Th. Aq. Catena aurea 4401

MATTHAEUS 14,1-5


4401 (Mt 14,1-5)

Glossa. Quia supra evangelista ostenderat quomodo pharisaei christi miracula calumniabantur, concives autem eius haec admirantes, Christum tamen contemnebant, refert nunc quam opinionem ex auditis miraculis herodes de Christo conceperat: unde dicitur in illo tempore audivit herodes tetrarcha famam iesu.

Chrysostomus in Matth. Non absque causa hic tempus evangelista designat, sed ut discas tyranni superbiam et negligentiam: neque enim a principio didicit ea quae erant de Christo, sed post plurimum tempus: sic etiam multi qui in potestatibus sunt multa elatione circumdati, huiusmodi tarde addiscunt, quia non multam horum faciunt curam.

Augustinus de cons. Evang. Dixit autem Matthaeus in illo tempore, non: in illo die, vel ipsa hora: nam et Marcus quidem hoc eodem modo dicit, sed non eodem ordine; sed postquam discipulos ad praedicandum misit; nulla tamen facta necessitate, qua hoc consequenter gestum esse intelligeretur. Lucas etiam narrandi eum ordinem tenet quem et Marcus; nec ipse tamen rerum gestarum ordinem fuisse eumdem credi cogit.

Chrysostomus in Matth. Vide ergo quam magnum quid est virtus: nam et defunctum ioannem herodes formidavit, et de resurrectione philosophatur: et ideo sequitur et ait pueris suis: hic est Ioannes baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

Rabanus. Sed quanta est invidia iudaeorum, ex isto loco docemur. ioannem enim a mortuis potuisse resurgere nullo attestante herodes alienigena pronuntiavit; iudaei vero Christum quem prophetae praedixerant, non resurrexisse, sed furtim ablatum esse credere maluerunt. In quo insinuatur, quod promptior est animus gentium ad credulitatem quam iudaeorum.

Hieronymus. quidam autem ecclesiasticorum interpretum quaerit quare herodes ista sit suspicatus, ut putet ioannem a mortuis resurrexisse: quasi alieni erroris nobis reddenda sit ratio, aut ex his verbis habeat occasionem haeresis metempsychoseos, quae post multos annorum circulos in diversa corpora dicit animas insinuari: cum eo tempore quo Ioannes decollatus est, dominus triginta annorum esset.

Rabanus. Bene autem de resurrectionis virtute omnes senserunt, quod maioris potentiae sunt sancti futuri cum a mortuis resurrexerint, quam fuere dum adhuc carnis infirmitate gravarentur: propterea dicit et ideo virtutes operantur in eo.

Augustinus de cons. Evang. Lucas autem dicit: et ait herodes: ioannem ego decollavi. Quid est iste de quo audio talia? quia ergo haesitantem Lucas commemoravit herodem, intelligendum est, aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum dixit pueris suis, sicut hic Matthaeus narrat, hic est Ioannes baptista; aut ita pronuntianda sunt haec verba ut haesitantem adhuc indicent: utroque enim modo pronuntiari potest: ut aut confirmatum eum ex aliorum verbis accipiamus, aut adhuc eum haesitantem, ut Lucas commemorat.

Remigius. Forte autem quaeret aliquis quare dicat Matthaeus in illo tempore audivit herodes, cum longe superius dicat, quod mortuo herode, reversus est dominus ex aegypto. Sed haec quaestio solvitur, si intelligatur duos fuisse herodes: mortuo namque priore herode, successit ei archelaus filius eius, qui post decem annos relegatus est exilio apud viennam urbem galliae. Deinde caesar augustus iussit dividi illud regnum in tetrarchias, et tres partes dedit filiis herodis. Iste ergo herodes qui ioannem decollavit, est filius maioris herodis, sub quo dominus natus est; et ut hoc ostenderet evangelista, addit tetrarcha.

Glossa. Quia vero dixerat de opinione resurrectionis ioannis, cum nihil de morte dixisset, ideo revertitur, et narrat qualiter obierit.

Chrysostomus in Matth. et hanc historiam nobis evangelista non principaliter inducit, quia totum studium fuit ei dicere de Christo, et nihil aliud, nisi ad hoc conferre deberet. dicit ergo herodes tenuit ioannem et alligavit eum.

Augustinus de cons. Evang. Lucas quidem non eodem ordine recordatur, sed circa baptismum quo dominus baptizatus est; unde hoc praeoccupasse intelligitur, ut narret quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannes verba de domino, quod ventilabrum in manu eius sit, continuo hoc subiecit, quod non continuo factum esse Ioannes evangelista exponit, cum commemoret, postea quam baptizatus est iesus, iisse eum in galilaeam, et post rediisse in iudaeam, et ibi baptizasse circa iordanem, antequam Ioannes in carcerem missus esset. sed nec Matthaeus nec Marcus eo ordine de ioanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt: quod factum apparet in eorum scriptis: nam et ipsi dixerunt, tradito ioanne dominum iisse in galilaeam; et post multa quae fecit ibi, ex occasione famae venientis ad herodem de Christo, narrant omnia quae de ioanne fuerunt incluso et occiso. Causam autem quare positus sit in carcerem, ostendit cum dicit propter herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes: non licet tibi habere eam.

Hieronymus. Vetus narrat historia, philippum herodis maioris filium, fratrem huius herodis, duxisse uxorem herodiadem filiam arethae regis arabum; postea vero socerum eius, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, herodis inimici eius nuptiis copulasse. ergo Ioannes baptista, qui venerat in spiritu et virtute eliae, eadem auctoritate qua ille achab corripuerat et iezabel, arguit herodem et herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat fratre vivente germano, uxorem eius ducere; malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.

Chrysostomus in Matth. Non tamen uxori loquitur, sed viro eius, quoniam principalior erat hic; forsan enim legem iudaeorum tenebat; et ideo Ioannes eum ab adulterio prohibuit. sequitur et volens eum occidere timuit populum.

Hieronymus. Seditionem quidem populi verebatur propter ioannem, a quo sciebat turbas in iordane plurimas baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cuius ardorem etiam Dei praecepta neglexerat.

Glossa. Timor enim Dei corrigit; timor hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.


MATTHAEUS 14,6-12


4406 (Mt 14,6-12)

Chrysostomus in Matth. postquam enarravit evangelista incarcerationem ioannis, prosequitur de occisione ipsius, dicens die autem natalis herodis saltavit filia herodiadis in medio.

Hieronymus. nullum invenimus alium observasse diem natalis sui, nisi herodem et pharaonem: ut quorum erat par impietas, esset una solemnitas.

Remigius. Et sciendum, quod consuetudo est non solum divitum, sed etiam pauperum mulierum, ita pudice filias suas nutrire ut vix ab extraneis videantur. Haec autem impudica mulier impudice filiam suam nutrivit, quam non docuit pudorem, sed saltationem. Nec minus reprehendendus est herodes, qui oblitus est domum suam esse aulam regiam, quam praedicta mulier fecerat theatrum: unde sequitur et placuit herodi: unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

Hieronymus. ego autem non excuso herodem quod invitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte iuravit ut futurae occisionis machinas praepararet: alioquin, si ob iusiurandum fecisse se dicit, si matris, si patris postulasset interitum, facturus fuerat, an non? quod in se ergo repudiaturus fuit, contemnere debuit in propheta.

Isidorus. In malis ergo promissis rescinde fidem. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Illud non est observandum sacramentum quo malum incaute promittitur. sequitur at illa praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput ioannis baptistae.

Hieronymus. Herodias enim timens ne herodes aliquando resipisceret, vel philippo fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam ut in ipso statim convivio ioannis caput postulet: digno operi saltationis dignum sanguinis praemium.

Chrysostomus in Matth. Duplex est autem hic puellae accusatio: et quoniam saltavit, et quoniam ita ei placuit ut occisionem expeteret in mercedem. Vide autem qualiter crudelis et qualiter mollis est herodes: seipsum enim obnoxium iuramento facit, illam autem dominam petitionis constituit. Quia ergo scivit quod ex eius petitione malum eveniebat, tristatus est: unde sequitur et contristatus est rex. virtus enim etiam apud malos admiratione et laudibus digna est.

Hieronymus. Vel aliter. Consuetudinis scripturarum est ut opinionem multorum sic narret historicus quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. sicut ioseph ab ipsa quoque maria appellabatur pater iesu, ita et nunc herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae, et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente. sequitur propter iusiurandum, et propter eos qui pariter recumbebant iussit dari. Scelus excusat iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subicit et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruentae epulae deferrentur.

Chrysostomus in Matth. Si autem testes habere periurationis formidavit, quanto magis timuisse oportebat tam iniquae occisionis tantos testes habere? Remigius. Sed in eo minus peccatum factum est causa maioris peccati: nam quia libidinosam voluntatem non extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit; et quia luxuriam non coercuit, ideo ad reatum homicidii descendit: unde sequitur misitque et decollavit ioannem in carcere; et allatum est caput eius in disco.

Hieronymus. Legimus in romana historia, flaminium ducem romanorum, quod accubanti iuxta meretriculae, quae nunquam vidisse se diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini commiscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. quanto sceleratior herodes et herodias, ac puella quae saltavit: in pretium sanguinis petiit caput prophetae, ut haberet in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat. sequitur et datum est puellae et attulit matri suae.

Glossa. Ut habeat in potestate linguam quae illicitas nuptias arguebat.

Gregorius moralium. sed non sine admiratione gravissima perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur; et pro puellae saltu capite truncatur; et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius vita illa sic despecta mors tergeret? sed idcirco Deus suos sic premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis. hinc ergo unusquisque colligat quid illi passuri quos reprobat, si sic cruciat quos amat.

Gregorius moralium. neque autem Ioannes de confessione christi, sed de iustitiae veritate requisitus occubuit. Sed quia Christus est veritas, usque ad mortem pro Christo quasi pro veritate pervenit. sequitur et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud.

Hieronymus. In quo ipsius ioannis et salvatoris discipulos intelligere possumus.

Rabanus. Narrat autem iosephus vinctum ioannem in castellum mecheronta adductum, ibique truncatum; ecclesiastica vero narrat historia sepultum eum in sebastia urbe palaestinorum, quae quondam samaria dicta est.

Chrysostomus in Matth. intende autem qualiter discipuli ioannis iam magis familiares facti sunt iesu: ipsi enim sunt qui annuntiaverunt ei quod factum est de ioanne: unde sequitur et venientes nuntiaverunt iesu. Etenim universos dimittentes ad ipsum confugiunt; et ita paulatim post calamitatem et responsionem a Christo datam directi sunt.

Hilarius in Matth. Mystice autem Ioannes praetulit formam legis: quia lex Christum praedicavit, et Ioannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians. herodes vero princeps est populi, et populi princeps subiectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Ioannes ergo herodem monebat ne fratris sui uxorem sibi iungeret. Sunt enim atque erant duo populi: circumcisionis et gentium. Hi igitur fratres ex eodem sunt humani generis parente; sed israelem lex admonebat ne opera gentium et infidelitatem sibi iungeret, quae ipsis tamquam vinculo coniugalis amoris annexa est. Die autem natalis, idest rerum corporalium gaudiis, herodiadis filia saltavit: voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia israel gaudia totis illecebris suae cursibus efferebatur, cui se etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, idest infidelitatis, instinctu oravit deferri sibi caput ioannis, idest gloriam legis; sed populus boni eius quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine periculi sui dolore concedit; scitque se talem praeceptorum gloriam non oportuisse concedere; sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adiacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco ioannis caput offertur: damnum scilicet legis, voluptas corporum, et saecularis luxus augetur. igitur per puellam ad matrem defertur; ac sic probrosus israel etiam voluptati et infidelitati suae gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum ioanne sepultis, discipuli eius res gestas domino annuntiant, ad evangelia scilicet ex lege venientes.

Hieronymus. vel aliter. Nos usque hodie cernimus in capite ioannis prophetae, iudaeos Christum, qui caput prophetarum est, perdidisse.

Rabanus. Sed et linguam et vocem apud eos perdidit propheta.

Remigius. vel aliter. Decollatio ioannis signat minorationem famae illius quae aestimatur a populo Christus, sicut exaltatio domini in cruce signat profectum fidei: unde Ioannes dixerat: illum oportet crescere, me autem minui.


MATTHAEUS 14,13-14


4413 (Mt 14,13-14)

Glossa. Salvator, audita nece sui baptistae, secessit in locum desertum: unde sequitur quod cum audisset iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum.

Augustinus de cons. Evang. hoc autem continuo post ioannis passionem evangelista factum esse commemorat: unde post haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt; quibus motus herodes dixit: hic est Ioannes. Illa enim posteriora debent intelligi quae ad herodem pertulit fama, ut moveretur, et haesitaret quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum ioannem ipse occidisset.

Hieronymus. non autem secedit in locum desertum, ut quidam arbitrantur, timore mortis; sed parcens inimicis suis, ne homicidium homicidio iungerent; vel in diem paschae suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi: sive ideo secessit ut nobis praeberet exemplum temeritatis ultro se tradentium vitandae: quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis qua se torquendos offerunt. Ob hanc causam in alio loco praecipit: cum persecuti vos fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Unde eleganter quoque evangelista non dicit: fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Potest etiam aliam ob causam, audito ioannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem.

Chrysostomus in Matth. vel ideo hoc fecit quia plura humanitus vult dispensare, nondum tempore existente denudandi suam manifeste deitatem; propter quod et discipulis dixit, quod nulli dicerent quod ipse esset Christus. Post resurrectionem autem volebat hoc fieri manifestum. Ideo autem quamvis per se noverit quod factum est, tamen antequam nuntiaretur ei, non secessit, ut demonstraret per omnia incarnationis veritatem: non enim solo visu, sed operibus hoc credi volebat. Recedens vero non abiit in civitatem, sed in desertum in navigio, ut nullus sequeretur. Turbae autem neque ita desistunt, sed sequuntur; et neque quod gestum est de ioanne eos terruit: unde sequitur et, cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.

Hieronymus. secutae sunt autem eum pedestres, non in iumentis, non in vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent.

Chrysostomus in Matth. et propter hoc statim retributionem acceperunt: unde sequitur et exiens vidit turbam multam et misertus est eis et curavit languidos eorum: etsi enim multa erat affectio eorum qui civitates dimittebant, et diligenter eum quaerebant, sed tamen quae ab ipso fiebant, omnis studii superexcedunt retributionem. Ideoque causam talis curationis misericordiam ponit. est autem magna misericordia quod omnes curat, et fidem non expetit.

Hilarius in Matth. Mystice autem Dei verbum, lege finita, navem conscendens, ecclesiam adiit, in desertum descendit: relicta quippe conversatione israel, in vacua divinae cognitionis pectora transit. Turba autem hoc audiens, dominum de civitate sequitur in desertum, de synagoga videlicet ad ecclesiam tendens: quam videns misertus est, et omnem languorem infirmitatemque curat, obsessas scilicet mentes et corda infidelitatis vitio ad intelligentiam novae praedicationis emundat.

Rabanus. Illud quoque notandum, quod postquam dominus in desertum venerit, secutae sunt eum turbae multae: nam antequam veniret in solitudinem gentium, ab uno tantum populo colebatur.

Hieronymus. Relinquunt autem civitates suas, hoc est pristinas conversationes et varietates dogmatum. Egressus autem iesus signat quod turbae quidem habebant eundi voluntatem, sed perveniendi vires non habuerunt; ideo salvator egreditur de loco, et obviam pergit.


MATTHAEUS 14,15-21


4415 (Mt 14,15-21)

Chrysostomus in Matth. turbarum fidem ostendit quod dominum etiam famem patientes expectabant usque ad vesperam: ideo sequitur vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est locus, et hora iam praeteriit. Cibaturus quidem eos dominus expectat rogari, quasi ubique non insiliens prior ad miracula, sed vocatus. ideo autem nullus de turba accedit: venerabantur enim eum abundanter, et neque famis sensum accipiebant amore instantiae. sed neque discipuli accedentes dicunt: ciba eos; adhuc enim imperfectius erant discipuli dispositi; sed dicunt desertus est locus: quod enim videbatur iudaeis in eremo esse miraculum, cum dicerent: numquid potest parare mensam in deserto? hoc et per opera ostendit. Propter hoc autem et in desertum eos ducit, ut sine omni suspicione sit hoc miraculum, et nullus aestimet ex castello aliquo prope existenti inferri aliquid ad mensam. Sed quamvis desertus sit locus, tamen qui nutrit orbem terrarum, adest; etsi hora iam praeteriit, ut dicunt, tamen qui non erat horae suppositus, loquebatur. Et quamvis praeveniens discipulos dominus multos infirmos curaverit, tamen interim ita imperfecti erant quod neque quid de panibus facturus erat, poterant aestimare: unde subdunt dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Vide autem magistri sapientiam: non enim statim dixit eis: ego cibabo eos (neque enim hoc facile suscepissent).; sed subditur iesus autem dixit eis: non habent necesse ire; date illis vos manducare.

Hieronymus. in quo provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo miraculi notior fieret.

Augustinus de cons. Evang. Potest autem movere, si dominus, secundum narrationem ioannis, prospectis turbis, quaesivit a philippo unde illis escae dari possent, quomodo sit verum quod Matthaeus hic narrat prius dixisse domino discipulos ut dimitteret turbas, quo possent alimenta emere de proximis locis. Intelligitur ergo, post haec verba dominum inspexisse multitudinem, et dixisse philippo quod Ioannes commemorat, Matthaeus autem et alii praetermiserunt. Et omnino talibus quaestionibus neminem moveri oportet, cum ab aliquo evangelistarum dicitur quod ab alio praetermittitur.

Chrysostomus in Matth. discipuli vero neque per praemissa verba directi sunt, sed adhuc ut homini loquuntur: unde sequitur responderunt ei: non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Addiscimus autem in hoc discipulorum philosophiam, qualiter contempserunt escam. Duodecim enim existentes, quinque panes habebant et duos pisces: contemptibilia enim illis erant corporalia, et a spiritualibus possidebantur. Quia igitur discipuli adhuc ad terram trahebantur, iam dominus inducere incipit quae ab ipso erant: unde sequitur qui ait eis: afferte illos mihi huc. Propter quid autem non facit panes ex nihilo, quibus turbam pascat? ut scilicet obstruat marcionis et manichaei os, qui creaturas alienant a Deo; et per opera doceat quoniam omnia quae videntur, eius opera et creationes sunt, et ut ostendat quoniam ipse est qui fructus tradidit, qui dixit a principio: terra germinet herbam virentem; neque enim hoc minus illo est. Non enim minus est de quinque panibus facere panes tantos, et de piscibus similiter, quam de terra educere fructum, et ab aquis reptilia, et alia animata; quod demonstrabat eum esse dominum terrae et maris. Oportet autem erudiri discipulorum exemplo: quoniam etsi pauca habuerimus, oportet ea retribuere indigentibus. Iussi namque discipuli afferre quinque panes, non dicunt: unde mitigabimus famem nostram? sed obediunt confestim: unde sequitur et cum iussisset turbam discumbere super faenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit ac fregit. Quare autem aspexit in caelum et benedixit? oportebat namque credi de eo quoniam a patre est; et quoniam ei aequalis est, aequalitatem demonstrabat, cum potestate omnia faceret. A patre autem esse se monstrabat per hoc quod ad ipsum omnia referens faciebat, invocans eum ad ea quae fiebant: et ideo ut utrumque ostendat, nunc quidem potestate, nunc autem orans miracula facit. Deinde considerandum, quod in minoribus quidem respicit in caelum, in maioribus autem potestate omnia facit. Quando enim peccata dimisit, mortuos suscitavit, mare refrenavit, occulta cordium redarguit, oculos condidit caeci nati, quae solius Dei sunt, nequaquam videtur orans; quando autem panes multiplicans fecit quod his omnibus minus est, tunc respexit in caelum; ut discas quoniam et in minoribus non aliunde virtutem habet quam a patre. Simul autem erudit nos non prius tangere mensam, donec gratias egerimus ei qui cibum dat nobis. propter hoc etiam et in caelum respicit: aliorum enim signorum multorum exempla habebant discipuli, huius autem nullum.

Hieronymus. Frangente autem domino, seminarium fit ciborum; si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, et non divisi in multiplicem segetem, tantam multitudinem alere non poterant. Turbae autem a domino per apostolos alimenta suscipiunt: unde sequitur et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

Chrysostomus in Matth. In quo quidem non solum eos honoravit, sed voluit ut hoc miraculo facto, non increduli fiant, neque obliviscantur cum praeterierit, manibus ipsis testantibus. Ideoque turbas dimittit prius famis sensum accipere, et discipulos accedere et interrogare: et ab ipsis accepit panes ut multa essent testimonia eius quod fiebat, et multas rememorationes haberent miraculi. Ex hoc autem quod nihil amplius quam panes et pisces eis dedit, et ex hoc quod omnibus communiter ea apposuit, humilitatem, parsimoniam, et caritatem qua omnia aestimarent communia, eos erudivit; quod et a loco docuit, cum super faenum eos discumbere fecit: non enim nutrire solum corpora volebat, sed et animam erudire. Panes autem et pisces in discipulorum manibus augebantur: unde sequitur et manducaverunt omnes et saturati sunt. Sed neque usque ad hoc stetit miraculum: sed et superabundare fecit, non panes integros, sed fragmenta; ut ostendat quoniam illi panes neque quantum reliquiae erant, et ut absentes discant quod factum est, et ne ullus quod factum est aestimet esse phantasiam; unde sequitur et tulerunt reliquias duodecim cophinos plenos fragmentorum.

Hieronymus. unusquisque enim apostolorum de reliquiis salvatoris implet cophinum suum, ut ex reliquiis doceat vero fuisse panes qui multiplicati sunt.

Chrysostomus in Matth. Propter hoc duodecim cophinos superabundare fecit, ut et iudas suum cophinum portaret. Accipiens autem fragmenta, dedit discipulis et non turbis quae adhuc imperfectius dispositae erant quam discipuli. Iuxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est: unde sequitur manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Chrysostomus in Matth. hoc enim erat plebis maxima laus; quoniam mulieres et viri astabant, quando hae reliquiae factae sunt.

Hilarius in Matth. Non autem quinque panes multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt. Crescit deinde materies, nescio utrum in mensarum loco, aut in sumentium manibus.

Rabanus. hoc autem miraculum scripturus Ioannes praemisit quia proximum esset pascha; Matthaeus vero et Marcus hoc, interfecto ioanne, continuo factum esse commemorant: unde colligitur imminente paschali festivitate fuisse decollatum, et anno post sequente, cum paschale tempus rediret, mysterium dominicae passionis esse completum.

Hieronymus. omnia autem haec plena mysteriis sunt; hoc enim facit dominus non mane, non meridie, sed vespere, quando sol iustitiae occubuit.

Remigius. Per vesperam enim mors domini designatur: quia postquam ille verus sol in ara crucis occubuit, famelicos satiavit. Vel per vesperum ultima aetas saeculi designatur, in qua filius Dei veniens, turbas in se credentium refecit.

Rabanus. Quod autem discipuli rogant dominum ut dimittat turbas, ut emant sibi cibos per castella, signat fastidium iudaeorum contra turbas gentium, quos iudicabant magis aptos ut quaererent sibi cibum in conventiculis pharisaeorum, quam divinorum librorum uterentur pastu.

Hilarius in Matth. Sed dominus respondit non habent necesse ire, ostendens eos quibus medetur, venalis doctrinae cibo non egere neque necessitatem habere regredi ad iudaeam, cibosque mercari: iubetque apostolis ut escam darent. Numquid autem ignorabat non esse quod dari posset? sed erat omnis typica ratio explicanda: nondum enim concessum apostolis erat ad vitae aeternae cibum caelestem panem perficere ac ministrare: quorum responsio ad spiritualis intelligentiae ordinem tendit: quia adhuc sub quinque panibus, idest quinque libris legis, continebantur; et piscium duorum, idest prophetarum et ioannis praedicationibus alebantur.

Rabanus. Vel per duos pisces et prophetias et psalmos habemus: totum enim vetus testamentum in his tribus completur: lege, prophetis et psalmis.

Hilarius. Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt; sed ex his evangeliorum praedicatio in maiorem suae virtutis abundantiam crescit. Accumbere post hoc supra faenum populus iubetur, non iam in terra iacens, sed lege suffultus: et tamquam terrae faeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur.

Hieronymus. vel discumbere iubentur super faenum, et secundum alium evangelistam, per quinquagenos et centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et saeculi voluptates quasi arens faenum sibi subiecerint, tunc per quinquagenarii numeri praesentiam, ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant. Aspicit autem ad caelum, ut illuc dirigendos oculos doceat. Frangitur autem lex cum prophetis, et in eius medio proferuntur mysteria; ut quod integrum non alebat, divisum per partes alat gentium multitudinem.

Hilarius. Dantur autem apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Idem autem edentium numerus invenitur qui futurus fuerat crediturorum: nam, sicut in libro actuum continetur, ex israel populi infinitate virorum quinque millia crediderunt.

Hieronymus. comederunt autem quinque millia virorum, qui in perfectum virum creverant; mulieres autem et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt: unde et in numerorum libro, servi, mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur.

Rabanus. turbis autem esurientibus, non nova creat cibaria; sed acceptis eis quae habebant discipuli, benedixit: quia veniens in carne, non alia quam quae praedicta sunt, praedicabat; sed legis et prophetarum scripta mysteriis gravida esse demonstrat. Quod autem superest turbis, a discipulis tollitur; quia secretiora mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda, sed a duodecim apostolis; qui per duodecim cophinos signantur, et ab eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis enim servilia opera aguntur; et Deus infirma mundi elegit, ut confundat fortia. Quinque autem millia, pro quinque sensibus corporis, hi sunt qui in saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt.


MATTHAEUS 14,22-33


4422 (Mt 14,22-33)

Chrysostomus in Matth. diligentem examinationem eorum quae facta erant, tradere volens, eos qui praemissum signum viderant, iussit a se separari: quia etsi praesens visus fuisset, phantastice, et non in veritate, fecisse miraculum diceretur; non tamen ut absens: et ideo dicitur et statim compulit iesus discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

Hieronymus. Quo sermone ostenditur invitos eos a domino recessisse, dum amore praeceptoris ne ad punctum quidem temporis ab eo volunt separari.

Chrysostomus in Matth. considerandum autem, quod cum dominus magna operatur, dimittit turbas, docens nos nusquam gloriam multitudinis prosequi, neque attrahere multitudinem. et iterum docet, non debere turbis nos commiscere continuo, neque fugere multitudinem semper; sed alterutrum utiliter facere: unde sequitur et, dimissa turba, ascendit in montem solus orare: in quo nos docet quia solitudo bona est, cum nos Deum interpellare oporteat. Propter hoc etiam ad desertum vadit, et ibi pernoctat dum orat, erudiens nos in oratione tranquillitatem quaerere et a tempore et a loco.

Hieronymus. Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia hominum satiavit, sed ad eum qui audita morte ioannis secessit in solitudinem: non quod personam domini separemus, sed quod opera eius inter Deum hominemque divisa sunt.

Augustinus de cons. Evang. potest autem hoc videri contrarium quod Matthaeus dimissis turbis eum dicit ascendere in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas pavit. Sed cum et ipse Ioannes dicat, post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur quae eum volebant facere regem, utique manifestum est quod de monte in planiora descenderat, quando illi panes ministrati sunt. Nec illud repugnat quod Matthaeus dixit ascendit in montem solus orare; Ioannes autem: cum cognovisset, inquit, quod venturi essent ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus: neque enim causa orandi contraria est causae fugiendi: quandoquidem et hinc dominus docet hanc esse nobis magnam causam orandi quando est causa fugiendi. Nec illud contrarium est quod Matthaeus prius dixit, eum iussisse ascendere discipulos in naviculam, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius eum fugisse commemorat solum in montem, ac deinde: ut autem sero factum est, inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent, etc.; quis enim non videat hoc recapitulando ioannem postea dixisse factum a discipulis quod iam iesus iusserat antequam fugisset in montem? .

Hieronymus. Recte autem quasi inviti et detrectantes apostoli a domino recesserant, ne illo absente naufragia sustinerent: sequitur enim vespere autem facto, solus erat ibi, idest in monte; navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus; erat enim ventus contrarius.

Chrysostomus in Matth. Rursus autem discipuli tempestatem sustinent sicut et prius; sed tunc quidem habentes eum in navigio, hoc passi sunt, nunc autem soli existentes. Paulatim enim ad maiora eos ducit, et ad ferendum omnia viriliter instruit.

Hieronymus. Domino quidem in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli; et tamdiu imminens naufragium perseverat quamdiu iesus veniat.

Chrysostomus in Matth. tota autem nocte dimittit eos fluctuari, erigens eorum cor post timorem, in maius sui desiderium immittens eos, et in memoriam continuam: propter hoc non confestim eis astitit: unde sequitur quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.

Hieronymus. Stationes enim et vigiliae militares in trina horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit quarta vigilia noctis venisse ad eos dominum, ostendit tota nocte periclitatos.

Chrysostomus in Matth. Erudiens eos non cito solutionem inquirere advenientium malorum, sed ferre ea quae contingunt viriliter. Quando autem putaverunt erui, tunc intensus est timor; unde sequitur et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia phantasma est, et prae timore clamaverunt. semper enim hoc dominus facit: cum soluturus sit mala aliqua, difficilia et terribilia inducit. Quia enim non est longo tempore tentari, cum finiendi sunt agones iustorum, volens amplius eos lucrari, auget eorum certamina; quod et in abraham fecit, ultimum certamen tentationem filii ponens.

Hieronymus. Confusus autem clamor et incerta vox, magni timoris indicium est. Si autem, iuxta marcionem et manichaeum, dominus noster non est natus ex virgine, sed visus in phantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant? .

Chrysostomus in Matth. Christus ergo non prius se revelavit discipulis donec clamaverunt: quanto enim magis intendebatur timor, tanto magis laetati sunt in eius praesentia: unde sequitur statimque iesus locutus est eis dicens: habete fiduciam: ego sum, nolite timere. Hoc autem verbum et timorem solvit, et fiduciam praeparavit.

Hieronymus. Quod autem dicit ego sum, nec subiungit quis sit; vel ex voce sibi nota poterant intelligere eum qui per obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant quem locutum ad moysen noverant: haec dices filiis israel: qui est, misit me ad vos. in omnibus autem locis ardentissimae fidei ardore invenitur petrus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque, tacentibus ceteris, credit se posse facere per voluntatem magistri quod non poterat per naturam: unde sequitur respondens autem petrus dixit: domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas; quasi dicat: tu praecipe, et illico solidabuntur: unde et leve fiet corpus quod per se grave est.

Augustinus de verb. Dom. non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit petrus quid sibi esset a se, quid ab illo, cuius voluntate se credidit posse quod nulla humana infirmitas posset.

Chrysostomus in Matth. Vide autem quantus est fervor, quanta fides. non dixit: ora et deprecare; sed iube; non enim solum credidit quoniam potest Christus ambulare super mare, sed quoniam potest et alios inducere; et concupiscit velociter ad eum ire: hoc enim tam magnum quaesivit propter amorem solum, non propter ostentationem. Non enim dixit: iube me ire super aquas; sed iube me venire ad te. Patet autem quod cum in miraculo supra posito ostenderit quod dominatur mari, nunc ad mirabilius signum eos inducit: unde sequitur at ille ait: veni. Et descendens petrus de navicula, ambulabat super aquas ut veniret ad iesum.

Hieronymus. Qui putant domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas quasi molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit petrus, quem utique verum hominem non negabunt.

Rabanus. Denique theodorus scripsit corporale pondus non habuisse dominum secundum carnem, sed absque pondere super mare ambulasse; sed contrarium fides catholica praedicat: nam dionysius dicit, quod non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat super undam.

Chrysostomus in Matth. petrus autem quod maius est superans, scilicet undam maris, a minori turbatur, scilicet a venti impulsu: unde sequitur videns autem ventum validum timuit. talis est enim natura humana ut multoties in magnis recte se habens, in minoribus reprehendatur. Hic autem quod petrus timuit, differentiam monstrabat magistri et discipuli; sed et alios discipulos mitigabat. Si enim in duobus fratribus sessuris ad dexteram molestati sunt, multo magis hic molestati fuissent: nondum enim erant spiritu pleni; postea vero spirituales effecti, ubique petro primatum concedunt, et in concionibus eum praemittunt.

Hieronymus. Paululum etiam relinquitur tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facultate postulationis, sed potentia domini conservatum. Ardebat enim in animo eius fides; sed humana fragilitas in profundum trahebat.

Augustinus de verb. Dom. Praesumpsit ergo petrus de domino, titubavit ut homo, sed redivit ad dominum: unde sequitur et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: domine, salvum me fac. numquid autem dominus desereret titubantem, quem audierat invocantem? unde sequitur et continuo iesus extendens manum apprehendit eum.

Chrysostomus in Matth. Ideo autem non iniunxit ventis quiescere, sed extendens manum, apprehendit eum, quoniam illius fide opus erat. Cum enim quae a nobis sunt defecerint, tunc ea quae a Deo sunt, stant. ut igitur monstraret quia non venti immissio, sed illius modica credulitas periculum operabatur, subditur et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? in quo manifestat quia neque ventus nocere potuisset, si fides firma fuisset. Sicut autem pullum ante tempus ex nido exeuntem et casurum, mater alis portans, rursus ad nidum reducit, ita et Christus facit: unde sequitur et, cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. Qui autem erant in navicula venerunt et adoraverunt eum dicentes: vere filius Dei es.

Rabanus. Quod quidem de nautis intelligendum est, sive de apostolis.

Chrysostomus in Matth. vide autem qualiter paulatim ad id quod est excelsius universos ducebat: supra enim increpavit mare; nunc autem magis virtutem suam demonstrat, super mare ambulando, et alii hoc idem facere iubendo, et periclitantem salvando; ideoque dicebant ei vere filius Dei es: quod supra non dixerant.

Hieronymus. Si ergo ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque rectores vere filium Dei confitentur, cur arius ipsum in ecclesia praedicat creaturam? .

Augustinus de verb. Dom. mystice autem mons altitudo est. Quid autem altius caelo in hoc mundo? quis vero in caelum ascendit, novit fides nostra. cur autem solus ascendit in caelum? quia nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit: quamvis et cum in fine venerit, et nos in caelum levaverit, etiam tunc solus ascendet; quia caput cum corpore suo unus est Christus; nunc autem solum caput ascendit. Ascendit autem orare, quia ascendit ad patrem pro nobis interpellare.

Hilarius in Matth. Vel quod vespere solus est, solitudinem suam in tempore passionis ostendit, ceteris trepidatione dilapsis.

Hieronymus. ascendit etiam in montem solus, quia turba ad sublimia sequi non potest, nisi docuerit eam iuxta mare in littore.

Augustinus de verb. Dom. verumtamen dum Christus orat in excelso, navicula turbatur magnis fluctibus in profundo; et quia insurgunt fluctus, potest ista navicula turbari; sed quia Christus orat, non potest mergi. Naviculam quippe istam, ecclesiam cogitate; turbulentum mare, hoc saeculum.

Hilarius in Matth. Quod autem navem conscendere discipulos iubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem orare; esse intra ecclesiam iubet, et periculum fieri usque in id tempus quo revertens in claritatis adventu populo omni qui ex israel erit reliquus salutem reddat, eiusque peccata dimittat; dimissoque eo, vel in caeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria eius et maiestate consistat. Sed inter haec discipuli vento ac mari deferuntur; et totius saeculi motibus, immundo spiritu adversante, iactantur.

Augustinus de verb. dom. Quando enim aliquis impiae voluntatis, maximae potestatis, persecutionem indicit ecclesiae, super naviculam christi grandis unda consurgit.

Rabanus. Unde bene dicitur, quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra: quia nonnumquam ecclesia tantis pressuris est afflicta ut eam dominus deseruisse videatur ad tempus.

Augustinus de verb. dom. Venit autem dominus ad visitandos discipulos suos, qui turbabantur in mari, quarta vigilia noctis, idest extrema parte noctis: vigilia enim una tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet.

Hilarius. Prima igitur vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta in reditu claritatis.

Augustinus de verb. dom. Quarta igitur vigilia noctis, hoc est pene iam nocte finita, veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad iudicandum vivos et mortuos. venit autem mirabiliter. Surgebant enim fluctus, sed calcabantur: quantumlibet enim potestates saeculi consurgant, premit earum caput nostrum caput.

Hilarius. veniens autem Christus in fine invenit ecclesiam fessam, et antichristi spiritu et totius saeculi motibus inveniet circumactam. Et quia de antichristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt, etiam ad domini adventum expavescent, falsas rerum imagines metuentes. Sed bonus dominus timorem depellet dicens ego sum; et adventus sui fide metum naufragii imminentis repellet.

Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dixerunt discipuli phantasma esse, signat quia quidam qui cesserint diabolo, de christi adventu dubitabunt. Quod autem petrus implorat auxilium a domino ne mergatur, signat quibusdam tribulationibus, etiam post ultimam persecutionem, purgaturum ecclesiam: quod et paulus signat dicens: salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

Hilarius in Matth. Vel quod petrus ex omni consistentium in navi numero respondere audet, et iuberi sibi ut supra aquas ad dominum veniat precatur, passionis tempore voluntatis suae designat affectum, dum vestigiis domini inhaerens, ad contemnendam mortem conatus est. Sed infirmitatem futurae tentationis timiditas eius ostendit: per metum enim mortis, usque ad negandi necessitatem coactus est. Clamor autem eius poenitentiae suae gemitus est.

Rabanus. Respexit dominus, et ad poenitentiam convertit; manum extendit et indulgentiam tribuit: et sic discipulus salutem invenit: quia non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.

Hilarius. quod autem trepidante petro virtutem perveniendi ad se dominus non inducit, sed manu apprehensum sustinuit, haec est ratio: solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat; nec socium admittit quicquid universitati praestatur ab uno.

Augustinus de verb. Dom. in uno etiam apostolo, idest petro, in ordine apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur ecclesia, utrumque genus significandum fuit; idest firmi in hoc quod super aquas ambulavit, et infirmi in hoc quod dubitavit: nam et unicuique sua cupiditas tempestas est. amas Deum? ambulas supra mare: sub pedibus tuis est saeculi timor. Amas saeculum? absorbet te. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas cupiditatem, invoca christi divinitatem.

Rabanus. Aderit autem dominus, si sopitis tentationum periculis, protectionis suae fiduciam retribuat; et hoc, diluculo appropinquante: cum enim humana fragilitas pressuris obsita suarum virium parvitatem considerat, erga se tenebras cernit; cum autem mentem ad supernum praesidium erexerit, repente exortum luciferi conspicit, qui totam vigiliam matutinam illuminat. Nec mirandum, si ascendente in naviculam domino ventus cessavit: in quocumque enim corde dominus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.

Hilarius. ascensu etiam christi in navim, ventum et mare esse sedatum, post claritatis suae reditum aeterna ecclesiae pax et tranquillitas indicatur: et quia tunc manifestius adveniet, recte admirantes universi locuti sunt: vere filius Dei es. Confessio enim universorum tunc absoluta et publica erit: Dei filium non iam in humilitate corporea, sed in gloria caelesti pacem ecclesiae reddidisse.

Augustinus de quaest. Evang. Signatur enim, claritatem eius tunc manifestam futuram per speciem iam videntibus qui per fidem nunc ambulant.



Th. Aq. Catena aurea 4401