cum invenit homo abscondit, scilicet ut servet: quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit ei qui hoc ab humanis laudibus non abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam latrunculi obsident. depraedari ergo desiderant qui thesaurum publice portant in via. Hoc autem dico, non ut proximi nostri opera nostra non videant; sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non quaeramus. Caelorum autem regnum idcirco terrenis rebus simile dicitur, ut ex his quae animus novit, surgat ad incognita; ut per hoc quod scit notum diligere, discat ignotum amare. sequitur et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet et emit agrum illum. Agrum profecto venditis omnibus comparat qui voluptatibus carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae caelestis custodiam calcat.

Hieronymus. vel thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus verbum est, qui in carne christi videtur absconditus; aut sanctae scripturae, in quibus reposita est notitia salvatoris.

Augustinus de quaest. Evang. Hunc autem thesaurum dixit in agro absconditum, scilicet duo testamenta in ecclesia; quae cum quis ex parte intellectus attigerit, sentit illic magna latere; et vadit, et vendit omnia sua, et emit illum; idest, contemptu temporalium comparat sibi otium, ut sit dives cognitione Dei.


MATTHAEUS 13,45-46


4345 (Mt 13,45-46)

Chrysostomus in Matth. evangelica praedicatio non solum lucrum multiplex praebet ut thesaurus, sed et pretiosa est ut margarita: unde post parabolam de thesauro ponit parabolam de margarita, dicens iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, etc. In praedicatione enim duo oportet adesse: scilicet ab huius vitae negotiis separari, et vigilantes esse; quod negotiatio designat. una autem est veritas et non partita; et propter hoc una margarita dicitur inventa. et sicut qui margaritam habet, ipse quidem novit quod dives est, aliis vero non est cognitus, multoties eam manu detinens propter eius parvitatem, ita est in praedicatione evangelii: qui enim eam detinent, sciunt se divites esse; infideles autem hunc thesaurum nescientes, divitias nostras ignorant.

Hieronymus. Bonae autem margaritae possunt intelligi lex et prophetae. Audi ergo, marcion et manichaee, quod bonae margaritae sunt lex et prophetae. Una ergo pretiosissima margarita est scientia salvatoris, et sacramentum passionis et resurrectionis illius; quod cum invenerit homo negotiator, similis pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, ut Christum lucrifaciat; non quod inventio bonae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum; sed quod comparatione eius omnis alia gemma sit vilior. Gregorius in Evang. Vel per margaritam pretiosam intelligitur caelestis vitae dulcedo, quam inventam omnia vendens emit: quia qui caelestis vitae dulcedinem, inquantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit: deforme conspicitur quicquid de terrenae rei placebat specie, quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente.

Augustinus de quaest. Evang. Vel homo cum quaerat bonas margaritas, invenit unam pretiosam: quia quaerens homines bonos, cum quibus utiliter vivat, invenit unum sine peccato iesum Christum; aut praecepta quaerens, quibus servatis, cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem proximi (in quo uno dicit apostolus omnia contineri).; aut bonos intellectus quaerens, invenit illud verbum quo cuncti continentur: in principio erat verbum, quod est lucidum candore veritatis, et solidum firmitate aeternitatis, et undique sibi simile pulchritudine veritatis; qui Deus penetrata testudine intelligendus est. quodlibet illorum vero trium sit, vel si aliud occurrere potuerit quod margaritae unius pretiosae nomine significetur; pretium eius est nos ipsi, qui ad eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione contemptis quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus nostris, nullum aliud pretium maius accipimus quam nos ipsos (quia talibus implicati, nostri non eramus)., ut rursus nos pro illa margarita demus: non quia tantum valet, sed quia plus dare non possumus.


MATTHAEUS 13,47-50


4347 (Mt 13,47-50)

Chrysostomus in Matth. postquam per praedictas parabolas evangelicam praedicationem commendaverat, ut non confidamus in praedicatione solum, neque fidem nobis aestimemus sufficere ad salutem, aliam parabolam terribilem subdit, dicens iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare.

Hieronymus. impleto enim ieremiae vaticinio dicentis: ecce ego mittam ad vos piscatores multos, postquam autem audierunt petrus et andreas, iacobus et Ioannes: sequimini me: faciam vos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex veteri et ex novo testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare huius saeculi; quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quicquid inciderit, idest bonos homines et malos; et hoc est quod subdit ex omni genere piscium congreganti.

Gregorius in Evang. vel aliter. Sancta ecclesia sagenae comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne aeternae mortis profundo mergatur: quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat: quae sagena scilicet tunc universaliter impletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur: unde sequitur quam, cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sicut enim mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris: in quo scilicet fine, boni pisces in vasis eliguntur, mali proiciuntur foras: quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi protrahuntur. nunc enim malos bonosque communiter quasi permixtos pisces fidei sagena continet; sed littus indicat sagena ecclesiae quid trahebat.

Hieronymus. Dum enim sagena extrahetur ad littus, tunc verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur.

Chrysostomus in Matth. quid autem distat haec parabola a parabola zizaniorum? etenim illic hi quidem salvantur, hi autem pereunt, sicut et hic. Sed illic quidem propter pravorum dogmatum haeresim, et in anteriori parabola de semine, quia non attendebant quae dicebantur; hic autem propter vitae nequitiam, propter quam quamvis et piscatione capti, idest cognitione Dei fruentes, non possunt salvari. Ne autem audiens quoniam malos foras miserunt, aestimes hanc poenam non esse periculosam, per expositionem eius gravitatem ostendit, dicens: sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, etc. Quamvis alibi dicat, quod ipse segregabit eos sicut separat pastor oves, hic angelos hoc facere dicit, sicut et in parabola zizaniorum.

Gregorius in Evang. Timendum est autem hoc potius quam exponendum: aperta enim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignorantiae suae excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur.

Rabanus. Cum enim venerit finis mundi, tunc verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur; et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in vasa caelestium mansionum; malos autem torrendos et exsiccandos, gehennae flamma suscipiet.


MATTHAEUS 13,51-52


4351 (Mt 13,51-52)

Chrysostomus in Matth. recedentibus turbis, dominus discipulis in parabolis loquitur; ex quibus sapientiores sunt facti, ita quod intelligunt quae dicuntur: quocirca dicit eis intellexistis haec omnia? dicunt ei: etiam.

Hieronymus. ad apostolos enim proprie sermo est, quos non vult audire tantum ut populum, sed etiam intelligere ut magistros futuros.

Chrysostomus in Matth. deinde quia intellexerunt, rursus eos laudat: unde sequitur ait illis: ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Augustinus de Civ. Dei. Non dixit: vetera et nova: quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum. manichaei etiam dum sola Dei promissa nova tenere se arbitrantur, remanent in vetustate carnis, et novitatem inducunt erroris.

Augustinus de quaest. Evang. Utrum autem ista conclusione exponere voluit quem dixerit thesaurum in agro absconditum (quoniam sanctae scripturae intelliguntur, quae nomine duorum testamentorum novi et veteris concluduntur).; an ostendere voluit, eum doctum habendum in ecclesia qui etiam scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab istis novis accipiens regulas, quia et ista dominus per parabolas enuntiavit; ut si ipse, in quo illa complentur et manifestantur, per parabolas adhuc loquitur, donec passio eius velum discindat, ut nihil sit occultum quod non reveletur; multo magis illa quae tam longe de illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus: quae cum iudaei ad litteram accipiant, noluerunt esse docti in regno caelorum.

Gregorius in Evang. sed si per novum et vetus quod dicitur, utrumque testamentum accipimus, abraham doctum fuisse denegamus, qui novi et veteris testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit. Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus: quia etsi testamentum edocuit vetus, novi tamen dicta non protulit. Sed in eo quod hic dicitur, intelligi valet quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in ecclesia poterant, loquebatur; qui tunc nova et vetera proferunt, cum utriusque testamenti praedicamenta vocibus et moribus loquuntur.

Hilarius in Matth. discipulis enim est locutus, quos scribas propter scientiam nuncupat, eo quod intellexerint ea quae ille nova et vetera, idest in evangeliis et lege protulit, quae sunt et eiusdem patrisfamilias, uniusque utraque thesauri: ipsos etiam sub patrisfamilias nomine sibi comparat, eo quod doctrinam de spiritus sancti thesauro suo novorum ac veterum sunt adepti.

Hieronymus. vel apostoli instructi scribae dicuntur, quasi notarii salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus rerum caelestium sacramentis, et pollebant opibus patrisfamiliae, eicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera: ut quicquid in evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. unde et sponsa dicit in cantico canticorum: nova cum veteribus, dilecte mi, servavi tibi.

Gregorius in Evang. vel aliter. Vetus est ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat, et novum ut conversus in regnum vivat. Prius autem de regni similitudine thesaurum inventum ac margaritam bonam protulit; postmodum inferni poenas de malorum combustione narravit: atque in conclusione subiungit ideo doctus scriba, etc.; ac si dicat: ille in sancta ecclesia doctus praedicator est qui et nova scit proferre de suavitate regni, et vetusta dicere de terrore supplicii: ut vel poenae terreant quos praemia non invitant.


MATTHAEUS 13,53-58


4353 (Mt 13,53-58)

Hieronymus. Post parabolas quas dominus ad populum est locutus, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat: et hoc est quod dicitur et factum est, cum consummasset iesus parabolas istas transiit inde; et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum.

Augustinus de cons. Evang. A superiori sermone parabolarum istarum sic transit ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem; praesertim quia Marcus ab istis parabolis non in quod Matthaeus, sed in aliud intendens, in quod et Lucas, ita contexuit narrationem ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum quod ipsi duo consequenter adiungunt, de navi scilicet in qua dormiebat iesus, et de miraculo expulsorum daemoniorum; quae Matthaeus superius recolens interposuit.

Chrysostomus in Matth. Patriam autem eius hic nazareth vocat: non enim fecit ibi virtutes multas, ut infra dicitur, sed in capharnaum fecit multa signa; sed doctrinam eis ostendit non minorem admirationem habentem quam signa.

Remigius. in synagogis autem docebat, ubi plurimi conveniebant: quia propter multorum salutem de caelis descendit ad terras. sequitur ita ut mirarentur et dicerent: unde huic sapientia haec et virtutes? sapientia refertur ad doctrinam; virtutes vero ad miraculorum operationem.

Hieronymus. mira stultitia nazaraeorum. Mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quia fabri filium suspicantur: unde et dicunt nonne hic est fabri filius? .

Chrysostomus in Matth. Per omnia ergo erant insensati, vilipendentes eum ab eo qui aestimabatur esse pater; quamvis multa horum exempla habentes in antiquis temporibus, et patrum ignobilium nobiles videntes filios: etenim David cuiusdam agricolae iesse fuit filius, et amos cuiusdam pastoris, et ipse pastor. Oportebat enim propter hoc maxime eum honorare, quoniam a talibus existens talia loquebatur. et hoc enim manifestum quoniam non ex humana diligentia erat, sed ex divina gratia.

Augustinus in serm. Dom. Infra oct. Epiph. Est autem pater christi faber Deus, qui totius mundi opera fabricatus est, arcam noe disposuit, moysi tabernaculum ordinavit, arcam testamenti instituit. fabrum dixerim, qui mentem rigidam explanat, ac cogitationes superbas excidit.

Hilarius in Matth. Fabri etiam hic erat filius, ferrum ignea vincentis ratione, saeculi virtutem iudicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae; formam scilicet corporum nostrorum in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis.

Hieronymus. Cum autem errent in patre, non est mirandum si errent in fratribus: unde subditur nonne eius mater dicitur maria, et fratres eius iacobus et ioseph et simon et iudas? et sorores eius nonne apud nos omnes sunt? .

Hieronymus contra helvidium. Fratres domini hic appellantur filii materterae eius mariae; et haec est mater iacobi et ioseph, idest maria cleophae uxor alphaei; et haec dicta est maria mater iacobi minoris.

Augustinus de quaest. Evang. Non ergo mirum est dictos esse fratres domini ex materno genere quoscumque cognatos: cum etiam ex cognatione ioseph dici potuerint fratres eius ab illis qui eum patrem domini esse arbitrabantur.

Hilarius in Matth. inhonoratur ergo dominus a suis; et quamquam docendi prudentia et operandi virtus admirationem commoveret, non tamen credunt haec in nomine domini agere, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt. Inter tot ergo magnifica quae gerebat, corporis eius contemplatione commovebantur; et ideo dicunt unde huic omnia ista? sequitur et sic scandalizabantur in eo.

Hieronymus. Error iudaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio: intantum enim cernebant hominem iesum Christum ut putarent filium fabri.

Chrysostomus in Matth. Intuere enim christi mansuetudinem: conviciatus est; sed cum multa mansuetudine respondit: unde sequitur iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua.

Remigius. Prophetam seipsum appellat; quod et moyses manifestat cum dicit: prophetam suscitabit Deus de fratribus vestris vobis. et hoc sciendum, quia non solum Christus, qui est caput omnium prophetarum, sed etiam ieremias, daniel, et ceteri minores prophetae maioris honoris et dignitatis fuerunt apud exteros quam apud suos.

Hieronymus. Propemodum enim naturale est cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis recordantur infantiae: quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint.

Hilarius in Matth. Inhonorabilem etiam prophetam in patria sua esse respondit, quia in iudaea esset usque ad crucis sententiam condemnandus, et quia penes solos fideles Dei virtus est: et propter eorum incredulitatem operibus divinae virtutis abstinuit: unde sequitur et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum.

Hieronymus. Non quod etiam incredulis illis facere non potuit virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret.

Chrysostomus in Matth. Si autem admiratio ei adveniebat ex miraculis, quare non multa fecit? quia non ad ostentationem suam inspiciebat, sed ad ea quae aliis erant utilia. Hoc igitur non proveniente, despexit quod erat sui ipsius, ut non poenam eis augeat. Cur igitur vel pauca fecit signa? ut non dicant: si utique facta essent signa, nos credidissemus.

Hieronymus. potest etiam aliter intelligi: quod iesus despiciatur in domo, et in patria sua, hoc est in populo iudaeorum; et ideo ibi pauca signa fecerit, ne penitus inexcusabiles fierent; maiora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit non tam in sanatione corporum quam in animarum salute.



Th. Aq. Catena aurea 4331